III | V |
IV.
recensereAGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD LEONEM ET BENEDICTUM IN ECCLESIAS TRIVENTINAM ET TERMOLENSEM INTRUSOS. (Anno 947.)[Apud Mansi, Concil. XVIII, 412.] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, LEONI presbytero et monacho, et BENEDICTO aeque presbytero, irrationabiliter a nobis consecratis episcopis, et ipsum ordinem . . . . vestientibus.
Misimus jam vobis litteras quatenus veniretis ad nos, et satisfaceretis accusationibus et querelis quas adversus nos habet Joannes episcopus sanctae sedis Beneventanae, qui interpellavit super nos atque ostendit privilegia facta nostris antecessoribus pontificibus S. R. E. et apostolicae sedis cum districto anathemate, ut nullus aliquis praesumat minuere terminos praedictae Beneventanae ecclesiae, et quod Triventina et Termolensis ecclesiae antiquitus subditae fuissent Beneventano episcopo, pariterque et omnes aliae ecclesiae, quae constructae vel construendae sunt infra terminos istarum et aliarum per civitates et castra, cunctaque loca Beneventani principatus ditioni subjecta, et quia renuistis venire, et rationem reddere, cognovimus, vos non per ostium intrasse, sed furtive, ut fures et latrones aliunde irrupsisse, et indebite episcopale ministerium usurpasse; cumque nova praesumptio surrexerit, ut videtur, ut plebes quae subditae sunt sub dioecesi et . . . . episcopatus ipsius Beneventanae provinciae contra instituta canonum per praemium et datum elegerunt vos sibi per simoniacam haeresim episcopos, ideoque excommunicamus vos ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, ut neque in eisdem plebibus, hoc est Triventina et Termulana ecclesia, episcopalem cathedram . . . . praesumatis, nec in nulla alia ecclesia permissum habeatis aliquod episcopale officium peragere. Nos denique cognoscentes quod licet illud ab antiquis possessum est pontificibus, et omnia, et parochias, et dioeceses integre Beneventano principatui retradimus, renovamus atque confirmamus eidem Joanni Beneventano episcopo, ejusque successoribus in perpetuum possidendum, a nostrorumque successorum nullo aliquid minuendum, propterea admonendo, mandando excommunicamus, auctoritate beati Petri apostolorum principis, clericos et cunctam plebem Triventinam et in Termolis consistentem ut si . . . . sine gastaldeis ministerialibus seu clericus, vel populus ipsarum civitatum praesumpserit quaerere supradictos Leonem monachum et Benedictum aeque presbyterum in ipsis civitatibus excipere ad pontificalem ordinem exercendum sub anathematis vinculo maneant constricti. Si quis autem, quod non optamus, ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictae Beneventanae Ecclesiae statuta sunt refragare, aut in quoquam transgredi, aut minuere terminos, sciat se anathematis vinculo innodatum, sed et cum Juda Domini traditore, et cum omnibus impiis aeterno supplicio condemnatum. At vero qui pro intuitu observator et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti ad cultum Dei respiciens, benedictionis gratiam a misericordiosissimo Domino nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur.
Datum per manus Stephani primicerii sanctae Romanae et apostolicae sedis, anno, Domino propitio, pontificatus domini Agapeti II papae in sacratissima sede beati Petri apostoli primo, ind. v.