Epistolae et privilegia (Agapetus II)/II

This is the stable version, checked on 3 Septembris 2021. Template changes await review.
II EPISTOLA AD ATENULFUM PRINCIPEM BENEVENTANUM

 I III 

AGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD ATENULFUM PRINCIPEM BENEVENTANUM. (Anno 946.) Hortatur ut monasterium S. Sophiae monachis Casinensibus restituat. [Apud Gattula, Hist. Cas., 53.] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, ATENULFO, Beneventano principi, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri consuetudo deposcit vigilantes, et diem judicii exspectantes, ut in melius proficiant, admonere, negligentes corrigere, juxta illud apostolicum: « Argue, obsecra et increpa (II Tim. IV, 2). » Hinc in alio loco Dominus per prophetam dicit: « Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem ejus, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). » Nostrae igitur mentis benevolentiam a dilecto filio nostro Balduino abbate audientes, unde valde gaudentes sumus, quod nos ad ecclesiarum exaltationem promptos audivimus. Sed quia nos constringit omnium Ecclesiarum pastoralis cura sollicite vigilare, sicut nobis noster spiritualis filius Balduinus, reverentissimus monasteriorum Pater, retulit vestris dominationibus, in bono quod coeperatis non permansisse. Unde valde moeremus, et dolentes sumus, quod monasterium in honore sanctae Sophiae intra Beneventanam civitatem positum, et sub ditione beati Benedicti Patris monachorum in Cassino monte constituto ab ipso suae constructionis exordio ita permanente, vestris autem temporibus audacter statuta regum, et universalium apostolicorum virorum prae oculis non habentes, jam dictum monasterium sanctae Sophiae inaudita temeritate sub ditione monasterii beati Benedicti subtrahere non formidastis, sed eumdem monasterium jam dictum Balduinus reverendissimus abbas canonica auctoritate, et regum, et apostolorum praeceptis legalibus recollectum in ipsius sancti monasterii ditione revocatum. Praedecessori autem nostro Marino pontifice eum ad se vocante idem ipsum monasterium invadere praesumpsistis. Idcirco omnimodis monemus, et pro Christi amore obsecramus, ut jam dictum monasterium repetenti supradicto abbati in integro reddere debeatis, et ulterius de monasterio sanctae Sophiae Cassinensi coenobio molestiam non faciatis, et si, quod absit, aliter feceritis, sicut in nostrorum praedecessorum pontificum praeceptis sancitum est, ita et vos sub anathematis vinculo innodandum nihilominus sciatis.