De viris illustribus (Pius II)/39

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.
DE PETRO DE LUNA
saeculo XV

 XXXVII XXXX 

39. DE PETRO DE LUNA

PETRUS DE LUNA post mortem Clementis apud Avinionem in scismate (nam Gregorius apud Italiam colebatur) summi pontificatus cathedram arripuit Benedictusque vocatus est, vir magno ingenio preditus, multarumque litterarum peritiam habens, vite caste bonorumque morum, sed dure atque adamantine cervicis; nec enim cuiusquam nisi suum voluit sequi consilium. In eius obedientia fuerunt Gallie atque Hispanie dempta Portugallia, que romanum papam sequebatur; ob quam rem ferunt eum sepe dixisse: ' Nihil est, quod me magis deprimat quam ultima pars litterarum emuli mei, dum inquit: Datum Rome apud Sanctum Petrum; nam hoc est, quod me territat ' inquit ' et quod Christi fideles attrahit. '

Is cum Gregorio in tractatu fuit, ut ambo pro pace ecclesie cederent, locusque cessionis Saona fuit. Itaque venit ipse Albengam, Gregorius vero Ianuam, sed numquam concordari potuerunt, ut Saonam simul venirent; ob quam rem cardinales ab utrisque recesserunt pisanumque convocavere concilium, ubi ambobus depositis Alexander assumptus est.

Hic ergo per Veneris Portum in Cathaloniam navigavit iam Galliis ab eo rebellantibus et pisanum sequentibus concilium. Sole Hispanie cum eo remanserunt, ex quibus concilium apud Perpinianum congregavit consuluitque, quid esset agendum. Tunc concilium sedecim viros doctiores elegit, qui simul convenientes retulerunt Benedicto videri omnibus nihil esse salubrius quam pro pace ecclesie ipsum resignare papatum. Tum ille ' Estis ne ' inquit ' omnes huius sententie? ' cum et illi omnes uno excepto respondissent, replicavit ' Plus ille unus scit quam vos omnes', multisque rationibus cepit illius unius opinionem tueri nec de cessione voluit verbum audire. Ad ultimum, cum constantiense concilium congregatum esset nec vellet hic ei aliquatenus consentire, Sigismundus Cesar ad eum venit multisque verbis cessionem nisus est persuadere. Sed cum apud eum adamante duriorem nihil proficeret, cum regibus Hispanie rem peregit suasitque detrahi sibi obedientiam adherereque concilio. Ac sic ille cum solis Aragonensibus mansit fuitque, sed privatus, in Constantia ac tanquam hereticus condemnatus. Postremo etiam Aragonensibus amissis in insulam Piniscule cum thesauro suo se reduxit, ubi tanquam papa mori voluit successore sibi ordinato, qui postea cedens apud Maioricam in archiepiscopum ordinatus est. Elegit et hic in cardinalem Alfonsum, qui postea per Martinum electus est dictusque Sancti Eustachii. Magna huius Petri industria fuit diligenterque semper, quid agerent adversarii, sciscitabatur. Tenuit sepe in Roma doctissimos viros, qui sub forma pauperum cardinalibus servientes, quicquid ageretur in Urbe, sibi significabant. Sed nihil prodest industria nisi fortuna comite.