VIII | X |
34.—Pueri Spartani non gemunt flagellis lacerati. Adolescentes Spartae decertant manibus, pedibus, unguibus, dentibus denique, maluntque interfici, quam vinci. Puer etiam Spartanus dicitur in sinu vestis vulpem celasse, et bestiae dentibus necatus esse, nec gemitum edidisse: praeclarum enim apud Spartanos habebatur aliquid clam abstrahere; deprehendi vero, turpissimum.
35.—Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit: videbatur autem rem familiarem negligere propter studium. Itaque a filiis in ius vocatus est. Hi iudices orabant his verbis: ‘Patrem desipientem a re familiari removete.’ Tum senex dicitur tragoediam illam praeclaram, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus, et quaesisse, ‘Num hoc carmen desipientis videtur?’ Hoc rectitato sententiis iudicum est liberatus.
36.—Lysander Lacedaemonios hoc dixisse dicitur; ‘Lacedaemone optime vivere possunt senes.’ Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Athenis olim, ludis institutis quidam in theatrum grandis natu venit, nec ei locus datus est a suis civibus; tum ad legatos Lacedaemonios accessit; hi autem omnes consurrexere et seni locum dederunt. Hoc factum probantibus Atheniensibus, unus e legatis dixit, ‘Athenienses quidem sciunt recta facere, sed facere nolunt.’
37.—Diogenes moriens dixit: ‘Proiicite me, ne in sepulcro posueritis.’ Tum amici: ‘Volucribusne et feris?’ ‘Minime vero,’ inquit, ‘sed telum propter me ponitote: hoc feras a me abigam.’ ‘Quomodo poteris?’ illi responderunt: ‘non enim senties.’ ‘Quid igitur mihi nocebunt ferarum dentes et volucrum rostra, nihil sentienti?’
38.—Praeclarum fuit responsum illud Anaxagorae philosophi. Is enim, Lampsaci moriens, quaerentibus amicis, ‘Visne in patriam auferri?’ inquit: ‘Minime: undique enim ad Inferos eadem est via.’
39.—Cyrus minor, princeps Persarum praestans ingenio atque imperii gloria, Lysandrum Lacedaemonium, virum summae virtutis, Sardibus olim hospitio excepit. Huic quemdam agrum diligenter cultum ostendit. Miranti autem Lysandro arbores, et humum cultam et bene dispositos ordines, Cyrus respondit: ‘Ego omnia illa disposui: mei sunt ordines; multae etiam illarum arborum mea manu sunt satae.’ Tum Lysander, videns ornatum eius multo auro eximium, dixit: ‘Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, virtuti enim tuae divitiae additae sunt.’
40.—Quam magno animo fuit Theramenes! Olim enim in carcerem ex mandato triginta tyrannorum coniectus, venenum bibit, et reliquum e poculo in vas emisit. Sonitu autem reddito, ridens inquit, ‘hoc pulcro Critiae.’ Critias autem in eum crudelissimus fuerat. Graeci enim in epulis poculum alicui tradituri, eum nominare solent.
41.—In eundem carcerem paucis post annis Socrates iit, eodem scelere iudicum. Qui est igitur eius sermo apud iudices? ‘Lubenter,’ inquit, ‘morti obviam ibo. Alterum enim de duobus fiet: aut sensus omnino omnes mors auferet, aut in alium quendam ex his locis abibimus. Itaque aut somno fruemur, aut cum optimo quoque cive loqui poterimus et versari.’
42.—Pari animo Lacedaemonii Thermopylis ceciderunt. Quid illorum dux Leonidas dicit? 'Pergite animo forti, Lacedaemonii: hodie apud inferos coenabimus.’ Nonne etiam Lacaena pariter fortis fuit? Haec enim, filii morte nuntiata, ‘In hunc finem peperi filium,’ dixit.
43.—Cyrenaeum Theodorum philosophum praeclarissimum nonne miramur? Lysimacho regi crucem minanti, ‘Istis,’ inquit, “ista crudelia minare primoribus tuis: haec ad Theodorum nihil attinent: humi putrescere aut in aere, idem est.’
44.—Romani legatos Carthaginem miserunt. Horum unus, sinum vestis monstrans, talia dixit: ‘Sunt mihi in hoc sinu pax et bellum ; utrum pacem an bellum mavultis?’ Responderunt Carthaginienses: ‘Utrumlibet accipiemus.’ Tum dixit Romanus: ‘Bellum do vobis.’ Contra Carthaginienses: ‘Lubenter bellum accipimus.’
45.—Quidam olim Spartano dixit: ‘Cur moenia non habet Sparta?’ Contra Spartanus inquit: ‘Ne mentitus sis, optime; moenia praestantissima, incolarum scilicet virtutem, urbs nostra habet.’
46.—Phocion Atheniensis pauper erat. Olim centum talentis ab Alexandro, Macedonum rege, missis, dixit: ‘Cur mihi tantum pecuniae dare vis?’ Respondit legatus: ‘Alexander te unum omnium Atheniensium bonum virum existimat.’ Tum Phocion inquit: ‘Aufer pecuniam; bonus esse malo.’
47.—Croeso, Lydiae regi, filius erat, eximia forma et praestanti ingenio; loqui autem non poterat. Omni arte usi erant medici, nihil tamen efficere potuerunt. Sardibus a Cyro captis, miles quidam stricto gladio in Croesum irruebat. Tum puer amore commotus, summa vi loqui conatus est. Tandem magna voce exclamavit: ‘Ne patrem meum Croesum interfeceris.’
48.—Venit olim quidam ad Aristippum philosophum, eique dixit: ‘Visne filium meum artes tuas docere?’ Respondit Aristippus: ‘Hoc equidem faciam, acceptis duobus talentis.’ Pater autem pretio exterritus, dixit: ‘At servum minoris emere possum.’ Contra Aristippus, ‘Fac hocce: ita duos servos habebis.’
49.—Olim delphin amicitiam cum puero quodam contraxisse dicitur. Quotidie autem a puero vocatus, frusta panis accipiebat. In summam aquam veniebat, et, acceptis frustis, puerum dorso excipiebat. Mortuo puero, delphin prae dolore mortuus esse dicitur.
50.—Iuvenis quidam diu apud Zenonem philosophum vixerat. Domum tandem rediit. Tum pater eum percontatur his verbis: ‘Quid didicisti, mi fili?’ Contra filius, ‘Hoc tibi, pater, moribus meis monstrabo.’ Hoc responsum aegerrime ferens pater, eum flagris laceravit. Inquit filius, ‘iram patris ferre didici’.
51.—Poetae multa de Philoctete narrant. Dicitur Herculis armiger fuisse, et ab eo sagittas, venenato sanguine Hydrae tinctas, accepisse. Pes autem eius aut sagitta cadente aut serpentis dente vulneratus est. Ex hoc vulnere odor gravissimus ortus est, itaque Graeci eum a se expulerunt, et in insula Lemno reliquerunt. Hic diu solus in antro vivebat. Graeci autem sine sagittis illius Troiam capere non potuerunt. Tum vero Ulysses et Diomedes Lemnum missi, Philoctetem secum Troiam ducere conati sunt. Diu restitit: tandem precibus victus, Troiam abiit. Haud multo post Troia, per decem annos frustra oppugnata, sagittarum ope capta est.
52.—Dionysius tyrannus, epulatus apud Lacedaemonios dixit, ‘Equidem iure hoc nigro minime delector.’ Nam apud mensas publicas Spartae ius nigrum, panem, fructus comedunt; lac et aqua bibitur. Tum coquus respondit: ‘Minime mirum est: condimenta enim desunt. Haec autem condimenta sunt labores, cursus, fames, sitis. Sine his nemo hoc iure delectari potest.’
53.—Themistocles olim, pugna navali devictis Persis, Athenis apud concionem dixit: ‘Consilium in animo habeo: hoc utile reipublicae erit, celari tamen oportet. Uni e primoribus rem dicere volo.’ Aristides ad hoc munus delectus est. Huic dixit Themistocles: ‘Lacedaemoniorum classis in ancoris in portu est. Hanc clam incendere poterimus. Ita illorum potestas navalis delebitur.’ His auditis, ad concilium Aristides re versus in hunc modum locutus est: ‘Themistoclis consilium quum utile, tum minime honestum est.’ Itaque Athenienses ne auditum quidem consilium spreverunt.
54.—Zeuxis et Parrhasius pictores celeberrimi fuerunt. Hi olim inter se de arte contendebant. Zeuxis primo uvas pinxit. Aves in tabulam advolabant, uvas comedere cupientes. Tum Parrhasius pannum pinxit. Zeuxis autem artificii huius modi ignarus, Parrhasio dixit: ‘Aufer pannum; tabulam videre volo.’ Mox intellecto errore dixit: ‘A te victus sum: ego enim aves decepi, tu autem ipsum Zeuxin.’
VIII | X |