De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput II

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber secundus, Caput II
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Caput I Caput III 

caput ii.

A Mehmede Aga Turca Legato aditur: Soleymani, Primo Vezirio, et Alexandro Maurocordato de pace respondet: et Techelii apud Turcas auctoritatem imminuit.


Alexandri Maurocordati elogium.Sed cum Soleymanes quoquo modo pacem effectam cuperet, ad Caraphaeum scribit; et cum suis Alexandri Maurocordati quoque literas involvit. Is enim erat apud Turcas primarius linguarum interpres: vir religione Christianus, natione Venetus, qui quamplurimas per nationum ora viventes linguas callebat, nec latinae graecaeque prorsus inelegans; sed nativâ prudentiâ, et magnarum usu rerum, quibus adfuit, interpres, in agendis rebus dexter, expediendis consiliis satis acutus: et ob id ipsum apud Turcas non spernendae auctoritatis, quod variâ apud eos fortunâ jactatus, semper fidi interpretis famam locumque apud eosdem obtinuit.

Mehmedes Aga rei civilis doctrina domi clarus.Cum iis literis Mehmedes Aga, in historia versatus satis, patriique moris prudentissimus, et ob id apud Primum Vezirium multo in honore habitus, Varadino ad Caraphaeum venit. Is autem nullam pacis faciendae potestatem praeseferebat; nec quid Vezirius scriberet se certo scire profitebatur; id vero ajebat, Caraphaeum in dubium revocare non oportere quod Turcae pacem cuperent; cum nullum in majorum monumentis extaret exemplum, Rara Leopoldi gloria hoc bello parta.quo Osmanica Potentia ad pacem a quoquam quanvis maximo Orbis terrarum Rege petendam usquam gentium demissa sit: neque vero ad eum nunc denuo de pace legaret, nisi sedulo serioque eam vellet: ad exitum orationem confert, ut scripto et cito respondeat: quod intra quindecim omnino dies sibi esset redeundum. Ibi tum Caraphaeus Vezirii primum literas legit, quae in hanc sententiam scriptae erant.

Primi Vezirii literae de pace ad Caraphaeum scriptae.
Legatis liberum per arma, per hostes iter.
Foederis fracti auctores meritas jam dedisse poenas, et piorum curam sibi Divinâ Providentiâ permissam: qui ad pacem suopte ingenio pronus ad Badensem Consilii Bellici Praesidem de ea ineunda scripserat. Sed commeatum Legatis sive florente pace, sive adeo grassante bello apud omnes nationes permissum, Legatis suis denegatum, neque literis suis quidquam responsum. Haut verisimile sibi videri, quod is negocium ad piorum pacem tranquillitatemque propositum praepedire, Summum Numen humani juris violati vindex.et Summi Numinis iram, ad quam gentes humani juris in se violati vindicem provocant, suo suorumque capiti adcersere non dubitarit, Quamobrem, cum id animum inducere nullo modo posset, Caraphaeus a Primo Vezirio superbiae inumanitatisque insimulatur.selectissimo Christianae gentis Duci tantam superbiam inhumanitatemque esse insitam, ut jus cum humana ratione natum hautquaquam agnoscat; reversum Mehmudum, ut vana referentem, in carcerem conjecisse. Ut is igitur adprobet quae de instituenda pace Mehmudo verbis mandaverat, per literas praecise, diserte et quamprimum se faciat certiorem. Turcica ferocia,Neve putent Germani, Musulmanorum Imperium ex uno et item altero adverso belli casu, quasi proeliorum discriminibus cladibusque confectum, de divina ope animum despondisse. Animique.Esse adhuc divini Mehmedis virtute pro ingentibus cogendis reparandisque exercitibus facultates promptas, paratas opes. Postremo Summum Numen, justis ac piis aequum, ambitiosis turbidisque grave, eum vereri ac metuere commonet exhortaturque.

Maurocordatus verbis ad benevolentiam lenioribus, et magis ad obsequium, ut par erat, compositis, in eandem Soleymanis sententiam scribebat.

Alexandri Maurocordati literae ad Caraphaeum.Primum Vezirium neque Mehmudo commeatum permissum, neque literis suis rescriptum graviter tulisse: quando Caesaris de pace Legatis semper a Musulmanis per summam mansuetudinem iter liberum patuit. Itaque eos summe demirari, non perinde cum Mehmudo actum, qui publice Legatus cum literis ad Christianos veniret. Quapropter eum orat, ut quid ejus sit, sibi caussas aperiat: persuaderi enim omnino non posse, id temere actum ab Caraphaei laus.amplissimo belli Duce, terrarum Orbi conspicuo, et satis merito qui imperatoriam Romani Caesaris referat dignitatem. Idcirco Vezirium, generis humani quieti suapte natura proclivem, ne ex levi fortasse caussa institutus tantae rei ordo abrumpatur, ad eum scripsisse literas, quod aeternae utriusque Imperii saluti et Caraphaei gloriae, nunquam annorum longinquitate periturae, futurum sit. Occupandam occasionem, artequam Osmanicum Imperium, cujus vires, uti sub favillis ignis, occlusae, non extinctae sunt, excitentur. Ei satis notas Imperiorum vires, Regum consilia, temporum utilitates; Praeclare dictum.et semper decori, saepe emolumento , nunquam poenitendum, prospera fortuna modeste uti.

Perlectis literis, Caraphaeus Mchmedi respondet, se quanquam summum in ea provincia armorum imperium habeat, tamen ejus jure imperii de summa re solum decernere non posse; sed omnes in ea provincia belli Legatos convocare oportere. Mox autem cogitans, Mehmedem cum nulla pacis faciendae potestate venisse, ac proinde eum conventum inutilem fore, Caraphaeus de ea re scribit ad Caesarem.ad Caesarem scribit, quo certis ad rescribendum mandatis instruatur: interea edicit, Mehmedem de captivis redimendis venisse, ne belli res pacis mentione turbarentur. Acta re in Senatu, Caraphaeo injunctum ut Primo Vezirio ex auctoritate respondeat.

Litarae a Caraphaeo ad Primum Vezirium scriptae.
Purgat inhumanitatis superbiaeque insimulationem.
A se Legatum Vienna prohibitum, quia nullis de pace certis mandatis instructus venerat: ad bellicum tamen Consilium literas tramisisse, ut ex literis, quae ab eo ad ipsum rescribuntur, cognoscet. Itaque se eo ipso tempore, quo Legato commeatum negavit, pacis instituendae viam, quantum in se fuit, munivisse. Jure quidem gentium liberum patere Legatis per arma, per hostes iter; sed diserte edixisse Caesarem, se, nisi prius certae pacis conditiones sibi, Foederatisque per Turcas dentur, nec posse, neque adeo velle quicquam cum iis de pace agere. Cum igitur conloquia cum Legato habita eum mandata nulla habere intelligeret, rectius putasse id belli Consilio mature significare, quam ejusmodi Legatum, quicum nihil agi de pace posset, Vicnnam sineret commeare; aut in provincia belli Legatorum convocare Consilium; Rumores de pace belli maxime socialibus noxii.eoque pacto terere frustra tempus, rumores de pace excitare vanos, suspiciones Foederatis injicere, et proximae pacis spe intentam legionum virtutem arctamque disciplinam resolvere. Igitur si is ex vero pacem cupiat, Legatum iis mandatis instructum Viennam mittat, ut Foederati unanimi consensu agere cum eo possint: in hanc legem suam ei operam adpromittere; an autem uti velit, id in ejus esse potestate. Ablegatum autem ab eo custodia habitum demirari; neque enim aequum fecisse, qui ejus orationi fidem habere ipse noluerit, cujus verbis credere voluerat alios. At enim veri haut simile videri, Turcas Techelium scelestissimum hominum in fide habere, et foederis rupti animitus poenituisse; in cujus legibus una estTurcae fracti foederis rei., a neutro Imperiorum scelestos homines protegi foverive. Si plane intelligant, capiti suo Summi Numinis iram foedifragio adcersivisse, cur scelerato Techelii capite se non expiant? cur non pacis conditiones omnibus Foederatis aequas atque adeo justas adportent? cum in presentia res temporaque ita sint comparata, ut aliter pax coalescere omnino non possit? Pia arma quae?Et tamen pie bellum a Christianis geri; cum naturalis ratio dictet, armis injuria lacessitos armis tueri, et qui ultro inferunt bellum, ut ii et belli damna sibi inlata aequo animo patianturBelli ultro inlati poenae., et quae per injuriam ipsi aliis dedere, reponant. Fortunae quidem prosperae moderari pulchrum; sed enim Caesarem et Foederatos vanam et subdolam, non solidam et sinceram pacem abnuere. Igitur in eos protracti belli, Turcarum injusta bella et simulatae paces.et sanguinis porro effundendi divinas poenas recasuras, qui et bella injusta inferunt, et simulatas paces proponunt.

Eadem ferme verborum vi Maurocordato respondit, hoc diserte addito: nisi Turcae certa et aequa in antecessum Caesari Foederatisque proponant, nunquam Christianos cum iis de pace congressuros: idque adeo quod Foederati sperent, fidantque plus quam pace bello proficere. Quare aut Soleymanes in id conveniat, aut eo inutili literarum commercio parcat.

Primus Vezirius Caraphaei gestis Mehmedem Capizibassium creat;His acceptis literis, Mehmedes ad Soleymanem redit: qui ut Caraphaeo gratum faciat, quo eum sibi devinciat, Mehmedem Capizibassium creat, honoris genus apud Turcas minime contemnendum: eorum enim est formidolosiora Osmanicae Domus arcana scire, et ejusdem saeva mandata exequi: Mehmudum vinculis exsolvit, et pristino honori restituit;Mehmudum vinculis exsolvit, tanquam tunc demum certo nosset, eum sibi vera retulisse: et Caraphaei quoque honore et gratia, pristino honori suaeque gratiae restituit. TecheliumTechelium asservat., colore belli eo anno administrandi, ut suo loco narrabimus, evocat; mox custoditum servat, neque rem ullam suo ductu gerere sinit. De Techelii fortuna rumores varii.Unde postea vari rumores nati: Caesaris studiosi putabant, alii eum, Turcicis rebus convulsis, nullam apud eos dignitatem habere; alii, ut proditorem ipsis gravem e medio ab iisdem sublatum. Qui non tam abjecte de eo conjiciebant, eum vulnere invalidum, per acies superiore aestate accepto, aut impeditum aut mortuum arbitrabantur. Perduelles vero meliora: eos enim cum Athname solabatur, quo in Musulmanici Imperii fide receptus erat; tum viri fatum, quo ita natus erat, ut perculsus altius erigeretur.

 Caput I Caput III