VI | VIII |
125.—In Libya habitant homines, quibus nomen est Garamantibus. Horum in terra nascuntur boves qui retro gradientes pasci dicuntur. Hoc autem faciunt, quod cornua habent in anterius curvata; qua de caussa retro gradientes pascuntur: nam progredientes pasci non possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram impinguntur. Ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et corii crassitudine, duritieque.
126.—Iidem Garamantes quadrigis venantur Troglodytas Aethiopas. Troglodytae autem vocantur, quod in antris vivunt; troglus autem dicitur antrum. Sunt enim hi Troglodytae pedibus pernicissimi omnium hominum, de quibus unquam audivimus. Vescuntur autem Troglodytae serpentibus atque lacertis, et eius modi reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili, sed strident veluti noctuae.
VI | VIII |