Caput V | Caput VII |
caput vi.
Ex novo foedere icto in urbes Kowac, Gorgoni, Hust, Coronam Germanum praesidium inducit ad ulteriorem provinciae securitatem: Coronensium motum tranquillat: Franciscum Veteranium armorum Caes. imperio praeponit: Valachiae Principis legationem audit.
Fogara permittitur libera Principi.Mox immittere occipit praesidia in oppida recens conventa. Fogaram enim, quamvis depactam, Germano milite liberam sinit, ut ibi in arce non satis munita Princeps aliqua cum dignitate degat, cui quingenti omnino Transylvani milites excubant vigilantque.
Coronenses tumultum faciunt.At Coronenses, qui in Valachiae finibus siti Tartarorum inruptionibus maxime obstare possunt, sumptis per tumultum armis, Germano praesidio portas occludunt: et moniti de eo, quod omnium ordinum consensu pro salute reipublicae gestum erat, audacter respondent, neque Principi, neque adeo Populo Transylvano universo de Corona quidquam mutare licuisse.
Quem Apaffius per Senatores sedare conatur.
Importunes Caraphaeo Coronensium seditio;
Se tamen omnino coërcenda.Apaffius, ubi seditionem rescivit, Senatores aliquot eo misit, sperans bonis consiliis ad officium redituros: ut seditiosa plebs nihil obtemperavit. Caraphaeus jam legiones hybernis educebat, ubi id maxime importunum, et tempore quo minime opus erat, accidisse cognovit: reputans vero arma Caesaris magnam dignitatis jacturam facere si una urbs universae provinciae decretis obstitisset: et grave imminere periculum ne reliquae Regni urbes pravum exemplum sequerentur, eo libero Tartaris aditu relicto; cum ab oculis grave laboraret, Mittit Veteramium, ut auxilio adsit Telechio Coronenses expugnaturo;
Et sontes Principi puniendos permittat,
Et quid ita?Franciscum Veteranium cum proximis ibi legionibus et tormentis aliquot tanquam in Principis auxilium expedit, qui jam Telechium cum Transylvanis copiis ad contumaces coërcendos praemiserat: jubet tamen Germanum Ducem, ut sontes Principi puniendos permittat; ne omnium quisquam dicat, Transylvanos ulla vi quidquam adactos fecisse; et ut Princeps sumens de reis poenas, rebus ipsis pacta secum nuper verbis inita confirmaret. Corona ad officium revocata.Ita Corona biduo pacata: Aurifex seditionis primus, et aliquot ferociorum ex vilissima plebe mota capite plexi.
Censet alium in Hungaria, alium in Trnasylvania Caesaris arma dirigere.Erant qui eundem belli imperatorem armis Caesaris in Hungaria simul et Transylvania praesse, et uno spiritu utrumque gubernare Regnum censebant. Sed Caraphaeo inutile visum, Hungariâ maxime non usquequaque pacatâ: Regna enim quo ampliora eo difficilius regi, et longinqua maxime: Transylvanicas leges ab Hungaricis in multis juris partibus alias: et Transylvanos ipsos, ut suum Regnum Hungariae provincia numeretur, dedignari, cujus Princeps Hungariae Palatino loco cedere fastidiat. Quinque equitum legiones cum justo peditatu tutelae Transylvanorum relinquit.
Franciscus Veteranium imperio praeponit.Igitur quinque equitum legiones et justum peditatum securitati provinciae relinquit, summumque imperium Veteranio deponit, Ejus laudes.
Mandatis instruit.duci militiae scienti, disciplinae severo, provinciae callido, auctoritatis non spernendae, et adprime Caesaris studioso: mandatque ut provincialium studia, qualia ipse ei tradiderit, talia porro conservet; et quamprimum Karansebe potiri curet, ut Transylvania a Turcis, quam fieri possit, tuta sit.
Anxii amicorum de Caraphaeo metus.Interim in Aula amici Caraphaeum deplorabant, in anceps incidisse malum, sive vindicet, sive ulciscatur: Transylvanos acribus libertatis stimulis incitatos, ubi frondescant saltus in quos diffugiant, Tartaris adcersitis, eum cum omnibus copiis esse perdituros: Æmuli ridebant, Æmulorum spes.catum et suspicacem belli imperatorem a Transylvanis circumductum, ut iis sua consilia atque adeo Germanam Rempublicam proderet: Omnium opinio.ex omnibus nemo prorsus inducere animum poterat, Telechium, qui immortale odium in Austriam Domum semper exercuerat, et fecerat obnixe omnia ut ei incommodaret, gravissimasque re ipsa dederat noxas; nunc timore omni seposito, repente mutatum sua studia in Caesarem omnia animitus convertisse: Caraphaeus mittit ad Caesarem foederis codicillos.quum per C. Herbstheimium ad Caesarem mittit foederis icti tabulas, et rem, ut gessit, omnem ordine exponit.
Trnasylvaniae Regnum Caesari ex foedere restitutum, cum praeclara rei gestae dignitate.
Insperatum Caesari.Ita Transylvania, Lotharingico inviolato, per aliud foedus denuo percussum Caesari se voluntate submisit, servatâ Romani Imperatoris maxima dignitate, quod ejus implorarint fidem justâ nedum aequâ conditione, ut sibi Regni privilegia prorogaret. Caesar rem a Caraphaeo gestam accipit insperatam: ejusque ingentis meriti semper memorem fore, et honorificis testimoniis, ubi se dent occasiones, dignaturum promittit[1]. Transylvanis autem rescribit, gratum adprime sibi eos fecisse, quod ultro Regem justum legitimumque adgnoverint suum: contra quosvis hostes se eos omni ope protecturum promittit; ac brevi missurum cum summa rerum agendarum potestate Legatum, qui iis Regni privilegia confirmet.
Valachiae Princeps Ablegatum ad Caraphaeum mittit.
Vera officii caussa.Interea, Coronâ captâ, Sorbanus Cantacuzenus Valachiae Princeps per Ablegatum generosae stirpis equos duos Caraphaeo dono mittit, cum humanissimis literis, laudeque refertis, quod rem Transylvanicam bene gesserat. Sed vera officii caussa fuit quod, Coronâ perdomitâ, Germanorum arma ad eum proxime admota erant. Nam antequam Transylvania eâ, quam modo narravimus, ratione Caesari firmaretur, per Episcopum Nicopolitanum cum Ladislao Cziachio Haidonum duce simulaverat in Caesaris fidem venire, et Constantinum fratrem Moldaviae Principem secum in ejusdem partes tracturum; scd semper cunctabundus, dum interea Tartaros frumento, equis pecuniaque juvaret. Nunc igitur metuens ne Caraphaeus ad adserendas bellicae aequitatis vindicias, vi et armis auferret ea belli subsidia, quae ultro conferre cessarat, eum sibi conciliare nitebatur. Caraphaeus benigne Legatum habet.Nihilo tamen minus Caraphaeus perhumaniter Legatum habuit, et ad eum perinde respondit, ut quam posset ex eo rem faceret: ceterum nunquam utilem Germanis, nisi Themiswar caperetur, existimavit. Valachi coërcendi ratio.Nam Graeca fide Princeps in universa provincia nullam habens arcem, in qua paucae Germanorum cohortes turmaeve tutae agant; imminente ejus cervicibus Tartaro, qui biduo aut summum triduo cuncta igne ferroque devastet: unde Caesari eo Germanorum militum parvam manum immittere intutum; aut ingenti exercitu egentissimam provinciam obtinendam.
Caput V | Caput VII |
- ↑ Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 115.