Caput II | Caput IV |
caput iii.
Cum Mehmede Aga sermonem habet, quo justa Poloni ac Veneti arma docet: Turcam de spe dejicit, Caesarem nisi Foederatis satisfiat, pacari unquam posse: et de ulteriori belli prosperitate disputat conjecturas.
Non multo post Soleymanes eundem Mehmedem, commutandorum captivorum obtentu, Eperiem ad Caraphaeum mittit, qui eum doceat, quae ipse grata Mehmudo sibique fecerit, ut probaret quam honorificum putet cum tali Duce amicitiam inire. Quin Techelium, quem ab Hibraimo eversum restituerat, et impense fovebat, jam ejus dono servare: rogare nunc, vivumne an mortuum optet: Turcica legum superstitio.
Magni Vezirii infinitum in Turcas imperium.mortuum enim dare et lege sibi permissum, et cum magnus Vezirius in eos omnes qui in suum imperium peccant, summum gladii jus habeat, eum colore quod aut suum imperium spreverit, aut non recte executus sit, optimo jure necare posse: Turcici juramentorum cavilli.vivum autem tradi Athname vetare, quod contra quemvis hostem eum protecturum sancte promittit. Ibi Caraphaeus, gaudere se, ait, quod Soleymanes honores ab eo et Mehmudo promeritos sibi imputet; et parem, sicubi usus venerit, gratiam ei se relaturum promittit: Techelius ex foederis lege vivus dedendus.de Techelio autem monuit, induciarum legibus cautum, Cæsaris perduelles a Turcis ne protegantur: quapropter eos vivum dedendo servare potius, quam frangere fidem, conficiebat. Ad haec Techelium fraudem Athnami fecisse, Hibraimi judicio declaratum, qui eum vinculis oneravit. Senatus auctoritas apud Turcas quid valeat.Cui Mehmedes ultro addidit, Athname ei a Kara Mustapha datum sine omni Senatus auctoritate; unde successorem non obligare. Ex qua voce Caraphaeus perspexit, Turcam bona fide agere. At Mehmedi sciscitanti, an, Techelio tradito, pax certo futura? respondit, pacem quid aliud esse; nunc agi de levidensi munere, quo is primo privatim donandus sit, quo certius postea belli Consilio probare possit, eos serio pacem petere, ne temere eorum postulata ad suos Patres adtulisse arguatur: modo tamen ita concipiant, ut et Caesari et Foederatis omnia, quae jus belli dictat, fecerini satis. Austriaci Imperii arcabum foedera custodire.Caesarem enim, qui in aeternis regni arcanis id habet, foedera religiose servare, nisi cum omnibus quanto æquius melius actum sit, in nullum pacis placitum unquam esse consensurum. Heic Mehmedes opposuit, belli jure Foederatos sibi, non se Foederatis teneri; quod ipsi foedus fregerint, qui cum Musulmanis agitantes pacem, bellum contra ipsos ultro sumpserunt. Caraphaeus Mehmedi adprobat, Polonum Venetumque justum gerere bellum.
Sacra communia unam Christiania civitatem contra Turcas constituunt.
Imperator Romanorum Christiani nominis Princeps.Id Turcae dictum Caraphaeus eo argumento confutavit: Quod, cum communia sacra unam veluti civitatem, rempublicamque Christianis constituant; cuique Regi Summo liberoque populo Christiano jus sit, alium a communi Christianorum hoste sacrorum armis lacessitum auxilio juvare; idque adeo fas esse, cum Christiani nominis Principem Caesarem injusto bello petierint: tunc vero eos foedifragos vere accusarent, si arma Caesari foedifrago sociassent. Ibi Turca, ut solent qui ratione impares animi perturbationibus pugnant, commotior paullo, Turcica confidentia.Summum Numen inquietis adversum imprecatur, placidis propitium implorat: pro Mehmedanis sacris suos omnes desudaturos minatur: in Divina manu esse victorias; et quidquid in Æternae Providentiae sinu latet, brevi in lucem proditurum confidit. At Caraphaeus, sedati speciem obtinens, eum videre jubebat, ne quae Christianis impretatur, in suorum caput sint recasura: Summum Numen armorum fortuna bellorum justitiam asserit.jam enim Deum Opt. Max. belli justitiam ab eo stare, a quo stet fortuna, judicasse. Atque heic miserantis induens vultum, indolebat Turcarum vices, qui Summum Numen satis iratum haberent, quod foedere contra gentium fas temere violato, in caussa fuissent, Quae et quanta fracto foedere mala a Turcis data?
Quantas de eo poenas dederint?
Quae bona ex foederum fide Caesar assequutus?ut innumera virorum funera, tantae vastitates, direptiones, incendia, et omnia quae bellum ferat, foeda tetraque sint admissa facinora. Qua nunc de caussa innumeris ac luctuosis cladibus acceptis, totiens fusi, fugati, caesi profligatique; tot castris, urbibus, munimentis exuti, meritas foedifragii poenas luant. Contra Caesarem, foederum servantissimum, omnibus bonis, faustis felicibusque auspiciis bellum prosequi; et Augustam Domum totâ ferme Hungariâ reciperatâ cluere; Christianos autem Reges foederatos memorandis terra marique victoriis quatuor perpetuos annos de Turcico fastu triumphare. Quae porro majora speret.Sed neque spem tot his tantisque bonis partis exhaustam: restare fiduciam, fore ut non solum reliquae amplissimae provinciae a florentissimo olim Hungariae Regno discerptae abstractaeque reciperentur; sed ut Osmanica gens omni prorsus Europa et ipsa tanti Imperii digna sede Constantinopoli ejiciatur; ut vix remeato mari, in Asiam, unde alienis classibus trajecit, sese recipiat. Foederatorum opes et fides.Explicabat Caesaris et Foederatorum exercitus, classes, eorundem foederis constantiam et fidem. His addebat, Moschus Polono contra Turcas belli societate junctus.Moschum, ipsis formidandum hostem, cum Polono nuper contra eos arma sociasse; ut potenti diversione eorum exitio connitatur; jamque Legatos ad Caesarem splendido comitatu misisse, inde Venetias transituros. Conjectura ut Persa contra Turcam bellum moveat.
Hungaricae victoriae hoc bello partae.
Aliarum reportandarum commoditates.Cumque Persa cum Moscho contra ipsos ac Tartaros aeternam agat armorum societatem; facile futurum ut tanta a Christianis opportunitate oblata, bellum in eos altrinsecus moveat, ut undequaque rerum difficultatibus opprimantur. Commonstrabat praeterea eum omnem Hungariae tractum, qui Budam usque protenditur, reciperatum; Caesarem majore Danubii parte, Dravo ac toto Tibisco potitum, quoque eorum fluvio secundo ductare exercitus, penetrare in hosticum, ibique contra eos sui Imperii destinare fines facile posse; omnesque urbes et oppida intra eos limites sita, cum iis nulla spes adfulgeat auxilii, nullo commisso proelio, nulla oppugnatione instituta, earum sponte in suam redacturum esse potestatem. Copiae expromptae.Jamque, ut has incipiat perficiatque provincias, prompta parata omnia: Christianos, qua sint virtute, ab dis satis cum ipsorum pernicie spectatos; Formidandae hostibus vires.
Æeraria non perinde, ut Turcis, exhausta.
Christianorum animi pietate feroces, Turcarum superstitione perculsi.
Caraphaei a Mehmede laus.
Turcarum animi.aeraria non ita exhausta, ut templa exuere sit opus, quemadmodum Soleymanes superiore anno fecit; animos ipsa Numinis pietate feroces, non, uti Turcarum, superstitione perculsos. Quare se iis privatim consulere, ut mature suo excidio provideant. Mehmedes ad haec misericordem hostem laudare, sed intelligere quoque, eum rerumpublicarum scientissimum Ducem Turcici Imperi vires non tam infirmas nosse, ut si alteris tantis adversis proeliis pugnasset, jam concussum conrueret. Quis scit, inquit, an per eas acceptas clades fractum foedus expiatum, et Summi Numinis irae litatum sit? Turcae Christianorum foederata bella contemnunt.
A Persis securi.Istas autem Christianorum magnificas bellorum societates, a se, ut semper alias, nunc quoque contemni. Neque metuendum ut Persa in communis Mehmedanae legis exitium ruat: neque ita, ut sibi fingunt, facile fore Caesari arma ulterius promovere; cum jam suus Musulmanorum Dominus, Commodum unius prapotentis Regis contra Foederatos belligerantis.
Turcica animi praestantia et gravitas.
Christianos Turca temperantiae admonet.voluptate posthabita, generosam in animo majorum virtutem excitarit, ut Musulmano militi pristinam belli ferociam inspiret. Ei vero esse contra Foederatos, alias atque alias utilitates captantes, cuncta suo unius nutu parata; et tamen pacem velle, dum ipse bello expeditur: neque id facere hostium metu, sed ut foedifragio laesis sua Imperii majestate submissa Summum Numen perjuriorum ultorem placet. Quare Christianos potius monendos, ne secundante fortuna superbiant; modumque prosperis rebus adhibeant, et tanto ac tam diuturno dexterae fortunae usu contenti sint. Tum Caraphaeus: Verbis, uti foeminas, bella gerere haut decorum putare viris: Caraphaeus Christianos inteprantiae purgat.
Sapiens caraphaei dictum.sed ut Christianos victoriarum intemperantiae purget, id restare tantum ut dicat: in Regnum manu esse pacatos agere; sed ubi ex proferendi imperii libidine injusta bella moverunt, unius Summi Numinis esse armorum impotentem fraenare cursum: homines autem nihil ultra posse, nisi Divos eam humani generis pestem deprecari, et adposita pacis argumenta perquirere et adhibere. Mehmedes verborum cautus.
Caraphaeus dignitatis sedulior.Tum demum Aga veniam rogavit, si quid sibi in eo satis longo sermone imprudenti forte aliqua exciderint. Cui Dux Christianus subdit: ipsum quoque, quae dixerit, ex privata benevolentia et familiariter dixisse: nam si Legatus de pace iterum venisset, cum justas pacis conditiones Foederatis nullas adferret, omnem ab eo sermonem publice segregasset.
Caput II | Caput IV |