There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 IX XI 
X.THE LABOURS OF HERCULES.
The Nemean lion.

55.In valle Nemeae leo ingens vivebat, et pecora hominesque quotidie interficiebat. Eurystheus, rex Tirynthis, Herculem ad se advocavit, eique dixit: ‘Curae tibi sit hunc leonem quam celerrime interficere.’ Statim proficiscitur Hercules. Clava sagittisque frustra usus, impetu facto, leonem manibus interfecit. Tum ad Eurystheum reversus est, mortuum leonem humeris impositum ferens.

The Lernean Hydra.

56.Olim in palude versabatur hydra. Haec novem capita habebat. Capita vero octo abscidit Hercules, nonum autem vulnerare non poterat; immortale enim erat. Abscisso quoque capite, bina statim enascebantur. His tandem igne consumptis, caput immortale sub saxo ingenti condidit Hercules. Belua ita devicta, sagittas venenato sanguine tinxit.

The Erymanthian boar.

57.Exstitit in monte Erymantho aper mira magnitudine. Hunc capere iussus Hercules statim profectus est. Per nives diu insecutus aprum, tandem laqueis implicatum capere potuit, et ad Eurystheum rettulit.

The Arcadian stag.

58.In Arcadia cervus erat aureis comibus, pedibus vero aeneis. Hunc sequi Hercules ab Eurystheo iussus erat. Frustra per totum annum cervum insecutus est; tandem sagitta vulneratum cepit.

The stables of Augeas.

59.Augeas, rex Elidis, tria millia boum habebat. Horum stabula per triginta annos non erant lota. Hercules Augean adiit, eique dixit: ‘Uno die haec stabula lavabo. Visne mihi, hoc facto, decimam boum partem dare?’ Respondit Augeas: ‘Dabo lubenter.’ Tum Hercules, converso per stabula amne, opus facillime intra unum diem peregit.

The Stymphalian birds.

60.Vivebant olim in lacu ad Stymphalum in Arcadia aves pedibus et rostris et pennis aeneis: utebantur autem pennis suis pro sagittis, et carne hominum vescebantur. Aves adortus Hercules, sistro aeneo exterruit, tum fugere conantes sagittis interfecit.

The Cretan bull.

61.Bovem mirae magnitudinis et eximiae formae e mari emisit Poseidon. Hunc sacrificare Minos, Cretae rex, iussus erat; captus autem bovis specie, alium eius vice sacrificavit. Poseidon vero iratus, bovem in furorem egit. Tum bos per totam insulam magnam hominum stragem edebat, et opera agrestia corrumpebat. Hunc tandem captum Hercules ad Eurystheum portavit.

The mares of Diomedes.

62.Diomedes, Bistonum rex, equas carne hominum pascebat. Hercules vero equas clam abstulit, et ad mare duxit. Hic autem Bistones eum adorti sunt. Diu pugnatum est. Devictis tandem Bistonibus, Hercules regem interfecit, et corpus equabus dedit. Tum reversus est incolumis equas secum ducens. Hae vero mansuefactae sunt carne domini sui pastae.

The girdle of Hippolyte.

63.Hippolyte, Amazonum regina, zonam pulcherrimam habebat. Hac autem potiri volebat Admete, Eurysthei filia: itaque Hercules eam asportare iussus est. Tandem ad Amazonum terram pervenit. Ibi primum benigne excepit Hippolyte, zonamque promisit, sed coorta rixa, contra Herculem Amazones manus conseruerunt. His victis et occisa Hippolyte Hercules zona potitus est.

The oxen of Geryones.

64.Geryones gigas triplici corpore in insula Erythia habitabat, multos boves habebat idem, a gigante Eurytione et a cane bicipite custoditos. Hercules his potiri volebat, itaque in Libyam et Hispaniam profectus est. Ibi ad utrumque latus maris columnas statuit: his igitur nomen Herculeis columnis datum est. Calore solis lacessitus in Helion tela coniecit: hic vero audaciam miratus, eum aurea cymba donavit: itaque Erythiam pervenire potuit. Interfecto Geryone cum Eurytione et cane, cum bobus reversus est.

The apples of the Hesperides.

65.Mox opus difficilius Herculi imperatum est; mala scilicet Hesperidum iussus est asportare, non enim locum sciebat. In monte autem Atlante habitabant Hesperides. Ibi cum serpente ingenti mala aurea custodiebant. Locum tandem nactus Hercules, Atlanti dixit: ‘Visne mihi mala aurea auferre? Hoc te faciente caelum humeris impositum tui vice sustinebo.’ Cum malis reversus Atlas Herculi dixit: ‘Nunc tibi licet caelum humeris semper sustinere, ipse autem abibo.’ Tum Hercules per dolum onere humeris Atlantis iterum imposito, cum malis recessit.

Cerberus.

66.His laboribus peractis, opus difficillimum Herculi imperatur. Erat in Tartaris canis triceps, nomine Cerberus. Hic aditum in Tartara custodiebat. Hunc in terram ferre iussus est. In Tartara profectus est cum Herma et Athena. Tum summo labore Cerberum manibus captum in terram secum portavit. His laboribus functus Hercules servitute ab Eurystheo liberatus est.

 IX XI