Easy Latin Stories/Part I/VIII


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 VII IX 
VIII.ARTAYCTES.
Deceit and sacrilege.

30.Sesto olim praeerat Artayctes Persa. Hic Xerxem Athenas contendentem deceperat, Elaeunti clam ablatis Protesilai thesauris. Xerxem autem deceperat his verbis usus: ‘O rex, hic habitavit Graecus quidam. Is olim in regnum tuum expeditionem faciens interfectus est. Nunc mihi da, oro, huius divitias: ita enim omnes in te expeditionem facere nunquam postea audebunt.’ Itaque Xerxes deceptus, Protesilai domum Artaycti tradidit. Hic vero omnia Elaeunti ablata Sestum secum portavit.

Vengeance overtakes him.

31.Postea vero Artaycten ex improviso adorti Athenienses, Sestum diu obsederunt. Persae tandem intra moenia ad angustias redacti, funibus lectulorum vesci coacti sunt. His consumptis, Artayctes noctu cum filio in fugam se recepit. Mox tamen ab Atheniensibus captus, in vinculis Sestum iterum ductus est.

A strange story.

32.Dicitur tale prodigium accidisse uni e custodibus, pisces sale conditos coquenti. Pisces in igne iacentes insilire inceperunt quasi nuperrime capti. Obstupuerunt omnes: sed Artayctes, viso prodigio, homini dixit: ‘Hospes Atheniensis, ne hoc prodigium veritus sis, non enim tibi oblatum est. Hoc ad me pertinet. Protesilaus ipse in his piscibus est: mihi etiam dixit: “Te, o Artaycta, punire possum ob ablatas divitias.” Nunc igitur ei divitias restituere volo: pro pecuniis e templo Protesilai sublatis, centum talenta dabo: pro me et filiis meis ducenta talenta Atheniensibus solvam.’

The fate of Artayctes.

33.Ne hoc quidem modo Xanthippo, Atheniensium duci, suadere potuit: instabant enim Elaeuntini dicentes: ‘Interficito Artaycten;’ et interficere eum volebat ipse Xanthippus. Itaque cruci alligatum sublimem extulere; et filius eius ante oculos lapidibus oppressus periit. Tali modo Protesilai dirae ultrices Artaycten punierunt.

 VII IX