Enarrationes I-X | Enarrationes XXI-XXX |
- IN PSALMUM XI ENARRATIO. In finem, pro octavo, Psalmus David....
- IN PSALMUM XII ENARRATIO. In finem, Psalmus David.
- IN PSALMUM XIII ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David.
- IN PSALMUM XIV ENARRATIO. Psalmus ipsi David.
- IN PSALMUM XV ENARRATIO. Tituli inscriptio, ipsi David.
- IN PSALMUM XVI ENARRATIO. Oratio ipsi David.
- IN PSALMUM XVII ENARRATIO.
- IN PSALMUM XVIII
- ENARRATIO I. In finem, Psalmus ipsi David.
- ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM.
- IN PSALMUM XIX ENARRATIO. In finem, Psalmus David.
- IN PSALMUM XX ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David.
IN PSALMUM XI ENARRATIO. In finem, pro octavo, Psalmus David. 1. [vers. 1.]
Octavum diem judicii posse intelligi, in sexto psalmo dictum est: potest et pro octavo, intelligi pro aeterno saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur sanctis. 2. [vers. 2.] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent. 3. [vers. 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat. 4. [vers. 4.] Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Id. II, 9). Linguam magniloquam: linguam superbam. 5. [vers. 5] Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non subditi. 6. [vers. 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus: ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37). Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo ejus apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 3). Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30): et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum (Matth. VII, 29). 7. [vers. 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste (Philipp. I, 17). Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam (Isai. XI, 2). Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur κατὰ Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici (Matth. V, 3-9): de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum (Id. VII, 29): quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo. 8. [vers. 8.] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac et in aeternum: hic tanquam inopes et pauperes, ibi tanquam opulentos et divites. 9. [vers. 9.] In circuitu impii ambulant: id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum (Prov. XX, 26, sec. LXX). Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): multiplicantur autem justi secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8).
IN PSALMUM XII ENARRATIO. In finem, Psalmus David.
1. [vers. 1.] Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet. 2. [vers. 2] Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intelligatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati. 3. [vers. 3.] Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel diabolus, vel consuetudo carnalis. 4. [vers. 4.] Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Oculos cordis oportet intelligi, ne delectabili defectu peccati claudantur. 5. [vers. 5.] Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Diabolus et angeli ejus: qui non exsultaverunt de justo viro Job, cum eum tribularent; quia non est motus (Job I, 22), id est, de stabilitate fidei non recessit. 6. [vers. 6.] Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.
IN PSALMUM XIII ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David.
1. [vers. 1.] Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis. 2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Id. I, 28). Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem. 3. [vers. 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Super Judaeos potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet. 4. [vers. 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Judaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13); ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis (Psal. LVII, 5), quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in jugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum. 5. [vers. 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? judicium minatur. Qui devorant populum meum sicut cibum panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem. 6. [vers. 5.] Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48). Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt. 7. [vers. 6.] Quoniam Deus in generatione justa est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Injustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus. 8. [vers. 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cujus humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte Israel, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. II, 25), in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Judaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20); sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Jacob.
IN PSALMUM XIV ENARRATIO. Psalmus ipsi David.
1. [vers. 1.] De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quanquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adjuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse jam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intelligamus supereminentiam charitatis Christi in vita aeterna. 2. [vers. 2.] Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: hic proposuit, deinceps id exsequitur. 3. [vers. 3.] Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tanquam si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum: id est, non libenter aut temere credidit criminatori. 4. [vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu ejus, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10; Eccli. I, 16): sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes. 5. [vers. 5.] Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non (Matth. V, 37); et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa majora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.
IN PSALMUM XV ENARRATIO. Tituli inscriptio, ipsi David.
1. Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit. 2. [vers. 1, 2.] Dicit autem haec. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges: quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus. 3. [vers. 3.] Sanctis qui sunt in terra ejus: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Jerusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem. 4. [vers. 4.] Multiplicatae sunt infirmitates eorum: non ad perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt: itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me jam vel peccatores, vel inimici, vel homines, sed justi et fratres mei et filii Dei vocabuntur per pacem meam. 5. [vers. 5.] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adjungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret (Joan. XVII, 5): non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt ejus claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues. 6. [vers. 6.] Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites possessionis meae in tua claritate, tanquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus, sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est. 7. [vers. 7.] Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet. 8. [vers. 8.] Providebam Dominum in conspectu meo semper: sed veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam. 9. [vers. 9.] Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet. 10. [vers. 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in propitiatione tua in hujus vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.
IN PSALMUM XVI ENARRATIO. Oratio ipsi David.
1. [vers. 1, 2.] Haec est personae Domini tribuenda, adjuncta Ecclesia, quae corpus ejus est. 2. Exaudi, Deus, justitiam meam, intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis: non ad te in labiis dolosis procedentem. A vultu tuo judicium meum prodeat: ex illuminatione notitiae tuae verum judicem; aut certe, non in labiis dolosis a vulto tuo judicium meum prodeat, ut scilicet non proferam judicans aliud quam in te intelligo. Oculi mei videant aequitatem: cordis utique oculi. 3. [vers. 3.] Probasti cor meum et visitasti nocte: quia ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus, justus inventus sum. 4. [vers. 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis. 5. [vers. 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci. 6. [vers. 6.] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: ego libera et valida intentione preces ad te direxi; quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: non deserat exauditio tua humilitatem meam. 7. [vers. 7.] Mirifica misericordias tuas: non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur. 8. [vers. 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae dijudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas judicii discernens inter justos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento charitatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me afflixerunt. 9. [vers. 9, 10.] Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: laetitia sua pingui cooperti sunt, postea quam cupiditas eorum de scelere satiata est. Os eorum locutum est superbiam: et propterea os eorum locutum est superbiam, dicendo: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII, 29), et caetera talia. 10. [vers. 11.] Projicientes me nunc circumdederunt me: projicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce. Oculos suos statuerunt declinare in terram: intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant. 11. [vers. 12.] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus ejus, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), cogitans de insidiis quibus justum circumveniret et perderet. 12. [vers. 13.] Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: exsurge, Domine, quem dormire arbitrantur et iniquitates hominum non curare; ante excaecentur malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat, et ita subverte eos. 13. [vers. 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat justos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). 14. [vers. 15.] Ego autem in tua justitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua justitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intelligere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intelligunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intelligimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.
IN PSALMUM XVII ENARRATIO.
1. [vers. 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, et dixit (II Reg. XXII, 1). In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, hoc est, regis Judaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saül, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit (I Reg. VIII, 5) et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem. 2. [vers. 2.] Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea: diligam te, Domine, per quem fortis sum. 3. [vers. 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me. 4. [vers. 4.] Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores. 5. [vers. 5.] Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me. 6. [vers. 6.] Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt jactatione justitiae; cujus non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur. 7. [vers. 7.] Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu ejus: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introibit in aures ejus. 8. [vers. 8.] Et commota est et contremuit terra: ita clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus: ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum. 9. [vers. 9.] Ascendit fumus in ira ejus: ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie ejus exardescit: et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus inardescit. Carbones succensi sunt ab eo: qui jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt. 10. [vers. 10.] Et inclinavit coelum, et descendit: et humiliavit justum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus ejus. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus ejus, tanquam scabellum pedum ejus. 11. [vers. 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt. 12. [vers. 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris (II Cor. V, 7) ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). In circuitu ejus tabernaculum ejus: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est. 13. [vers. 13]. Prae fulgore in conspectu ejus: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Objurgationes figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt. 14. [vers. 14.] Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica fiducia de corde justi sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia. 15. [vers. 15.] Et emisit sagittas suas, et dispersit eos: et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et conturbavit eos. 16. [vers. 16.] Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei (Luc. X, 9). Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (Id. XIII, 5). 17. [vers. 17.] Misit de summo, et accepit me: vocando ex Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam (Ephes. V, 27). Assumpsit me de multitudine aquarum: assumpsit me de multitudine populorum. 18. [vers. 18.] Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum. 19. [vers. 19.] Praevenerunt me in die afflictionis meae: priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum. 20. [vers. 20.] Et eduxit me in latitudinem: et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant jam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum. 21. [vers. 21.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudine fidei. 22. [vers. 22.] Quia custodivi vias Domini: ut latitudo bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi consequatur. 23. [vers. 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt. Quoniam omnia judicia ejus: id est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et justitias ejus non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum. 24. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. 25. [vers. 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18): quo pertinet altitudo spei. 26. [vers. 26.] Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). 27. [vers. 27.] Et cum electo electus eris: et ab eo quem eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris : et cum perverso videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini (Ezech. XVIII, 25): et ipsorum via non est recta. 28. [vers. 28.] Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humiliabis: ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3), humiliabis. 29. [vers. 29.] Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis tenebras meas. 30. [vers. 30.] Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Jerusalem peccata erexerunt. 31. [vers. 31.] Deus meus, immaculata est via ejus: Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad eos; quia immaculata est via ejus. Eloquia Domini igne examinata: eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem. 32. [vers. 32.] Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem speratam filii possidebimus? 33. [vers. 33.] Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fidei, qua venit ad me. 34. [vers. 34.] Qui perfecit pedes meos tanquam cervi: qui perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19). 35. [vers. 35.] Qui docet manus meas ad praelium: qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum. 36. [vers. 36.] Et dedisti mihi protectionem salutis meae, et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me docebit pervenire quo direxit. 37. [vers. 37.] Dilatasti gressus meos subter me: nec impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum sequentibus. 38. [vers. 38.] Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar; comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant: et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi. 39. [vers. 39.] Confringam illos, nec poterunt stare: nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: dejectis illis, praeponam amores quibus ambulo in aeternum. 40. [vers. 40.] Et praecinxisti me virtute ad bellum: et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse cupiebant. 41. [vers. 41.] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est, ut sequerentur me Et odio habentes me disperdidisti: alios autem eorum qui in odio perduraverunt, disperdidisti. 42. [vers. 42.] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec exauditione dignos judicavit non recedentes a malitia sua. 43. [vers. 43.] Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos. 44. [vers. 44.] Erues me de contradictionibus populi: erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum, omne saeculum post illum ibit (Joan. XI, 48). 45. [vers. 45.] Constitues me in caput Gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obedivit mihi. 46. [vers. 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis (Id. VIII, 44), mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tanquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis (Matth. XV, 2), quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei. 47. [vers. 47.] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: secundum carnem autem sapere, mors est (Rom. VIII, 6); vivit enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem. 48. [vers. 48.] Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6), Judaeis. 49. [vers. 49.] Ab insurgentibus in me exaltabis me: a Judaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me. 50. [vers. 50] Propterea confitebor tibi in Gentibus. Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis. 51. [vers. 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas ejus Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini ejus usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.
IN PSALMUM XVIII
ENARRATIO I. In finem, Psalmus ipsi David.
1. [vers. 1.] Titulus notus est: nec Dominus Jesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur. 2. [vers. 2.] Coeli enarrant gloriam Dei: justi Evangelistae, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Jesu Christi, sive gloriam qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum, fiducia Spiritus sancti et coelum factum, quod antea timore terra erat. 3. [vers. 3.] Dies diei eructat verbum: Spiritus spiritualibus profert plenitudinem incommutabilis Sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est (Joan. I, 1). Et nox nocti annuntiat scientiam: et mortalitas carnis tanquam longe positis carnalibus, fidem insinuando, annuntiat futuram scientiam. 4. [vers. 4.] Non sunt loquelae, neque sermones, quo rum non audiantur voces eorum: per quos non auditae sint voces Evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur. 5. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 6. [vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum: Dominus autem ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram (Matth. X, 34), in tempore vel in manifestatione posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis suae. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam, sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit (Psal. I, 1). 7. [vers. 7.] A summo coelo egressio ejus: a Patre egressio ejus, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est. Et occursus ejus usque ad summum coeli. Et occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Et non est qui se abscondat a calore ejus: cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14) mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis; et ipsam enim penetravit Verbi calor. 8. [vers. 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere (Matth. V, 17): et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (II Petr. II, 22); non premens animas servitutis jugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). 9. [vers. 9.] Justitiae Domini rectae, laetificantes cor: omnes justitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit; ut qui imitarentur, corde gauderent, in eis quae libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos: praeceptum Domini lucidum, sine velamento carnalium observationum, illuminans hominis interioris aspectum. 10. [vers. 10.] Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi: timor Domini, non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur; sed castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere: et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc (I Joan. IV, 18), sed permanet in saeculum saeculi. 11. [vers. 11.] Judicia Domini vera, justificata in idipsum: judicia ejus qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22), vere justificata incommutabiliter; neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium ejus potest eripere. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia; tamen desiderabilia judicia Dei super pompas hujus saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur judicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat judicia Dei, cujus voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive quisque jam sit mel, qui jam solutus vitae hujus vinculis exspectat diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt judicia Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt. 12. [vers. 12.] Etenim servus tuus custodit ea: nam non custodienti amara dies Domini. In custodiendo illa retributio multa: non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso quo judicia Dei custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis. 13. [vers. 13.] Delicta quis intelligit? In delictis autem qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta quis intelligit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas, cui desiderabilia et dulcia sunt judicia Dei; et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se? 14. [vers. 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce servo tuo: ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est majus delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis (Eccli. X, 14): et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit. 15. [vers. 15.] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: meditatio cordis mei non ad jactantiam placendi hominibus, quia jam nulla superbia est; sed in conspe ctu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis. Domine adjutor meus, et redemptor meus: Domine adjutor meus, tendentis ad te; quoniam redemptor meus es tu, ut tenderem ad te: ne quisquam vel sapientiae suae tribuens quod ad te convertitur, vel viribus quod ad te pervenit, magis repellatur abs te qui superbis resistis; quia mundatus non est a delicto magno, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adjuvas ut perveniamus ad te.
ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM.
1. Deprecati Dominum, ut ab occultis nostris mundet nos, et ab alienis parcat servis suis, quid hoc sit intelligere debemus, ut humana ratione, non quasi avium voce cantemus. Nam et meruli et psittaci et corvi et picae et hujusmodi volucres, saepe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, naturae hominis divina voluntate concessum est. Et quam multi mali et luxuriosi sic cantant digna auribus suis et cordibus, novimus et dolemus. Eo enim pejores sunt, quo non possunt ignorare quod cantant. Sciunt enim se cantare flagitia, et tamen cantant tanto libentius, quanto immundius: quoniam tanto se putant laetiores, quanto fuerint turpiores. Nos autem qui in Ecclesia divina eloquia cantare didicimus, simul etiam instare debemus esse quod scriptum est, Beatus populus qui intelligit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Proinde, carissimi, quod consona voce cantavimus, sereno etiam corde nosse ac videre debemus. Rogavit enim Dominum unusquisque nostrum in hoc cantico, et dixit Deo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto magno. Quod ut bene sciamus quid sit, et quale hoc sit, ipsius psalmi textum, quantum donat Dominus, breviter percurramus. 2. Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia illic scriptum est: ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et hujus virginis sponsae Christi sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3) In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Jesu Christo posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Joannes: Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Hanc gloriam coeli enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum. Quanquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo, nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in Christo Jesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius (Rom. III, 23). Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium, ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram justitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Haec est, inquam, gloria Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo tuo: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil in te boni invenit. Praevenisti supplicium ejus superbiendo: ille praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tanquam enim ex peccatore justificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus, dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII secund. 1). Dicamus, Non nobis: quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis, sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit nobis (Psal. CII, 10). Non ergo nobis, Domine, non nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam Dei. 3. [vers. 2.] Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: quod dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum ejus. Quae opera manuum ejus? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit omnia, et tanquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit. Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit (Gen. I); tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subjecit: Ipsi peribunt, tu autem permanes (Ibid., 27). Ergo non solum homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus fundaverunt (Psal. XCIV, 5) Ergo si et coelos manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco; quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24): Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei: enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor, tanquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21): infelix, per humilitatem impetrat felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor. Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter amatores mundi persecutoresque justorum: inter saevientem mundum annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera manuum ejus. Quae sunt opera manuum ejus? Gloria Dei illa, qua salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 10); non solum quippe homines, sed etiam justos, si tamen sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). 4. [vers. 3.] Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat verbum; apertum et planum, tanquam per diem: quod autem nox nocti annuntiat scientiam, obscurum est, tanquam per noctem. Dies diei, sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis, quibus dixit: Vos estis lumen mundi (Matth. V. 14). Apertum hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod tempore Domini nostri Jesu Christi, cum in terra versaretur, Apostoli audierunt, hoc in posteros esse trajectum, tanquam de tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei, et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod multas intelligentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est, spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spirituales spiritualibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tanquam verbum eructatum; illi tanquam scientiam annuntiatam: quod enim ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus autem et unum aliquid, quod quidam velut conjicientes aperuerunt: quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei eructabat verbum; quando Judas Dominum Christum prodidit Judaeis, nox nocti annuntiabat scientiam. 5. [vers. 5, 4.] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 4). Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonnerunt; In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris? Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere? 6. [vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum: in manisfestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non velut opertam; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto fecisti, patieris in sole (II Reg. XII, 12): hoc est, occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult charitas, qua fratres sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna charitas non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem (Luc. XII, 13); sed, dic fratri meo ut teneat mecum haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille tanquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali thalamum invenit; atque inde naturae conjunctus humanae, tanquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis majestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione, tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam. 7. [vers. 7.] Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae velut ignis (Act. II, 3). Sicut ignis venit Spiritus sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus; sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a calore ejus. 8. [vers. 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Hoc est Spiritus sanctus. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: non superbis. Hoc est Spiritus sanctus. 9. [vers. 9.] Justitiae Domini rectae: non terrentes, sed laetificantes corda. Hoc est Spiritus sanctus. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos, non hebetans: non carnis oculos, sed cordis; non exterioris hominis, sed interioris. Hoc est Spiritus sanctus. 10. [vers. 10.] Timor Domini: non servilis, sed castus; gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata charitas foras mittit (I Joan. IV, 18); sed permanens in saeculum saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Judicia Domini vera, justificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus, ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una (Gen. II, 24). Judicia Dei vera justificata in idipsum: propter unitatem. 11. [vers. 11.] Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: aut multum aurum, aut multum pretiosum, aut multum desiderabilia; tamen multum, haeretico parum. Non nobiscum amant idipsum, et nobiscum confitentur Christum. Ipsum quem mecum confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult, recusat, recalcitrat, respuit: non illi est desiderabile hoc super aurum et lapidem pretiosum multum. Audi aliud: Et dulciora, inquit, super mel et favum. Sed hoc adversum est erranti: mel amarum est febrienti, dulce tamen et acceptabile sanato, quia carum est sanitati. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. 12. [vers. 12.] Nam et servus tuus custodit ea: quam dulcia ista sunt, custodiendo probat servus tuus, non loquendo. Custodit ea servus tuus, quia et nunc dulcia sunt, et in posterum salubria sunt; nam in custodiendo ea retributio multa: sed amans animositatem suam, nec videt hunc splendorem haereticus, nec sentit dulcedinem. 13. [vers. 13, 14.] Delicta enim quis intelligit? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem, suavitatem charitatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui custodio, rogo te, quoniam delicta quis intelligit? ne mihi ut homini quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me, Domine. Quis enim delicta intelligit? Si videntur tenebrae, intelliguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno dejecit. Hic ipse Dei servus custodiens judicia Dei, in quibus retributio multa, et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me (Psal. XXXV, 12). Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me, Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis parce servo tuo. 14. Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena. Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Noli timere, si christianus es, dominum foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time, hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse noluisti. 15. Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod dejecit Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14). Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis, quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc vitium dedignantur colla subdere jugo Christi, obligati arctius jugo peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit servire charitati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio, quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt, facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem fieret pastor porcorum (Luc. XV, 13), qui erat socius Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque ad formam servi humiliavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Jam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6. I Petr. V, 5). 16. [vers. 15.] Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere: humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine adjutor meus et redemptor meus: adjutor in bonis, redemptor a malis; adjutor ut habitem in charitate tua, redemptor ut liberes me ab iniquitate mea.
IN PSALMUM XIX ENARRATIO. In finem, Psalmus David.
1. [vers. 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens. 2. [vers. 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis: exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Protegat te nomen Dei Jacob: ad te enim pertinet populus posterior natu, quia major serviet minori (Gen. XXV, 23). 3. [vers. 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis. 4. [vers. 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos faciat omnium injuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat. 5. [vers. 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis (Joan. XV, 13), ut mortificatum granum copiosius resurgeret (Id. XII, 25); sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). 6. [vers. 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos. 7. [vers. 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari (Joan. XVII, 1); verum etiam de coelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34), diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae ejus: potentatus nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus (II Cor. XII, 10). Nam vana salus hominum (Psal. LIX, 13), quae non dexterae, sed sinistrae ejus est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt. 8. [vers. 8.] Hi in curribus et hi in equis: hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exsultabimus. 9. [vers. 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum (Joan. XI, 48); et irruentes in lapidem offensionis (Rom. IX, 32) et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere (Id. X, 3). Nos vero surreximus, et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham (Matth. III, 9) qui non sectabamur justitiam, apprehendimus eam (Rom. IX, 30), et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus. 10. [vers. 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo jam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.
IN PSALMUM XX ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David.
1. [vers. 1.] Titulus notus est; de Christo canitur. 2. [vers. 2.] Domine, in virtute tua laetabitur rex: Domine, in virtute tua, qua Verbum caro factum est, laetabitur homo Christus Jesus. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: et super hoc, quo vivificas omnia, exsultabit vehementer. 3. [vers. 3.] Desiderium animae ejus dedisti ei: desideravit manducare Pascha (Luc. XXII, 15), et ponere cum vellet, atque iterum cum vellet sumere animam suam (Joan. X, 18); et dedisti ei. Et voluntate labiorum ejus non privasti eum. Pacem meam, inquit, relinquo vobis (Id. XIV, 27): et factum est. 4. [vers. 4.] Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei. Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso: in principio sermonis ejus accedentes ambierunt eum lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis ejus fieret. 5. [vers. 5.] Vitam petiit, et dedisti ei: resurrectionem petiit, dicens, Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1); et dedisti ei. Longitudinem dierum in saeculum saeculi: longa tempora saeculi hujus, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi. 6. [vers. 6.] Magna est gloria ejus in salute tua: magna est quidem gloria ejus in salute, qua eum resuscitasti. Gloriam et magnum decorem impones super eum: sed adhuc gloriam et magnum decorem addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam. 7. [vers. 7.] Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: haec est benedictio, quam ei dabis in saeculum saeculi: Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: secundum hominem laetificabis eum cum vultu tuo, quem levavit ad te. 8. [vers. 8.] Quoniam rex sperat in Domino: quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino. Et in Altissimi misericordia non commovebitur: et in Altissimi misericordia non conturbabit humilitatem ejus obedientia usque ad mortem crucis. 9. [vers. 9.] Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad judicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt: claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die judicii puniendos omnes qui te oderunt; quia nunc ipsi non invenerunt eam. 10. [vers. 10.] Pones eos ut clibanum ignis: constitues eos ardentes intrinsecus, conscientia impietatis suae. In tempore vultus tui: in tempore manifestationis tuae. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis: deinde conturbati vindicta Domini, post accusationem conscientiae, dabuntur igni aeterno devorandi. 11. [vers. 11.] Fructum illorum de terra perdes: fructum illorum, quia terrenus est, perdes de terra. Et semen eorum a filiis hominum: et opera illorum, vel quoscumque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti. 12. [vers. 12.] Quoniam declinaverunt in te mala: haec autem poena retribuetur eis, quoniam mala quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum detorserunt. Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire: cogitaverunt consilium, dicentes, Expedit unum pro omnibus mori (Id. XI, 50); quod non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint. 13. [vers. 13.] Quoniam pones eos dorsum: quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum: et in his quae relinquis, id est in cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum. 14. [vers. 14.] Exaltare, Domine, in virtute tua: quem humilem non cognoverunt, exaltare, Domine, in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. Cantabimus et psallemus virtutes tuas: corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua.