1 | 3 |
LIBER SECUNDUS.
recensereCAPUT PRIMUM.
Sepulto Herode, libera, ut in defunctos solent, judicia populi depromebantur: gravem fuisse illum et intolerabilem, injusta imperia in cives exercuisse, tyrannum non regem suorum, parricidam domesticum, expilatorem publicum, nemini quidquam dereliquisse, tributis exhausta omnia, locupletatos alienigenas, Judaeos exinanitos, quia templo hostem induxerit, sacrata omnia sacrilegio contaminarit: beatos illos qui defecissent, cum tormenta viventibus non deessent: plura malorum Judaeam post depulsam captivitatem in paucis annis sub Herodis imperio pertulisse, quam in ipsa captivitate sub hoste barbaro sustinuerit: cum sibi Babyloniorum reges imperitarent; sub illis tolerabiliora exsilia, quam sub Herode domesticum domicilium: ab illis ad sua remissos, ab hoc fugatos: immitiorem Dario, Artaxerxe superbiorem, Medis rapaciorem. Sperasse finem malorum, ut sibi exire liceret exsilio, si diem clauderet: sed accessisse ad servitutis miseriam Archelaum spontaneum successorem, qui et Herodem referret, et nova adderet: miserum hoc in regnis esse, quod dominus eligeretur: miserius quod invitis imponeretur. Solatium servitutis videri, si ipsi sibi dominum eligant, eo quod fiat benignior, si deferatur imperium: superbior, si usurpetur. Longe itaque Archelaum Herode intolerabiliorem futurum, cum iste assumpserit regnum, ille acceperit. Ea non solum crebro in Judaea conferebantur, verum etiam Romae: assistente Archelao, perorantibus accusatoribus, in os objecta apud Caesarem Senatumque, ubi de regno Archelai confirmando abrogandoque diu decertatum. Denique cum in templo Apollinis, quod Caesar condiderat multisque ornatibus venustarat, locus esset cognitioni datus, Salomes filius Antipater, illa quae supra diximus, et multa alia dicendi validus prosequebatur: mirari se, quod Archelaus quasi petendum a Caesare regnum praetenderet, cum usurpatione temeraria jam dudum intra Judaeam inconsulto Caesare regem exercuisset. Quid enim sella aurea, allatumque diadema, nisi regni forent insignia? Quo spiritu praesumpserit sedere super thronum regium: de sublimi solio salutare plebem circumfusam, stipantibus armis militaribus, more quodam et usu imperatorum promi diadema, quod Caesaris judicio reservari oportuerat, non solum pro potestate Romani imperii, sed etiam pro jure testamenti? Herodem enim nec praeripere potuisse Caesari vel Senatui, quod ipse vel a Senatu accepisset, et superiore testamento expressisse satis propriae judicium voluntatis, quo Antipam succedere sibi in regnum sensu integro ac perpenso consilio declaraverit, et postremo omnia Caesaris judicio reservasse: quamvis soluto jam corpore, anxius supremo periculo, nec ullius jam sensus aut consilii capax, dictaverit non quod arbitrabatur, sed quod ingerebatur. Praeceptorem igitur imperii de seipso pronuntiasse, quod non mereretur tuo, Caesar, judicio in regnum substitui. Nam si meritorum suorum conscius foret, petere potius quam usurpare maturavisset. Non petendo autem, sed usurpando, quae in petitione consisterent etiam in pecuniariis negotiis (nedum divitiarum. Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti ambitus pecunia, ut impugnarent) praejudicare solere, ut praeposteri litigatores cadant causa: hic vero non pecuniarum quaestum in crimen vocari, sed imperii Romani violatum jus, reverentiam despectam, spretam potestatem, indignum aestimantem Romanae curiae senatum, qui soleret regnum dare atque eripere, et cum Caesare vetustam conferendi imperii servare praerogativam. Quid facturum esse, cum legitime regnare coepisset, qui ante regnum insolentissimus necasset plurimos, qui opem fessis rebus et tributorum allevamentum poposcerant: remedium postulantibus bellum irrogatum, interfecta novem millia Judaeorum in ipsa venerabili apud suos Paschae celebritate, pro pecudibus homines immolatos, sacratorum qui ad templi festa convenerant, sanguinem fusum, spectaculum miserabile: si quis caesorum stragem recenseat, Babylonicos revertisse arbitraretur? quanto crudelius a cive commissa, quae in hoste barbaro plena immanis saevitiae atque impietatis aestimarentur? Hanc sportulam civibus datam, hoc sacrificium Archelaum regni sui primordia commendavisse. Deberi misereri Caesarem senatumque reliquiarum Judaeae, quae quondam liberis fulta populis servitutem optaret, si modo tolerabilem liceret perpeti sub rege justo, longe illum abesse a jure imperitandi. Siquidem apud Judaeos nulli regnum competere, nisi ei qui esset ex generatione Judae, sicut lex diceret. At vero istum Idumaeum genere, quem nulla prosapiae regalis origo contingeret, irrepsisse in honorem indebitum. Siquidem cum Antipater sibi atque Archelao fuerit avus, praestans divitiis, caeterisque artibus potens, et maxime Romanorum amicitia, Caesarique seniori bello probatus, cum posset sibi regnum adsciscere, numquam tamen affectaverit; quin etiam defendere aliis maluerit quam sibi parare, meritoque illum habitum ut parentem optimum, qui Judaeam in libertatem vindicaverit vulneribus suis, nec in servitutem deduxerit. Herodem Antonii testimonio qui paternus sibi hospes fuisset, in regnum aspiravisse: ex illo Judaeorum res imminutas, egisse ut hostem, non ut rectorem. Cum igitur ipse etiam adulter regni fuerit, quomodo potuisse ab eo legitimum regem creari? non deprecari tamen, quominus sub regno sint, sed poscere sub Romano agere, cujus sibi gratiam jam inde a Machabaeis partam tantum per usurpationem regni postea degeneraverunt, ut multo inferiores sint his, adversum quos Romanam petierunt societatem. Denique orare sese, ut eadem conditione Judaea qua Syria praesidiale judicium a vobis adipiscatur, quo devotionis nostrae detur experimentum, utrum qui seditiosi ac rebelles vocamur, possimus moderatis judicibus obtemperare. Adversus ea Nicolaus pro Archelao respondens, inquietissimam nationem insolentiae suae asseruit poenas dedisse: ne hinc potissimum Archelaus invidia inexcusabilis criminis accerseretur, si per seditionem pacem turbarent, atque a Romanorum societate animis atque armis discederent: de testamenti autem praelatione quis dubitaret, cum et posterius praeferri soleat superioribus, et hoc multo validius caeteris videri debeat, in quo Caesari confirmandi regalis judicii servata sit praerogativa, quo cumulata potius quam imminuta Romani nominis reverentia sit, si et a vobis, Caesar, non praeripiatur regibus, quod privatis licet, ut eorum valeant testamenta, et quem potissimum sibi cupiant succedere, ultimo scribant stylo, atque ab illis iterum ea vobis honorificentia reservetur, ut confirmatio judicii a vobis petatur, et is succedat quem pater elegerit, vos probaveritis. Quando igitur magis sapuit Herodes, cum tibi Caesar, servaverit praerogativam, an quando praeteriit? Ubi Antipas substituitur, Caesar praeteritur. Ubi Archelaus subrogatur, Caesar adsciscitur: sine firmamento nulla res stabilis. Divino itaque judicio ubi justitia deerat, vel simulationi, vel voluntati firmamentum defuit. Ubi autem aequitas examini suppetebat, robur quaesitum, ut judicium confirmaretur. Considera igitur, utrum fecerit injuriam qui te elegit, aut si rescindi debeat, quod te arbitro sanciendum reliquit rerum omnium domino: cui jure etiam reges cedunt potestate. Qui enim scivit, quem eligeret ad confirmandum, scivit utique quem eligeret ad imperandum, nec in successore falli potuit, qui non est falsus in confirmatore. Nam qui arbitrum constituit te, cognovit itaque talem successorem sibi constituendum, qui tibi quem constitueres non displiceret. Auditis partibus Caesar sententiam distulit: deinde collato cum Senatu consilio Archelaum genti praeposuit, ut fungeretur rectoris munere, non regni honore. Spopondit tamen et regnum daturum, si se ita gereret, ut probaretur. Jam enim tentamenta dissensionis Israelitici populi nuntiabantur. Tetrarchas duos constituit Herodis filios, Philippum et Antipam, qui cum Archelao de regno certaverat: Herodis sorori cui nomen Salome, delegatum servavit, etiam alia ipse adjunxit. Duabus quoque filiabus Herodis mille talenta quae sibi relicta erant, dispertienda arbitratus: addidit etiam alia sexcenta millia, et ea Pherorae liberis sociari censuit.
CAPUT II. Interea quidam ex juvenibus simulans se Alexandrum, et propter misericordiam ab his quibus necandi munus ab Herode patre mandatum foret, subrogatis aliis in locum suum, cum fratre suo Aristobulo dimissum, Miletum petiit, et inde Romam, quo difficilius apud incognitos cognosceretur. Ubi facile Judaeos ad rerum novitatem promptissimos excitaverat: nisi comperto eo, Caesar ad se eum perduci ocius per Celadum quemdam, qui Alexandrum plene noverat, praecepisset. Celadus ubi juvenem vidit, similitudine deceptus haesitavit. Sed reliqua perspiciens indicia non convenire, quaesivit ubi esset Aristobulus: at ille in Cypro insula degere asseruit, caventem insidias, eo quod conjuncti inter se fratres facilius exstinguerentur. Deinde ad Caesarem deductus, aperuit illico impunitate promissa, fretum se specie similitudinis, quod esset Alexander simulasse, ut innumerabilia munera ibi quasi regis filius a Judaeis consequeretur. Caesar dolum risit, sed et ipsum immunem dimitti jubet, et eos qui ultra privatum modum quasi regis filio detulerant; satis mulctatos esse pronuntiavit, quod superfluis sumptibus infinita dispendia toleravissent. Archelaus autem profectus in Judaeam propter obscenitatem morum et insolentiam accusatus apud Caesarem, cognita inter partes causa, Viennam relegatur, opesque ejus thesauris Caesaris associatae: hoc merito pretium luit, qui nec a fratris sui germani conjuge suas compresserat cupiditates. Nam ubi Alexander obiit, patris imperio neci traditus, Glaphyra uxor ejus Archelao rege Cappadocum genita, quemadmodum supra memoravimus, Libyes regi Tibae secundis est copulata nuptiis. Quo defuncto, revertitur ad patrem: illic eam contemplatus Archelaus, quod fratrem mariti, filiorum patruum, haud quaquam pie refugiendum arbitraretur, ita deperire coepit, ut uxorem dejiceret Mariamnem, et Glaphyram in locum illius substitueret. Non multo post ubi mulier in Judaeam rediit, vidit in somniis Alexandrum, et complecti desideravit. At ille indignanti similis, a complexu refugus, visus est dicere: Haec est, Glaphyra, promissi fides? Ita amores erga te servasti meos, quorum memorem te esse oportuit? Sed esto, adolescentula secundas nuptias non refugeras, etiam ne tertias, etiam ne fratrem mariti appetere debueras? Ita te mea delectavit injuria ut in meam domum tertio nupta conjugi remeare non erubesceres? Sed mihi curae, ne diutius maneat contumelia mea, contagioque tua: nec longum laetabitur fraterni incestus matrimonii. Exsurrexit mulier, et familiaribus narravit somnium, atque ipsa biduo post defuncta, fidem fecit, quod hujusmodi conjugia, nec vivorum legibus punita sunt, nec mortuorum voluntatibus.
CAPUT III. Ipse quoque Archelaus vidit in somniis spicas novem, plenas et magnas a bobus vorari. Cui quaerenti, respondit interpres: Novem spicis novem annos signari, quibus potestate usus sit maxima et amplissima. Nono itaque anno imperii sui mutationem eidem fore, eo quod boves qui arva aratro soleant intervertere, mutationem signent laboriosam, quae devoret atque absorbeat merita superiora. His itaque cognitis, quinto die venit a Caesare, qui eum ad judicium Romam deduceret. In quo condemnatus et actus in exsilium, etiam morte implevit somnium suum. Principatus gentis qui ad Archelaum pertinebat, conversus est in nomen provinciae; quo nomine Romani, cum in jus suum vincendo redigerent procul positas regiones, provincias appellaverunt. Manserunt tamen tetrarchae, ut erant Philippus et Herodes mutato vocabulo, quia Antipas prius nuncupabatur. Nam Salome moriens, loca quae tenuerat, et potestatem suae gentis Libyae uxori Caesaris dereliquerat. Is status erat Judaeae, quando Caesar defunctus est: relinquens Tiberium privignum suum Libyae uxoris filium ex superiore genitum conjuge successorem Romani imperii: cujus in honorem Tiberiadem Herodes condidit. Philippus quoque Libyam urbem matris ejus vocabulo nuncupandam putavit. Et quia propositum nobis est aperire causas, quibus populus Judaeorum a Romano imperio desciverit, sibique exitium acceleraverit, Pilatum provinciae praesidem initium ruinae dedisse res indicat: quandoquidem Caesaris imagines Hierosolymitanis aedibus inferri primus omnium non dubitaverit. Quo motus populus cum resisteret, atque ille recipiendas imagines censeret, plurimos in mortem coegit. Dum haec in Judaea geruntur, Agrippa Aristobuli filius Romam advenit, cupiens adversus Herodem tetrarcham apud Tiberium judicio contendere: sed despectus a Tiberio cum Romae degeret, plurimos sibi adscivit ad amicitiam: et maxime Germanici filium Caium, quem sive paterni nominis gratia amabilem populo, seu regii generis propinquitate proximum imperio ratus, an quodam praesagio studiosius excolebat, quam vel aetatis, vel honoris ejus ratio patiebatur; ita ut quodam die manus elevans deprecaretur, ut maturius Tiberio mortuo, Caium videret imperatorem. Quo prodito per Eutychum libertum suum, Agrippa jussu Tiberii in vincula ducitur, et gravibus modis excruciatur, non ante dimissus, quam Tiberius diem clauderet. Cujus tempora foeda ludibriis caprarumque secessus, ignavia intolerabilis: nullum tamen efficacis virum operis in necem ejus excitaverunt, recentis, ut arbitror, Romani imperii reverentia, sive terrore saevissimae crudelitatis, quia plerumque asperitas quo gravior, eo tutior est.
CAPUT IV. Eo imperitante, famosum ludibrium Paulinae spectatissimi generis feminae Romae percelebratum est. Quae cum egregiam castitatis famam apud omnes haberet, esset etiam praestantissimi decoris et eminentis gratiae, tentata Mundi equestris militiae ducis interpellationibus, nec inflexa, vitio nimiae superstitionis patuit errori: Mundus namque subornatis Isidis sacerdotibus, qui velut Anubis ad eam mandato perferrent, quod eam ad templum invitaret, delectatum se ejus sedulitate et pudicitia: noctem posceret, habere se, quod eidem secreto vellet committere. Quod illa accipiens laeta ad maritum detulit, deum suis adesse votis, ab eo suam posci praesentiam, negare se non posse obedientiam. Itaque et ex sua et ex mariti sententia pergit ad templum Isidis, noctem exigit, remotisque procul arbitris, quasi sacri cognitionem mysterii perceptura, sese stratis composuit suis, aestimans, quod ad eam deus suus in somniis veniret, et per visionem sese ei demonstraret. Verum ubi aliquid noctis processit, quo facilius mulier plena somnii deciperetur, Mundus assumpto vultu Anubis habituque advenit, vestimenta allevat, in oscula ruit. Expergefactae mulieri Anubem se esse dicit, vultum Anubis praetendit: illa deum credidit, beatam se esse asserit, quod eam dignatus sit visitare deus suus. Amplexum petenti non negat: refert tamen, utrum deus possit homini misceri. Ille promit exempla, quod et Jovem summum deorum Alcmena susceperit, et Leda ejusdem concubitu potita, et plurimae aliae quae ediderint deos partu, de se quoque ex illa deum esse generandum persuadet: mulieri concubitu miscetur, redit ad maritum laetior dicens, quod mixta deo sit mulier, et ejus promisso deum esset generatura. Fit ingens in stupro mulieris et mariti gaudium. Postea occurrit Mundus, et ait mulieri: Beata Paulina concubinatu dei: magnus deus Anubis, cujus tu accepisti mysteria. Sed disce te sicut diis, ita et hominibus non negare, quibus dii tribuunt, quod tu negaveras, quia nec formas suas dare nobis, nec nomina dedignantur. Ecce ad sacra sua deus Anubis vocavit et Mundum, ut tibi jungeret. Quid tibi profuit duritia tua, nisi ut te viginti millium quae obtuleram, defraudares compendio? Imitare deos indulgentiores, qui nobis sine pretio tribuunt, quod ab te magno pretio impetrari nequitum est. Quod si te humana offendunt vocabula, Anubem me vocari placuit, et nominis hujus gratia affectum juvit. Hoc perstricta sermone mulier, illusam se intellexit, et dolens injuriam pudicitiae confessa est fraudem marito. Ille nihil habens quod uxori indignaretur, cui ipse cubandi in templo potestatem permiserat, et conscius conjugalis castimoniae, principi querelam detulit. Qui motus potentis viri contumelia, atque atrocis flagitii commento, sacerdotes e templo rapit, quaestioni subjicit, confessos necat, simulacrum Isidis Tiberi demergit, Mundo fugiendi potestas concessa, eo quod vi amoris et formae superatus gratia, levioribus commissorum suorum pretiis muletatus aestimaretur.
CAPUT V. Quod igitur ludibrium imperitante Tiberio acciderit, non putavi praetereundum, ut ex eo deformitas colligatur imperatoris. Sicut enim boni principis vita, probitatis quaedam praescriptio, et per universos vivendi forma est: ita imperatoris colluvio, lex flagitiorum est. Ab eo missus Pilatus est in Judaeam vir improbus; atque in exiguo ponens mendacium, circumvenit Samaritanos, ut montem cui nomen Gadir, peterent: erat enim illis sacratus, eo quod vellet eorum mysteria cognoscere. Et ascendens, populum praevenit equitatu, pedestrique exercitu stravit, affictoque crimine, quod a Romanis discedere, et conciliabulum sibi quaerere praeparassent. Quid enim non auderet, qui etiam Christum Dominum ad salutem humani generis advenientem, multis et divinis operibus profundentem in homines misericordiae suae gratiam, nihilque aliud docentem, nisi quod primum Deo, deinde imperatoribus faceret populos obedientes, cruci suffixerit? Demensque, qui minister esset sacrilegi furoris, ut interficeret auctorem salutis. Ex illo itaque Judaeorum res proditae, ex illo exitium genti, temploque maturatum excidium. Nam si Herodes qui Joannem neci tradidit, perfidiae et crudelitatis suae pretium luit, dejectus regno atque exsilio datus: quanto magis praecipitibus furiis actum intelligi datur eum, qui Christum occiderit? Quae causa autem fuerit mortis Joannis, breviter expediam. Philippum et Herodem qui prius Antipas dictus est germanos fuisse supra ostendimus. Uxorem Philippi Herodiadem, quam Herodes illicito ac nefando sibi sociavit jure matrimonii. Non tulit hoc Joannes, et ait illi: Non tibi licet uxorem habere fratris tui (Matth. VI, 18). Tum ille commotus, in carcerem detrusit Joannem. Nec multo post necavit virum justum, et constantem divinae Legis exsecutorem. Non solum enim quasi praedicator Evangelii, fraterni cubilis incestum reprehendebat, verum etiam quasi Legis exsecutor, praevaricatorem Legis condemnavit, qui fratris uxorem viventis eripuerat, praesertim habentem semen de germano ipsius. Hinc excitata Judaeorum fere omnium in Herodem odia et poena accelerata: cujus auctor Herodias videns Agrippam plurimum praevaluisse apud Caesarem, compulit eum Romam pergere, quo sibi imperatoris gratiam conciliaret, objectans desidiae contumeliam, quod fugitans labores, dum moratur domi, indignos sibi pateretur anteferri. Nam cum Agrippa ex privato rex factus sit; quanto magis ipsi jamdudum tetrarchae, quo regnum conferat, Caesarem non dubitaturum? Itaque mulieris opprobria nequaquam sustinens, Romam profectus, dum Caii amicitiam petit, ab Agrippa accusatus, etiam tetrarchiam amisit, quam a Julio Augusto acceperat; et fugitans in Hispaniam una cum uxore Herodiade moerore animi consumptus est. Mortuo quoque Tiberio, Caius successit, qui dominum se et deum videri atque appellari volens, causas dedit Judaeis gravissimae seditionis, ac nisi properato fine imperium clausisset, Judaeorum genti finem fecerat maturiorem. Non solum enim ab illicitis non revocabat suos, verum etiam missis in Judaeam, ultima supplicia minitabatur, nisi omnia adversum jus et fas religionis armis patrarent. Plurimum enim potuit imperio Agrippa: sed dum vellet muro ambire maximo Hierosolymam, ut Romanis fieret inexpugnabilis (praevidebat enim imminentem ruinam), morte praeventus, opus imperfectum reliquit. Nec minorem potentiam exercuit imperitante Claudio: quia ipsius quoque primitiis interfuit, cum Caio perempto, ipse a militibus assumptus, in imperium resistente sibi Senatu, regni taedio Agrippam legatum direxit: quo interprete promissa moderatoris imperii fines, diffinita gratia, pax convenit: in locum Agrippae patris Agrippa filius ejus a Claudio Caesare rex subrogatus est.
CAPUT VI. Ipse quoque Claudius exactis tribus et decem annis cum deficeret, Neronem Romano imperio principem dedit: captatus uxoris Agrippinae persuasionibus, quae tantum fraudibus valuit, ut filium imperatoris Britannicum designatum successorem ipso jure naturae, principatus exsortem redderet. Cujus artis mox poenituit eam: quia dum ex se genito consuluit principi, suum negavit, ignara, quod elatus imperio, nec matrem agnosceret, atque in exitium ejus beneficii mercedem inverteret: idem tamen Octaviam Claudii filiam conjugii loco tenebat: praepostero ordine gener filio praelatus: quia mala reipublicae praeponderabant, cui debebatur parricida, sacrilegus, incestus: ut in eo crimina, non ulla bonae artis merita regnarent. Tali imperatore seu morum ejus intuitu atque ignaviae contemptu, sive quia Judaeis ob gravia sacrilegia, averso praesidio Dei summi ultimum excidium praeparabatur, erupit in seditiones graves, latrocinia, dissensiones, eorum insolentia, quos per viginti annos Eleazarus princeps latronum gravissime depopulatus: aliquando tamen captus a Felice qui Judaeae praeerat, et Romam directus, graves poenas dedit. Nec sic quidem gravi caesorum numero infractus est populus Judaeam inhabitantium; sed in ipsis Hierosolymis aliud latronum pullulavit genus, qui vocabantur sicarii, non jam secretis abditi, nec tenebris nocturnis insidiantes, sine aliquo praesidio commeantibus, sed luce diei atque in medio urbis et turbae stipamine percutiebant quoscumque propius accesserant: breves manu gladios gerentes, conferto populo permixti, ubi adhaerentem fixerant, cadebat imprudens caeco vulnere, ut querelam mors praeveniret: funus in promptu, sed percussor latebat: et si quis commotus fuisset alieno vulnere, propior suo factus erat caesorum portio. Ita vel periculi metu, vel dissimulatione facinoris, sicarius non deprehendebatur: tanta erat insidiantium velocitas, et celandi ars. Occiditur sacerdos Jonathas: addebantur multi quotidie, graviorque metus viventium, quam aerumna interfectorum. Quasi ad pugnam, sic quotidie unusquisque progrediebatur: graviore tamen conditione, quia hostis praevidetur, sicarius delitescebat, mors in oculis, in animis timor. Nemo se regressurum credebat, nec amicis fides deferebatur, dum sicarius metueretur. Quo plerique perterriti insontes quidem a flagitio latrocinandi, vel sicariorum contubernio, etsi manu innoxii, consilio tamen infirmiores desertum petiere. Sed dum sibi consulunt, terrorem fecerunt discessiones; ex quo belli adversus Romanos suspicio primo, deinde invidia exarsit: quo metu provinciae rector misso equitatu et pedestri agmine, maximam multitudinis stragem edidit.
CAPUT VII. Aegyptius quoque pseudopropheta adveniens, et magicis imbutus artibus dum jactat se prophetico spiritu coelestia annuntiare oracula, triginta fere millia Judaeorum associavit sibi, eosque ad montem Oliveti congregans, frequenti irruptione penetrabat Hierosolymam; ita ut etiam Romanas incursaret custodias, quae ne quid a populo moveretur, Hierosolymas praetendebant. Ubi etiam haec compressa est insolentia, quasi in aegro corpore alia pars gravius inflammabatur. Plurimi enim palam discedendum a Romanis, libertatem servitio praeferendam vociferabantur, progressisque in agros quibus alimonia deerat, vi expetebatur.
CAPUT VIII. Postremo in urbe Caesarea gravis inter Judaeos et gentiles seditio incessit, vindicantibus sibi Judaeis urbis totius quasi ab Herode Judaeo conditae possessionem, renitentibus gentilibus, quod conditor quidem Judaeus fuerit, sed Caesaris eam nomine declaraverit. Denique et templum intra eam struxerit, et statuas apposuerit, eoque videri gentilibus usibus magis eam mancipatam. Harum contentionum seditio in manus vertitur: quia neque primi Judaeorum suos seditioni deditos comprimere poterant, et gentiles opprobrio ducebant, si Judaeis sibi cedendum arbitrarentur: itaque excitaverunt Felicem, ut dum utriusque partis gestit comprimere multitudinem non acquiescentem, praesertim armis, quando aliter nequibat, consuleretur. Cui successit Festus, qui latronibus plurimis comprehensis, haud exiguos ultimo exitio dedit. Albinus quoque eadem a Romanis potestate sibi credita, nullum nequitiae genus praetermisit, rapinarum improbus praedo, ut qui non dedisset pecuniam, in vincula raperetur, quamvis innoxius: qui dedisset, etiam reus absolveretur: avaritia gignebat superbiam, ut pauperioribus se tyrannum praeberet, mancipium ditioribus: idem tamen etsi praetergressus nequitiam superiorum; ita a successore Floro, quasi deses ac lentus in flagitiis, longo sed proximo intervallo praeteritus ac derelictus, ut comparatione deterioris integer aestimaretur. Et qui primo questi fuerunt ut afflicti, postea Festum quasi bonum judicem desiderabant. Hic enim singulos exuerat, Florus urbes diripiebat, inquinatissimus in obscenitatibus; in saevitia crudelissimus, armis omnia conturbans, et praelia de praeliis serens, qui nec obsecratus ignosceret, nec exsaturatus parceret: in conspectu Berenices, quae soror Agrippae regis, ad templum religionis causa venerat, acerbissima caede in populum desaeviebat: nec obsecranti deferendum arbitratus, cum inservientem religioni nudis pedibus adstantem cerneret, et orantem fastidio haberet: unde ad Agrippam regem et ipsa scripsit, et populus Judaeorum direxit precatum auxilia libertati. Cui egredienti ex Aegypto occurrerunt plerique ultra sexaginta stadia Hierosolymitanae urbis obviam progredientes et circumducto per urbem, cum fidem querelarum probaret, insistere coeperunt, ut legatos ad Neronem mitterent. Verum ille dolorem, ut civium, et ipse miseratus, tentamenta tamen belli adversum Romanos alta prudentia cernens moveri, ne et sibi invidia, populoque ultimum gigneretur periculum, coacto in unum populo, in loco qui templo proximus et ponte divisus, Xystus appellabatur, hujusmodi orationem habuit.
CAPUT IX. Etsi plerisque improvidus consulendi moderandique impatiens, dolor gravibus aliquos faciat inaestuare querimoniis: tamen ubi consilium sumitur, sequestratur affectus doloris. Nam si promptos ad ulciscendas injurias et ad inferendum Romano bellum imperio, universos ex hoc populo comperissem, ac non melioris partis et tranquillioris sententiae, quod pacis est praeoptare et quod quietis praeferre, nec ad vos venire ausus forem, nec consilium dare. Superfluum est enim suadere quid fieri oporteat, cum audientium assensus in deteriora sit. Sed quia aliis inexpertus bellicorum usus malorum, aliis perfunctoria spes libertatis praedulcis ad expetendum, sed plerumque gravis ad adipiscendum: multis enim dum libertas petitur, servitus accumulatur, et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen libertatis remanserat; alios quibus praesentia utilitate sui displicent, rerum novitas invitat, ac si turbentur negotia, lucrum putatur: ideo vobiscum consilium conferendum putavi, ne aut prudentiorum sobrietas praeripiatur insolentiorum audacia: aut qui recte sapere nesciunt, nostro saltem admoniti sermone cognoscant, acquiescendum esse consultioribus. Silentium igitur deferendum censeo, ut et nos quae conducere vobis arbitramur aperiamus, et vestrum nemo perturbetur, si aliqua praeter suam voluntatem audiat. Nemo enim poterit aestimare, quale sit quod dicitur, nisi audierit prius, cujus ipse futurus arbiter sit: probet ne an respuat, frustra conturbatur, ne audiat: licet enim et post consolationem unicuique sentire, quod sentit: et si discessio placet etiam post sobrios monitus, servare inconsultae voluntatis sententiam. Sed dicet aliquis. Cur frustra audiri velint, si non acquiescant qui audiunt? Quia si nolint acquiescere cum audierint, portio mihi concionis, non omnis populus periclitabitur: si autem audire nolint, etiam cum pars audiri conturbat universo populo eripiatur audiendi profectus. Itaque apud eos mihi orietur sermo, qui audire voluerint, si vel ex parte aliqua mihi silentium deferatur: intercipietur enim sermo omnis et quasi totus desidet, si concionalis fragoris, et inquieti strepitus examinetur impedimento. Duo sunt itaque, quibus primo respondendum arbitror: quae in maximo sunt querelarum pondere: quod plerique vociferantur de injuriis praesidum: et quod plerique periisse sibi libertatem gemunt. Quarum propositionum separanda mihi complexio videtur. Si enim praesides improbi, quid opus est libertatem attollere? ne videamini non eorum merito, sed servitutis fastidio accusare praesides, quasi dominationis ministros. Aut si intolerabilis servitus, superflua ergo de praesidibus querimonia. Nam etsi in illis moderatior sit, nihilominus tamen turpis servitus est. Consideremus ergo, ne in utroque eorum non perfunctoria bellorum materia sit: quid enim ineptius, quam de injuriis queri, et bellum subtexere, ac periculis mutare contumelias? Dum judicem refugias, hostem inducas: cum judex iniquus plerumque juris interpres sit, hostis autem etiam justus semper sit appetitor salutis. Temperari ergo, non exasperari judicem decet; hostem caveri, ne alterum acerbes, alterum arcessas: cum et ille delinimento mitior fiat, et iste declinari debeat, ne possit nocere. Cavendum igitur de judicibus, ne major querela quam injuria sit. Gravior quoque objectionum invidia, quam commissorum pretia. Saepe etenim qui primo verecundius deliquerint, accusati insolentiores sunt, et qui occulte ante furati sunt, postea palam latrocinantur. Nihil itaque tam exasperat fervorem vulneris, quam ferendi impatientia. Denique impensius in ipsis agrestibus feris arctissima vincula, si se excitent, imprimuntur: si quiescant, relaxantur: gravis quoque febrium vis tolerando minuitur, inquietudine augetur. Quod si norint sibi consulere agrestia, ut naturae obliviscantur, quo dolorem allevent: quanto magis in hominibus frequens id docuit usus, quod eorum qui laesi sunt toleranda, laedentibus fuerit verecunda, ut sine accusatore correxerint, quod accusati non emendassent. Sed esto, fuerit intolerabilis Romanorum judicum insolentia; quid igitur tolerabilius, universos, an unum perpeti? Quae autem justitia, cum unus laeserit, bellum inferre omnibus? Numquid omnes Romani injuriae auctores? Numquid ipse Caesar? aut studiose electus est improbus, qui ad vos mitteretur: sed neque speculari possunt transmarina, oculosque ad orientem et occidentem intendere, ut illic videant, quae hic geruntur: neque audire facile quod etsi sollicitudo exigat, longinquitas negat probationum difficultatem. Unius igitur culpa dissidium pariet orbis Romani, cum etiam sine querelis vestris propera correctio sit, nulla accusationis invidia, itineris nullo labore. Annuis enim vicibus Romani magistratus mutantur. Quo fit, ut nec insolens diu maneat, et moderatior cito succedat. Nihil igitur oberit quievisse, cum remedium deferatur etiam quiescentibus. Causas belli autem intexere perniciosum; quia dura belli adversum omnes conditio, adversum Romanos ultima. Quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi derelinquendus est. Sed libertatis cupiditatem praetenditis? Sera ista deliberatio; prius certandum fuit, ne amitteretis libertatem quam ut amissam reposceretis. Durus servitutis usus, et ideo a principio non fuit subeunda, aut suscepta aequanimiter ferenda. Tunc decuit restitisse, cum ad servitium vocaremini. Illa justior pugna: qui autem semel se dederit in servitutem, etsi postea subtrahere se velit, non ille tamquam amator libertatis asseritur, sed tamquam servus contumax adjudicatur. Ubi erat ista libertatis defensio, cum Pompeius vestris ingrueret regionibus: urbem dominus intraret, ubi erant arma pro libertate? Cur deposita sunt a patribus nostris? Et certe illi fortiores nobis fuere, vigebant animis, abundabant subsidiis, cupiebant repugnare: sed exiguam Romani exercitus non sustinuere portionem: victi sunt, sed reservati agnoverunt jugum servitutis, ne tolerarent poenam captivitatis. Quid recusatis haeredes, quod debetis jure successionis? Astringunt vos negotia patrum: quomodo obedientiam refugitis, tanto inferiores obedientibus? aut quid vobis reliqui erit, qui in vos Caesarem et omnem virtutem Romanam movetis? Quomodo potestis sustinere eos, qui de omnibus triumpharunt, atque ab omnibus sibi militantibus nunc adjuvantur? Et Athenienses quidem pro libertate totius Graeciae incendio patriam tradiderunt, exsilio mutantes domos, ne sibi Xerxes dominaretur, quem in terris navigantem, in fluctibus gradientem, cum eum nec maria caperent, nec terra sustineret, quod Europae totius spatia transitus ejus itineris includeret, angustioribus terrarum finibus, quam exercitus commeatu: ita persecuti sunt fugientem, ut vix una nave fugitans, auxiliique indigens, se subtraheret captivitati: verum ipsi illi viri qui totam fregerunt Asiam, propter exiguam Salaminam et imperitantem fluctibus Xerxem subigentem maria, in eo ipso quod sibi subjectum putabat, elemento, gloriosissime debellatum fugarunt: nunc Romanis serviunt, et principes totius Graeciae Italorum imperiis obtemperant: atque illae Athenae, quae leges aliis dabant, nunc alienis legibus famulantur. Lacedaemonii quoque post Thermopylas et Leonidae defuncti triumphos, post Agesilaum servatorem Asiae, nunc amant dominos suos. Macedonia quoque atque Africa, quae per suos validissimos duces totius orbis imperium in sua jura et possessiones transfuderant, translatam a se potentiam non indignantur, tantaque rerum mutatione contentae, optant propitios dominos, quos ad servitutem petebant. Nec Philippi divitiis Macedones, nec Alexandri excitantur triumphis, quos duces omnium prudentissimos, non immerito invictos arbitrabantur, quia alter se contra Graeciam tenuit, alter fugiens arma Romana, usque ad regna Caspia et extrema subactae Persidis atque Indorum secreta victor pervenit: magni nomen obtinuit, quia maximos omnium non lacessivit. Quem licet immatura mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret. Magna virtus Alexandro. Quid tamen mirum? Ille usque ad oceanum victoriam extendit, Romani ultra oceanum. Testis est Britannia extra orbem posita, sed Romanorum virtute in orbem redacta. Quos aetas superior ignorat, didicit Romanorum victoria. Serviunt et ipsi, qui, quid esset servitus, ignorabant: soli sibi nati, et semper sibi liberi quia a superiorum potentia, interfuso oceano secreti metuere non poterant, quos nesciebant. Plus itaque fuit transisse ad Britannos, quam triumphasse de Britannis. Quid enim facerent, elementis jam Romanorum imperio subjectis? Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant. Nam de Annibale quid retexam, qui tot regionum victor Romanis et ipse militavit triumphis, quibus Alpes aperuit, viam stravit, urbes subegit, quae victoribus acquirerentur? Et qui frequenter superiorem, spem tamen victoriae victis numquam interclusit, semel victus reparare se nequivit. Cessit sponte victoribus, quos victor non sustinebat; abjectisque armis victricibus, ad Prusiam sese contulit regem: ex duce mercenarius, ex triumphatore fugitivus. Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum, sed juga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem. Itaque jam non copiis Germanorum replentur, sed Romanorum liburnis, quae pererrantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae sibi ante totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant. Quid Illyriis erutum venis terrarum suarum aurum profuit, quibus non abundavit ad liberatis praemium? Quanto pretiosius Romanorum ferrum, cui servit aurum Pannoniorum? Dat itaque Pannonias auri tributum, et opes suas ad Romanum aerarium volens transfert, ut sit tutior in servitute. Nec incolam suum auro turbida Pactoli unda extulit in superbiam: servit libenter, quibus servire imperia videt: nec miratur Indus gemmam suam, aut Seres lanam suam. Ad usum dominorum exercentur illa, non pretio mercium, sed functionum munia. Persarum superba audimus imperia: sed eorum quoque obsides vidimus, et eum ipsi imperent pluribus nationibus, tamen offerunt liberos suos, et nobilitatem suam. Servire Romanis gaudent pro fide pacis, simul ut serviendo discant suis imperare: offerunt vestes, monilia, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere. Attexamus Aegyptum abundantem opibus suis, nec indigentem pluviae coelestis, quae sibi ipsa imbres generat, et pluviarum ubertates creat. Denique cum sit ferventior omnibus regionibus, sola non queritur de siccitate, et quod nulli alii loco suppetit, alit irriguo suas messes. Navigatur in arenis, navigatur per sata, ubi pluvia nescitur. Cujus tamen nova gratia et naturalis fecunditas Romanis militat, ut quatuor mensibus dominos alat. Quid ipsam urbem loquar cognomine regis fortissimi, quae septa fluminis muro, nescit obsidionem? quod universorum amnium maximus, diffuso per spatia terrarum alveo, et obsidionis submoveat impedimenta, et in vehendis quae necessaria sunt ad usum rerum ministret? Quae magis poterat ad rebellandum quam Aegyptus excitari, quae decies septingenta et quinquaginta millia hominum, praeter Alexandriae incolas populos Romanis fascibus numerat ascriptos? Et cum habeat tantam multitudinem, mavult tamen Romani imperii tributis se exercere, quam suis militare stipendiis. Non transiliam Cyrenenses Lacedaemoniorum genus, qui quondam cum Carthaginiensibus de finibus atque imperio certarunt, finem certaminis mortem offerentes. Qua oblatione victi, sed ulti tamen injuriam fratribus Philineis victoriam concessere: nec Syrtes praeteribo terribiles, etiam solo auditu, quod omnia ad se trahant, et appropinquantia vadoso mari haereant, tertiam partem orbis totius ab Atlantico mari et columnis Herculis usque ad mare Rubrum, atque Aethiopas definiri rerum periti asseruere. Quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dextram non tulit, maluitque Romam duabus anni partibus adversum se pascere, quam aliorum opibus nixa adversum Romanos rebellare? Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari et fluctibus tamquam moenibus solita hostem repellere, unum consularem veretur, et plurimi populi sex fascium virgulis metu inclinantur. Asia, Pontus, Eniochi, Scythae Nomades, Taurici Scythae, Maeotiaque regna, Bosphoranique omnes Romano imperio subjiciuntur, et illud ante innavigabile pelagus, quadraginta naves ad pacem exercent. Nam de Armenia quid dicam, quae non solum limitis sui servat quietem, verum etiam portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis irrepat. Omnes ergo Romanis servire gestiunt: vos soli dedignamini his esse subjecti, quibus subjiciuntur universi? Quibus freti armis? quo superbi milite? ubi est stolus navium vestrarum, qui obsideat freta, percurrat maria Romanorum? In ipsorum enim nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur. Nam si verum quaeramus, ut supra diximus, terra ipsa infra Romanum imperium est, supra quam progressa Romana virtus ultra oceanum, alterum sibi orbem quaesivit, et in Britannia sibi remota a confinio terrarum novam invenit possessionem. Denique quibus jus non solum civitatis Romanae, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent, quasi mundi exsules. Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora ejus petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum jus possidet. Euphrates ille inaccessibilis ante, nisi suis incolis, ex utraque jam ripa Romanus est, et sub imperio Romano totum significat esse orientem. Ister in septentrionalibus partibus inter saevas et innumeras profluens gentes, obsides suscipit, hostes coercet. Meridiana plaga quousque habitabilis esse potest, arat Romanis, atque ipsis messem suam colligit in occasu quodam ultima terrarum Gaditana ora, novos suscipit hospites, qui Romano imperio tributa sua deferant. Habet et ipsa quo dirigat merces suas: ubi ante solum naufragium putabat, ibi nunc mutuatur commercium. Cum igitur Romanorum omnia sint, unde vobis adversum Romanos praesidia quaeretis? Ex qua vobis inhabitabili parte socios postulabitis? Quicumque enim in orbe terrarum sunt, Romani omnes sunt. An ultra Euphratem ad Adiabenos dirigetis legationem? sed nec ipsis vacat sua relinquere, nec Parthus sinit petitam sibi pacem interpellari, ne ipse in finitimis reus sit rebellionis. Ne illud bellum simile putetis, ac si adversum Arabas et Aegyptios vobis gerenda praelia sint; alia Romana arma, aliae opes ex toto quaesitae orbe: nec Hierosolymitana vobis blandiantur praesidia murorum; validiorem Romani murum oceani ruperunt: sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem jam Romanum Jesu discipuli repleverint? Aut sine nutu Dei putamus illam crescere religionem, urbemque Romam supra omnes religiones proferre imperium suum. Haec nostra nos jam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus. Unde in nos venit Aegyptius? quemadmodum captivi facti sumus Assyriorum? Nonne Scriptura dixit haec eventura? Nonne scriptum est profananda omnia templi sacramenta? quae jam saepius profanata vim suam atque omnem divinorum mysteriorum gratiam non repraesentant: Contaminatum est templum humano sanguine, repleta sunt pulvinaria cadaveribus, perfusae arae Romano cruore, pugnatum est sabbato: praevaricatio facta est, dum templum non sua observatione et feriarum solemnitate, sed cruento defenditur praelio. Et hoc utique iterum fiet. Ergo quomodo possumus tamquam adversum hostes et religioni adversarios divinum auxilium mereri, cum ipsi praevaricationem inferamus nostrae religioni? Quod igitur remedium, cum et humanae opes non suffragentur, nec divina opituletur gratia? Alterum horum aliquos invitare solet ad bellum; vobis utrumque deest. Quid ergo superest, nisi manifestum excidium? quod non declinatis dum cavere licet, nihil aliud nisi vos ipsi vestram patriam concremabitis, templumque exuretis, conjuges quoque et liberos dabitis neci, quibus auctores eritis supremae amissionis: cum malorum omnium incrementum inconsolabile sit, nostrae culpae ascribi quae sustinemus. Accedit huc quod aliarum urbium bella, suorum incolarum excidiis determinantur: vestra rebellio totius erit excidium religionis, quae toto diffusa orbe, populos ubique disseminabit, et in omnibus urbibus nostri portio est. Vestro igitur praelio Judaei omnes implicabuntur, nec erit ulla regio nostri expers cruoris. Aut si tales sunt Romani, ut Judaeos non persequantur, nec bello lacessiti: quam injustum est bellum his inferri, quorum humanitatem speratis. Bonum est, charissimi, bonum est, dum adhuc in portu navis est, praevidere tempestatem futuram, nec imminentibus quemquam sese objectare periculis, ne cum in altum processeris, jam naufragium non possis cavere. Et plerumque quidem repentina exsurgit procella, et bellum excipitur, etiamsi non inferatur: sed interest lacessere hostem an excipere? Magis parcit non lacessitus, et necessitas excusat insolentiam: ubi vero in praeruptum quisquam sese immergit periculum, oneratur etiam opprobrio. Non is hostis est, quem fuga possitis vitare. Quocumque ibitis, sequetur periculum: immo ubique hostem reperietis. Omnes enim amici Romanorum sunt; et quicumque praeter Romanorum amicitiam est, hostis universorum est. Subeat vos patriae amor: si non pignorum vestrorum, non conjugum vos contemplatio revocat, revocet templi contuitus sacratissimi; parcite saltem religioni: parcite sacratissimis sacerdotibus, quibus jam non parcunt Romani, neque ipsi templo, quos pepercisse poenitet: quoniam jam dudum volunt omnes gentes nostram exstinguere religionem, cui Pompeius tamen cum exstinguere posset, pepercit. Ego nihil praetermisi, omnia monui, quae ad vestram spectant salutem: hoc vobis suadeo, quod mihi eligo: vos considerate, quid vobis et mihi utile sit: opto vobis et mihi pacem esse cum populo Romano: si recusatis, ipsi meam vobis eripitis societatem: aut communis erit gratia, aut sine me periculum. Haec dicens, illacrymavit, Berenice quoque soror ejus: nam et ipsa erat in Xysti superioribus, et multum eos Agrippa suis lacrymis inflexerat, ita ut dicerent Judaei: Non Romanis bellamus; sed Floro qui bello digna commisit, bellum inferendum arbitramur. Respondit Agrippa: sed hoc est Romanum bellum inferre: facta vestra Romanorum injuriam petunt. Non Floro, sed Romanis: non Floro, sed Caesari tributum negatur: non Flori, sed Romanorum miles in castro est, quod appellatur Antonia, a quo dirutis divisisque porticibus templum separastis, ut custodia sequestraretur. Restituite statutum superiorum: tributum quod Caesari debetur, Caesari solvatur; ne Florus hoc referat, non se a vobis, sed Caesaris imperium repudiatum. Acquieverat populus his dictis, ita ut cum Agrippa in templum ascenderent, porticus ut fuerant inciperent aedificare, tributum cogerent. Denique brevi missis in hujusmodi muniis industriis exsecutoribus, congregata sunt talenta quadraginta, quae deerant tributariae solutioni. Compressus fuerat omnis belli tumultus: sed adjungere his Agrippa volens, ut Floro obtemperarent, donec ei a Caesare successor veniret, ita plebem exasperavit, ut ne ab ejus quidem contumelia temperaretur, sed extrusum urbe nonnullis jactis lapidibus, incertum an percusserint. Qua motus injuria rex, auctores eorum comprehensos ad Florum direxit. Ipse autem in regnum suum concessit.
- CAPUT X.
Eo discedente concitatores belli compositis insidiis, Massada castellum occupaverunt, necatisque Romanorum custodibus suos constituere. Eleazarus quoque principis sacerdotum filius praeruptae vir audaciae suasit, ne cujus alienigenae donum vel sacrificium reciperetur: quae turba belli adversum Romanos fuit, universosque in tumultum excitavit. Videntes itaque potissimi quique, quod ea res praesumptae causa foret dissensionis, agebant cum populo, non solum Caesari bellum irrogari, sed violari etiam instituta religionis, templique imminui reverentiam: argui et condemnari patrum traditiones, qui ex muneribus alienigenarum templum ornaverint, cui multo amplius accesserit divitiarum ex collatione gentium, donisque diversarum et innumerabilium nationum: oblitterari sancta majorum, sacros ritus novari. Quid futurum de his quae ante collata sunt, si simili modo conferri in posterum dona gentium prohibeantur? Aut si solis Romanis sit interdictum quod omnibus liceat, quod incentivum belli futurum? Postremum, impium, si apud Judaeos tantum nec sacrificare, nec inferre munera alienis permitteretur. Considerare eos oportere, quia Caesaris pax solveretur; quem hujusmodi motum offensione, haud dubie facturum, ut eriperet Judaeis omnem usum sacrificiorum; ut nec pro se sacrificarent, qui sacrificium Caesaris refutavissent, praeveniendum mature. Nam talia consulta si ad Florum, atque inde haud dubie ad Caesarem pervenirent, Judaeorum genti pestem factura: simul haec astruere sacerdotum testimoniis desiderantes, interrogabant, si umquam a majoribus esset sacrificiis gentilium renuntiatum: id quominus liqueret, obstrepebant ad seditionem parati: nec ministri quidem altaris audebant sese tantae discordantium inserere contentioni: unum remedium superesse visum est, ut Florus atque Agrippa rex cum militari manu adessent, ut saltem metu desisterent, qui consilio nequaquam revocarentur. Sed Florus, qui augeri vellet seditionem, ne ullus Judaeis esset veniae locus ( qui nisi involuti bello forent, urgendi rapinas ejus, et graviora commissa facultas omnis exstingueretur), passus est crescere belli furorem, nihilque legatis responsi reddidit. Agrippa vero quam maxime ambiebat Scyli et Antipae Custobarique propinquorum suorum legationem, in commune bonum, ut et Judaeos Romanis servaret, et Judaeis religionem, patriae templum, urbem civibus, sibique imperii decus, regni tranquillitatem, misit tria millia equitum Dario et Philippo turmarum ducibus, ut auxilio freti, bonarum consultores partium promptius adniterentur. Hinc fiducia bonis orta, improbis indignatio, bellum adolevit. Cum hos causa justior, quae nihil tamen armorum conflictus juvaret; illos furor et multitudinis numerus accenderet, divisae acies praeliatorum. Principes sacerdotum et vulgi portio quae pacem optabant, cum regiis equitibus partem civitatis superiorem occupavere: illi alii in inferioribus siti, templum et propinqua loca sacris sibi vindicabant. Primo lapidibus et saxis et jactu telorum utrimque bellum lacessunt, decernunt sagittis. Postea ut sese forte obtulit praeliandi necessitas, consertae manus: peritia usuque regii praestabant, volentes arcere accessu belli excitatores, ne templum intaminarent: contra Eleazaro cum suis, etiam superiorem urbem quae vocabatur Sion, invadere studium erat: septem diebus sine intermissione aliqua bellatum est. Octavus solemnitatis dies, quo ligna omnes altaribus solebant imponere, ne quando ignis deficeret, quem oportebat inexstinguibilem perseverare, furorem addidit, ut omnes a templo ministri excluderentur. Audacius solito sicariis sese proripientibus cessere regii, nec in superioribus partibus consistere ausi: incensae aedes Agrippe et Berenices, direptum omne instrumentum regium: ignis circumferebatur, ut chirographa debitorum, quae recondita in tabulariis erant publicis exurerentur. Quo feneratoribus suis inopes insolentius insurgerent, omni nexu sese absolutos arbitrati, incendebant urbem manibus suis, exurebantur nervi civitatis, expugnatum est castrum cui nomen Antonia, caesi omnes custodes reperti, incensum postea. Massadam quoque proripiens sese Manaimus, Judae Galilaei filius, acer et peritus sophista, et turbandis rebus exercitatus, armorum invasit officinas, et induit armis inermes. Regressusque in Hierosolymam, stipatoribus tamquam regio more comitantibus, immane quantum insoleverat, ut supergrediens usum privatum, nec ab illicitis quidem quae liberi populi ferre non possent, temperandum arbitraretur: insurgentibus in eum pluribus, qui fultum regali indumento, tyrannum et dominum incubuisse libertati civium increpitarent, graves poenas dedit, ut afflictus prius cruciatibus immoreretur, nec tamen dissidium remotum. Nam multo gravior motus insurrexit. Denique Metilius cum Romanis militibus oravit, ut discedere liceret: dataque fide et interpositis sacramentis, ubi juxta pactum arma deposuere, cum sine metu abirent, ab Eleazaro et sociis factionis multi obtruncantur: non resistendum adversus vim, nec precandum rati, sed tantummodo violatam fidem et perjurium perfidorum vociferantes. Omnes itaque interfecti: Metilius ipse praefectus militum rogando et obsecrando, simul pollicens usque ad circumcisionem quoque se Judaeum futurum, solus reservatur.
- CAPUT XI.
Ardebat omnis Judaea: Syria quoque provincia omnis in bellum excitata. Denique Caesarienses quoscumque habebant Judaeos interfecerunt: quo dolore excitati, plurimas Syriae urbes Judaei adorsi debellaverunt: nusquam jus, nusquam religio: nobilior erat, qui plura diripuerat, quasi praemia congerens fortitudinis. Erat spectaculum miserabile, cum inhumata corpora passim jacerent in urbibus; pueris commixti senes, mulieres quoque nec propter verecundiam spectantium munimentis quibus pudenda tegerentur, relictis: omnia foeda et plena specie miserabili, quae cum tetrum horrorem excederent gravis ac nefariae crudelitatis, graviora tamen adhuc sibi invicem minitabantur. Erat immane latrocinium inter Judaeos ac Syros, cum spes nulla salutis esset, nisi ut invicem se praevenirent. Quae enim civitas, quae non Judaeos simul et Syros permixtos haberet? Dies in sanguine, noctes in formidine transigebantur: nec odiis, nec avaritiae modus ullus. Nam praeter sectarum et cultus diversitatem, quae in malum publicum eruperat, ut e diverso se perditos vellent; avaritia habendi et rapiendi cupido ita animum invaserat, ut nulli, quem praedae studio deputassent neci, parcendum aestimarent. Quid de minore numero caesorum loquar? Nam praeter Antiochenos, et Sidonios et Apamenos, difficile quisquam populus, inhabitantes secum Judaeos non persecutus est. Cerassem autem et volentes egredi, usque ad fines proprios prosecuti sunt, ut sine ulla fraude abirent. Alexandriae vero orta inter gentiles et Judaeos contentione, dum Hebraei vindictam reposcerent, ac raptis fascibus congregatum in amphitheatro populum gentilium minitarentur exurere, alia curantem Alexandrum Tiberium praefectum loci in se convertere, ac primo quidem concordiam publicam reformare pacificis tentabat sermonibus. Ubi vero irrideri ab his quae sedulo moneret, advertit, nec ullo alio modo tolli posse tantam seditionem, invadendi eos militibus potestatem dedit; qui circumfusos adorsi, maximam per totam urbem stragem fecere: cum alios resistentes, fugientes alios, alios in domibus suis latitantes necarent, neque ulla subjaceret, vel parvulorum misericordia, vel reverentia senum, vel mulierum verecundia. Caesa itaque Judaeorum quinquaginta fere millia: natabant plateae sanguine, repleta erant omnia cadaveribus, crepitabant flammae saevo per urbem incendio, quae Judaeorum domibus invectae (Matth. XIV, 4), vicina simul depascebant. Inflexus tamen Alexander, tandem milites abstinere, et receptui canere jubet: vulgi tamen ira semel progressa in potestatem necandi, nequaquam mitigabatur.
- CAPUT XII.
Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Dominum Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur. Plerique tamen Judaeorum, et Gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam potestatem profluentibus invitarentur: quibus ne mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit, immo etiam cumulavit devotionem. Intulerunt itaque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantem coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusabatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacervabatur; quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat; nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat, obtruncaretur: de quo ipsi Judaei quoque testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo in tempore vir sapiens, si tamen oportet, inquit, virum dici, mirabilium patratorem operum: qui apparuerit discipulis suis post triduum mortis suae vivens iterum, secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum: et in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur. Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi maximum putant: et tamen ita in eo ipso quod verum locutus est, ita mente devius fuit, ut nec sermonibus suis crederet, sed locutus est propter historiae suae fidem, quia fallere nefas putabat: non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicabat, quod non credidit, sed plus addidit testimonio, quod nec incredulus et invitus negavit. In quo Christi Jesu claruit potentia aeterna, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur. Et vere quasi Deus sine exceptione personarum, aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit: sed non eos templi injuria commovit, sed quia in flagitiis ab eo et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum quem nulla habuissent tempora. Nam cum alii precando meruerint facere, quae fecerunt; hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, imperaret. Occisus erat ante mortem Jesu, Baptista Joannes vir sanctus, qui nunquam in saeculis salutis veritatem posuerat. Denique ad omnia quae plena justitiae docebat, quibus ad cultum Dei invitabat Judaeos, etiam baptismum propter purificationem animae et corporis instituerat. Cujus causa necis, libertas, quod perpeti nequivit ab Herode fraterni violata connubii jura, germanoque abductam conjugem. Nam cum idem Herodes Romam pergeret, hospitii causa fratris ingressus domum cui erat uxor Herodias, Aristobuli filia, regis Agrippae soror, ausus est eam naturae immemor sollicitare, ut relicto fratre, sibi nuberet: cum de urbe Roma revertisset ex consensu mulieris inita incesti pactio est. Cujus indicium rei, pervenit ad Aretae regis filiam, in conjugio adhuc Herodis manentem. Ea rivalem indignata redeunti marito insinuavit, ut ad Macherunta oppidum dirigeretur: quod erat in confinio Petraei regis et Herodis: ille qui nihil suspicaretur, simul quia omnem jam circa eamdem imminuerat affectum, quo facilius Herodiadi pactionis fidem praestaret, si ablegaret conjugem, acquievit ejus suggestioni. At illa, ubi patrio regno appropinquavit, cognita patri Aretae prodidit, qui per insidias omnem exercitum Herodis bello lacessitum delevit, proditione facta per eos qui ex Philippi tetrarchae populo, Herodi sese associaverant. Unde Herodes Caesari querelam detulit: sed vindictam imperatam a Caesare indignatio Dei sustulit. Nam in ipso apparatu belli, Caesaris mors nuntiata, idque a Judaeis aestimatum comperimus et creditum (auctore Josepho adversum se idoneo) quod non fraude hominum, sed Dei commotione Herodes exercitum amiserit et juste quidem propter vindictam Joannis Baptistae viri justi qui dixerat ei: Non licet tibi fratris uxorem habere (Marc. VI, 18). Sed ita haec conteximus, quasi vel in suis Judaei legitima custodierint, apud quos interierat summi jus sacerdotii, aut avaritia interceptum, aut potiorum insolentia, qui licere quod vellent, jus putabant. Namque a principio Aaron summus sacerdos fuit, qui ad filios suos ex voluntate Dei unctione legitima transmisit sacerdotii praerogativam, a quibus per ordinem successionis constituti sunt, principatum sacerdotii gerentes. Unde patrio more convaluit neminem fieri principem sacerdotum, nisi qui esset ex sanguine Aaron: cui primo jus istiusmodi delatum est sacerdotii. Alterius autem generis viro, nec regi quidem, liceret succedere. Denique Ozias, quia usurpavit sacerdotii munus, perfusus lepra, a temploque ejectus, reliquam aetatem sine imperio exegit: et certe rex optimus fuit, sed usurpare ei non licuit officium religionis.
- CAPUT XIII.
Fuerunt itaque ex quo egressi sunt ex Aegypto patres, usque ad aedificationem templi quod Salomon condidit, principes sacerdotum XIII qui fiunt anni ducenti et duodecim, quoniam primo qui erat princeps sacerdotum usque ad mortem perseverabat, nec quisquam in locum viventium substituebatur. Postea etiam a viventibus subrogabantur. Ergo isti tredecim per successionem adepti sunt sacerdotium; quibus temporibus et aristocratia fuit et monarchia, Judicum et Regum potestas. Rursus a Salomone usque ad tempora captivitatis, quando in Syriam populus demigravit, urbe capta temploque exusto, fuerunt sacerdotum principes XVIII per annos quadringentos et sexaginta et menses sex, et dies decem; LXX autem annis post in captivitate fuit populus. Postea Cyrus cum dimitteret populum patrum de regione Assyriorum, et templi aedificandi potestatem daret, etiam sacerdotum principem Josedech qui simul abductus erat, redire permisit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur. Ipse igitur et posteri ejus quindecim numero viri, a reditu populi usque ad Antiochum Eupatorem officio functi sunt per ordinem successionis, et principatum sacerdotii repraesentarunt annis CCCCXIV. Primus Antiochus quem supra memoravimus, et dux ejus Lysias, occiso Onia sacerdotum principe, in locum ejus substituerunt Alchimum in sacerdotium. Qui licet fuerit de Aaron genere, non tamen fuit de ipsa domo. Unde Ananias frater Oniae pergens in Aegyptum, petiit a Ptolemaeo Philometore, et Cleopatra conjuge Philometoris, qui ritus observationis ad Hierosolymitanae solemnitatis similitudinem, in Alexandrinae urbis cultibus inseruerat, ut illic princeps sacerdotum subrogaretur, eo quod Alchimus legitimam non haberet sacerdotii successionem; atque idem tamen exacto triennio defunctus, nec successorem habere meruit, qui abrogaverat legitimae successionis solemnitatem. Fuit itaque septem annis civitas sine principe sacerdotii. Usque ad hoc tempus regressio patrum de terris Assyriorum democratiam tenuit, eo quod per regum iniquitates in captivitatem sese esse deductum Judaeorum populus recognosceret. Asamonaei postea nacti potestatem populo praesidendi, Jonatham sacerdotum principem constituere, qui per septem annos functus suscepto munere, per insidias Triphonis finem vitae invenit, in cujus locum Simon frater germanus tamquam jure haereditario, per electionem tamen successit, quem generi insidiis inter epulas exstinctum accepimus; a quo ad filium ejus Hyrcanum, quem fuga periculo exemerat, praerogativa sacerdotii demigravit. Hyrcano autem Aristobulus, qui etiam regnum memorato adjunxit muneri, ut utriusque esset particeps, et Aristobulo Alexander substitutus est: Penes Alexandrum et regnum et sacerdotium, usque ad diem vitae ejus mansit supremum, per septem scilicet et viginti annos, sed plerumque dubio statu: nam et anceps inter ipsum et Demetrium victoria fuit, et odium immane a civibus. Idem moriens Alexander, qui periculosam filiis suis cerneret odiorum suorum haereditatem, Alexandram conjugem suam exercitam usu imperii, et communium assuetudine consiliorum, gratiorem tamen populo quod et adversum viri saevitiam periclitantibus frequenter praesidio fuerit, et conjugi temperamento, regali praeesse voluit gubernaculo: arbitram simul statuens, cuinam potissimum filiorum summum sacerdotium committeretur. Illa Hyrcanum patri substituit in sacerdotium, vel propter majoris aetatis praerogativam, vel quod leniore quam frater ingenio, nullas super regni negotiis matri videretur molestias excitaturus. Aristobulo nihil publicorum commisit officiorum. Sed ille etiam vivente matre, aegritudinis tamen ejus occasione in remotis et munitioribus locis regem agebat: quo offensa mater, et Hyrcani querelis anxia, vim morbi aluit, nec ultra novem annos imperii progressa, omnium haeredem Hyrcanum reliquit: non quod servaturum praesumeret, sed ne indignum juvaret, aut usurpatoris insolentiam judicio prosperiore accenderet: verum Alexandrae mors etiam Hyrcano sacerdotium regnumque ademit. Nam bello victus, ad munitiora sese contulit, retentisque conjuge et filiis Aristobuli quos in castro invenerat, amplexatus est mutare conditionem, ut ad Aristobulum potestas omnis transiret, et sacerdotium: ipse privatus in domum Aristobuli concederet. Nec tamen diu contentus fuit aulam regiam privatis mutasse aedibus. Nam excitatus ab Antipatro, primo in Arabiam contendit, velut contestatus pacti iniquitatem. Deinde ubi infirmum sibi adversum Romanos quos in sui societatem per Scaurum Aristobulus illexerat, Arabi Regis auxilium advertit, Pompeio venienti querimoniam detulit, qui eludentem Aristobulum, anno jam tertio imperitantem bello perculit, auctoritate cepit, atque ante victoriam custodiae dedit; superatoque ejus populo et capta urbe, captivum ipsum cum filiis Romam dirigi praecipiens, Hyrcano sacerdotii dignitatem refudit, atque eum praesidem civibus, absque diademate tamen regnique infulis, statuit. Largus quidem honoris, sed consultor quietis, ne fraternae insolentiae spiritu pax turbaretur. Ita Aristobulus captus licet, Hyrcanum tamen regno exuit; qui quatuor et viginti annos postea majore usu quam nomine in potestate exegit: nec tamen is finis vitae Hyrcano, qui potestatis fuit. Nam reliquum tempus dedecori cessit, ut supra memoravimus: si quidem superatus praelio, Parthis Euphratem transgredientibus, captus, et Antigono et Aristobuli filio in potestatem datus, truncatisque auribus, nec sic quidem aerumnae miserabilis implevit acerbitatem. Nam post illam in Parthiam quoque abductus exsul, debilis, senex, ludibrium de se barbaris praebuit; et cognito postea, quod Herodes imperitaret, cujus conjugio Mariamne neptis sua potiebatur, in Judaeam revertitur. Ubi primo summa honoris specie susceptus, quod insidiarum velamen obtenderetur, haud multo post afflicto crimine quod potestatem vellet repetere, interemptus est. Nactus igitur Herodes regnum, quod a Romanis pro oppugnatae vel proditae patriae mercede acceperat, in locum Antigoni qui triennio et tribus mensibus tenuerat imperium, substituit successores in sacerdotium, non Asamonaei generis quos clarioris fuisse prosapiae accepimus, sed ignobiles quosque, quos aut libido aut casus dedisset: tamen fatigatis Alexandrae precibus socrus, vel insimulationibus territus, Jonathan conjugis suae fratrem septem decemque annos agentem sacerdotem creavit, quem mox ipse exitio dedit, suspectum imperii, quod circa eum ingentem populi totius gratiam in dies videret adolescere. Posthabito itaque Ananelo, quem jam ex ignobilibus ante Jonatham in sacerdotium subrogaverat, reliquos per ordinem hujusmodi elegit, de quibus nihil suspectum haberet. Nam quod in affine perpeti non potuerat, quemadmodum non caveret in alienis similia? In hujusmodi ordinationibus Archelaus secutus paternae speciem consuetudinis, angustioris animi tenuit sententiam: more quodam insito mortalibus, ut apud eos minus suspecta sit ignavia hebetiorum, quam gratia bonorum; cum infirmus animus insolentior sit in rebus secundis, prudentior autem noverit vicem referre beneficiis. Igitur a regno Herodis, usque ad Romanum imperium, quod Archelao dejecto, Judaeam reliquis provinciis associaverat, atque inde usque ad templi excidium et triumphum Titi fuerunt sacerdotum principes viginti et octo, per annos centum et septuaginta. Sane apud plerosque eorum dignitatis sola functio, penes paucos etiam jus potestatis fuit. Liquet igitur in sacerdotium principibus non perseverasse legitimi generis successionem: quia non omnes ex Aaron neque filiis ejus, qui in ejus subrogati locum, formam praescriptae successionis caeteris dereliquere. Itaque cum avaritia aut perfidia suorum corrupta essent majorum instituta, violata jura religionis, convulsa aequitatis praesidia; non immerito eos divina deseruit opitulatio, eoque tamquam in vacuum populum omni injuriarum genere processum, ut seditionibus domesticis in seipsos manus verterent: latrociniis gravibus afflictarentur, et teterrimos sortirentur judices, ut improbis nequiores succederent: denique Albinus deterrimus habebatur superiorum; sed Floro successore, is inter bonos relatus, qui facem belli extulit, praeliumque inter Judaeos et Romanos accendit; quae causa supremo templi et urbis excidio fuit.
- CAPUT XIV.
Namque Cestius, ubi ardere Judaeos comperit belli furore, qui summam militiae regendam in partibus Syriae a Romanis susceperat, duodecimo anno imperii Neronis movit arma, ut militum Romanorum quibus erat custodia commissa coercendae insolentiae et pacis tuendae, necem ulcisceretur. Congregatisque etiam sociorum auxiliis, Judaeam ingressus, urbem cui nomen Zabulon, dilapsis metu incolis, plenam divitiarum quas ad superiora montium confugientes domini secum auferre nequiverant, diripi ab exercitu passus. Admiratus quoque publicorum operum pulchritudinem, incendi jussit: et quasi hoc parum ad vindictam foret, Joppen praemisso exercitu, ne quis fuga sese exitio subduceret, terra marique irrumpentibus qui destinati fuerant, occupavit, necatisque octo millibus virorum, et quadringentis ferme amplius, ubi praeda rapinae cessit, exusta civitas est. Vicina quoque Caesareae depopulatus, diripuit inventa, vicos incendit. Cujus fregit impetum Sephoris, egredientibus cunctis obviam Cestio, civium favore et gratia delinitus, immunem cladis urbem reliquit. Fervebat in his locis congregatio latronum, sed adveniente exercitu, in montes concesserant. Qui conferentem signa Gallum praepositum duodecimi ordinis adorsi fortiter exagitaverunt, ut ducentos ferme Romanorum occiderent. Verum ubi superiora locorum occupavere, neque peditem cominus potuerunt latrones pati, et fugientes ab equitibus facile circumventi necantur. Caesi itaque supra duo millia, pauci fugati, qui in arduis montium potuerunt latere. Et omni a latrocinio regione purgata, Gallus in Caesaream revertitur. Cestius cum omni manu Antipatridem perrexit, quibus non mediocrem Judaei coacervarunt multitudinem. Sed prius quam consererent manum, per diversa dilapsi, regionem et vicos direptioni et igni dereliquerunt. Lidda quoque vacua incolarum reperta, et incensa Gabaon quae ab Hierosolymis quinquaginta stadiis aberat, ubi Romanum exercitum accepit in conspectu posita, armavit Judaeos. Qui posthabita sabbati celebritate (quod veteri cultu et solemni observatione initiabant) tanto impetu in Romanos prosiluere, ut omnem exercitum averterent, nisi equites subvenissent peditibus laborantibus. Caesi Romanorum quingenti et quindecim viri, sed omnes graviter periclitati: de Judaeis autem duo et viginti bello amissi. Quo loco emicuit virtus Monobazi et Cedei; qui cognito, quod a Judaeis in Romanas acies insurgeretur, a fronte aggressi, repulere plerosque, et coegerunt in urbem redire.
- CAPUT XV.
Simon quoque ascendentes Romanos propinquae urbis impedimentis exuit. Unde et Cestius in regione sese triduo tenuit. Qua mora circumfusi hostes, et in superioribus siti, ingressus speculabatur universos, ne quis impune irrumperet. Quod considerans, non sine multa clade utriusque partis tentari nequire, misit suos rex Agrippa Lorcyum et Phoebam, qui dicerent populo, veniabile, quidquid ab eis esset adversum Romanos flagitii commissum, si modo in reliquum positis armis, sibi consulerent: aestimans, quod vel universis suadendum crederet ut praelio renuntiarent, vel partem caeteris avellendam. At contra seditiosi, metu ne eorum alterum procederet, legatos adorsi Phoebam interfecere: Lorcyus autem excepto vulnere, vix evadere potuit. Videns Cestius hujusmodi in urbe contentiones, quibus alii in legatos insurgerent, alii Romanos urbe suscipiendos suaderent, irrumpere conatus, usque Hierosolymam resistentes repulit: et ipse ad tertium stadium memoratae urbis cum exercitu appropinquavit, atque illic exegit triduum. Quarto die impetu facto, ingressus Bethesdam illico incendit, et Cenopolim. Qui conscendens ad superiora urbis, refugientibus in interiora seditiosis, si irrumpendum in urbem putasset, haud dubie omne bellum esset solutum. Denique plerosque Ananus Jonathae filius collocaverat, ut invitarent Romanos vocibus suis, quasi portas reseraturi. Sed dum Cestius vel revocatur a Prisco, vel plerisque centurionibus qui corrupti a Floro, bellum adolescere cupiebant, vel parum credit, Ananus cum suis muro dejicitur. Quibus ad sua refugientibus, locum eorum seditiosi occupavere: Romanique quinque diebus tentantes diversos aditus, cum impossibilem sibi cernerent irruptionem, electis validioribus quibusque et sagittariis, a septemtrionali latere templum petebant: Judaei quoque non feriabantur praeliantes fortiter, et repulsis crebro hostibus elatiores. Ad postremum tamen multitudine sagittarum vulnerati alii, alii percussi et territi, cessere: Romanis murum suffodere, et portam incendere templi adorsis. Magna seditiosos formido incesserat, et quaedam mentium consternatio: denique plurimi quasi continuo periturae urbis excidio se subtrahebant fuga; nec consistere ausi, dederant populo confidentiam, ut discedentibus eis quorum circumvallatus fuerat multitudine, tamquam jam liber, et quadam exutus improborum obsidione circa portas sese infunderet; quibus apertis Cestium reciperet, quasi non oppugnatum urbem, sed defensum venisset: sed ipsum quoque Cestium subito quidem invasit stupor, ut nec desperationem improborum, nec studium plebis intueretur. Qui si paulisper coeptis incubuisset, bellum depulerat, urbem ceperat. Sed adversa (quantum intelligi datur) Judaeis voluntas Dei, imminentem belli exitum comperendinavit, donec complures ac pene universos Judaicae gentis ruina involveret. Exspectabatur (ut reor) ut omne nefas scelerum enormitasque cresceret, et impietatis incremento supremorum adaequaret mensuram flagitiorum. Quid fuit illud, quod cum perurgere debuerat Cestius, subito exercitum revocavit, solvitque obsidionem? Quia repentina contra exspectatum commutatione rerum, fracti animi bonorum, et erecti latronum sumpsere fiduciam; atque a fuga ad insequendum regressi, invadunt posteriora agminis, multosque illic confuse ruentes equitum et peditum obtruncavere. Et jam inclinaverat dies: unde metuens Cestius noctis propinquitatem et tenebrarum caliginem, quibus amplius fiderent gnari locorum, quo incertos regionis undique urgerent, vallum ante urbem constituit, sequentique die cum hostem relinqueret, in sese armavit, ut discessionis ejus causam metum arbitrarentur. Circumfusi itaque latrones a lateribus, a tergo, postremos caedere; incedentem jaculis exercitum infestare, in confertos missa telorum vis haud facile frustrari. Si quis referire audebat, patere vulneri; si quis convertere sese ad infestantem, a suis relinqui, ab hoste claudi. Munitior enim semper est, qui sequitur, quam qui praecedit: quia hic pectus tegit, ille hosti terga sua detegit. Vehementer igitur Romani urgebantur, tamquam obsessi qui obsessum venerant: nec jam sustinere, aut perpeti poterant, armorum pondere ipsi graves, hostibus velocioribus, quos neque consequi facile erat, et metus summus, ne acies interrumperetur: iniqua ergo certaminis conditione nocere hosti nequibant, cum ipsi graviter afficerentur. Haerebat Cestius consilii incertus, cum per totum iter suos conteri videret: etiam plerisque afflictis militiae primoribus, substitit biduo, quasi fessos reparaturus. Sed cum magis, ac magis augeri numerum hostium cerneret, et omnia in circuitu referta adversariis, sibique officere quod moraretur, eo quod plures congregarentur; tertio die compendium quaerens transitus facilioris, impedimenta agminis admoveri praecepit: caesa jumenta, pleraque vehicula comminuta, aliaque hujusmodi quae oneri magis quam usui in periculis erant, consumpta aut praecipitata, ut obsidionum instrumenta aut genera telorum, quibus rebus amplius conterrebantur, ne adversum se hostem suis subsidiis armarent. Quod ubi animadvertere Judaei, fugam potius a Romanis quam bellum parari, occupavere itineris angustiora, diffusioribus locis minus instare, prohibere a fronte, a lateribus coarctare, urgere a tergo, cogere in praecipitium, in quod undique conclusi aut lapsi dejiciebantur: plerique obtexere coelum jaculis, operire agmen sagittis, numquam remisso officio, sed sola adversariorum pernicie. Jam nec ipsi pedites subsistere poterant; equitibus vero majus periculum, qui per praerupta saxorum ac lubrica labentibus equis devolvebantur, nec ordinem servare poterant angusto impediti tramite. Ex altera parte rupes, ex altera praecipitia et fugae locum et defensionis negabant. Judaei contra spe victoriae amplius accendebantur, imminebant fessis, instabant haerentibus, insultabant desperantibus, et prope omnes Romani exercitus delessent copias, nisi nox subvenisset: cujus tenebris bellum impeditum, quam Romani in proximo loco (cui Bethoron nomen) egerunt: ita ut Judaei circumfusi undique specularentur locorum exitus, ne Romani dilaberentur. Cestius aperto itinere diffidens, dolo fugam tentavit. Quadraginta itaque elegit viros, quibus evadendi desperatio contemptum mortis infuderat: eos constituit in munitionibus praecepto, ut tota nocte cum strepitu maximo officia praetendentium vallo circumsonarent, ne Judaeis proficiscentis exercitus apparatus, aliquibus solitis indiciis manifestaretur: quibus sese ipsi quicumque turbantur, prodere solent: silentio autem egrederentur universi, nihil suspectantibus Judaeis; qui solemnes custodiarum strepitus audirent, ex quibus omnes in loco manere Romanos arbitrarentur: hac fraude eduxit exercitum Cestius: et jam confecerat stadia triginta, usus paucorum in rebus dubiis fide, qui perituri gratias praestare sociis pericula sua, quam perdere malebant. Et quidem nox dolum texerat, sed dies prodidit. Nam ubi luce diffusa res apertae sunt, et omnis locus in quo habitaverant Romani, vacuus apparuit; impetu facto Judaei in eos primum quorum simulatis officiis decepti fuerant, irruunt, levique negotio deletis quadraginta viris, exercitum sequuntur, qui et nocte plurimum spatii confecerant, et per diem properantius iter urgebant, ne noctis jam periculis involverentur. Plena erat via impedimentorum, quae fugientes Romani derelinquebant, ne injusto quisquam sub fasce remoraretur: passim jacebant vasa, utensilia, vel etiam bello necessaria, arcubalistae, arietes, caeteraque instrumenta in excisionem urbis adducta, quae sequentes Judaei praeteribant, ne essent morae: revertentes colligebant, ut his adversum eos uterentur, quorum socii dimisissent. Secuti enim usque ad urbem Antipatridem, postea quam praetergressum omnem offendere exercitum Romanum, et comprehendendi spes lapsa; retorquent vestigium, captantesque spolia caesorum, cum triumpho et hymnis Hierosolymam regrediuntur. Quibus tantum laetitiae cesserat, ut paucis suorum amissis, quinque millia peditum de exercitu Romano et trecenti equites exstinguerentur. Quod gestum est XII anno Imperii Neronis, ut supra memoravimus.
- CAPUT XVI.
Sed non omnium Judaeorum illa exsultatio erat. Nam fuere, qui se post illam non pugnam Ceslii, sed aerumnam quasi de supremo periculo navigit mergentis eripere gestirent, atque enatare de civitatis naufragio, ac prae caeteris Custobarus et Saulus frater cum Philippo principe militiae regis Agrippae: hi fugientes ad Cestium sese contulere, petentes ut ad Neronem in Achaiam dirigerentur. Quod Cestius volens accepit, nec postulata abnuit, ut per ipsos Caesar edoceretur, causam belli Florum fuisse; sibi vim maxime necessitatis bello incubuisse, ut inopinata conspirantium multitudine exercitus circumveniretur: quem magis consilio ducis ereptum periculo, quam implicatum linqueret. Tentasse Cestium excitata in Florum odia sedare, sed nequivisse. Itaque incidisse bellum, non intulisse. Haec enim mandata erant, ut commotione omni Caesaris in Florum excitata, minui circa se speraret Caesaris offensionem, quam male gestae rei conscientia pertimescebat. Ita autem plerique perterriti sunt Romani clade exercitus, ut Damasceni metuentes suspectae societatis contagia, propter habitationis consortium interficerent Judaeos in gymnasio congregatos qui secum urbem incolebant: quod illi vel suspicione vel dolo jam dudum procuraverant, ut a gentilibus coetibus segregarentur, ne quid per noctem novarent, vel ut exsilio soli paterent. Summo sane mysterio silentii, ut ne ad uxores quidem suas conatus istiusmodi tractus mearet. Quoniam ipsae quoque ex parte maxima Judaeorum cultibus admiscebantur.
- CAPUT XVII.
Angusto itaque in loco omnes adorsi, peremerunt Judaeorum decem millia. Quod facile fuit, ut praeventi ab armatis inermes perirent. Et quidem ejus immanitatis exemplum recens, Scythopoli etiam in majus processerat, quo incitatos Damascenos reor. Nam cum Judaei finitima quaeque popularentur, venerunt Scythopolim, atque illic inhabitantes Judaeos tentare adorsi, adversarios experti sunt, quos sibi fidos arbitrabantur, quoniam more ingenii humani, praeponderatur apud eos salutis cura, necessitudini: secundis igitur constituentes tribule collegium, praeferunt inhabitantium societatem, tribulibus cladem minantur. Quod suspectum gentilibus, quia promptioribus studiis odiorum in suos exsecutio praetendebatur: ne simulationis specie dolus adornaretur, atque urbem incautioribus accolis noctu adorirentur, prostratisque omnibus gentibus, apud Judaeos sibi gratiam reconciliarent: ac per hoc si vellent fidem suam etiam circa gentiles probare, cum omni generatione sua urbe excederent, vicinumque peterent nemus. Quo facto, per biduum quieverunt Scythopolitae, ut portio Judaeorum suspicionem deponeret, indueret securitatem. Tertia nocte cum jam praesumpta fides gentilibus removisset sollicitudinem, incautis et dormientibus vis illata, decemque et tribus millibus hominum necatis: quaecumque etiam habuerunt, direpta sunt.
- CAPUT XVIII.
Expositionem exigit Simonis acerba passio, visu et auditu miseranda, sed novitate rei memorabilis. Is erat in populo Judaeorum, Saule haud ignobili genitus patre, animi audacia praeditus, et corporis fortitudine. Quarum utramque in exitium tribulium suorum exercuit, qui plurimos ex populo adventitio Judaeorum crebro incursu peremit: ac si forte conspirati adessent, solus sustentaret aciem, et conglobatus solitus avertere, totius erat nodus ac mora belli: et plerumque desperatis rebus conversio. Exhibuerant jam civibus adversum suos Scythopolitani incolatus militiam: sed non diutius cognato debita sanguini defuit vindicta. Namque ubi fracta fides, et Scythopolitae circumventi, qui ex composito se ad nemus contulerant, instare bello atque ingruere coeperunt. Etiam filios ac parentes Simonis deleta multitudine caeterorum, eminus licet missilibus ac telis petebant. Videns Simon innumerabilem multitudinem facili negotio superiorem, ut diutius tolerari nequiret, gladium extraxit, atque in hostem conversus clamabat dicens: Digna Scythopolitae factis recipio meis, qui cognatorum necem, quam vobis impenderem benevolentia testificatus sum, et fratrum sanguinem vobis obsidem dedi gratiae, quibus justius perfidia tribueretur. Nunc dum alienigenis fidem defero, in domesticos amisi: prodidi etiam liberos, parentesque, quos a vobis tamen necari oportebat, si mercedem sceleris aestimaretis. Moriar igitur, si iratus omnibus, nulli amicus, qui circumvenerim meos et propriis manibus ultionem de me prius expetam: peremi socios religionis, et fidei consortes: recognosco sceleris mei debita. Solvam tanto dignum sacrilegio parricidium, ut ea sit et pro flagitio poena, et ad virtutem gloria: ne quis se jactet alius meo vulnere, in me ipsum postea convertetur dextra mea: ut videatur furoris esse quod morior, non imbecillitatis: ne quis insultet cadenti, sit vindex parricidii clementia, parricidium sacrilegii. Haec locutus, convertit obtutum in liberos parentesque; et indignantibus oculis, cum jam misericordia mixta irae succederet, abreptum e medio patrem gladio transverberat: post eum mater attrahitur, ne esset qui pro nepotibus interveniret. Offert se per ordinem volens uxor, ne tanto dejecta conjuge superviveret. Occurrunt filii, ne degeneres tanto patre in ipsa morte judicarentur. Festinabat ipse ictu celeri hostem praevenire. Omni itaque perempta familia, stetit in medio funerum suorum. Et tanquam triumphans domesticis passionibus, quod neminem suorum alieno gladio vidit perire, elevavit dexteram, ut omnes viderent, ac formidabilem cunctis subjiciens sibi mortem, proprio victor sese transfixit mucrone. Memorabilis juvenis ob egregiam fortitudinem corporis, et animi magnitudinem: sed quia fidem alienigenis potius quam suis detulit, tali dignus exitu fuit.