Enarrationes XI-XX | Enarrationes XXXI-XL |
- IN PSALMUM XXXI.
- ENARRATIO I. Ipsi David intelligentiae.
- ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM.
- IN PSALMUM XXXII
- ENARRATIO I.
- ENARRATIO II.
- IN PSALMUM XXXIII ENARRATIO.
- SERMO I, HABITUS DIE SABBATI. De titulo Psalmi.
- SERMO II, HABITUS DIE DOMINICO.
- IN PSALMUM XXXIV ENARRATIO.
- SERMO I. De prima parte Psalmi.
- SERMO II, HABITUS DIE PROXIMO POST SUPERIOREM SERMONEM. De reliqua...
- IN PSALMUM XXXV ENARRATIO. SERMO HABITUS FORTE DIE SABBATI, ex...
- IN PSALMUM XXXVI ENARRATIO.
- SERMO I. De prima parte Psalmi.
- SERMO II. De secunda parte Psalmi.
- SERMO III. De tertia parte Psalmi.
- IN PSALMUM XXXVII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.
- IN PSALMUM XXXVIII ENARRATIO. SERMO.
- IN PSALMUM XXXIX ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.
- IN PSALMUM XL ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.
IN PSALMUM XXI ENARRATIO I. In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David. 1. [vers. 1.] In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus Jesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio ejus, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Dicuntur autem ista ex persona crucifixi: nam de capite psalmi hujus sunt verba quae ipse clamavit cum in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cujus mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Ibid., 6). 2. [vers. 2.] Deus, Deus meus respice me, quare me dereliquisti longe a salute mea? longe factus a salute mea; quoniam longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). Verba delictorum meorum: nam haec verba sunt non justitiae, sed delictorum meorum. Vetus enim homo confixus cruci loquitur; etiam causam ignorans quare eum dereliquerit Deus: aut certe, Longe a salute mea sunt verba delictorum meorum. 3. [vers. 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, nec exaudies: Deus meus, clamabo ad te in rebus prosperis hujus vitae, ut non mutentur; nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, et non ad insipientiam mihi: et in adversis utique hujus vitae clamabo ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis; non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam. 4. [vers. 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel: tu autem in sancto habitas, et ideo immunda delictorum verba non exaudies. Laus videntis te, non ejus qui laudem suam quaesivit in gustando vetito cibo, ut apertis corporeis oculis abscondere se conaretur a conspectu tuo (Gen. III). 5. [vers. 5.] In te speraverunt patres nostri: omnes justi scilicet, non quaerentes suam laudem, sed tuam; speraverunt, et eruisti eos. 6. [vers. 6.] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ad te clamaverunt, non verbis delictorum a quibus longe est salus, et ideo salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi: in te speraverunt, nec eos fefellit spes; non enim in se illam posuerunt. 7. [vers. 7.] Ego autem sum vermis, et non homo: ego autem jam non ex persona Adam loquens, sed ego proprie Jesus Christus sine semine in carne natus sum, ut essem in homine ultra homines; ut vel sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam. Opprobrium hominum et abjectio plebis: in qua factus sum opprobrium hominum, ita ut pro convicioso maledicto diceretur; Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28), et plebs me contemneret. 8. [vers. 8.] Omnes qui conspiciebant me, subsanabant me: omnes qui conspiciebant me, irridebant me, Et locuti sunt labiis, et moverunt caput: et locuti sunt non in corde, sed in labiis. 9. [vers. 9.] Nam irridenter moverunt caput, dicentes: Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Haec verba erant, sed in labiis dicebantur. 10. [vers. 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: quoniam tu es qui extraxisti me, non solum de illo ventre virginali, nam omnibus hominibus lex ista nascendi est ut de ventre extrahantur, sed etiam de ventre Judaicae gentis; cujus tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisionis caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae: spes mea Deus, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, nam et ante utique; sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi, extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem. 11. [vers. 11.] In te confirmatus sum ex utero: ipse est uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed jactavit me: non autem cecidi, quia continuisti me. De ventre matris meae Deus meus es tu. De ventre matris meae: non effecit venter matris meae ut tanquam parvulus oblitus essem tui. 12. [vers. 12.] Deus meus es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est. Deus meus ergo es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio juxta me est; nam est in corpore meo. Quoniam non est qui adjuvet: quis enim adjuvat, si tu non adjuvas? 13. [vers. 13.] Circumdederunt me vituli multi: circumdedit me multitudo luxuriantis plebis. Tauri pingues obsederunt me: et principes ejus de oppressione mea laeti, obsederunt me. 14. [vers. 14.] Aperuerunt in me os suum: aperuerunt in me os, non de Scripturis tuis, sed de cupiditatibus suis. Sicut leo rapiens et rugiens: sicut leo cujus rapina est, quod apprehensus adductus sum; et rugitus, Crucifige, Crucifige (Id. XIX, 6)! 15. [vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, tanquam dura et clausa non intelligebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tanquam liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae meae. 16. [vers. 16.] Exaruit velut testa virtus mea: exaruit passione virtus mea; non velut fenum, sed velut testa, quae fit igne firmior. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: et servaverunt apud se praecepta mea illi, per quos locuturus eram. Et in pulverem mortis deduxisti me: et in impios morti destinatos, quos tanquam pulverem projicit ventus a facie terrae, deduxisti me. 17. [vers. 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi: quoniam circumdederunt me, non pro veritate, sed pro consuetudine, latrantes multi. Concilium malignantium circumdedit me. Foderunt manus meas et pedes: foderunt clavis manus meas et pedes. 18. [vers. 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: dinumeraverunt in ligno crucis extenta omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: ipsi vero, id est non mutati, consideraverunt et conspexerunt me. 19. [vers. 19.] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20. [vers. 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum a me: tu autem, Domine, non in fine saeculi, sicut caeteros; sed statim resuscita me. In defensionem meam aspice: aspice, ne quid mihi noceant. 21. [vers. 21.] Erue a framea animam meam: erue animam meam a lingua dissensionis. Et de manu canis unicam meam: et de potestate populi ex consuetudine latrantis Ecclesiam meam. 22. [vers. 22.] Salvum me fac de ore leonis: salvum me fac de ore regni saecularis. Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam: et a sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque non ferentium, salvam fac humilitatem meam. 23. [vers. 23.] Narrabo nomen tuum fratribus meis: narrabo nomen tuum humilibus, et se invicem diligentibus sicut a me dilecti sunt fratribus meis. In medio Ecclesiae cantabo te: in medio Ecclesiae gaudens praedicabo te. 24. [vers. 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: qui timetis Dominum, nolite quaerere laudem vestram, sed ipsum laudate. Universum semen Jacob, magnificate eum: universum semen ejus cui major serviet, magnificate eum. 25. [vers. 25.] Timeat eum omne semen Israel: timeant eum omnes ad novam vitam nati, et ad visionem Dei reparati. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis: quoniam non sprevit precem, non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum vitam vanam transire nolebat, sed precem pauperis non tumentis in pompis transeuntibus. Neque avertit faciem suam a me: sicut ab illo qui dicebat, Clamabo ad te, nec exaudies. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 26. [vers. 26.] Apud te laus meas: non enim laudem meam quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et jam sanctum te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram timentibus eum. 27. [vers. 27.] Edent pauperes, et saturabuntur: edent humiles et contemptores saeculi, et imitabuntur; ita enim nec copiam hujus saeculi concupiscent, nec timebunt inopiam. Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: nam laus Domini est eructatio saturitatis illius. Vivent corda eorum in saeculum saeculi: nam cibus ille cordis est. 28. [vers. 28.] Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae: commemorabuntur; exciderat enim Deus Gentibus mortaliter natis et in exteriora tendentibus; et tunc convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: et adorabunt in conscientiis suis universae patriae gentium. 29. [vers. 29.] Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium: quoniam Domini est regnum, non superborum hominum; et ipse dominabitur gentium. 30. [vers. 30.] Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. In conspectu ejus procident universi qui descendunt in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus, non videntibus ruinam eorum. 31. [vers. 31.] Et anima mea ipsi vivet: et anima mea quae in contemptu saeculi hujus quasi mori videtur hominibus, non sibi, sed ipsi vivet. Et semen meum serviet illi: et opera mea, vel per me credentes in eum, servient illi. 32. [vers. 32.] Annuntiabitur Domino generatio ventura: annuntiabitur in honorem Domini generatio Novi Testamenti. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: et annuntiabunt Evangelistae justitiam ejus. Populo qui nascetur quem fecit Dominus: populo qui nascetur ex fide Domino. ENARRATIO II. Concio habita in solemnitate Passionis Domini. 1. Quod taceri Deus noluit per Scripturas suas, nec a nobis tacendum est, et a vobis audiendum. Passio Domini, sicut scimus, semel facta est; semel enim Christus mortuus est, justus pro injustis (I Petr. III, 18). Et scimus, et certum habemus, et fide immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); verba ista Apostoli sunt: tamen ne obliviscamur quod factum est semel, in memoria nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, numquid toties Christus moritur? Sed tamen anniversaria recordatio quasi repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam videamus in cruce pendentem Dominum; non tamen irridentes, sed credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in coelo adoratur. An forte adhuc irridetur, et jam non est irascendum Judaeis, qui vel morientem deriserunt, non regnantem? Et quis est qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit triticum irrideri Dominum: hoc volo gemere vobiscum; tempus est enim lugendi. Passio Domini celebratur: tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est idoneus ad effundendas lacrymas pro dignitate doloris tanti? Sed quid modo ait propheta? Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1) si vere fons lacrymarum esset in oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re aperta, in ea re ubi nemo potest dicere, Non intellexi! Possidenti enim universum orbem terrarum, pars offertur; et dicitur sedenti ad dexteram Patris, Ecce quid hic habes: et pro tota terra ostenditur illi sola Africa! 2. Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus? Si possent de lacrymis describi! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento (Matth. XXVI, 7) Cujus typum portabat? nonne Ecclesiae? Cujus figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 14, 15) Ipsius enim Ecclesiae insinuabat personam et Apostolus: et quod dixit, sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit? Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur, et dicitur: Africa sola bene olet, totus mundus putet. Christi bonus odor sumus in omni loco, quis dicit? Ecclesia. Hunc bonum odorem significabat illud vas unguenti, quo perfusus est Dominus. Videamus si non coattestatur ipse Dominus. Dum quidam sua quaerentes, avari, fures, id est Judas ille diceret de illo unguento: Utquid ista perditio? poterat res pretiosa venumdari, et proficere pauperibus, odorem enim bonum Christi vendere volebat, quid respondit Dominus? Utquid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me. Et quid amplius dicam, quando ipse dixit: Ubicumque autem praedicabitur hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit mulier ista (Matth. XXVI, 8-10, 13 Est quod addere? est quod detrahere? est quare aurem calumniatoribus accommodare? Aut mentitus est Dominus, aut fefellit illum? Eligant quid dicant: aut mentitam dicant veritatem, aut deceptam dicant veritatem. Ubicumque praedicabitur hoc Evangelium. Et quasi quaereres ab eo: Ubi enim praedicabitur? In toto mundo, inquit. Psalmum audiamus, videamus si hoc dicit. Audiamus quod plangendo cantatur, et vere digna res planctu quando cantatur surdis. Miror, fratres, si hodie psalmus iste legitur et in parte Donati. Rogo vos, fratres mei, confiteor vobis, novit Christi misericordia, quia sic miror quasi lapidei ibi sint, et non audiant. Quid apertius surdis dicitur? Passio Christi tam evidenter quasi Evangelium recitatur, et dictum est ante nescio quot annos quam Dominus de Maria virgine nasceretur: praeco erat nuntians judicem futurum. Legamus illum quantum angustia temporis patitur, non pro affectu doloris nostri, sed, ut dixi, quantum angustia temporis patitur. 3. [vers. 2.] Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabachthani? quod est, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini (Joan. XIII, 23), videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 1). Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia (Ephes. I, 23) Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, Psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22) Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut justitiam suam nostram justitiam faceret? 4. [vers. 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me, de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39), mori timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut sit sicut dominus ejus (Id. X, 25). Paulus dicit, miles regis Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Ille optat mortem, ut sit cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in corpore suo constitutis, ista dicebat? Inde erat illa vox, membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione, et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem. 5. [vers. 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intelligere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. Petiit Job ad tentandum, et concessum est (Job I, 11). Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt (Matth. VIII, 31). Daemones exaudiuntur, Apostolus non exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus. Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur. Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Et si forte petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire. 6. [vers. 5.] Et vide quid dicat: In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et eruisti eos. Et novimus, et legimus quam multos patres nostros sperantes in se eruit Deus. Eruit ipsum populum Israel de terra Aegypti (Exod. XII, 51); eruit tres pueros de camino ignis (Dan. III); eruit Danielem de lacu leonum (Id. XIV); eruit Susannam de falso crimine (Id. XIII). Omnes invocaverunt, et eruti sunt. Numquid defecit ad Filium suum, ut in cruce pendentem non exaudiret? Quare autem ipse non eruitur modo, qui dixit: In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos? 7. [vers. 7.] Ego autem sum vermis, et non homo. Vermis, et non homo: nam est et homo vermis; sed ille, Vermis, et non homo. Unde non homo? Quia Deus. Quare ergo sic se abjecit ut diceret, Vermis? An quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut Christus de Maria virgine? Et vermis, et tamen non homo. Quare vermis? Quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu natus. Quare non homo? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 8. Opprobrium hominum et abjectio plebis: videte quanta passus est! Jam ut dicamus passionem, et ad illam majori gemitu veniamus, videte quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus? Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Job diabolo petenti concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit salutem, duplo accepit quae perdiderat (Job XLII, 10): Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? non subvenitur (Matth. XXVII). Quare, fratres mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus est, pretium est. Cujus rei pretio tanta passus est, recitemus, videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare: et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt ipsa verba Psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite Christiani: Opprobrium hominum et abjectio plebis. 9. [vers. 8, 9.] Omnes qui videbant me, subsannabant me, locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum: sed quare dicebant ista? Quia homo factus erat, dicebant tanquam in hominem. 10. [vers. 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus, ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus matris meae Deus meus. 11. [vers. 11]. In te jactatus sum ex utero: id est, ut mihi tu solus esses spes, jam tanquam homo, jam tanquam infirmus, jam Verbum caro factum. De ventre matris meae Deus meus es tu: non de te Deus meus; nam de te Pater meus: sed de ventre matris meae, Deus meus. 12. [vers. 12.] Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet: videte desertum; et vae nobis, si ipse nos deserat, quoniam non est qui adjuvet. 13. [vers. 13.] Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me: populus et principes; populus, vituli multi; principes, tauri pingues. 14. [vers. 14.] Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: audiamus rugitum ipsorum in Evangelio, Crucifige, Crucifige (Joan. XIX, 6)! 15. [vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum (Matth. X, 16; Luc. X, 3). Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes. Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei: ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est, sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat Scriptura; nemo illam intelligebat: crucifixus est Dominus, et liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intelligerent Scripturam; nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum est. 16. [vers. 16.] Exaruit velut testa virtus mea: magnifice quod dixit, Firmius factum est nomen meum de tribulatione. Quomodo enim testa ante ignem mollis est, post ignem fortis; sic Domini nomen ante passionem contemnebatur, post passionem honorificatur. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: quomodo membrum illud in nobis non valet nisi ad loquendum; sic praedicatores suos, linguam suam, dixit adhaesisse faucibus suis, ut de interioribus ejus caperent sapientiam. Et in pulverem mortis deduxisti me. 17. [vers. 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium circumdedit me: etiam videte Evangelium. Foderunt manus meas et pedes meos. Tunc facta sunt vulnera, quorum vulnerum cicatrices dubitans discipulus contrectavit, ille qui dixit: Nisi misero digitos meos in cicatrices vulnerum ejus, non credam. Quando ei dixit, Veni, mitte manum tuam, incredule; et misit manum suam, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et ille: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. XX, 25, 27, 28). Foderunt manus meas et pedes meos. 18. [vers. 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: quando pendens extentus erat in ligno. Non potuit melius describi extensio corporis in ligno, quam ut diceret: Dinumeraverunt omnia ossa mea. 19. [vers. 19.] Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me: consideraverunt, et non intellexerunt; conspexerunt, et non viderunt. Usque ad carnem oculos, non usque ad Verbum cor habuerunt. Diviserunt sibi vestimenta mea: vestimenta sua, sacramenta ipsius. Attendite, fratres. Vestimenta ipsius, sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses: sed erat ibi vestimentum quod nemo divisit. Et super vestimentum meum miserunt sortem. Erat ibi tunica, dicit evangelista, desuper texta (Joan. XIX, 23). Ergo de coelo, ergo a Patre, ergo a Spiritu sancto. Quae est ista tunica, nisi charitas, quam nemo potest dividere? Quae est ista tunica, nisi unitas? In ipsam sors mittitur, nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, charitatem non diviserunt. Et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam: qui habet hanc, securus est; nemo illum movet de Ecclesia catholica, et si foris illam incipiat habere, intromittitur, quomodo ramus olivae a columba (Gen. VIII, 11). 20. [vers. 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum. Et factum est: post triduum resurrexit. In defensionem meam aspice. 21. [vers. 21.] Erue a framea animam meam: id est a morte; framea enim gladius est, et per gladium mortem intelligi voluit. Et de manu canis unicam meam. Animam meam, unicam meam, caput et corpus: Unicam dixit, Ecclesiam: de manu, id est de potestate canis. Qui sunt canes? Qui canino more latrant, nec intelligunt contra quos. Nihil illis fit, et latrant. Quid fecit cani transiens viam suam? Tamen ille latrat. Qui latrant caecis oculis, non discernentes contra quos aut pro quibus, canes sunt. 22. [vers. 22.] Salvum me fac de ore leonis: leo rugiens nostis quis sit, circumiens et quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et a cornibus unicornium humilitatem meam: unicornes non diceret, nisi superbos; ideo subjecit, humilitatem meam. 23. [vers. 23.] Audistis quae passus est, et quid oravit, ut eruatur ab istis: attendamus modo quare passus est. Modo jam videte, fratres, qui non est in ea sorte, propter quam passus est Christus, quare christianus est? Ecce, intelligimus quae passus est: dinumerata sunt ossa ejus, irrisus est, divisa sunt vestimenta ejus, insuper missa est sors super vestem ipsius, circumdederunt illum furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa ejus, et hic audimus et in Evangelio legimus. Videamus quare. O Christe Fili Dei, si nolles, non patereris, ostende nobis fructum passionis tuae. Audi, inquit, fructum: ego non taceo, sed surdi sunt homines. Audi, inquit, fructum quare passus sum ista omnia. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Videamus si in parte narrat nomen Dei fratribus suis. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te. Fit hoc modo. Sed videamus ipsa Ecclesia quae est. Nam dixit: In medio Ecclesiae cantabo te. Ecclesiam videamus, propter quam passus est. 24. [vers. 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: ubicumque timetur Deus et laudatur, ibi est Ecclesia Christi. Videte, fratres mei, si his diebus per totum orbem terrarum sine causa dicitur, Amen et Alleluia. Non ibi timetur Deus? Non ibi laudatur Deus? Exivit Donatus, et ait: Prorsus non timetur, totus mundus periit. Sine causa dicis: Totus mundus periit. Ergo modica pars remansit in Africa? Ergo non dicit aliquid Christus, unde obturet ista ora? non dicit aliquid, unde eradicet linguas ista dicentium? Videamus, ne forte inveniamus. Adhuc nobis dicitur, In medio Ecclesiae: de Ecclesia nostra dicit. Qui timetis Dominum, laudate eum: videamus si illi laudant Dominum, et intelligamus si de ipsis dicit, et si in medio Ecclesiae ipsorum laudatur. Quomodo laudant Christum, qui dicunt: Perdidit totum orbem terrarum, diabolus illi totum abstulit, et in parte ipse remansit? Sed adhuc videamus, apertius dicat, apertius loquatur: non sit quod interpretari, non sit quod suspicari. Universum semen Jacob, magnificate eum. Forte adhuc dicunt: Nos sumus semen Jacob. Si sint ipsi, videamus. 25. [vers. 25.] Timeat eum omne semen Israel. Adhuc dicant, Nos sumus semen Israel; permittamus, dicant. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum: quorum pauperum? Non de se praesumentium. Videamus si pauperes sunt, qui dicunt: Nos sumus justi. Christus clamat, Longe a salute mea verba delictorum meorum. Sed adhuc dicant quod volunt. Neque avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Utquid exaudivit? ad quam rem? 26. [vers. 26.] Apud te est laus mea: apud Deum posuit laudem suam; docuit non praesumi in homine. Adhuc dicant quod volunt. Jam quidem coeperunt uri, coepit propinquare ignis; non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Sed adhuc dicant, Et nos apud illum laudem nostram posuimus, et nos in nobis non praesumimus; dicant adhuc. In Ecclesia magna confitebor tibi: jam hic puto, quia coepit interiora tangere. Ecclesia magna quid est, fratres? Numquid exigua pars orbis terrarum Ecclesia magna est? Ecclesia magna totus orbis est. Modo si quis velit Christo contradicere: Dic nobis, tu dixisti, In Ecclesia magna confitebor tibi: quae Ecclesia magna? Ad frustum Africae remansisti, totum mundum perdidisti: effudisti sanguinem pro toto, sed invasorem passus es. Ista nos diximus Domino tanquam quaerentes, scientes tamen quid dicturi. Ponamus nos nescire quid dicat: nonne nobis respondet? Quiescite, adhuc dico unde nemo dubitet. Exspectemus ergo quid dicturus est. Jam ego volebam pronuntiare, et non admittere homines aliud aliquid interpretari, cum dicat Christus: In Ecclesia magna. Et tu dicis quia in extrema parte remansit. Et adhuc audent dicere, Et nostra Ecclesia magna est, quid tibi videtur Bagai et Tamugade? Si non dicit aliquid unde obmutescant, adhuc dicant quia magna est Ecclesia sola Numidia. 27. [vers. 27, 28.] Videamus, audiamus adhuc Dominum: Vota mea reddam coram timentibus eum. Quae sunt vota sua? Sacrificium quod obtulit Deo. Nostis quale sacrificium? Norunt fideles vota quae reddidit coram timentibus eum: nam sequitur, Edent pauperes, et saturabuntur. Beati pauperes, quia ideo edunt ut saturentur: edunt enim pauperes; qui autem divites sunt, non satiantur, quia non esuriunt. Comedent pauperes: inde erat piscator ille Petrus, inde erat alius piscator Joannes et Jacobus frater ipsius, inde erat etiam publicanus Matthaeus. De pauperibus ipsi erant, qui comederunt et saturati sunt, talia passi qualia manducaverunt. Coenam suam dedit, passionem suam dedit: ille saturatur, qui imitatur. Imitati sunt pauperes: ipsi enim sic passi sunt, ut Christi vestigia sequerentur. Edent pauperes. Sed quare pauperes? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Divites se laudant, pauperes Dominum laudant. Quare sunt pauperes? Quia Dominum laudant, et Dominum quaerunt. Dominus est divitiae pauperum: ideo inanis est domus, ut cor plenum divitiis sit. Divites quaerant unde arcam impleant, pauperes quaerunt unde cor impleant: et cum impleverint, laudant Dominum qui requirunt eum. Et videte, fratres, qui vere pauperes sunt, cujus rei divites sint: quia non in arca, non in horreo, non in apotheca, Vivent corda eorum in saeculum saeculi. 28. Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te. Sed adhuc dicunt, Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen Israel. Dicunt, Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt, Nos sumus. Neque avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos vultis laudare. Sed respondent, Prorsus et nos ipsum laudamus. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis, sacrificium charitatis, sacrificium corporis sui norunt fideles: disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum. Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum, patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus parti Donati? Ecce Psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus, non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est, ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis ejus fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam? Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non diceret universi fines terrae; dicere habebant, Ecce habemus fines terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice, universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes qua exeas, sed habes quo intres. 29. [vers. 29.] Rogo vos, nolo inde disputare, ne dicatur, quia sermo meus aliquid valet: Psalmum attendite, Psalmum legite. Ecce Christus passus est, sanguis ejus fusus est: ecce redemptor noster, ecce pretium nostrum. Quid emit, dicatur mihi. Quid interrogamus? Quid si mihi aliquis dicat: O stulte, quid interrogas? Codicem portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid emit. Ecce ibi habes, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed haeretici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt aures, quando lector ipsorum dicit: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus versus est: aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris, quando illud dixit: attende, quia repetit, et surdos pulsat: Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Adhuc surdus est, non audit, pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Tres istos versus tenete, fratres. Hodie cantati sunt et ibi, aut forte deleverunt eos. Credite mihi, fratres mei, ita aestuo, ita vim patior, ut mirer nescio quam surditatem et duritiam cordis ipsorum, ut aliquando dubitem utrum habeant illud in codicibus. Hodie currunt omnes ad ecclesiam, hodie omnes intenti audiunt Psalmum, omnes suspenso corde audiunt. Sed fac quia non sunt intenti: numquid unus versus est, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Evigilas, sed adhuc fricas oculos: Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Excute somnum, adhuc gravaris, audi: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30. Si est adhuc quod dicant, nescio: litigent cum Scripturis, non nobiscum. Ecce codex ipse, contra illum certent. Ubi est lingua, Nos servavimus Scripturas, ne arderent? Servatae sunt, unde tu ardeas. Quid servasti? Aperi, lege: tu servasti, et tu oppugnas. Quid servasti a flamma, quod delere vis lingua? Non credo, non credo quia servasti: prorsus non credo, non servasti. Verissime dicunt nostri, quia tu tradidisti. Ille probatur traditor, qui lecto testamento non sequitur. Ecce legitur, et sequor; legitur, et recusas. Cujus manus misit in flammam? Qui credit, et sequitur; an qui dolet quia est quod legatur? Nolo scire quis servaverit: undecumque inventus est codex, testamentum patris nostri exiit de qualibet caverna: nescio qui fures toliere volebant, nescio qui persecutores incendere volebant: undecumque prolatum est, legatur. Quare litigas? Fratres sumus, quare litigamus? Non intestatus mortuus est pater. Fecit testamentum, et sic mortuus est: mortuus est, et resurrexit. Tamdiu contenditur de haereditate mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum; et cum testamentum prolatum fuerit in publicum, tacent omnes, ut tabulae aperiantur et recitentur: judex intentus audit, advocati silent, praecones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut legantur verba mortui, non sentientis in monumento. Ille sine sensu jacet in monumento, et valent verba ipsius: sedet Christus in coelo, et contradicitur testamento ejus? Aperi, legamus. Fratres sumus, quare contendimus? Placetur animus noster, non sine testamento nos dimisit pater. Qui fecit testamentum, vivit in aeternum: audit voces nostras, agnoscit suam. Legamus, quid litigamus? Ubi inventa fuerit ipsa haereditas, ipsam teneamus. Aperi testamentum, lege in primo capite ipsius Psalterii, Postula a me (Psal. II, 8). Sed quis dicit? Forte non Christus. Ibi habes, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ibid., 7). Ergo Filius Dei dicit, vel ad Filium suum Pater dicit. Ergo quid dicit ad Filium? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Solet fieri, fratres, ut quando quaeritur de possessione, quaerantur affines. Inter affines illum et illum, quaeritur haeres, aut cui donatur, aut qui emit. Inter quos affines quaeritur? Inter illum et illum possidentes. Qui dimisit omnes fines, nullos dimisit affines. Quocumque te verteris, Christus est. Fines terrae habes haereditatem, huc veni, totam mecum posside. Quare litigando vocas ad partem? Huc veni: bono tuo vinceris, totum habebis. An adhuc calumniaris? Ego jam testamentum legi, et tu calumniaris. An adhuc calumniaris, quia fines terrae dixit, non dixit omnes fines terrae? Legamus ergo. Quomodo lectum est? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipsius est, non vestrum. Agnoscite Dominum: agnoscite possessionem Domini. 31. Sed et vos, quia privata vestra vultis possidere, et non communi cum Christo unitate; dominari enim vultis in terra, non cum illo in coelo regnare, possidetis domos vestras. Et aliquando venimus ad illos dicentes, Quaeramus verum, inveniamus verum. Et illi, Vos tenete quod tenetis: oves tuas habes, oves meas habeo; noli molestus esse ovibus meis, quia et ego non sum molestus ovibus tuis. Deo gratias: meae sunt oves, illius sunt oves: Christus quid emit? Imo nec meae sint, nec tuae: sed illius sint qui illas emit, illius sint qui illas signavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quare habeo meas, habes tu tuas? Si ibi est Christus, illo eant meae, quia non sunt meae: si hic est Christus, huc eant tuae, quia non sunt tuae. Propter possessiones osculentur nobis caput et manus, et pereant filii alieni. Non est mea possessio, inquit. Quid est hoc? Videamus si non est tua possessio, videamus si non illam tibi vindicas. Ego nomini Christi laboro, tu nomini Donati. Nam si Christum attendas, ubique est Christus. Tu dicis, Ecce hic est Christus (Matth. XXIV, 23): ego dico, Per totum est. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Unde laudant? Usquequo laudant? A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini (Psal. CXII, 1). Ecce quam Ecclesiam ostendo, ecce quid emit Christus, ecce quid redemit, ecce pro quo sanguinem dedit. Sed tu quid dicis? Et ego illi colligo. Qui mecum, inquit, non colligit, spargit (Matth. XII, 30). Dividis unitatem, possessiones tuas quaeris. Et quare habent nomen Christi? Quia ad defensionem possessionis tuae titulos Christi posuisti. Nonne hoc faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens, ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse possessor, et frontem domus suae vult de titulo alieno muniri; ut cum titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se ab invasione. Fecerunt illud, quando Maximianistas damnaverunt. Egerunt apud judices, et concilium suum recitaverunt: tanquam titulos ostendentes, ut episcopi viderentur. Tunc judex interrogavit: Quis hic alter episcopus est de parte Donati? Respondit Officium: Nos non novimus nisi Aurelium catholicum. Timentes illi leges, non responderunt nisi de uno episcopo. Illi autem ut audirentur a judice, nomen Christi imponebant: in possessione sua titulos illius imposuerunt. Bonus est Dominus, qui illis parcat, et ubi invenerit titulos suos, vindicet illud possessioni suae. Potens est misericordia ipsius, qui illis illud faciat, quoscumque invenerit nomen Christi portare, congreget illos. Et videte, fratres, quando potens aliquis invenerit titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat, et dicit, Non poneret titulos meos, nisi res mea esset? Titulos meos posuit, mea res est: ubi nomen meum invenio, meum est. Numquid titulos mutat? Titulus qui erat, ipse est: possessor mutatur, titulus non mutatur. Sic et qui baptismum habent Christi, si veniunt ad unitatem, non mutamus titulos, aut delemus titulos; sed agnoscimus titulos regis nostri, titulos imperatoris nostri. Sed quid dicimus? O domus misera, ille te possideat cujus titulos habes; Christi titulos habes, noli esse Donati possessio. 32. Multa diximus, fratres; sed illud de memoria vestra non recedat, quod hodie legitur. Ecce iterum dico, et saepe dicendum est: per ipsum diem, id est per sacramenta hujus diei constringo vos, ut non vobis exeat de cordibus. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Contra tam apertam et manifeste demonstratam possessionem Christi, non audiatis verba calumniatoris. Quidquid contradicunt, homines dicunt: hoc autem Deus dicit. IN PSALMUM XXII ENARRATIO. Psalmus ipsi David. 1. [vers. 1.] Ecclesia loquitur Christo: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, Dominus Jesus Christus pastor meus est, et nihil mihi deerit. 2. [vers. 2.] In loco pascuae ibi me collocavit: in loco pascuae incipientis ad fidem me perducens, ibi me nutriendum collocavit. Super aquam refectionis educavit me: super aquam baptismi, quo reficiuntur qui integritatem viresque amiserant, educavit me. 3. [vers. 3.] Animam meam convertit. Deduxit me in semitis justitiae, propter nomen suum. Deduxit me in angustis itineribus, quae pauci ambulant, justitiae suae; non propter meritum meum, sed propter nomen suum. 4. [vers. 4.] Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae hujus, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus jam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei. 5. [vers. 5.] Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me: post virgam autem, qua parvulus et animalis in grege pascuis erudiebar, post illam virgam cum esse coepi sub baculo, parasti in conspectu meo mensam, ut non jam lacte alar parvulus (I Cor. III, 2), sed major cibum sumam, firmatus adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: laetificasti laetitia spirituali mentem meam. Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! et poculum tuum oblivionem praestans priorum vanarum delectationum, quam praeclarum est! 6. [vers. 6.] Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae: id est, quamdiu vivo in hac mortali vita, non tua, sed mea. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: subsequetur autem me non hic tantum, sed etiam ut inhabitem in domo Domini in aeternum. IN PSALMUM XXIII ENARRATIO. Psalmus ipsi David, prima sabbati. 1. [vers. 1.] Psalmus ipsi David, de clarificatione et resurrectione Domini, quae matutino primae sabbati facta est, qui jam dies dominicus dicitur. 2. [vers. 2.] Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea: cum clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, et universus orbis terrarum fit Ecclesia ejus. Ipse super maria fundavit eam: ipse firmissime stabilivit eam super omnes fluctus saeculi hujus, ut ab ea superarentur, nec nocerent ei. Et super flumina praeparavit eam: flumina in mare fluunt, et cupidi homines labuntur in saeculum; etiam istos superat Ecclesia quae devictis per Dei gratiam cupiditatibus saecularibus ad recipiendam immortalitatem charitate parata est. 3. [vers. 3.] Quis ascendet in montem Domini? quis ascendet in altissimam justitiam Domini? Aut quis stabit in loco sancto ejus? aut quis permanebit in eo, quo ascendet, super maria fundato et super flumina praeparato loco? 4. [vers. 4.] Innocens manibus et mundus corde: quis ergo illuc ascendet, et permanebit ibi, nisi innocens in operibus, et mundus in cogitationibus? Qui non accepit in vano animam suam: qui non in rebus non permanentibus deputavit animam suam, sed eam immortalem sentiens, aeternitatem stabilem atque incommutabilem desideravit. Et non juravit proximo suo in dolo: et ideo sine dolo, sicut simplicia et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo suo. 5. [vers. 5.] Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6. [vers. 6.] Haec est generatio quaerentium Dominum: sic enim nascuntur qui quaerunt eum. Quaerentium faciem Dei Jacob: quaerunt autem faciem Dei, qui posterius nato primatum dedit. 7. [vers. 7.] Tollite portas principes vestri: quicumque principatum in hominibus quaeritis, auferte, ne impediant, aditus quos vos statuistis cupiditatis et timoris. Et elevamini portae aeternales: et elevamini aditus aeternae vitae, renuntiationis saeculo et conversionis ad Deum. Et introibit rex gloriae: et introibit rex, in quo sine superbia gloriemur; qui superatis portis mortalitatis, et patefactis sibi coelestibus, implevit quod ait: Gaudete, quoniam ego vici saeculum (Joan. XVI, 33). 8. [vers. 8.] Quis est iste rex gloriae? pavet admirans natura mortalis, et quaerit, Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: quem tu infirmum et oppressum putasti. Dominus potens in bello: contrecta cicatrices, et senties reparatas, et immortalitati redditam infirmitatem humanam. Persoluta est quae debebatur terris, ubi cum morte belligerata est, clarificatio Domini. 9. [vers. 9.] Tollite portas principes vestri: hinc jam pergatur in coelum. Exclamet iterum prophetica tuba: Tollite portas, etiam coelestes principes, quas habetis in animis hominum qui adorant militiam coeli (IV Reg. XVII, 16). Et elevamini portae aeternales: et elevamini portae aeternae justitiae, charitatis et castitatis, per quas anima diligit unum verum Deum, et non fornicatur sub multis qui appellantur dii. Et introibit rex gloriae: et introibit rex gloriae, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis (Rom. VIII, 34). 10. [vers. 10.] Quis est iste rex gloriae? quid et tu princeps potestatis aeris hujus miraris, et quaeris, Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae: et jam vivificato corpore, supra te pergit ille tentatus; supra omnes Angelos tendit, ab angelo praevaricatore ille tentatus. Nemo vestrum se objiciat atque intercludat iter nostrum, ut tanquam Deus colatur a nobis: neque principatus, neque angelus, neque virtus nos separat a charitate Christi (Ibid., 39). Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principe (Psal. CXVII, 9): ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Sunt quidem istae in hujus mundi ordinatione virtutes, sed Dominus virtutum ipse est rex gloriae. IN PSALMUM XXIV ENARRATIO. In finem, Psalmus ipsi David. 1. [vers. 1.] Christus, sed in Ecclesiae persona, loquitur: nam magis ad populum christianum conversum ad Deum pertinent quae dicuntur. 2. [vers. 2.] Ad te, Domine, levavi animam meam: desiderio spirituali, quae carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Deus meus, in te confido, non erubescam: Deus meus, ex eo quod in me confidebam, perductus sum usque ad istam infirmitatem carnis; et qui deserto Deo sicut Deus esse volui, a minutissima bestiola mortem timens, de superbia mea irrisus erubui; jam ergo in te confido, non erubescam. 3. [vers. 3.] Neque irrideant me inimici mei: neque irrideant me, qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes, et suggerentes Euge, Euge, ad haec dejecerunt. Etenim universi qui te exspectant non confundentur. 4. [vers. 4.] Confundantur inique facientes vana: confundantur inique facientes, ad acquirenda quae transeunt. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me: quae non latae sunt, nec multitudinem ad interitum ducunt (Matth. VII, 13); sed angustas et paucis notas semitas tuas edoce me. 5. [vers. 5.] Dirige me in veritate tua: errores fugientem. Et doce me: nam per meipsum non novi, nisi mendacium. Quoniam tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die: neque enim dimissus a te de paradiso (Gen. III, 23), et in longinquam regionem peregrinatus (Luc. XV, 13), per meipsum redire possum, nisi occurras erranti; nam reditus meus toto tractu temporis saecularis misericordiam tuam sustinuit. 6. [vers. 6.] Reminiscere miserationum tuarum, Domine: reminiscere operum misericordiae tuae, Domine, quia tanquam oblitum te homines putant. Et quia misericordiae tuae a saeculo sunt: et hoc reminiscere, quia misericordiae tuae a saeculo sunt. Nunquam enim sine illis fuisti, qui etiam peccantem hominem vanitati quidem, sed in spe subjecisti, et tot tantisque creaturae tuae consolationibus non deseruisti. 7. [vers. 7.] Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris: delicta confidentis audaciae meae et ignorantiae meae ne ad vindictam reserves, sed tanquam excidant tibi. Secundum misericordiam tuam memor esto mei, Deus: memor esto quidem mei, non secundum iram qua ego dignus sum, sed secundum misericordiam tuam quae te digna est. Propter bonitatem tuam, Domine: non propter meritum meum, sed propter bonitatem tuam, Domine. 8. [vers. 8.] Dulcis et rectus Dominus: dulcis est Dominus, quandoquidem et peccantes et impios ita miseratus est, ut omnia priora donarit; sed etiam rectus est Dominus, qui post misericordiam vocationis et veniae, quae habet gratiam sine meritis, digna ultimo judicio merita requiret. Propter hoc legem statuet delinquentibus in via: quia misericordiam praerogavit ut perduceret in viam. 9. [vers. 9.] Diriget mites in judicio: diriget mites, nec perturbabit in judicio eos qui sequuntur voluntatem ejus, nec ei resistendo praeponunt suam. Docebit mansuetos vias suas: docebit vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi seipsos melius regere possint; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis jugum lene imponitur et sarcina levis (Matth. XI, 30). 10. [vers. 10.] Universae viae Domini misericordia et veritas. Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita judicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter judicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias ejus, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo judicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum ejus, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia ejus. 11. [vers. 11.] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim: non solum peccata mea donasti, quae antequam crederem admisi; sed et peccato meo, quod multum est, quia et in via non deest offensio, sacrificio contribulati spiritus propitiaberis. 12. [vers. 12.] Quis est homo, qui timeat Dominum? unde incipit venire ad sapientiam. Legem statuet ei in via quam elegit: legem statuet ei in via quam liber apprehendit, ne impune jam peccet. 13. [vers. 13.] Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditate possidebit terram: et opus ejus haereditatem solidam instaurati corporis possidebit. 14. [vers. 14.] Firmamentum est Dominus timentium eum: infirmorum videtur esse timor, sed firmamentum est Dominus timentium eum. Et nomen Domini quod glorificatum est per orbem terrarum, firmat timentes eum. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis: et facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, quia haereditas Christi gentes sunt, et termini terrae. 15. [vers. 15.] Oculi mei semper ad Dominum; quia ipse evellet de laqueo pedes meos: nec timeam pericula terrena, dum terram non intueor; quoniam ille quem intueor, evellet de laqueo pedes meos. 16. [vers. 16.] Respice in me, et miserere mei; quoniam unicus et pauper sum ego: quoniam unicus populus, unicae Ecclesiae tuae servans humilitatem, quam nulla schismata vel haereses tenent. 17. [vers. 17.] Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: tribulationes cordis mei abundante iniquitate et refrigescente charitate multiplicatae sunt. De necessitatibus meis educ me: quoniam haec tolerare mihi necesse est, ut perseverans usque in finem salvus sim (Matth. X, 22), de necessitatibus meis educ me. 18. [vers. 18.] Vide humilitatem meam et laborem meum: vide humilitatem meam, qua nunquam me jactantia justitiae ab unitate abrumpo; et laborem meum, quo indisciplinatos mihi commixtos suffero. Et remitte omnia peccata mea: et his sacrificiis propitiatus remitte peccata mea, non illa tantum juventutis et ignorantiae meae antequam crederem, sed etiam ista quae jam ex fide vivens per infirmitatem vel vitae hujus caliginem admitto. 19. [vers. 19.] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: non solum enim foris, sed etiam in ipsa intus Ecclesiae communione non desunt. Et odio iniquo oderunt me: et oderunt me diligentem se. 20. [vers. 20.] Custodi animam meam, et erue me: custodi animam meam, ne decliner ad imitationem eorum; et erue me a perplexitate, qua mihi miscentur. Non confundar, quoniam speravi in te: non confundar si forte insurgunt adversum me; quoniam non in me, sed in te speravi. 21. [vers. 21.] Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine: innocentes et recti non praesentia corporali miscentur tantum, sicut mali, sed consensione cordis in ipsa innocentia et rectitudine adhaerent mihi; quoniam non defeci, ut imitarer malos; sed sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae. 22. [vers. 22.] Redime, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus ejus: redime, Deus, populum tuum, quem praeparasti ad visionem tuam, ex tribulationibus ejus, non tantum quas foris, sed etiam quas intus tolerat. IN PSALMUM XXV ENARRATIO I. Ipsi David. 1. [vers. 1.] Ipsi David, non mediatori homini Christo Jesu, sed omni Ecclesiae jam perfecte in Christo stabilitae, attribui potest. 2. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ambulavi; judica me, Domine, quoniam post misericordiam quam tu mihi praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cujus viam custodivi. Et in Domino sperans non movebor: nec tamen etiam sic in me, sed in Domino sperans, permanebo in eo. 3. [vers. 2, 3.] Proba me, Domine, et tenta me: ne quid tamen occultorum meorum me lateat, proba me, Domine, et tenta me; notum me faciens, non tibi quem nihil latet, sed mihi atque hominibus. Ure renes meos et cor meum: adhibe medicinale purgatorium, quasi ignem, delectationibus et cogitationibus meis, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: quoniam ne illo igne consumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perduxisti, ante oculos meos est. Et complacui in veritate tua: et quia displicuit mihi meum mendacium, complacuit autem veritas tua, placui etiam ipse cum illa et in illa. 4. [vers. 4.] Non sedi cum concilio vanitatis: non elegi apponere cor meum his qui providere conantur, quemadmodum, quod fieri non potest, rerum transeuntium, perfruitione beati sint. Et cum iniqua gerentibus non introibo: et quia ipsa causa est omnium iniquitatum, ideo cum iniqua gerentibus absconditam conscientiam non habebo. 5. [vers. 5.] Odio habui congregationem malignorum: ut autem veniatur ad ipsum concilium vanitatis, congregationes malignorum fiunt, quas odio habui. Et cum impiis non sedebo: et ideo cum tali concilio, cum impiis non sedebo, id est, placitum non collocabo. Et cum impiis non sedebo. 6. [vers. 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: munda faciam inter innocentes opera mea; lavabo inter innocentes manus meas, quibus amplexabor sublimia tua. Et circumdabo altare tuum, Domine. 7. [vers. 7.] Ut audiam vocem laudis tuae: ut discam quemadmodum te laudem. Et enarrem universa mirabilia tua: et cum didicero, exponam omnia mirabilia tua. 8. [vers. 8.] Domine, dilexi decorem domus tuae: Ecclesiae tuae. Et locum habitationis gloriae tuae: ubi habitans glorificaris. 9. [vers. 9.] Ne perdas cum impiis animam meam: ne ergo simul perdas cum his qui te oderunt, animam meam, quae dilexit decorem domus tuae. Et cum viris sanguinum vitam meam: et cum his qui proximum oderunt. Nam duobus praeceptis decoratur domus tua. 10. [vers. 10.] In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt. Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem aeternam datum est, ad accipienda hujus saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 5). 11. [vers. 11.] Ego autem in innocentia mea ambulavi: redime me, et miserere mei: valeat mihi ad perfectionem liberationis, tantum pretium sanguinis Domini mei; et in periculis hujus vitae, misericordia tua non deserat me. 12. [vers. 12.] Pes meus stetit in rectitudine: dilectio mea non recessit a justitia tua. In Ecclesiis benedicam te, Domine: non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, Domine; quoniam dilectioni tuae subinfero proximi dilectionem. ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM. 1. Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas Vestra: Sicut est, inquit, veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 21-24). Et ne aliquis arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus spiritualiter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines intelligantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus faceret quod jubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra (Ephes. IV, 25). 2. Ne autem quisquam vestrum ita cogitet, fratres, cum christiano loquendam veritatem et cum pagano mendacium. Cum proximo tuo loquere. Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex Adam et Eva. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter fratres illa spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem hominem, et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum, quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides adorantem lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius quam tu, qui eum paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri latentes in his hominibus, qui nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque qui non scimus futura, unumquemque proximum habeamus, non solum conditione mortalitatis humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil est. 3. Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini; et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam vestram (Ibid., 26): intelligitur quidem secundum tempus, fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana. Ejice illam de corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter bene intelligitur, quia est noster sol justitiae veritas Christus, non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a peccatoribus; sed ille alius cujus veritate humana natura illustratur, ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi trepidant sub radiis ejus, ad eum tamen contemplandum per mandata purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium fit; cum factum fuerit odium, jam homicida es. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15), sicut dicit Joannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem suum, in tenebris manet (Id. II, 9): et non mirum si ille in tenebris manet, a quo occidit sol. 4. Ad hoc forte etiam pertinet quod audistis in Evangelio: Periclitabatur navigium in stagno, et dormiebat Jesus (Luc. VIII, 23). Navigamus enim per quoddam stagnum, et ventus et procellae non desunt: tentationibus quotidianis hujus saeculi prope oppletur nostrum navigium. Unde autem fit, nisi quia dormit Jesus? Si non dormiret in te Jesus, tempestates istas non patereris; sed tranquillitatem haberes interius, convigilante tecum Jesu. Quid est autem, dormit Jesus? Fides tua quae est de Jesu, obdormivit. Surgunt procellae stagni hujus, vides malos florere, bonos laborare; tentatio est, fructus est. Et dicit anima tua: O Deus, ipsa est justitia tua, ut mali floreant, boni laborent? Dicis Deo: Ipsa est justitia tua? Et Deus tibi: Ipsa est fides tua? Haec enim tibi promisi? ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto floreres? torqueris, quia hic mali florent, qui cum diabolo postea torquebuntur? Sed unde hoc dicis? unde fluctibus stagni et tempestate turbaris? Quia dormit Jesus, id est, quia fides tua quae est de Jesu, sopita est in corde tuo. Quid facis ut libereris? Excita Jesum, et dic, Magister, perimus (Ibid., 24). Movent enim incerta stagni: perimus. Evigilabit ille, id est, rediet ad te fides tua; et adjuvante illo, considerabis in anima tua, quia quae dantur modo malis, non cum illis perseverabunt: aut enim viventes eos deserunt, aut a morientibus deseruntur; tibi autem quod promittitur, manebit in aeternum. Illis quod temporaliter conceditur, cito tollitur. Floruit enim ut flos feni. Omnis enim caro fenum: aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Pone ergo dorsum ad id quod cadit, et faciem ad illud quod manet. Evigilante Christo jam tempestas illa non quatiet cor tuum, non opplebunt fluctus navim tuam: quia fides tua imperat ventis et fluctibus, et transiet periculum. Ad hoc enim pertinet, fratres, totum id quod dicit Apostolus, de exuendo veterem hominem. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram: neque locum detis diabolo: vetus ergo dabat locum, novus non det. Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 26-28): vetus ergo furabatur, novus non furetur. Ipse homo est, unus homo est: Adam erat, Christus sit: vetus erat, novus sit; et caetera quae ibi sequuntur. 5. Sed Psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quanquam multi mali murmurent adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres, Area est Ecclesia hujus temporis: saepe diximus, saepe dicimus, Et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream, quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari, inter paleas jam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi sejuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam tentavit, tantum virum (III Reg. XIX, 10); et dixit ad Deum, sicut etiam Apostolus commemorat: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (Rom. XI, 3 et 4). Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi. Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt, et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas Vestra, et adsit misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intelligatur, ut fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc enim hodie cantavimus, Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quid enim est, Ne cum impiis perdas? Ne simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo, quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul. Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate Vestra considerare, quia brevis est. 6. [vers. 1.] Judica me, Domine: molesta vota et quasi periculosa optat sibi, ut judicetur. Quid est judicari quod optat? Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso judicio discretionis: Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Ostendit quid dixerit, Judica: ne tanquam sine judicio (quia modo et boni et mali intrant in Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Judica me, Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est ut schismata fierent. Trepidaverunt inter malos, cum ipsi pejores essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de area paleam, et projecit in spinas. Et palea quidem inde projecta est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea; ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non movebor. 7. [vers. 2.] Sequitur, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Quid est, ure renes meos et cor meum? Ure delectationes meas, ure cogitationes meas (cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus posuit) ne aliquid mali cogitem, ne aliquid mali me delectet. Unde autem ures renes meos? Igne verbi tui. Unde ures cor meum? Calore spiritus tui. De quo calore alibi dicitur: Et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7): et de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). 8. [vers. 3.] Ergo sequitur, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero (Gal. VI, 4). 9. [vers. 4, 5.] Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis. Hoc quid est, Non sedi, intendat Sanctitas Vestra. Quomodo videt Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes. Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra quae dictum est, Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et cum impiis non sedebo. 10. [vers. 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati injuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Jerusalem coelestis? Non quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus. Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare Domini, ut audias vocem laudis. 11. [vers. 7.] Hoc enim sequitur, Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Quid est, Ut audiam vocem laudis? Ut intelligam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes aures, non habent illas aures de quibus dicit Jesus: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)! Ergo quid est audire vocem laudis? Dicam si potero, adjuvante misericordia Domini, et orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intelligere intus, quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in justificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus illustratus conversione. Sed quo? numquid ad te? Si ad te conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est. Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux (Ephes. V, 8). Quid est, Fuistis aliquando tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux estis, qui fuistis jamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis. Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); tu autem per teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras, modo luces. Sed subjecit statim, ne superbirent illi quibus dictum est, Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum volui, ad hoc pertinet quod ait, Lavabo in innocentibus manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur, Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea, sed tua. 12. [vers. 8, 9.] Et jam videte, fratres, videte amatorem illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in judicando. Tu enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas ejusdem meriti esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu judicante vento discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad judicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum judicet, ne perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam in medio malorum; et dic quae audis, Domine, dilexi decorem domus tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi. Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adjuvet me Dominus, et intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et exponit quid sit decor domus Dei, Locus, inquit, habitationis gloriae tuae. Non sufficit dicere, Locus habitationis Dei, sed, Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo ante dicebam, ut et qui fit bonus, non in se, sed in Domino glorietur (Id. I, 31). Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). In quibus ergo sic habitat Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. 13. [vers. 10-12.] In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos habuit, ea quae mittebantur Judas auferebat. Sed quid est accipere munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare blandiendo, judicare contra veritatem propter munera. Propter quae munera? Non solum propter aurum et argentum et hujusmodi aliquid, sed etiam propter laudem qui judicat male, munus accipit, et munus quo nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum judicium linguae alienae, et perdidit judicium conscientiae suae. Ergo in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere, Tu scis: non possunt nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud servum Dei; nemo nisi suam justam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, judicem non quaereret. Et ille se putat justam causam habere, et ille. Veniunt ad judicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: Amplectimur judicium tuum; quidquid judicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Judica quidvis, tantum judica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo amant judicem antequam judicet. Cum autem dicta fuerit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat, et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit, transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur, prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo judice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si jam effringi non potest, quia tenetur jure forte non ecclesiastico, sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid in ea judicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non potest, jam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in judicem, detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere. Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra divitem, et pro paupere fuerit judicatum; dicit item dives, Accepit munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit justitiam, et protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem undique scandalis et tentationibus reprehendentium judicium humana temeritate: sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non movebor. 14. Quid ergo concludit? In Ecclesiis benedicam te, Domine. Id est, in Ecclesiis non me benedicam, quasi certus de hominibus, sed te benedicam in operibus meis. Hoc est enim benedicere Deum in Ecclesiis, fratres, sic vivere ut per mores cujusque benedicatur Deus. Nam qui benedicit Dominum lingua, et factis maledicit, non in Ecclesiis benedicit Dominum. Lingua prope omnes benedicunt, sed non omnes factis. Quidam voce benedicunt, quidam moribus. In quorum autem moribus non invenitur quod aiunt, faciunt blasphemari Deum, ut illi qui nondum intrant Ecclesiam, quamvis ament peccata sua, et ideo nolint esse christiani, tamen excusent se per malos, ut blandiantur sibi, seducentes seipsos, et dicant: Quid mihi persuades ut Christianus sim? Ego fraudem a christiano passus sum, et nunquam feci; falsum mihi juravit christianus, et ego nunquam. Et cum ista dicunt, impediuntur a salute: ut nihil eis prosit, non quidem quod jam boni sunt, sed quod mediocriter mali. Quomodo enim nihil prodest aperire oculos, si sit quisque in tenebris: ita nihil prodest esse in luce, si clausi sunt oculi. Ita et paganus quidem (ut de illis potius loquamur velut bene viventibus) patentibus oculis est in tenebris; quia non agnoscit lucem suam Dominum: christianus autem male vivens, in luce quidem est nonnisi Dei, sed clausis oculis. Male vivendo enim videre non vult eum, in cujus nomine tanquam caecus est in lumine constitutus, nulla visione veri luminis animatus. IN PSALMUM XXVI ENARRATIO I. Ipsi David, priusquam liniretur. 1. [vers. 1.] Tiro Christi loquitur, cum accedit ad fidem. Dominus illuminatio mea et salutaris meus, quem timebo? Dominus mihi et notitiam sui et salutem dabit, quis me auferet ei? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dominus repellet omnes impetus et insidias hostis mei, a nullo trepidabo. 2. [vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt. 3. [vers. 3.] Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: adversus me autem si contradicentium conspirans multitudo consistat, non timebit cor meum, ut in eorum partes transfugiam. Si insurgat in me bellum, in hac ego sperabo: si exsurgat in me persecutio hujus saeculi, in hac, quam cogito petitionem, figam spem meam. 4. [vers. 4.] Unam petii a Domino, hanc requiram: unam enim petitionem petii a Domino, hanc requiram. Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: ut quamdiu in hac vita sum, nullae adversitates me excludant de numero eorum qui unitatem et veritatem dominicae fidei per orbem terrarum tenent. Ut contempler delectationem Domini: eo fine scilicet, ut in fide perseveranti appareat mihi species delectabilis, quam facie ad faciem contempler. Et protegar templum ejus: et absorpta morte in victoriam, immortalitate induar, effectus templum ejus. 5. [vers. 5.] Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum meorum: quoniam abscondit me in dispensatione incarnati Verbi sui in tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subjacet. Protexit me in abscondito tabernaculi sui: protexit me, corde credentem ad justitiam (Rom. X, 10). 6. [vers. 6.] In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere confessionem meam, Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10), sentio ecce mentem meam servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati (Id. VII, 22, etc.)? Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: consideravi orbem credentem in Christum; et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humiliatus est, gaudens laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam Domino: corde atque opere laetabor in Domino. 7. [vers. 7.] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: exaudi, Domine, vocem interiorem, quam in aures tuas forti intentione direxi. Miserere mei, et exaudi me: miserere mei, et exaudi me in ea. 8. [vers. 8.] Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Non enim hominibus me ostentavi; sed in secreto ubi solus audis, tibi dixit cor meum: Quaesivi non a te aliquod extra te praemium, sed vultum tuum. Vultum tuum, Domine, requiram: huic inquisitioni perseveranter instabo; non enim vile aliquid, sed vultum tuum, Domine, requiram, ut gratis te diligam, quia pretiosius aliquid non invenio. 9. [vers. 9.] Ne avertas vultum tuum a me: ut inveniam quod quaero. Ne declines in ira a servo tuo: ne te quaerens, in aliud incurram. Quid enim hac poena gravius amanti et quaerenti veritatem vultus tui? Adjutor meus esto: quando hanc inveniam, nisi tu adjuves? Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus: neque contemnas quod mortalis aeternum audet inquirere; ut enim Deus sanas plagam peccati mei. 10. [vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: quoniam regnum saeculi hujus et civitas saeculi hujus, ex quibus temporaliter et mortaliter natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et despicientem quae promittebant, cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me: Dominus autem, qui potest ipse dare mihi se, assumpsit me. 11. [vers. 11.] Legem mihi constitue, Domine, in via tua: ad te igitur tendenti, et tantam professionem perveniendi ad sapientiam a timore inchoanti, legem mihi constitue, Domine, in via tua, ne aberrantem disciplina tua deserat. Et dirige me in semita recta propter inimicos meos: et dirige me in rectitudine angustiarum ejus; non enim inchoare sufficit, cum inimici, donec perveniatur, non quiescant. 12. [vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: ne sinas tribulantes me satiari de malis meis. Quoniam insurrexerunt mihi testes iniqui: quoniam insurrexerunt in me falsa de me dicentes, ad amovendum et revocandum me abs te, quasi gloriam ab hominibus quaeram. Et mentita est iniquitas sibi. Itaque iniquitas mendacio suo delectata est. Nam me non movit, cui ex hoc promissa est merces major in coelis. 13. [vers. 13.] Credo videre bona Domini, in terra viventium: et quoniam haec prior passus est Dominus meus; si ego quoque linguas morientium contemnam (Os enim quod mentitur occidit animam [Sap. I, 11] ), credo videre bona Domini in terra viventium, ubi nullus est falsitati locus. 14. [vers. 14.] Sustine Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quando istud erit? Arduum est mortali, tardum est amanti: sed audi non fallacem vocem dicentis: Sustine Dominum. Tolera ustionem renum viriliter, et ustionem cordis fortiter: non tibi negatum putes, quod nondum accipis. Ne desperatione deficias, vide quia dictum est: Sustine Dominum. ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM. 1. Dominus Deus noster alloquens et consolans nos, profecto quos respicit ex justo judicio suo in sudore vultus nostri panem manducare (Gen. III, 19), ex nobis nobis loqui dignatur, ut ostendat quia non solum est conditor noster, sed et habitator. Voces istae Psalmi, quas audivimus, et ex parte cantavimus, si dicamus quod nostrae sint, verendum est quemadmodum verum dicamus: sunt enim voces magis Spiritus Dei quam nostrae. Rursum si dicamus nostras non esse, profecto mentimur. Non enim est gemitus nisi laborantium: aut omnis ista vox, quae hic sonuit, plena doloris et lacrymarum, potest esse ejus qui nunquam potest esse miser. Dominus ergo misericors, nos miseri: misericors loqui dignatus miseris, dignatur etiam uti in ipsis voce miserorum. Ita utrumque verum est, et nostram esse vocem, et nostram non esse; et Spiritus Dei esse vocem, et ipsius non esse. Spiritus Dei vox est, quia ista nisi illo inspirante non diceremus: ipsius autem non est, quia ille nec miser est, nec laborat. Istae autem voces miserorum et laborantium sunt. Rursus nostrae sunt, quia voces sunt indicantes miseriam nostram: item non sunt nostrae, quia ex dono ejus vel gemere meremur. 2. [vers. 1.] Psalmus David priusquam liniretur. Hoc habet titulus Psalmi: Psalmus David priusquam liniretur, hoc est, priusquam ungeretur. Unctus est enim ille ut rex (I Reg. XVI, 13). Et solus tunc ungebatur rex, et sacerdos: duae istae illo tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus ejus nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos, quia pro nobis interpellat (Rom. VIII, 34). Et quidem solus ille sacerdos talis extitit, ut ipse esset etiam sacrificium. Sacrificium obtulit Deo non aliud quam seipsum. Non enim inveniret praeter se mundissimam rationalem victimam, tanquam agnus immaculatus fuso sanguine suo redimens nos, concorporans nos sibi, faciens nos membra sua, ut in illo et nos Christus essemus. Ideo ad omnes Christianos pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet Christi corpus nos esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus caput et corpus est. Unctio ista perficiet nos spiritualiter in illa vita, quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis illam vitam; est vox quaedam desiderantis gratiam Dei, quae in nobis in fine perficietur: ideo dictum est, Priusquam liniretur. Ungimur enim modo in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam quod futuri sumus. Et illud nescio quid futurum ineffabile desiderare debemus, et in sacramento gemere, ut in ea re gaudeamus quae sacramento praemonstratur. 3. Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans, nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? 4. [vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Itaque ego quid timebo, aut quem timebo? ego quem trepidabo, aut quid trepidabo? Qui me persequuntur, ipsi infirmantur, ipsi cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei. Saeviant persequendo, nihil in me moritur nisi mortale. Erit in me aliquid, quo persecutor pervenire non possit, ubi habitat Deus meus. Manducent carnes meas: finitis carnibus spiritus ero, et spiritualis. Et quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus, ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti manibus persequentium, non pereat in aeternum; sed quod demonstratum est in capite meo resurgente, hoc omnia membra sperent. Quem timeat anima mea, quam inhabitat Deus? Quem timeat caro mea, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem? Vultis nosse quia carnes illi manducant, qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est? Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Quanta autem fiducia debet esse in eo qui novit dicere: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Protegitur imperator scutatis, et non timet; protegitur a mortalibus mortalis, et securus est: protegitur mortalis ab immortali, et timebit et trepidabit? 5. [vers. 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam? potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator. Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritualia quae donat, non auferet, nisi tu dimiseris: carnalia vero et temporalia ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem, aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Job, quia nec ille qui videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest aliquid nisi permissus (Job I). Accepit potestatem in infima, et amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31). Permittitur autem aut ad poenam nostram, aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum. 6. [vers. 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo. In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit quoddam beneficium, tanquam diceret, Unam petitionem. Et quomodo solemus loquentes dicere, verbi gratia, Duas habes; non dicimus Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Haec est una: domus enim ea dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus, sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis: nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus, et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie tamen illa domus, hoc tabernaculum. 7. Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hac iste, si dicendum est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Nam dies vitae aeternae unus dies est sine occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum, Concupivi hanc, Unam petii, Hanc requiram. Et quasi diceremus ei, Et quid ibi facturus es? quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo: amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24). Dedit ergo quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 8 et 9). Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae. 8. Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo undecumque migrare: interrogemus quasi curiosius, et dicat iste, quid nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat, desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari. Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Modo ideo non contemplor, quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est. Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit (Joan. III, 13). Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit. Et non ideo desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio cujusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne, eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata. Totum ab animo rejicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi jam occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima: adjunxisti, quoties dixisti, Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est delectatio Domini; hanc contemplabimur. Jam videte, fratres, si nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona, nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est. 9. Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini. Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicujus potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis securus, ipso Domino Deo meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam protegi templum ejus. Ut templum suum me protegat, ero templum ejus, et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus, pertinent illa duo unde Psalmus coepit, Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum suum, salutaris meus est. 10. [vers. 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit? Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor meum: Quid petis, aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes a Domino ( Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. hoc Apostolus dixit), si dies malorum non agunt, unde vox Dominicae orationis, Libera nos a malo (Matth. VI, 13), si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Audeat ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit, secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur penetrale secretum (Hebr. IX, 3), interius templi. Et quid est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi: ut tabernaculum ejus alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra absconditu est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). 11. [vers. 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est Christus (I Cor. X, 4). Audite quid sequitur: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in Christo exaltavit me. Quia in pulvere humiliasti te, in petra exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum. Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini, Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput meum exaltavit super inimicos meos. Jam caput nostrum Christus in coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus exaltati super illos; sed caput nostrum jam ibi est. Unde hoc dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Se dixit in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus habemus, unde et nos fide et spe et charitate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). 12. Circumivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: immolamus hostiam jubilationis, immolamus hostiam laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae verbis explicari non potest. Immolamus autem, ubi? In ipso tabernaculo ejus, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus? Abundantissimum et inenarrabile gaudium, nullis verbis, voce ineffabili. Haec est hostia jubilationis. Unde quaesita, unde inventa est? Circumeundo, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circumeat animus tuus per universam creaturam: undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit. Quidquid te delectarit in arte, artificem commendat; magisque si circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit seminum numeros, diversitates germinum, multitudinem animalium. Circumi adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas: undique tibi omnia resonant conditorem; et ipsae species creaturarum, voces sunt quaedam creatorem laudantium. Quis autem explicet universam creaturam? quis illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Et ista quidem visibilia. Quis digne laudet Angelos, Sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates? Quis digne laudet hoc ipsum quod in nobis viget, vegetans corpus, movens membra, sensus exserens, et memoria tam multa complectens, intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? At si in istis creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in creatore quid agit, nisi sola restet sermone deficiente jubilatio? Circumivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. 13. Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem Psalmi magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo exaltatum intelligi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: id est, consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur; et in ipso tabernaculo ejus, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum. 14. [vers. 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur delectationem Domini, et protegemur templum ejus, in illa incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Modo quid? Quia jam dicta sunt gaudia illa, quae habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid? Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam petit. 15. [vers. 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum diceret, Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor nostrum cui dicit, Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam quaerunt oculi cordis. Sed vis illam lucem, quae videtur oculis cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait Joannes, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). 16. [vers. 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc requiram, vultuum tuum, Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum oblectaret oculos ejus, nec amici morerentur, nec filii, nec conjux, nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus, Ecce facio te in his immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret, nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum; quandoquidem et de inimicis suis dixit, Ut edant carnes meas. Unde timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum. Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum. Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira. Non, inquit. Novit enim quid desiderat. Ira ejus non est nisi aversio vultus ejus. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo; quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis: sed non avertat faciem suam a te. 17. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce enim in via sum; petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae, contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum; hanc petivi unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi: Nitere, ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es; prosequere viam, quaere pacem et sequere eam (Psal. XXXIII, 15); noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13). Jam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules: noli de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades, aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adjutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim adjuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti. 18. [vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit: mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit, ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tanquam Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), mater quae est? Est quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum. Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat omnia? Cognovimus aliam matrem, Jerusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia, cujus portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent jam quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu praestabas, et illis imputabam. 19. A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille jusserit, aut permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritualem; potestates autem istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere: profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant. Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle: hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem daberis: ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas, quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum, ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Junonem, bene pepererunt; aut omnes blasphemantes Junonem, male pepererunt? Hinc intelligat Charitas Vestra, inanes esse homines, qui istos volunt colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra: relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. 20. [vers. 11.] Jam ergo assumptus est a Domino, deserta illa civitate et rectore ejus diabolo, quia rector impiorum diabolus est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum, infidelium. Unde jam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V. 8). Ergo jam suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi primo diceret: Adjutor meus esto. Ergo si tu adjuvas, si tu suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam in lingua portat (Prov. XXXI, 26). Et si offenderis aliquid in lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi: tu tantum viam noli deserere; dic illi, Susceptor meus esto, Et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8). Ergo, Legem mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta, propter inimicos meos. 21. [vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium. Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro Job, Terra tradita est in manus impii (Job IX, 24): caro tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico, Noli tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed, Noli me tradere in animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Jam quia testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est, si consensero voluntatibus eorum; jam non sibi mentita erit iniquitas, sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi. 22. [vers. 13.] Redit ad illam unam post ista pericula, post labores, post difficultates, inter manus persequentium et tribulantium aestuans, anhelans, laborans, et firmus et certus illo suscipiente, illo juvante, illo ducente, illo regente. Tamen post illum circuitum et jubilationem, exsultans gaudio, et gemens in laboribus, suspiravit ad extremum, et ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. O bona Domini dulcia, immortalia, incomparabilia, sempiterna, incommutabilia! Et quando vos videbo, bona Domini? Credo videre, sed non in terra morientium. Credo videre bona Domini in terra viventium. Eruet me Dominus a terra morientium, qui propter me dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus morientium; eruet me Dominus de terra morientium: Credo videre bona Domini in terra viventium. Suspirans dixit, laborans dixit, periclitans dixit inter magnam turbam tentationum: sed tamen sperans totum de misericordia ejus, cui dixit: Legem mihi constitue, Domine. 23. [vers. 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos, consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros, vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est, non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit, Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis inter eos quibus dicitur, Vae nis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur, et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno sumus, dicitur, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri, hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in Christo nec masculus nec femina est (Galat. III, 28). Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis. Aliud desidera, si majus, si melius, si suavius inveneris. IN PSALMUM XXVII ENARRATIO. Ipsius David. 1. [vers. 1, 2.] Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit (Matth. XI, 20). 2. Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod homo sum. Nequando sileas a me: et cro similis descendentibus in lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi hujus, ubi tanquam sileas, non cognoscitur Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum. 3. [vers. 3.] Ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo. Cum his qui mihi dicunt: Scimus quia a Deo venisti magister (Joan. III, 2). Mala autem in cordibus suis: mala autem loquuntur in cordibus suis. 4. [vers. 4.] Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc justum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat. 5. [vers. 5.] Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum jam retributio fuit, ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum ejus: nec moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere machinas aliquid valeant. 6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. 7. [vers. 7.] Dominus adjutor meus et protector meus: Dominus adjuvans tanta patientem, et immortalitate protegens resurgentem. In ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea: id est, et resurrexit caro mea. Et ex voluntate mea confitebor illi: unde jam consumpto mortis metu, non timoris necessitate sub Lege, sed libera voluntate cum Lege confitebuntur illi, qui credunt in me; in quibus quia ego sum, ego confitebor. 8. [vers. 8.] Dominus fortitudo plebis suae: non illa plebs ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere (Rom. X, 3). Non enim per se fortem se putavit; quia Dominus fortitudo plebis suae, in hujus vitae difficultatibus cum diabolo dimicantis. Et protecter salutarium Christi sui est: ut eam salvam factam per Christum suum, post fortitudinem bellicam, immortalitate pacis ad ultimum protegat. 9. [vers. 9.] Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia omnia mea tua sunt (Joan. XVII, 10). Et rege illos, et extolle illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita, et in aeternam hinc tolle illos. IN PSALMUM XXVIII ENARRATIO. Psalmus ipsi David, consummationis tabernaculi. 1. [vers. 1, 2.] Psalmus ipsi mediatori manu forti, perfectionis Ecclesiae in hoc saeculo, ubi adversus diabolum temporaliter militatur. 2. Propheta loquitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum: afferte Domino vosmetipsos, quos per Evangelium duces gregum Apostoli genuerunt. Afferte Domino gloriam et honorem: per opera vestra Dominus glorificetur et honoretur. Afferte Domino gloriam nomini ejus: gloriose per orbem innotescat. Adorate Dominum in aula sancta ejus: adorate Dominum in dilatato et sanctificato corde vestro; vos enim estis regium sanctum habitaculum ejus.