V. Pater Anxius | VII. Aedēs Rōmānae |
Ancus. Audio frātrem tuum revēnisse iam Athēnis.
Baebius. Sīc est.
A. Rediitne sōlus?
B. Nōn omnīno.
A. Quis igitur vēnit cum illo?
B. Cīvis quīdam hūius oppidi, qui illīc ferē biennium habitāverat.
A. Cūr īvit frāter?
B. Missus fuit ā patre ut disceret Graecē loqui.
A. Quamobrem igitur non fuit illīc diūtius?
B. Nōn poterat ferre dēsīderium mātris.
A. O tenellum adolescentem![1] Quotum annum agit?
B. Decimum septimum, si rectē meminit māter, ex quā id saepius audīvi.
A. Age, quo voltu adventus ēius acceptus est ā patre?
B. Rogās? Pater filium nōn sustinuit aspicere. Quin etiam nōn dīgnātus est nec salūtāre neque alloqui, sed iussit eum abīre a conspectu suo.
A. Quid praetereā?
B. Nisi māter intercessisset cum lacrimis, iusserat[2] apparitōrem accersi, qui miserum in carcerem cōniceret.
A. Atquī non poterat iniussū magistrātūs.
B. Nescio, tamen cōnūbātur.
A. Quid factum est posteā? Cubuitne vestrae domi?
B. Minimē vēro.
A. Ubi igitur?
B. Nosti meae sorōris virum?
A. Tanquam tē.
B. Eo missus est a matre, dum patris īra dēfervesceret.[3]
A. Quid tandem factum est?
B. Māter ēgit cum propinquis nostris et amīcis, ut īrātum patrem mītigārent.
A. Sīc igitur tuus frāter rediit in grātiam cum patre.
B. Id fuit non magni negōtii: nam patrem iam coeperat paenitēre quod sic īrātus esset, quodque fīlium tam graviter accēpisset.
A. Nempe ūnus diēs ēius īram lēnierat.
B. Tamen eā lēge eum recēpit, ut prōmitteret sē statim a vindēmiā Athēnas reditūrum.
A. Nempe difficile est nātūram cōgere. Tenēsne sententiam illum Horātiānam, ‘Nātūram expellās furcā, tamen usque recurret’?
V. Pater Anxius | VII. Aedēs Rōmānae |