VII | VIX |
127.—Honores et privilegia regibus Spartanis tributa haec sunt. Sacerdotia duo, Iovis Lacedaemonii et Iovis Caelestis: tum belli inferendi potestas: cui potestati intercedere nemo potest quin capitis damnetur. Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt: a delectis viris centum in exercitu custodiuntur. Victimis utuntur in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et pelles et terga accipiunt.
128.—In pace eisdem honores et praemia concessa sunt. Si quis publicum facit sacrificium, primi in coena sedent reges; et ab his fit distribuendorum ciborum initium; ita quidem ut utrique regi duplex portio tribuatur. In omnibus ludis sedes optimas habent. Rex uterque duos nominat Pythios: sunt autem Pythii cives qui Delphos mittuntur oracula consultum. Quando ad coenam non veniunt reges, utrique domum cibus et vinum mittuntur; praesentibus vero duplex portio tribuitur. Iudicant soli reges de omnibus rebus.
129.—Ista igitur viventibus regibus praemia tribuuntur: mortuis vero haecce. Nuntiant equites mortem regis per totam Laconiam: in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo facto ex quaque domo vir et femina luctu squalent: id ni faciunt, gravem multam incurrunt. Mortuo rege omnes undique coeunt cives ad funus prosequendum. Quod si in bello mortuus est, eius simulacrum effingunt, et pulchre strato lectulo impositum efferunt. Sepulto rege per decem dies fit ingens luctus. Mortui regis successor in regni sui auspiciis aere alieno liberat quemlibet Spartanum.
130.—Cum Aegyptiis vero hoc commune Lacedaemonii habent; apud illos praecones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt: et tibicen filius est tibicinis, coquus coqui, praeco praeconis: neque praeconis filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit: sed quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque haec ita se habent.
VII | VIX |