De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum V


De apiculis ä ë ï ö ü
per diæresin dictionem secantibus.


VTimur, aut certè vti deberemus, frequentissima diæresi Græcos imitati, quoties dictio in dubio est, vtrum debeat diuidi necne. Nam vt tollamus omnem ambiguitatem vocalium coälescentium & diuisarum, alteri vocali duas affigimus notulas, vt hac ratione separetur à præcedenti, vt in, jouër, ludere : hìc illa duo puncta, [ ¨ ] indicant non esse pronuntiandum, jo-ver, vbi, v, alioquin fieret consonans : sed, jou-ër : fou-ïr, fodere : bou-ë, lutum : jou-ë, gena : il jou-öit, ludebat : non dices, jo-voit : athe-ïsme, juda-ïsme, non autem, judaisme : païs, & non, pais, vnius syllabæ. Verùm vt hoc meliùs intelligas, moruë, piscis genus, & morve, mucus : demptis apiculis, à typographis minùs correctis, [36] eodem modo scribuntur : at verò, moruë, eo quod, ë, duo recipiat puncta, trissyllabam facit dictionem, mo-ru-ë : mor-ve, verò dissyllabam tantum, ac proinde, v, remanet consonans : cùm in superiori sit vocalis. Sed quæ vocalis notulas illas recipere debeat, in controuersia est. Videmus enim primæ vocali vel sequenti, apices illos à typographis sine discrimine appingi : vt in, je louë, laudo : alij inscij excudunt, loüe : signantes primam vocalem, u, non autem, e : qua in re neque Græcos, neque Latinos, à quibus hæc mutuo acceperunt, imitantur. Nam in, παϊς, non, α, sed, ϊ, notant : Latini, ë, in, poëta, non, o, signant : aëre, quoque non, äere : Diues pictaï vestis & auri. Ouid. Debuerant fusos euoluïsse suos : non, euolüisse.

[ Nouum, ë́, nuper inuentum. ]

Interdum tamen occurrit quædam difficultas propter, e, accentum acutum recipiens : quod cùm fit, nullus locus duobus apiculis est relictus : ac necessariò in præcedentem vocalem reijciuntur, vt in, loüé, cloüé, salüé : & in similibus. Sed vt huic incommodo subueniremus, hoc nouum, ë́, exculpi curauimus : vt hac ratione propter duos apiculos, à præcedente vocali seiungatur : & propter accentum acutum, viriliter pronuntietur, hoc modo : salu-ë́, salu-ë́-e, salutatus, -ta, [37] -tum : cou-ë́, cou-ë́-e, caudatus, -ta, -tum : enrou-ë́, enrou-ë́-e, raucus, -a, -um, & pauca alia.