III. PRIVILEGIUM PRO PARTHENONE ESSENENSI

 II IV 

III. recensere

AGAPETI II PRIVILEGIUM PRO PARTHENONE ESSENENSI. (Anno 946.) Parthenonis Essenensis privilegia, petente Hatewiga abbatissa, confirmat. [Marini, Papiri diplomatichi, 35.] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, HATHEWIGAE religiosae abbatissae, et monasterio Asindae ab Altfrido quondam praesule constructo, suisque successoribus in perpetuum.

Tunc summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini prospectus nitore dignoscitur perfulgere, cum in exercendis Dei laudibus impensius studebit sui laboris exhibere certamen. Igitur quia postulastis a nobis per interventum domni et gloriosi regis Ottonis, quatenus privilegium datum a praedecessore nostro domno Zacharia papa praelibato monasterio, cui vocabulum est Asindae, ab Alfrido praesule constructo, quod flammarum adustione cum praedicto monasterio combustum est, nostra apostolica auctoritate vobis idem privilegium noviter concedere juberemus, et decimam, quam permissu praedicti domni apostolici, et assensu episcoporum totius cleri, Guntharius Coloniensis Ecclesiae archiepiscopus earumdem sanctimonialium victui atterminaverat, et electionis arbitrium, ut quando abbatissa defuncta fuerit licentiam habeant sanctimoniales, quam ibidem fuerit intrinsecus, de semetipsis quae digna fuerit, et Deo placita, eligere abbatissam. Et ut privilegiis apostolicae sedis idem monasterium decoretur, ut sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore, deservimus Ecclesiae constitutum, nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur; pro qua re piis desideriis vestris faventes, id quod exposcitis effectui mancipamus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictu, ut nullus unquam praesumat quispiam cujuscunque sit dignitatis, vel quantumcunque magna parvaque persona, de rebus aut possessionibus, vel quidquam quae ei pertinere videntur quoquo modo auferre, aut alienare praesumat, sed nec quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam ibidem sive pacis, sive barbarico tempore firma stabilitate decernimus sub jurisdictione sanctae nostrae Ecclesiae permanendum. At vero qui pio intuitu observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo multipliciter consequatur.