De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber tertius/Caput VII

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber tertius, Caput VII
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput VI Caput VIII 

caput vii.

Lippam, Lugosium et aliquot castella capit.


Lippae captae utilitates.Inter movenda tamen e Transylvanis castra Lippam recipiendam censuit, ut Caesar Marusio flumine compos fieret, quo Turcis in Transylvaniam aditus occluderetur, et Germanis e Transylvania Segedinum usque inoffensum pateret iter; Themiswar, et hinc Varadinum in majores redigerentur angustias; Bellogradum, atque ipsum Themiswar magis a Varadino seclusum foret. Anno mdclxxxviii.
Prima expeditio inrita.
Tamen Taczatum et Zatvaranyam capit.
Hostem liberaliter habet.
Idibus igitur aprilis eo cum justo equitatu movet; sed magnis imbribus, et inundato ex iis late agro, iter prosequi impeditus, ne militem perderet, agmen reduxit. Id tamen profuit iter, ut ei oppida dederentur, Taczatum et Zatvaranya, utrumque ab urbe Deva tres leucas dissitum, et primum in Marusii ripa fundatum. Et quanquam bonam magnamque praedam inde agere posset, praesidia tamen libera Lugosium abire, et bona sua sibi auferre permisit; rem Caesaris suis privatis rationibus habens potiorem, ut benignitas in hos usurpata ceteros facilius ad deditionem adliceret. Lippam expositamIta patefacta omnino via e Transylvania Lippam usque; neque ullum ulterius ad eam armis petendam obstaculum.

Secunda expeditio.Non multo post, nivibus solutis, bismille peditum et quatercentum equitum Cibinio educens, et justo tormentorum numero, proficiscitur; equo et homini victum fluvio Marusio devehente. Salmosium capit.Et in agmine arx Salmos dicta ultra Marusium ad tormenti ictum extructa, quae praetereuntes Christianorum naves graviter infestabat, ad primum Caraphaei edictum dedita est.

Lippam obsidet.Lucescente xiv kal. majas die Lippam pervenit: observat urbem in Marusii margine sitam: munimenta explorat, oppuganationem designat: et qua hortorum sepes forte fortuna extenuatum militum agmen occulebat, in urbis conspectum educit; tormenta e regione disponit. Per foecialem obsessis edicit, ne extrema bellorum expectent, et bonis aequis conditionibus urbem dedant: Oppugnat.quod propugnatores ferociter aspernantur. Igitur die postero murum tormentis ferit aperitque, ita ut hiatu viginti militum ordinem transversum exciperet; at arduus tamen erat enisus. Imperatorius astus.Hinc scalas muro in diversa urbis parte admoveri jubet, tanquam illac oppidum adgressurus, ut eo hostes divertat: adcurrunt. Interea per haintem murum ferme iucruentus enititur in urbem Germanus miles. Arcis descriptio.Coguntur hostes in arcem, quae satis munita in angulo urbis eminet, duplici claustro et undante fossâ circumdata. Incendium Lippae excitatum.At enim dum Caraphaeus ignitas pilas in apertum dejicit murum, ut inde hostem ignium terrore disturbet, proxima aedificia contrahunt fammas. Altrinsecus Turcae, dum se in arcem recipiunt, alia succendunt, ut corrumpant hostibus praedam. Ita perpetuam noctem conflatum incendium restingui non potuit. Die ab instituta oppugnatione quarto, aedificiis arci proximis potitus, disponit tormenta, Guidus Starembergius oppugnandae arci praepositus.
Viri laus.
et oppugnationem Guido Starembergio demandat; in qua insigne bellicae virtutis specimen dedit. Sub media nocte injicere ignitas pilas in arcem instituit: et tantum hominum pecudumque eo coactum, ut neque ignium vim vitare, neque propugnare arcem possent. Hinc ingens animantium strages edita: qua per lucem perculsi arcem deduntArcis deditio., ea accepta lege, ut foeminae puerique liberi dimitterentur; reliqi, in quibus bismille fortium militum, omnes inconsultae ferociae captivitate puniti.

Urbem communit et praesidio firmat.
Alia captae urbis commoda.
Sic Lippa capta, quae munimentis restituta, firmata et praesidio liberam Marusii navigationem Germanis praebens, Transylvaniae opes bello utiles facit; Varadinum, Giulam, Jenum hostibus intercludit: Sic Caraphaeus annum belli sextum auspicatur.et per eam victoriam belli sexto anno per campos aciesque gerendi fausta feliciaque auspicia capiuntur. Caraphaei de Guido Starembergio judicium et praeclarum et verum.De ea re per ipsum Guidum Starembergium Caesarem docet; cum viri laudatione, quae postea non fefellit, eum habere in exercitu virum magni specimen ducis, a quo praeclarissima quaeque belli facinora expectet.

Eodem ipso die quo praesidiarius Lippae miles captivus agitur, Arcem Lugosium capit.mittit sexcentos equites in arcem Lugos dictam, ad Themis ripam in Transylvaniae finibus extructam, quatuor a Lippa leucas distantem; ac per duos Turcas Praefecto significat, si extemplo arcem dedat, suam mansuetudinem experturum; sin expectet ut veniat, promiscua usurum caede. Ducis auctoritas.Minis severi ducis territus Praefectus statim paruit: ac tercentum Turcae ac Rasciani liberi emissi. Arx praesidio firmata.
Quam inde ut capiat utilitatem.
Relinquit ibi praesidio ad biscentum Germanos, et Hungari militis quantum satis; ut, si ususveniat, cum Lippae praesidiario milite Themiswar infestent, tueantur Marusium, prorsus ne hostis cum Varadino communicet. Ubi Caesar Lippam a Caraphaeo ita captam cognovit, id honorificum de Duce protulit testimonium: Caesaris de Caraphaeo elogium.Nihil Caraphaeo ad summi ducis gloriam deesse, quam ut ei maximae belli provinciae decernantur[1].

 Caput VI Caput VIII 
  1. Ex libro Epistolarum Kinskii ad Caraphaeum.