De viris illustribus (Pius II)/38

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.
DE ALBERTO DUCE AUSTRIE
saeculo XV

 XXXVII XXXIX 

38. DE ALBERTO DUCE AUSTRIE

ALBERTUS DUX Austrie, Priderici Cesaris germanus, cum fratre sub tutela Friderici ducis senioris fuit. Qua finita, cum germanus regimen accepisset, minime cum eo convenit: rara est enim inter dominantes concordia. Tamquam igitur profugus fratrem, adhuc ducem, fugiens ad Albertum patruum, regem Romanorum, in Hungariam venit obviusque sibi in itinere factus (nam ille ex Buda in Austriam egrotus reverti festinabat) querelas exposuit nec adiutus est illo paulo post mortuo. Fuit igitur cum regina Elizabet diu contraque rebellantes Hungaros militavit. At postea fratre in Romanorum regem electo et ad imperium procedente comiti Cilie se coniunxit bellumque intulit fratri quasi patrimonium vindicaturus. Invasit quoque nonnulla castella, sed dum ante Labacum, quod est opidum primum Carinthie, castra teneret diuque urbem premeret, ad extremum tamen dimittere obsidionem compulsus est. Itaque varia fortuna pugnavit nunc vincens, nunc succumbens.

Post hec cum Fridericus preter opinionem coronatus ex Aquisgrani nuper reverteretur ac prope Viennam esset, Albertus contra suorum consilia fratri obviam inermis processit ac cum eo intravit Viennam, postque Novam Civitatem veniens cum fratre concordatus est illique uti consiliarius iuravit stetitque pacificus. Nec diu post cum intellexisset Petrum Cotram episcopum, cancellarium suum, proditionis esse reum, illum cepit dirisque carceribus mancipavit, in quibus adhuc sordescit, quamvis ipse servatis ossibus, que sibi cum carnibus dabantur, affixisque intra rimas murorum turrim altam ascenderit ac exinde per frusta linteaminum descendens, cum altitudo maior esset quam speraret, casum dederit ac tibiam fregerit; cuius dolore clamore edito rursus interceptus artius custoditur, stultus, qui iuxta voluntatem principia noluit monachalem habitum suscipere potius quam in carcere macerari. Huius castella simulatis eius litteris dux ipse mox ad se recepit, quamvis sint ecclesie ysagabriensis. Exinde cum cesar Norembergam peteret (nam ibi cum electoribus de rebus Ecclesie consulturus erat) secutus eum Albertus est et exinde missus cum exercitu in Sveviam et Elsaciam contra Suicenses, qui civitatem turicensem imperialem, domui Austrie confederatam, et alias terras Austrie invadebant. Quibus in locis plurima sue virtutis experimenta dedit. Rapesuillensibus qui cincti erant obsidione fameque inextimabili premebantur, auxilium tulit victualiaque ubertim intulit, obsidionem removit. Sechingen quoque opidum obsidione cinctum liberavit pluraque hostibus damna intulit. Adeo se diligi fecit, ut Albertus marchio brandeburgensis, Iohannes marchio badensis, comites de Virtemberg totaque fere nobilitas Svevie sibi in auxilium venirent. Aduch etiam ibi est, cuius studio Anna, soror eius, Carolo marchioni badensi maritata est. In eius concilio magni fuerunt Iohannes de Aich, qui post episcopus factus est, et Wilhelmus de Stayn, qui etiam regie maiestatis consiliarius est; nam in iudiciis plurimum valet. Hunc sui, quoniam minus bene ortus esset (nam ex concubina, quam post pater duxit uxorem, molendinaria), diu spreverunt egre ferentes, ut de sua nobili domo se nominaret. Sed hic studio litterarum edoctus mundumque circuiens Sigismundo regi piacere cepit intantumque tum apud Sigismundum, tum Albertum, tum Fridericum Cesares crevit, ut ultro rogaretur sue domus patrocinia suscipere, factusque est omnium primus, qui vix ultimus reputabatur, superavitque virtus odium, quod nativitatis macula genuerat. Huic nobilis uxor ex Athesi fuit; qua mortua iam senex puellam virginem ex domo sua recepit uxorem, annos natam quatuordecim. Tuncque grave bellum instaurare cepit, cum iam fuissent arma Marti reddenda. Huic etiam scripsi ego epistolam De natura et cura equorum admodum longam, ut eam duci Alberto exponeret. Is quoque dux rogatum me fecit, sibi ut fabellas Esopi in prosam redigerem; nam metricas non plane intelligebat. Cui parvi libens.