There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
V. Pater Anxius
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 IV. Emptōrum Illecebrae VI. Tecti Larisque Dēsīderium 
V. PATER ANXIUS
Veiis.
Attius, hypodidascalus: Burrus, puer.

Attius. Quā pecūniā ēmisti illum librum?

Burrus. Quā censes, nisi meā?

A. Mīror unde habueris.

B. A patre eam accēpi.

A. Quando vēnit?

B. Octō diēs abhinc.

A. Mīror quod non eum vīdi.

B. Non est quod mīrēris.

A. Quid ita?

B. Quia vix sesquihōram[1] morātus est. Nam cum dēscendisset dē equo atque allocūtus esset mē paucis, ‘Eāmus’, inquit, ‘in tuum cubiculum ut loquar tecum līberius.’

A. Sed antequam cētera narrēs, velim scīre quid sibi vellet ēius tam inopīnātus adventus.

B. Audierat falso quōdam rūmōre, ut fit, me aegrōtāre.

A. Quid ille[2], eum praeter spem invēnisset te valēre?

B. Gāvīsus est mīrificē.

A. Quis dubitat?

B. Praetereā ēgit maximas grātias Deo.

A. Perge, quaeso.

B. Tum percontātur me dē valētūdine; tandem quaerit ecquid mihi opus sit. ‘Egeo’, inquam, ‘libro quinque assium.’ Tum ille dēnārium[3] ex crumēnā prōditum dat mihi in manum, et valē dicto statim conscendit equum atque abit.

A. Cur dedit tibi plūs quam petīverās?

B. Istud ineptē quaeris: erat ita laetus, quia praeter spem offenderat mē sānum. Quod si petiissem vel aureum, tam facile mihi dedisset.

A. Sed quid cessāmus īre audītum praelectiōnem? Iam instat tertia hōra.

 IV. Emptōrum Illecebrae VI. Tecti Larisque Dēsīderium 
——————
Notae
  1. sesquihoram. Cf. sesquimodius, a peck and a half.
  2. Quid ille: supply ēgit.
  3. Under Augustus the as was worth, roughly, our 1½d., the denarius, 10d., the aureus, a sovereign.