Easy Latin Stories/Part III/VI


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 V VII 
VI.THE GOLD ANTS.

124.Nonnulli sunt Indi Caspatyro urbi finitimi. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ut colligant aurum proficiscuntur. Est enim ibi deserta regio propter arenam: et in hac arena sunt formicae, magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen maiores vulpibus. Hae igitur formicae, sub terra habitantes, fodiunt arenam eodem modo quo in Graecia formicae, quibus etiam specie corporis simillimae sunt. Arena autem, quae ab illis eiicitur, aurifera est. Itaque ut hanc colligant, profecturi Indi iungunt quisque tres camelos, funalem utrinque marem; in medio feminam, data opera ut a pullis quam nuperrime abstracta iungatur: hanc ipse conscendit. Sunt enim cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda multo validiores: feminae autem a pullis abstractae celerrimae sunt. Camelus in posterioribus cruribus quatuor habet femora et quatuor genua. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ut colligant aurum proficiscuntur Indi. Colligunt autem aurum ea diei hora, qua ferventissimi sunt aestus: fervente enim aestu sub terra conduntur formicae. Postquam ad locum Indi pervenerunt, saccis quos secum attulere arena completis, et in camelos mares impositis, sese recipiunt quam celerrime possunt. Protinus enim formicae, odore, ut aiunt Persae, illos sentientes, persequuntur. Velocitate autem haec bestia alias omnes ita superat ut nisi, dum congregantur formicae, viam interim Indi praeciperent, nullus eorum salvus evasurus esset. Maiorem igitur auri partem hac ratione, ut quidem Persae narrant, nanciscuntur Indi; aliud rarius est aurum quod ex metallis effoditur.

 V VII