De viris illustribus (Pius II)/40

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.
DE ALFONSO SANCTI EUSTACHII CARDINALE
saeculo XV

 XXXIX XXXXI 

40. DE ALFONSO SANCTI EUSTACHII CARDINALE

ALFONSUS SANCTI EUSTACHII cardinalis nobili apud Hispanos loco natus (ex familia Carillorum) ut diximus per Petrum primo ac post per Martinum insignia suscepit. Vixit Rome cum magno statu, Bononiam aliquamdiu rigide gubernavit.

Congregatio basiliensi concilio adversus Eugenium illuc venit dimissa legatione, quam apud Avinionem habuerat, multaque contra papam molitus est. Cumque iam novem cardinales, et quidem potiores, essent in Basilea, placuit eis disputare de pontificatu Eugenii; erant namque plerique, qui eum minus canonice electum asserebant. Cumque disputatio vehemens esset, Branda cardinalis placentinus vulpino ingenio sciscitaturus mentem cardinalium de successore (voluisset enim Iulianum surrogari, timebatque Nicolaum Sancte Crucis) ' Quid ' inquit ' super electione Eugenii disputamus? aut male electus est, et successorem inquirere oportet; aut bene electus, et propter malam vitam deponendus est. Et idem facere convenit, quia insimul convenimus, de successore, priusquam illum deponamus, ne postea simus in electione discordes fiatque error novissimus peior priore. ' ad hec Alfonsus ' Nil opus est ' inquit ' successorem querere, quem iam habemus; nam Nicolaus est verus papa. ' hunc sic dicentem plures secuti sunt. Unde Placentinus mox cum Iulianum exclusum audivit, impedivit amplius electionem discuti voluitque procedi per crimina, rursusque alli indignati ad favorem Eugenii versi Iuliani conatus impedivere. Sic per inimicos defensus est Eugenius.

Alfonsus paulo post adveniente cesare Sigismundo diem obiit, dum fumum carbonum nescivit evitare, et apud cartusiam sepultus est.