Caput VII | Caput IX |
caput viii.
Summus exercituum Quaestor creatur.
Rodulphus Rabatta summus exercituum Quaestor moritur.Dum Caraphaeus Transylvaniam in Caesaris redigit ditionem, Rodulphus Rabatta, summus exercituum Quaestor, inter anxias ejus muneris curas, quod cum bonorum laude diu gesserat, supremum obiit. Quamplures praeclari armorum duces id ambire: unus Caraphaeus petere negligebat. Unde Æneas Caprara per literas[1] ad eum urbano adludebat joco: Æneae Caprarae urbanum de Caraphaeo dictumEum mercatoris similem optimam mercem in armariis penitus conditam habere, nec copiam ejus facere nisi rogatum.
Gravissimum ex se summi Quaestoris munus.
Eo summa armatae reipublicae continetur.
Ejus duae partes: acris disciplinae militaris cura, et bonus aerarii usus.Sed enim is id declinare munus, quia onus intelligebat, a quo esset omnino opprimendus. Noverat enim, eo summam armatae Reipublicae contineri; quam in eo rerum statu haec omnino duo columina sustinent, severa militiae disciplina, et ars agrario bene utendi. Castrorum enim officiis recte factis, arctiori pietatis vinculo constringi cives, conciliari socios, adlici exteros, terreri hostes. Severae disciplinae bona, flagitiosae mala.
Conservatur ferreo poenarum rigore, exprompta praemiorum largitate.Contra, corruptis militiae moribus, bellicam virtutem resolvi, ducum imperia negligi, licentiam armari: unde exercitus ludibrio hostibus esse, calamitatem adferre civibus, et invidiae odiique flammas conflare Principi. Haec non vitaveris, illa non assequutus fueris, nisi flagitiorum militarium poenas ad ferream regulam quam rigidissime exegeris, et habeas praemia recte factis exprompta. Principio igitur aes abunde parandum: Bellis auro opus.
Immensae bellorum necessitates.
Æs tempori erogandum.
Insigne inter urbanas et militares necessitates discrimen.bella enim non armis maxime, sed expensis geri, per quas efficacia arma et utilia fiunt: neque bellorum sumptibus ulla arte unquam praefinias modum. Sed et aes tempori quoque erogandum: nam omnibus publicis necessitatibus eminus occurrendum; tamen urbanas res, tolerabili accepto damno, pati moras; at hercule militares, si, quum instant, sentiantur prorsus opprimere. Et aerariiÆrarii copia et militae disciplina utraque alteri commoda.
Ab utraque innocentia militis;
Unde ruris opera et commercia non impedita;
Et alacritas ad terrores;
Et sua guadent republica cives.
Princeps in bellis ad rem una et gloriam spectare debet, ut bello partis pepretuo fruatur.
Exercitus tempori instructi utilitas in bellis maxima.
Expeditiones cur ita adpellatae?
Angusti aerarii mala.
Maturitas quid in bellis valeat?
Duo exercitus Quaestoris officia: inspicere castrorum mores; tempori providere necessitates.
Hinc muneris recte administrandi difficultates.
Immensus copiarum numerums, et ex multis et variis nationibus.
Hungaria belli sumptibus famdiu impar.
Provinciae hereditariae tribuendo aeri lassatae.
Victoriae infertiles.
Majoribus semper copiis militandum.
Vectigalium necessitas.
Transylvania longinquo bello substentando minor.
Civilium exterorumque bellorum grave ad hanc rem discrimen. copiam et militiae disciplinam utramque alteri commodare: militem enim, justo et repraesentato stipendio contentum, facile ab alieno abstinere manum: et milite innocente, frequentari ruris opera, celebrari commercia. Et uti praesentibus gravibusque in flagitiosos exemplis editis, mali a noxa deterrentur; ita e copioso aerario amplis tutisque in promeritos stipendiis erogatis, addi bonis animos ad praeclarissima quaeque audenda; atque ad hoc instar tum paganos, tum milites suâ gaudere republicâ, non invidere alienae. His duabus utentem regni artibus Principem armis belli et rem sibi et gloriam, ad quas ambas spectare debet, simul parare; et imperii fines non cum incerta fortuna, sed stabili felicitate proferre. Ei exercitus rebus omnibus tempori instructos agere; eaque una re omne bellorum precium fieri; et prosperas evenire expeditiones, quae vel ipso nomine flagitare videntur celeritatem. Nam in aerarii angustiis et difficultates et precia rerum intendi: contra maturando, commoditates locorum ad pugnas, opes agrorum ad vitam occupari. Quare in omni Rerumpublicarum memoria res praevertendo maxima ex parte bene gestas. Ab exercitus Quaestore haec duo omnino officia praestanda: invigilare castrorum moribus, ut coërceatur licentia; tempori providere belli necessitates, ut iis mature occurratur: at poenarum arbitrium penes belli Consilium esse; vectigalia aerarii Praefecto pendi. Se prospicere e provinciis hereditariis, et praeterea Bavaris, Franconibus, Svevis, aliisque Germaniae sociis populis Hungarisque, duas et quadraginta legiones Quaestori exercitus demandandas; qui ingens copiarum numerus, ac varia et diversa nationum genera Alexandri animum, Croesi opes percellerent. At jam a secundo usque belli anno Hungariam tantis belli sumptibus imparem , et nunc eam a Caesare alia ingenti tributi parte adlevatam. Provincias autem hereditarias aeri contribuendo jam pridem lassas et confectas: victorias per vastas terrarum regiones proferri; et majoribus semper copiis in sequentes annos militandum. Ærarii autem fundos, Imperio prolato, non perinde ampliari: al neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine vectigalibus haberi posse. Nunc Transylvaniae opibus exercitum instruendum: sed si ultra Essechum porro ferantur arma, eam provinciam suppeditandis tam procul belli sumptibus exhauriri. In Hungaria partium studia nondum subsedisse: et uti externis bellis, in quibus pro nominis gloria aut publicum ob praemium pugnantur, victoriae ut plurimum proeliorum exitu terminantur; ita cum civilibus armis privata odia exerceantur, victores tum vicisse putant quum funditus victos omnibus fortunis everterint. Cur difficilius faciant munus Hungari limitum duces?
Et maximi et magnificentissimi qui militant Principes?
Et copiae sociorum?
Cur munus odiosum?Hungaros autem apud suos limitum duces de castrensibus delictis dicere caussas: in bello adesse Principes maximos et magnificentissimos; quos non audeas frugalitatis monere: socios e bello rem magis quam gloriam quaerere. Ad haec majores casus quoque praestandos, inundationes agrorum, frugum calamitates rubiginesque: nam data ab hostibus damna imprudentiae imputare possis. Ob haec munus administratu difficile, ob illa odiosum. Nisi aes de aerario erogetur, summam rerum in militis salute stare, eumque quoquomodo servandum; hinc populorum incusationes: si id non omnibus suppetat, ex eo veteranum victitare necessum esse; si quid supersit, eo novum militem supplendum; hinc ducum querelas. Hybernorum dispositio invidiosissima; et quid ita?Ipsam autem hybernorum dispositionem ex justa belli ratione quam invidiae plenissimam? Saepe parva loca multo milite ad reprimendos hostium tumultus firmanda: amplas urbes paucis numeris praebere hospitia, si praemunitas: robur exercitus in steriliori ut plurimum agro, quia in hostium limite; nequiores in pinguibus campis, quia tutis. Munus ob recte facta inglorium.
Obnoxium adversae famae.
Omnibus molestum et grave
Idque adeo sub Leopoldo clementi Principe et liberali.
Caraphaeus nescius dissimulandi,
Exterus, inimicis onustus.
Caesar de Quaestura Caraphaeo demandanda deliberat.
Æmuli mira arte oppununtur.Atque adeo munus, cui adversi bellorum casus palam imputantur; st ex bello recte administrato victoriae parentur, inglorium: omnibus molestum et grave, quod virgas et secures ostentet, merita saepe differat aera: quod si usquam invisum, apud Caesarem maxime, clementissimum et liberalissimum Principem. Se militiae fraudes et quaestus nescium dissimulandi: exterum et satis habere inimicorum.
Caesar tamen ad Caraphacum spectabat;, sed haerebat, quod eum superiori Hungariae regendae adprime necessarium; ejusque provinciae adversus Techelii insultus clypeum esse intelligebat. Et aemuli id Principis judicium veris laudibus, invido tamen adfectu, confirmabant; ne vir Quaesturam referret, et procul haberetur a Caesare. Cum enim Hermannus Badensium Marchio, Consilii bellici Praeses, qui cum ipsius vi muneris, tum summi Principis amplitudine in belli rebus decernendis gravissimae fuerat auctoritatis, nuper honorificentissima legatione, in qua diu permaneret, Ratisbonam a Caesare missus esset; metuebant ne Caraphaeus ad Principem accedens in summum potentiae locum eniteretur. Bonvisus Cardinalis Caraphaeo impense studet.Amplissimus tamen Bonvisius Cardinalis efficacissimis urgebat officiis, ut Caesar id Caraphaeo munus demandaret; ut qui longo ejus belli usu adprime nosset per hyemes curare militem, et in aestates bella ita disponere, ut non modo sine magno intertrimento, sed ingenti cum fructu victoriae pararentur. Hinc Caesar prae ceteris Æneam Capraram rogat, Æneae Caprarae pro Caraphaeo suffragatio.an virum tanto muneri idoneum censeat? qui respondit: eum unum spectatum sibi videri: etenim centum ferme virorum millia continenda in officio, et vitae ac belli necessariis instruenda inexperto committere satis periculosum: nam facile una offensione summam rem ruituram.
Kinskius sub certis legibus Quaesturam offert Caraphaeo.Igitur Caesar, in hanc partem inclinans, Kinskio mandat ut tentabundus Quaesturam offerat Caraphaeo, quam in utraque Hungaria Transylvaniaque, non autem in provinciis hereditarits obeat: et eam ipsam belli Consilio, cui pro Praeside Ernestus Rudgerus Starembergius praeerat, et aerarii Praefecto Wolphango Rosembergio-Ursino submittat: ut abdicet se legionis imperio, et pro eo Hungariae regimen sibi prorogari petat. Et ut suscipiat exhortatur.Kinskius conditiones viro proponit, et ut suscipiat exhortatur[2]: quod eo munere viam sibi ad sanctissima Caesaris consilia muniat, quo facile porro possit ad summum Aulae fastigium pervenire.
Caraphaeus eam repudiat.At Carapbaeus Quaesturam alieno arbitrio et fide administrare exterum, solum, inter tanta odia non posse retur: ne si forte adversa cadant, ab aemulis obruatur, quod in eas angustias res Caesaris redegerit, ut iniquis conditionibus pacem cum Turcis paciscatur. Et quanquam eum honoris gradum ambire, tamen tam abjecti non esse animi ut adstrictiori, quam Rabatta, potestate fungeretur: nisi enim ex hereditariis Regnis quoque tributa coëgerit, de bello administrando plane diffidere. Legionem autem ex singulari Caesaris beneficio sibi, hactenus viveret, adtributam esse; et satis ipsum sibi infelicem videri, si in Quaesturae munere supremum obiret diem. Et ea lege Quaesturam initurum, ut habeat in acies et pugnas imperium: multum enim de fama sua Caesari jam indulsisse, quod ut ejus rem faceret deses ad focum armorum imperator ab aemulis inludatur: recens exemplum, ipsum Rabattam, qui in Strigoniensi proelio sub Bavaro Duce equitatui imperavit. Hungariae vero moderationem nedum ambire, ultro excusare: jam enim sibi molestum supra viginti annos inter infensos infestosque versatum esse. Providere suam hanc muneris declinationem grave aemulis invectivarum argumentum praebituram; sed solari recte factorum conscientiâ.
Æmuli Caraphaeum in invidiam trahunt.Ubi cognitum, Caraphaeum Quaestoris munus repudiasse, inlico eum differunt aemuli, nedum contemnere amplissimos honores a Caesare per summam largitatem oblatos, spernere quoque: scilicet audire vanas amicorum laudes, omnem Christiani nominis Imperiique Romani spem in ejus prudentia et viriute sitam: et praecipuo ejus merito frangendum antiquum morem, quo excrcilus Quaestura belli Consilio et aerarii Praefecto subjicitur: cum duntaxat Quaestoris referre tempori belli necessitates, bellici Senatus decernere subsidia, ejus qui aerario praeest aes erogare jus sit. Sed enim perspicuum et palam, eum adfectare potentiam, et velle suo unius arbitrio regere cuncta.
Caprara, Kinskius et Bonvisius Caraphaeo favent.
Egregium Innocentii Pont. Max de Caraphaeo judicium.Hinc Caesar diu anceps agit: Caprara interea insimulata purgabat: Kinskius Caraphaei meritum legibus eximendum suadebat, ne ea cunctatione tempus utendi seditione ab Turcis facta praeteriret: Bonvisius instabat quod Innocentius Pont. Max. omnem belli utiliter porro gerendi spem in eo viro sitam esse existimabat, et anxius agebat ne detrectaret. Sed ubi praeter omnium spem opinionemque, aemulorum invidiâ devictâ, Transylvaniam Caesari cum tanta utilitate dignitateque restituit; Sapiens Caesaris temperamentum.temperamentum excogitatum, ut exercitus Quaestura, belli Consilium et Praefectura aerarii unum Conlegium facerent; ut neque his quidquam detraheretur, et omnes aequa dignitate censerentur.
Sine exemplo Quaestura Caraphaeo cum eximia dignitate demandatur.Ita sine exemplo Quaestura Caraphaeo cum facultate Caesarem recta adeundi, retento legionis imperio, et plena rerum gerendarum potestate demandatur. Amici ad eum scribunt[3], ut munus tantis his legum beneficiis ornatum ineat, quo ejus obsequium in Principem potentiae est exaequatum. Jam palam omnibus, Caesarem tanto studio et dignitate eum prosequi, ut praeterea neminem: et protulisse honorificentissimum de eo elogium: Honorificentissimum Caesaris de Caraphaeo testimonium.Talem virum praecipuum sibi esse oportere. Videat ne Princeps tantam liberalitatem pari indignatione commutet: ne aemulis eum funditus perdendi detur occasio, neque amicis ullus ei opis ferendae locus.
Caput VII | Caput IX |