De rebus gestis Antonii Caraphaei/Liber secundus/Caput I

Liber secundus, Caput I
1715

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Mediolani, 1835; Joseph Ferrari recensuit
fons: librum vide
 Liber secundus Caput II 

caput i.

Pacis occasione, quam Turcae petitum veniunt, Techelium infestat.


Ad haec usque tempora Caraphaeus amplissimis armorum imperiis obitis inter summos belli Techeliano-Turcici duces recensitus: Caraphaeus in maxima suae tempestatis re civili versatur.nunc vero, cum per eum Turcae a Caesare pacem oratum eant, amplissima quoque occasione oblata utitur, qua porro gentium juris prudentia, et rerum publicarum peritia inter primarios suae tempestatis politicos viros numeretur. Turcica enim Respublica ingentes jacturas factas indolebat: Turcicum Imperium bello sociali graviter labefactum.Hungariae Dalmatiaeque regna ferme tota a Caesareis reciperata; Corbaviam Bozniaraque aut direptas aut desolatas: Venetos ingenti Peloponnesi parte potitos: florentissimos exercitus fusos caesosque; militum ferocissimos, ducum fortissimos experientissimosque sublatos; funditus exhaustum aerarium; Veziriorum ac summorum belli Legatorum vilem auctoritatem; formidandi nuper universo Orbi terrarum Imperii dignitatem graviter imminutam: animos de more navali militia aversos, nunc ob superstitionem terrestri nedum Hungarico, ut solent, sed Polonico et Peloponnesiaco quoque bello abhorrentes; provinciis tantum vigoris subesse, quantum vim violenti Imperii vix sufferant, nihil praeterea ut externam perferre possint; Germanorum Venetorumque virtuti fortunam feliciter adspirare: Polonum quidem inritis in Budziacum expeditionibus deteri; sed, cum nuper amplis abdicatis provinciis duabus, belli foedus a Moscho contra Musulmanici Imperii labefactatas vires redemerit, tanto socio fretum longe majori quam Caesarei Venetique armorum felicitate indubitanter usurum A legis custode Mehmedes IV liberrima oratione incusatur.
Cur deliciae fortibus Regibus comparatae?
Quae Reipublicae ingentia mala cum Turcarum Dominator vix quicquam sentiret, a forti Mehmedanae legis custode per summam libertatem in hanc sententiam increpitus: Ejus nequitiam socordiamque Imperium ex florentissima re in eas miserias conjecisse. Majoribus Musulmanorum fortibus Dominis triclinia, gynaecea, hortos comparatos, ut virtutem per bella et acies lassatam repararent, non ut extinguerent. Crudeli amor Selimi II Turcarum imperatoris.Quin si cujus antiqua virtus libidinibus marcescens a militibus desiderata, is delicias suas, quas efflictim deperibat, in suggestum productas, ut omnem ignaviae desidiaeque caussam praecideret, pro concione cum incredibili animi dolore et constantia manu sua decollasse. Fortes Principes fortium subditorum amantes.
Immunitatis institutis respublica augetur conservaturque.
Imperatores magnanimos Janicsarorum fortiumque virtutem ducum non formidasse, sed tanguam Imperii robur dilexisse; non mutasse Imperii administros, sed antiquos mores et instituta servasse immutata. Ambitiosae privatorum opes publica inopia.Nunc avaritiâ, et avaritiae parente ambitu in principem Imperii urbem omne devicti orbis aurum confluxisse, et in privatorum copia summa aerarium inopia laborare. Sed olim non largitionibus, sed merito ab ipsis Regibus spectato honores ambiri. Saepe nationes degeneres habitae ducum vitio.
Turcae nondum exuere ferociam.
Ita hodie ducum seu imperitiam seu ignaviam Musulmanicae virtuti officere; quam non extinctam, sed vivam et vivacem adhuc satis commonstrasse Coronis in Peloponneso, Neosolii in Hungaria propugnatores; qui in iis urbibus defensandis ultima virium ausi, nihil deterriti sunt ultima quoque in se victoriae jura experiri: et priorem Budae inritam obsidionem Christianis magnam per proelia exercitus cladem aequare: et eam ipsam vel nuper captam tot tantaque Musulmanicae virtutis exponere monumenta, ut de victoria jam parta pene dubitent adhuc victores. Adversa saepe virtutem excitant.Magnas quidem acceptas clades, sed in eam partem accipiendas, eas divino accidisse numine, ut ad majorum virtutem Princeps excitaretur: ceterum non esse tantas, ut Imperium sint afflicturae. Expeditiones Venetis dispendiosae,Venetis enim dispendiosas victorias, et alieno milite partas; nec tantum vectigalium reddere, ut ad dissita et longinqua obtinenda stipendiis suppetant: Polonis difficiles.Polonicas expeditiones et comitiorum dissensionibus seras et longo desertarum terrarum tractu deterrimas, ipsi Reipublicae hactenus fuisse perniciosas: Victoriae Hungaricas utiles tempore et mora.
Cur foederata bella non diu constent?
Moschum autem ipso foedere cum Polonis percusso satis indicare, ab ipso Turcicam potentiam formidari. Felicia quidem Romani Caesaris arma in Hungaria; sed eas victorias multis post annis aliquid afferre utilitatis. Tandem bellum Christianum foederibus coalescere, quae vel per ipsam unius felicitatem, aliorum seu invidia, seu metu dissolvi solent. Imbelles Reges magna impedimenta exercituum.Quapropter si Mehmedanae legis observantia redeat, si ipse non ad pompam esercitibus gravem, sed ad vires ipsis intendendas in bellum eat, omnia fausta feliciaque speranda. Idque firmat, Mehmedes IV insigniter auxit Imperium.quod non aliqua aetas abjerit, sed ab eo ipso Creta, Neosolio et Cameneco captis, ingenti gloria Musulmanicum nomen auctum: monet postremo, Imperium Turcicum incendii simile.Osmanicum Imperium maximi incendii instar esse, cui si nova provinciarum pabula non suppetant, ex sese in favillas abire et extingui.

Mehmedes ad bellum expeditur;Ea oratione Mehmedes commotus aes conquirit, tanquam ad bellum iturus; mox fractus animi facile a Primo Vezirio ad pacem a Christianis petendam inducitur. Sed paci pronior.
Cur Soleymanes pacem cupit.
Eam cupiebat Soleymanes, quia improsperos belli casus Mustaphae et Hibraimo decessoribus suis exitiosos recolens animo, graviores sibi metuebat, cui respublica obvenerat magis labefactata et infirma. Accedebat, quod cum Constantinopoli in Hungariam profectus est, horum alterum a Mehmede diserte habuit in mandatis, uti aut Budam obtineret, aut bellum pace finiret. Quare Bellogradi substitit per speciem ut fines Imperii communiret, incertus quam urbem proximo anno Christiani aggrediendam decernerent; re autem ipsa ob metum ne in Aula armis exutus facilius opprimeretur. Igitur e longinquo Mehmedi suadet, Primi Vezirii facilius domi opprimuntur, quam foris.quod cum tot proeliis obsidiisque decessores Vezirii omnem veteranum militem absumpsissent, hactenus tyrones disciplina firmentur, Imperium interea pacatum agere oportere, quo acrioribus postea viribus restitutis bellum resumat. Unde prudentes conjiciebat Mehmedem paci proclivem?Nullo negocio eum Domino animum induxit: quem de pace cogitare per idem tempus inde prudentes conjiciebant, quod Principem superstitioni impositum in ordinem redegit, ac in insulam seposuit, qui frangendi cum Christiano Imperatore foederis Mustaphae auctor fuerat; qua poena superstitiosus populus delinitus, facile probaret, tot tantisque fracti foederis malis novo foedere icto inedendum esse.

Soleymanes angitur de pacis insinuandae ratione.Sed Vezirius de ratione pacis Christianis insinuandae maxime anxius agebat, quod superiore anno, nondum Buda capta, Achmedi Celebi Neosolium in castra de pace misso Lotharingius magno animo responderit, se Bellum adversus hostes proferre oportere; si Mehmedes pacem velit, ad Caesarem oratum mittat: iterumque, cum de permutandis captivis venire simulasset, ut denuo Christianum Ducem de pace tentaret, id retulit, apud Caesarem et Foederatos belli pacisque arbitrium esse. Turcicus fastus nusquam gentium pacem rogavit.At enim Turcicus fastus in majorum monumentis nullum memorabat exemplum, quo ii pacem unquam peterent, sed semper hostibus darent: et Budâ jam captâ, ex Mehmedis mandato pax ab eo necessaria praestanda erat: Turcicus Senatus pacem petere urget.et post eam victoriam Turcicus Senatus eam urgebat, submonitus, quavis conditione inirent, ut secundantem Caesaris fortunam perrumperent; non tamen ut induciae tres aut summum quatuor annos durarent, tantisper dum, oblata aliunde opportunitate, felicius arma resumerent.

Mehmudus Aga de pace legatus.Igitur Mehmudus Aga Peter-Varadino Zolnochum cum collega uno et justo comitatu pridie kal. novembris venit: Caraphaeum adit.et Caraphaeo ibi hyberna agitanti, se a Primo Vezirio ad petendam a Caesare pacem publice missum dixit: petiitque, ut Viennam, ubi cum Badensi Marchione ea de re agat, se commeare pateretur. Rogavit Caraphaeus, an mandatis de ea ineunda instructus veniret? negavit: ait vero, literas a Primo Vezirio de ea scriptas ad Badensem fer; in quam sententiam conceptae essent, ignorare. Caraphaeo anceps objecta res.Heic Caraphaeus ancipiti malo urgebatur: nam a Caesare in mandatis habuerat, Turcas de pace legatos ad se haut sineret commeare, qui certas sibi Foederatisque non offerrent pacis conditiones. Turcae saepe pacis obtentu Christianos circumvenire.Turcas enim saepe pacis obtentu seu fallere, seu decipere: et nuper maxime, dum Albertum Capraram Caesaris Ablegatum de firmandis induciis Constantinopoli multa et varia caussati morarentur, Viennensem invasionem parasse. Sin, negato commeatu, literas Caraphaeo dare nolint, et omni re integra domum redeant; cum usquequaque per vias se de pace legatos venire praedicassent, Foederatos in immeritam de Caesare suspicionem venire posse, quod is pacem per suum belli ducem in Imperiorum finibus agitet, nec consulat in commune. Prudens Caraphaei consilium:Igitur ut ne Legati Viennam contendant, et Vezirii literas sibi tradant, eo evasit: Eos in speciem pacem petitum venire, re autem ipsa ut inter Foederatos suspiciones injiciant, unde dissidia oriantur; Pacis mentio in animis militum contentionem relaxat.et pacis mentione in Christianum exercitum evulgata, omnem militum animis vim resolvant. Mehmudus se eam sincere petitum venire asseverat, ut qui ex Musulmanici Senatus auctoritate a Primo Vezirio legatus esset. Et Senatum et ipsos magnos Turcarum Dominos, Antonius excepit, ubi e re sua esse norunt, nulla honestatis habita ratione, eos qui facile ipsis fidem habuerunt circumvenisse. Itaque se iis haut credere, nisi certissima ejus rei habuerit argumenta. Mehmudi astus, ne Turcae pacem rogare videantur, et Foederatos dissiocient.Unum id sedulo dat Mehmudus, ut Caraphaeus ad Musulmanorum Patrum consessum scribat, qui eum hac de re faciant certiorem. Caraphaeus ibi callidum hostis consilium risit: Eluditur sapienter a Caraphaeoeumque id sibi consulere, ut scilicet Christiani victores inclyti felicesque in ipso inoffenso ingentium victoriarum cursu Turcis ultro pacis facerent mentionem: et Vezirius suas literas Foederatis ostenderet, probaretque Caesaris ducem clam iis de pace cum Turcis agere, quo omnem foederati belli turbaret fidem. Cum Turcis non verbis, sed rebus fidendum est.Haec igitur metuens, dixit: se neque Turcici Senatus, neque ipsius Turcarum Domini verbis, sed ipsis rerum argumentis confidere. Heic Mehmudus quaenam graviora essent? rogavit: Caraphaeus Techeli caput sibi dono petit.cui Caraphaeus; ut sibi Techelii caput in antecessum dono detur. Turcaeque petitionem demiranti, quid mirum, subdit, si uti duorum summorum Imperiorum par est, aequo uterque cum altero utamur jure? Legati a Caesare ad Turcas de pace ajus Aulae Proceres magnificis donis ornarunt.Quotiens Caesar ad Turcicum Senatum Ablegatos de pace misit, ii magnificis donis eos purpuratos ornarunt, ut sibi eorum animos devincirent: nec minori munificentia usi sunt cum summis belli ducibus, quibuscum ad utriusque Imperii limina de pace agitare mandatum est. Se vero dono petere Techelii vile caput, detestatum suis, ceteris nationibus turpe, Turcis ipsis exitiosum; quod ut omnium suorum malorum caput jamdiu diris ultro ipsi devovere debuissent: tunc vero eos bellum odisse, pacem cupere serio graviterque significarent. Caraphaeus Techelii caput deposcens Imperii Turcici arcanum tentat.Turca Legatus a Christiano Duce Imperii sui arcanum tentari; eumque, servata Romani Imperatoris dignitate, Techelium privato nomine sibi proditum velle, ut sub eo exemplo nemo omnium Hungarorum posthac a Caesare sub Turcarum fide descisceret, qua porro eidem tradendus esset. Athname apud Turcas quid valeat?Igitur Athname opposuit, quo suus Musulmanorum Dominus Techelium semel in fide receptum sancte servaturum dejeraverat. Sed eum Caraphaeus hac oratione confutavit. Turcas primum rem, deinde fidem sequuntur.
Turcae juris foecialis contemprores.
Juramentorum religionem cavillis eludunt.
Demiror sane vestram jurisjurandi religionem, qui per pacem et inducias tumultus excitatis; occupatis urbes; arces et munimenta diruitis, bella direptionibus et vastationibus magis, quam solemnibus Foecialis juris formulis soletis indicere? An Soleymanis immemores, qui cum se Vezirio vivo nunquam fauces collisurum jurasset, mox ab eo graviter laesus, vestrae superstitioni Praepositum per ludibrium consuluit, quo pacto salva jurisjurandi religione laedentem ulcisceretur? per ludibrium quoque responsum retulit: dormientem, quia tunc non viveret, jure caedi posse. Jurisprudentis Turcica in subtilitate verborum spectatur.
Caesaris praecpua laus foederum servantissimum esse.
Et istam esse vobis jurisprudentiam , ejusmodi verborum cavillis juramentorum custodire sanctitatem. Ego vero id hautquaquam petissem e Christiana gente, quae adprime novit sacramenta custodire, unus Caesaris ducum, qui pactorum observantissimus celebratur; nisi certo scirem ejus juramenti nullam vim esse ac potestatem, quo subditum contra Regem suum concitastis, regnum alienum beneficio dedistis, Foedifragii auctores ultro hostibus dedendi.et foedifragis armis firmare conati estis. Peto enim foederis perfidiose rupti auctorem tradi, quem fas gentium ultro dedi hostibus jubet. An iniqua juramenta servatis; nihil autem pensi habetis quae generis humani jure probata sunt? Legatus eo sermone commotus substitit paullum cogitabundus, Magna necessitas statas regni rationes perrumpit.forte animo volvens magna saepe necessitate urgente statas regni rationes perrumpi; et flagitium arte aliqua occultari posse, ita ut Techelius nulla Turcarum ope, consilio nullo circumventus et proditus videretur: mox Caraphaeum sciscitatur: An, Techelio tradito, pax certo sanciretur? eam enim rem dubiam sui capitis periculo stare dicebat: nam si ad Vezirium postea redeat, infecta pace, procul dubio se morte daturum poenas. Cui Dux respondit: Se ea de re ad Caesarem omni officio scripturum: ceterum Caesaris et Foederatorum ejus faciendae summum jus esse et arbitrium: atque adeo gravitate multo majore se id iis promittere, Turcicae Aulae Proceres saepe vani in iis quae de pace Christianis promittunt.quam Turcae Senatores Ducesque: qui saepe muneribus donisque acceptis, per summam vanitatem ne tum quidem, quum adpromittebant, animati erant, quae de pace spondebant, praestare.

His igitur rationibus Mehmudus persuasus petiit a Caraphaeo, ut in rei secum actae testimonium ad Primum Vezirium scriberet. Caraphaeus Imperii dignitatem sedulo curat.Caraphaeus, ut dignitatem obtineret, id denegavit; cum ab eo literas ad se nullas scriptas accepisset: et aequalitatem heic quoque servandam ratus, quando Soleymanes Mehmudum dignum putavit, qui ipsius ad se verba ferret, dignum quoque qui sua ad eum referat putare oportere. Sed ut ei gratum faciat, tamen ad eium scribere, Mehmudum ad se de captivis perimutandis venisse (uti re ipsa aliquot permutatum venerat) ut inde is sua mandata executum esse intelligeret. Caraphaeus literas Primi Vezirii ad Marchionem Badensem de pacem scriptas accipit, et Viennam tramittit.
Aucta Germani ac deminuta Turcici Imperii dignitate.
Heic a Mehmudo Soleymanis literas ad Hermannum Badensem scriptas accepit; easque cito tutoque ad eundem missurum pollicetur: mox literis a Caraphaeo acceptis, gratiisque diligenter actis, a colloquio Melmudus discessit, spe data, intra viginti dies se optatum donum Caraphaeo adlaturum: cui Caraphaeus subdit, ut alioqui itineri parceret. Ita Summum Numen superbos adfligit! Hactenus Turcae jactabant, nunquam Imperium suum ad petendum ullo Regi, liberove populo pacem demissum esse: nunc eorum perfidiâ factum ut Vezirii literae, quibus Caesari pacem insinuabat, ne per legatum quidem, qui eas cum dignitate fervet daretque, sed vulgo per tabellarium perferrentur.

His peractis, Caraphaeus ad bellicum Senatum scribit: quod Aga Mehmudus nomine a Magno Vezirio missus ipsum rogaverit, mandatane faciendae pacis haberet, an saltem potestatem, qua ipsum ad Badensem Marchionem sineret commeare? se respondisse neutrum. Ex iis literis ad Senatum refertur, cui amplissimus Bonvisius Cardinalis Pontificis Romani Legatus, et Fridericus Cornelius Legatus Venetorum adfuere; et Caraphaeum recte utrumque egisse probatum est. Caraphaei acta a Senatu probantur.Alio Senatus die, quo Venetus Polonusque Legatus convenerant, Vezirii literae, quas Caraphaeus ad Caesarem recta miserat, recitatae, quibus significabatPrimi Vezirii literae recitantur.: Se fracti foederis animitus angi; aliquo tamen pacto solari, quod jam auctores commeritas sceleris sui poenas dederint: at pios utriusque Imperii subditos aliena culpa immerentes vexari aeque animo omnino ferre non posse. Si Christianorum Imperator humani sanguinis parcus ad pacem inclinet, congressui locum edicat; et, tantisper dum cum libera rei agendae potestate Legatum mittat, se suo Musulmanorum Domino auctorem futurum ut quieti ac tranquillitati publicae velit jubeatque commodari; speratque fore ut Summum Numen piorum adnuat votis.

Polonus Venetusque super iis sententiam rogati sunt; et primus dixit: Praeclara Foederatorum consensio.Regem suum communem Foederati belli fortunam constanter prosequi decrevisse. Sed Cornelius nova Venetorum fidei edidit argumenta: quod cum Vezirius Joh. Bapt. Donatum domum mox reversurum quaedam de pace submonuisset, quae is ad Senatum attulit; Patres illico omnem ejus rei institutionem praecidendam jusserunt. Igitur Badensis de Consilii sententia Soleymani respondit.

Hermanni Badensis Primo Vezirio rescriptum.
Antequam de pace agitetur; damna belli emendanda.
Nihil minus expectatum sibi evenisse, quam cum ad se de pace scribere, neque satis offerre, quae damna injusto bello dederint Turcas in antecessum esse emendaturos, quemadmodum Caesarei, quotiens ab iis petiere pacem, fecere: et nuperis vicennalibus induciis, quanquam Turcae bis proelio fusi essent, tamen Vivarini Varadinique, aliorumque oppidorum, quae jam usque a Soleymanis temporibus Hungarorum Regum possessione per Turcicam vim exciderant; Caesarem jure cessisse. Jure Polonus Venetusque cum Caesare contra Turcam foederati.
De Foederatis justa habuenda in pacis tractatu ratio.
Foedus ab iis contra gentium fas ruptum; unde merito jure Polonum Venetumque Caesari Christianae gentis Principi contra injustum Christianorum sacrorum et foedifragum hostem sociatos: quare de iis quoque in concipiendis foederis legibus rite et ordine habendam esse rationem. Neque Turcas scelus paucorum auctorum mortibus expiasse, cum maxime Techelium omnium malorum caput in sinu turpiter foveant. Oportere igitur eos non perfunctorie repromittere, sed satis idonee cavere, damna sumptusque belli Caesari Foederatisque ante omnia reposituros. Quare, crudis adhuc rebus, eos conloquio locum indictum petero importunum videri, et intutum: Turcicae paces bellis infestiores.qui saepe per inducias urbes occupant, agros populantur, perduelles recipiunt, tributa graviora indicunt, atque adeo per pacis simulationem dant mala, quam si bellum inferrent, graviora. Si igitur ex animo fractum improbent foedus, et serio ad pacem inclinent, aequa proponant, tuta promittant: quod si fecerint, Caesarem humani sanguinis frugalissimum haut sane Congressum esse detrectaturum. Cetera se eis bonam mentem optare, ut Summi Numinis iram tempori placare possint.

Primus Vezirius Mehmudum in carcerem traduit;Sed Mehmudus, qui has acciperet literas, ad dictam diem non rediit: nam Soleymanes eum in ordinem redegerat, et in carcerem tradi jusserat: quia ut dictitabat, cum literas ad se nullas a Caraphaeo scriptas de re cum eo acta dedisset, eum vana renunciare arbitrabatur: vero tamen propius quod nullis certis ea de re mandatis acceptis, Ne Techelium dono det Caraphaeo.Vezirium Techelii caput Caraphaeo proditurum spoponderat.

 Liber secundus Caput II