De excidio urbis Hierosolymitanae/1

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
LIBER PRIMUS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 pro 2 


LIBER PRIMUS.

recensere

CAPUT PRIMUM.

Bello Parthico, quod inter Machabaeos duces gentemque Medorum diuturnum ac frequens variaque victoria fuit, incentivum principium dedit sacrilegii dolor, quia rex Antiochus cui nomen Illustris, Antiochi regis filius, ubi Aegyptum quoque suo imperio adjunxit, in superbiam elatus, quod ei incerta bellorum prosperavissent, ritus Hebraeorum negligi, ministeria quoque eorum profanari jusserat: idque postulantibus plerisque Judaeorum, statuere ausus. Quod factum Matathias sacerdos perpeti nequivit: nec solum ipse temperavit a sacrilegio regalique edicto non obtemperavit, verum etiam immolantem simulacris hostias de popularibus suis nactus, gladio transverberavit. Et congregata manu, atque Asidaeis in societatem adscitis, ipse cum filiis suis temerantes usum patrium et justitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur sicut jam plerique eorum dum sabbato bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere. Potentiam prosperi actus dederunt, et perseverandi in viro usque ad extremum vitae studium defensionis et pietatis vigor. Sed cum sibi supremum diem adesse intelligeret, vocatis civibus atque assistentibus liberis hortatus est, ut tuerentur patriam, templique religionem: ducemque his Judam Machabaeum curae atque sollicitudinis suae successorem reliquit. Qui bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris fide promptus, quam frequenter innumeras hostium copias parva manu fuderit, prosequi, non est praesentis negotii. Quod tamen brevi colligere datur. Saepe prosperis usus successibus, excitavit in se magnam hostium multitudinem: qua circumfusus undique dum cedere pudori existimabat, refugientibus sociis in praelium ruit. Caesisque quos adversus ierat, a latere circumventus, sed tamen ultus propriam mortem, occiditur. Huic successit Jonathas, non minus virtutis similitudine par, quam naturae germanitate. Qui post multa in bellicis rebus opera, in rebus sacris officia quae circa templi purificationem spectata ac probata sunt, praetenta per dolum amicitiae fide intra urbem hostium clausus, nec longo post intervallo necatus est. Joannes etiam senior natu frater, et Eleazar junior caeteris pro religione mortem non recusarunt. Post hos rei summam Simon recepit, ad quam non rudis, sed jam probatus fraternae societatis triumphis appropinquavit. Utinam et ipse tam perspicax ad fraudes cavendas, quam manu validus bellandique artibus satis spectatus. Etenim cum virtutis ope Romanorum ducibus regibusque gentium amicitiam foederavisset, Ptolemaei dolo, generi sui, rogatus ad convivium, inter mensas et pocula cum duobus filiis qui aderant, circumventus atque exutus armis impie neci traditur. Sane praevenit insidias Joannes ortus ex Simone, cui nomen Hyrcanus, et properavit ad vicinae urbis moenia, ubi a populo propter egregia patris merita, odio quoque hostilis sceleris, expectabatur. Vix denique urbem ingressus est, et jam Ptolemaeus aderat. Sed cum per aliam portam ingredi vellet, repulsus, multitudini cedendum existimavit. Assumpsit illico Jonathas paterni sacerdotii munus, et ad cultum rerum divinarum profectus, statim pietatis obsequia curamque servandae necessitudinis exsequebatur, matrem cupiens fratresque periculo auferre. Congressuque superior factus justae passionis affectu superabatur, quo minus castro potiretur in quo clausi detinebantur. Nam Ptolemaeus ubi se urgeri videbat, matrem ejus atque germanos in muris locabat praecipitandos illico, nisi Jonathas bello quod inferebat, desisteret. Vincebatur juvenis pietatis metu qui vincebat fortitudinis assumptionem, et iracundiam excitatam in hostem revocabat suorum misericordia. Mater tamen parata ad tormenta tendebat manus, obsecrans non salutis auxilium, sed ultionis solatium. Verebatur enim ne filius plus matri metueret, quam paternae vindictae impenderet: sibi mortem illam loco immortalitatis futuram, qua maritus vindicaretur, et gener impius pro scelere immani poenam exsolveret. Sed juvenis plus intra se ipsum, quam in hostem praeliabatur. Nam quoties patrem cogitabat, accendebatur. Rursum cum matre verberari atque ad necem aptari videret, moliebatur: revocabat impetum, referebat gradum, quia retrahebat passio. Inter obsidionis moras feriatus ex lege, supervenit annus qui erat septimus. Cessit pietas religioni, soluta obsidio est: sed eo magis Ptolemaei excitata immanitas, ut quorum objectu poenam evaserat, eos jugulari juberet. Qui continuo se ultioni exemit, ad Zenonem cui nomen Cotilae Philadelphiae regem confugiens, ut ejus ope sese tueretur. Nec Antiochus quievit, qui Simoni patri Jonathae ludibrio suos fuisse exercitus indignabatur: cupiensque adhuc assurgentes Jonathae primitias exstinguere, cum magna veniens manu Hierosolymam, Hyrcanum obsedit. Repulit Hyrcanus auro, quem ferro nequibat, reseratoque (ut Joseph auctor est) David sepulcro, tria millia auri talenta eruit. Ex quibus trecenta annumeravit Antiocho, ut obsidionem relinqueret, ut pretio emptus abiret. Atque ut facti invidiam levaret, fertur ea pecunia Hyrcanus instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum. Aucupatus etiam Antiochi necessitatem, qua Medis bellum inferebat, ultus dispendium est; plurimasque urbes Syriae sibi adjunxit. Samariam quoque ubi postea Sebastia condita est, circumdedit munitionibus, cujus expugnationem Aristobulo et Antigono filiis suis mandavit. Quorum obsidio lenta usque ad diram famem et tetra alimenta humanorum cadaverum clausos coegit. Qua impulsi necessitate, opem ab Antiocho (cui nomen Aspondius) petendam arbitrati, ferentem adjumenta aerumnae societati implicavere. Victus enim a fratribus praelio, fuga sese eripuit nece. Samaritani autem repetita obsidione, captaque et eversa urbe, servitio dati. Quo rerum secundarum processu excitati Aristobulus atque Antigonus impetum non refrigerabant, sed adjungere sibi finitimos bello coactos haudquaquam dissimulandum arbitrabantur; donec invidia oborta, bellum immane exarsit, conspirantibus locorum incolis, et coacta valida manu. Quae tamen victa profundam in reliquum tranquillitatem Joanni exhibuit, et sibi otium. Hyrcanus trigesimo et primo anno longae quietis gratia functus, diem clausit extremum quinque liberis superstitibus, quod a plerisque beatitudini datur: moderator egregius, et pulchre sobrius, qui nihil umquam vel fortuitus eventibus dereliquerit, in quo actus ejus obfuscaretur: uxori summae rei commisit negotia, ipsam consultius ratus rebus publicis moderaturam, filios praescientia quadam animi tenens non diuturnos fore: nec eum fefellit opinio. Siquidem Aristobulus, cui inter fratres aetas provectior, mens promptior, principatum sacerdotii ad regni potentiam vertit, et diadema primus imponere sibi usurpavit: post quadringentos septuaginta quinque annos, triumque curricula mensium, ex quo de Babylone remeans Israel servitio exutus, in suam terram sese recepit. Superbe itaque nec partem ponere caeteris contentus fratribus solum Antigonum honoris specie quem videbatur diligere, mulcebat. Matrem (quia potestatis exsortem, et judicio viri fraudatam se expostulaverat) alligavit vinculis, et usque eo processit immanitatis parricidali spiritu ferox, ut et ipsam et fratres suos simili modo vinctos arcta custodia detineret, quo prope usque ad mortem suprema fame compellerentur, ni maturius Aristobulus scelesti parricidii merita solvisset: ac primum in ipsum Antigonum ferus animus exasperatur, et de amore in odia convertitur, ut eum ante omnes necaret quem solum sibi consortem imperii pollicebatur: adeo apud improbos affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur.

CAPUT II.

Dignum igitur ut crudelitatis ejus seriem non praetereamus, quo judicium Joannis etiam post mortem probetur, qui summam publicae rei seniori committendam filio haudquaquam existimavit, quem tanto declinaturum furore a pietatis lege et norma justitiae praevidebat. Haud scio, morum ne ejus contuitu, an insita gratia sacerdotum principibus, ut his aliqua quae futura erant, etiam minus dignis infunderentur. Facinus miserabile fuisse, qui fratribus inviderent amorem naturae: inde mali prima oborta est labes: invidiae commenta consecuta hujusmodi sunt.

CAPUT III.

Composuerant primo alia, quibus fidem Aristobulus non detulit, et obtrectationem mollivit charitatis gratia, invidiae tribuens delationis amaritudinem. Ideo falsa veris admiscuere, ut ex his quae ad speciem veri assumpserant, renitentem circumvenirent.

CAPUT IV.

Scenopegia Judaeorum interim in terris ex lege celebrabatur, dies videlicet festus et plenus reverentiae, quo sacrificium solemne deferebatur. Eo die clarus militiae gestis Antigonus domum revertitur, et accidit ut fratrem adveniens inaequalem offenderet; illico ad templum, ecquid enim praeferret religioni? ut erat succinctus ornatu bellico, et circumfusus comitatu pari tendit: multus ibi pro fratris salute Domini recator, et inde ad Tratrem sedulus properat. Hinc calumnia componitur ex acerbo felle, et acerbiore paratur exitu.

CAPUT V.

Continuo enim regem adeunt improbissimi homines, invidiam excitant, quod pompam armatorum celebratiorem, quam privatis mos est, direxit, ostentui vulgo futuram, ne quis conatibus ejus obviare auderet. Tanto apparatu non aliud nisi necem regis, et usurpandi imperii potentiam affectatam. Haud difficile aeger animus invalido fessus corpore impulsus est, ut credibile duceret, quod pro vero asserebatur: maxime cum dies sacratus religioni, mendacii suspicionem excluderet, pompa excitaret invidiam, infirmitas metum adderet, armatorumque cohors fidem patrandi sceleris impleret. Itaque prius quam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, stipatores suos cum armis jubet in hypogeo locari obscuro, qui advenientem Antigonum dolo necarent, nec exspectarent imperium regis, sed ipsi exstinguerent. Sane mandato per nuntios praemisso, ut inermis veniret, eis indicii qualitatem nupta Aristobulo in adversum mutavit, ut per illos conjuratos sibi insinuari faceret, Antigono fratrem ejus delectatum esse armorum decore, quibus proxime accinctus affuerat, sed prae aegritudine intentius non considerasse: nunc petere omnem illum ornatum bellicum quem sibi composuit, ad fratrem deferat: gratum hoc regi futurum, si armatus adesset. Antigonus dolum non praevidit: dicto paruit eo studiosius, quo magis placere regi pariter et fratri desiderabat: decumbebat Aristobulus in castro, cui nomen primo Baris, postea Antonia fuit, videlicet ab Antonio triumviro donatione et appellatione cum urbis dignitate. Eo postquam Antigonus appropinquavit, atque accessit ad illum obscurum transitum, conspicientes armatum venisse regii stipatores, adorsi repente juvenem, praecepto satisfaciunt, atque imprudentem opprimunt. Is locus Stratonis turris appellabatur, quo deceptum vocabulo Judam qui erat Essenus genere, opinio est frequens: quem sive probitate vitae suae, sive mystica observatione, saepe quae futura erant annuntiasse, historia vetus prodidit.

CAPUT VI.

Is, ut accepimus, cum vidisset Antigonum praetereuntem, ut fratrem reviseret, dicit ad eos qui numero discipulorum ejus annectebantur: Papae! nunc mihi bonum est mori, quando mihi mortua veritas est: vivit Antigonus, quem necesse est hodie interfici, locus autem ejus neci decretus Stratonis turris, qui sexcentis hinc stadiis abest: hora jam diei quarta est. Tempore itaque excluditur praedestinatae mortis fides. Haec ubi dixit, intentius ipse secum conferre coepit, quomodo eum fefellisset opinio. Nec multo post indicium defertur interfectum esse Antigonum in hypogeo ad Stratonis turrim, qui locus simili vocabulo aeque ut ille qui erat in maritimis Caesareae, nuncupari solebat. Quo facinore patrato, Aristobulus secum ipse reputans, quid sceleris admiserit, in morbum ipse incidit. Erat in oculis parricidium, perturbatio in animo, nec alibi ullum intervallum dissimulationi dabat. Defigebatur in imis visceribus dolor: invidia in miserationem versa est, quo innocentem peremisset contra jus germanitatis: tanti sceleris immanitas mentem exulcerabat: non somnus oculis, non quies animo dabatur. Serpebat caeco vulnus dolore, coquebantur aegra praecordia, ac durae sollicitudines sauciabant invalidos artus, et crebro gemitu pulsabant alta nimis suspiria.

CAPUT VII.

Itaque immoderata moestitudine eo prorupit morbi vis, ut evulsis visceribus, sanguinem vomitu oris rejiceret: quem puer aulicus, regiis usibus praebens ministerium, foras extulit, atque imprudens facti, quod casu potius quam industria gerebatur, ad eum locum pervenit, in quo Antigonus fuerat exstinctus; illic supra rorantes adhuc fraterni sanguinis maculas, percussoris sanguinem effudit. Clamor subito factus et gemitus intuentium, eo quod profunda quadam dispositione Domini libatus perempti scelestissimi parricidae sanguis videretur. Sono excitus causam quaesivit: cum sileretur, elicuit studio quaerendi et metu indignationis. Cujus accepto indicio, suffusos oculos lacrymis, et quantum erat in eo virtutis, ingemiscens: Haud, inquit, rependitur meritis meis congrua vicissitudo: neque enim Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram. Matura flagitii ultio subest, et jam digno convenior parricidii mei pretio. Vale corpus: quousque animam fratri matrique condemnatam detines? Quid per partes eis libo meum sanguinem? in me omnis (si qua est pietas) contorqueat manus spiculum, ac me omnes filii germanique ultores pietatis gladio transfigant. Mactetur hostia parricidalis, atque immoletur violatae necessitudini: totum simul caro noxia sanguinem evomat. Non viscerum meorum cruciatibus et lenta tabe daemonium exsaturetur, quod me in tam nefarios ausus saevi facinoris impegit. His dictis, finem imperii ac vitae dedit. Vix anno functus potestate regia, propter quam parricidium non effugerat.

CAPUT VIII.

Solvit illico mulier, atque exuit vinculis fratres defuncti: regem constituit Alexandrum, cui et procera aetas, et moderatio suffragari aestimabatur. Qui ut regnum adeptus est, fratrem quem adverterat regni competitorem, statim interemit. Reliquum, qui supererat ex fratribus, vitae ac saluti potius quam regno intentum, reservavit, vacuum negotiorum: continuoque (ut se habet inquietudo morum) bello pacem mutavit. Congressuque habito adversus Lathyrum Ptolemaeum, plurimos quidem hostium interfecit, sed ad Lathyrum victoria defluxit. Cui tamen victoriae fructum ademit Cleopatra mater coacta in Aegyptum concedere, ut mortem sibi imminentem evaderet. Ejus absentiam aucupatus Alexander, dum regni ejus partes invadere cupit, etiam Theodorum in se convertit, quoniam potissima quaeque de ejus possessionibus sibi associaverat. Improviso itaque impetu Theodorus regias opes occupavit, decem millia quoque Judaeorum praelio fudit, sed super plagam non fractus Alexander plura adhuc de hostium partibus suo imperio adjunxit, captarumque urbium populos servitio subegit. Hos bellandi successus domestica seditio interpolavit, et orta de conviviis usque ad bellum contentio processit. Familiari peste hujusmodi Judaeorum viris, ut de epulari ludo sese in arma excitent, ac nisi peregrina auxilia regi praesto fuissent, seditio praevaluerat. Sed adventitia manu, aegre licet, compressa est tamen, octo millibus ferme Hebraeorum interemptis; inde in Arabiam iter direxit, ac nonnullae ejus urbes subactae: tributa quoque Moabitis et Galaaditis jure victoriae ascripta. Unde regressus in Amathunta, Theodoro tantis ejus successibus stupefacto, vacuum defensoribus castellum inveniens, sine mora expugnavit. Non usquequaque tamen otiosus Obedias rex Arabum fuit, nec inulta diu regni sui passus dispendia. Nam insidiis opportune locatis omnem excercitum ejus delevit, conclusum vallis, profundo et multo camelorum agmine attritum. Evasit tamen Alexander, et fugiens de praelio, Hierosolymitanae urbis receptacula petit, invisus suis quoniam recruduerant odia aerumnae ejus occasione, quia tantae potentiae metu premebantur. Nec silentio tegebatur animorum discordia, aut verbis tantummodo exercebatur, praelio non uno, sed plurimis decertatum. Quibus exstincta fere quinquaginta Judaeorum millia quos Alexander interemit, suis, quam hostibus perniciosior, et majore victor detrimento, quoniam regni sui vires vincendo attriverat. Unde ne ipse quidem jam suis victoriis delectabatur, aversusque a praelio, arte tractabat sibi subditos, ut jam non armis premeret, sed verbis urgeret, ac solis sermonibus offensionum genera dissolveret. Nihil proficiebat ad colligendam sibi gratiam, quoniam fictis facinora praeponderabant, atque ipsa repentina conversio ad poenitentiam morumque inaequalitas saeva passim suspecta habebatur.

CAPUT X.

Denique cum simulata ejus placiditate se circumveniri arbitrarentur, Demetrium regem sibi auxilio futurum adversus Alexandrum in bellum excitaverunt. Pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni adversum duos exercitus numero inferiore certandum foret. Mille enim comitatus equitibus, et sex millibus peditum, quos mercede sibi associaverat, decem millia quoque Judaeorum sibi conspirantium in bellum accersens juxta urbem Sichimam occurrit hostibus, quibus tria millia equitum erant, et peditum quadraginta millia. Tentatoque utrimque agmine, ubi neque Demetrius pecunia conductos desciscere a fide vidit, neque Alexander de Judaeis aliquos quibus se Demetrius adjunxerat, deposuisse erga se odia cognovit, armis decernendum existimaverunt. Superior bello Demetrius factus, plurimo tamen suorum sanguine. Namque ab his qui e diverso mercede conducti venerant, egregie bellatum, ut ita usque ad mortem virtute ac fide decertaverint. Destitutum itaque sese Alexander videns, caesis suorum catervis in montes concessit. Sed praeter utriusque spem ad alterum eorum species victoriae pervenit, fructus alteri partus: quia et Demetrius nudatus est discessu Hebraeorum, qui eumdem ad societatem rogaverant, et Alexandro ex ipsis sex millia sese adjunxerant, more quodam humani ingenii astipulantibus ad misericordiam rebus adversis. Cessit itaque Demetrius ei, quem bello vicerat: videns illum affluentibus paulatim Hebraeis jam pugnae idoneum, seseque cum paucis relictum. Cujus victoria libertate assuetis damnationis metum movebat. Redit Alexandro saevitia cum securitate, regnumque in suos, et usus belli reformatur. Quaerenti ab his quidnam faciens, animos sibi plebis conciliaret, responsum est: si moreretur. Vix enim fore cum mortuo, tam gravia perpessi, ut in gratiam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent. Quibus excitatus, rebellandique assuetudine, multis necatis reliquos coegit in urbem, cui nomen Besemelel. Cujus expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam saevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in media civitate crucifigeret. Quorum in conspectu conjuges eorum filiosque jugulari praecepit.

CAPUT XI.

Haec spectabat accumbens in medio concubinarum laetus inter escas et pocula, sed magis sanguine quam vino inebriatus: hoc solo facto amplius populum quam bello deterruit: ita ut proxima nocte Judaeorum octo millia ultra Judaeam discederent, quibus fugae finis mors Alexandri foret: tantique horror mali quietem regno attulit. Sed ubi a domesticis feriatum praeliis exorta est ei causa inquietudinis, Antiochi adversum Arabes expeditio, quam sibi terribilem et periculo futuram arbitrabatur. Hic est Antiochus, qui etiam Dionysius appellatur, Demetrii frater a Seleuco ultimus, cui transitum negare cupiens Alexander, inter urbem Antipatridem et Joppes littora foveis ingentibus ductis, muroque altissimo, turribus quoque e ligno impositis, elusit operam magno suorum labore, nullo hostis impedimento. Siquidem negotio facili repletae foveae, turresque exustae, ipse quoque Alexander fuga sibi consuluit, eo tutior, quia nequaquam tanti existimatus, ut eum victor principis loco persequi deberet. Nam secundis partibus reservatum, ut itineris obstructi injuriam acceptam ulcisceretur. Rectum autem in Arabas iter direxit, quorum rex in loca praelio opportuna sese contulerat. Deinde subito converso equitatu, maxima vi ac multitudine effusas, ac sine ordine ruentes hostium turmas invasere. Certatum acriter, quoad Antiochus restitit (renitebatur enim) quamvis exercitus ejus quasi more pecorum obtruncaretur. Ubi vero et ipse cecidit (nam prae caeteris sese offerre solebat periculis), adversi omnes, quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur, reliquis in vicum cui Annana nomen, coactis, atque alimentorum inopia consumptis, vix paucissimi ex his tantae cladi superfuere.

CAPUT XII.

Hoc successu Aretas etiam a Damascenis ad regnandum expetitus, ut Coeles, Syriaeque imperiritaret, quo Ptolemaeum excluderent, quem maxime infestis odiis persequebantur, nec Judaeam immunem reliquit incursionis, de qua victor, licet superato Alexandro, secundum utriusque tamen partis conventum discessit, ac revertitur in sua. Alexander autem Pellam evertit, et Gerassem petiit iterum de Theodori possessionibus aliquas sibi adjungere parans, eamque sibi bello vindicavit. Inde in Syriam progressus, Gaulanem et Seleuciam et Gamalam evertit ultus superioris belli contumeliam, ipsas quoque Antiochi munitiones diruit. Quibus ex locis iter in Judaeam convertit, ac praeter spem cum gaudio totius gentis suscipitur pro mirabili successu rerum gestarum: ubi parta bellandi quies exordium tribuit aegritudinis, atque aliquantulum quartanis febrium vicibus affectus, levato paulisper incommodo, dum negotia repetit militaria, nec modum servat, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis viresque absumpsit, atque ita mortuus est. Viginti itaque et sex annis vario rerum eventu adversum innumeros bellorum tumultus regnum tenuit, et duobus liberis superstitibus, decessit, quos impares regni existimans gubernaculo, summam rem uxoris propriae delegavit sollicitudini, quoniam eam acceptiorem populo cognovit; atque ob hoc apud universos invenisse gratiam, quod etiam ipsa ab immanitate viri semper alienam se faciendam existimaverit, ut non solum refugeret flagitiorum consortia, sed etiam resistendo ejus iniquitatibus, totius in se plebis benevolentiam converteret. Nec improvida viri sententia fuit: nam regnandi jus mulier inoffense exercuit, sine ullo feminei sexus impedimento, acquisivit moderandi gratiam sacrae legis observatione. Nam dum attentior circa templum cura exerceretur, et dimissa ministeria fraudis succrevit imperii vigor, nec tamen affectu infracta materno regni cupido. Siquidem ex duobus liberis electus unus ad spem regnandi non potestatem, Hyrcanus vocabulo natu senior, ingenio remissior, Aristobulum vero acriorem animo expertem potestatis, emolliebat privati humilitate. Assuerunt se Pharisaei mulieri, genus hominum secundum legis doctrinam exercitatum, secundum qualitatem affectus callidum, avidum negotiorum, pecuniae appetens, qui captantes elatam mulierculam, secundum scientiam juris divini extollendo suam fecere, ut pleraque etiam regni negotia ipsis committeret; adhiberent quos vellent: quos vellent excluderent, atque aulico exuerent ministerio. Quid plura? ita se insinuavere, ut commodorum omnium fructus ad eos pervenirent: sumptus et molestiae mulierem solam afficiebant. Nec mediocris mulieri spiritus, ut maxima quaeque auderet, atque supra feminei sexus conditionem praelia disponeret. Siquidem et praestantissimam de suis manum paravit, et peregrini exercitus copias coegit ingentes, ut non solum domi tuta ad omnem regnandi securitatem foret, verum etiam exteris potentibus esset formidabilis. Ea tamen reliquis praestabat omnibus, sed Pharisaeis quasi inferior obtemperabat. Erat Diogenes in regno ejus, qui de potentissimis. Alexandri amicis familiaritati ejus inhaeserat: eum adorsi obtruncavere, memorantes ipsius consilio octingentos illos in medio urbis ab Alexandro cruci suffixos; in caeteros quoque facinoris auctores quosque, ut pergeret ultio, mandatum. Necabantur itaque, quos Pharisaei praecipiebant, non quos societas sceleris involverat. Quo metu perterriti plerique quibus hujusmodi pericula intendebantur, et maxime praestantiores opibus aut dignitatibus, ab Aristobulo intercessionem imploravere, ut matrem ab exsecutione praecepti severioris, ad meliora inflecteret. Ille sibi gratiam parare cupiens, non detrectavit. Mulier, aegre licet, oranti tamen filio concessit, ut contuitu honorum quos gesserant, qui in hujusmodi invidiam arcessebantur, supremae necis sententia mitigaretur, atque eos tantum quos obnoxios suspectaret, et patrandi flagitii incentores fuisse urbe egredi juberet. Qui accepta vitae securitate per agros dilapsi sunt.

CAPUT XIII.

Eodem tempore causa accidit, ut Damascum juventus dirigeretur, quoniam Ptolemaeus frequentibus incursionibus incolas memoratae urbis terrebat; cujus negotii necessitas occupavit de exercitu Alexandriae validam manum. Cleopatram quoque Tigranes qui Armeniis imperitabat, in urbe cui nomen Ptolemais, obsidione clauserat, quem muneribus Alexandra mulcebat, ut a se averteretur. Quem Lucullus facta irruptione in terras Armeniorum infectis rebus redire coegit, consultius ducentem sua tutari, quam aliena adjungere. Tantis itaque negotiis intenta Alexandra, in morbum incidit. Quam occasionem rapuit Aristobulus ad suas artes; et congregata manu, conspirantibus secum quos fervor naturae praerupta quaeque audendum cupienti adjunxerat, thesauros occupat, eorumque copiis invitavit ad militiam voluntarios ac pretio componit, ut in omnia quae vellet fidem praestarent, atque infulas regis induit. Turbatus animo Hyrcanus, matrem lacrymis conveniebat. At illa spirans ferocia, filios et uxorem Aristobuli in castrum reclusit, cui nomen primo Baris, postea Antonia appellatum, de quo supra memoravimus. Coepta Alexandrae celeri ejus obitu destituuntur. In haereditatem omnem Hyrcanus successit, qui vivente adhuc matre dignitatem induerat sacerdotii. Aristobulus virtute et sapientia praestabat: res usque ad contentionem atque congressionem deducta: ubi consertum, plerique relicto Hyrcano, illum alterum bello meliorem secuti. Hyrcanus comitantibus secum qui bello reliqui fuerant, confugit in Antoniam, repertisque filiis et uxore Aristobuli, per obsides salutem invenit, quia ne quid asperum in suos fieret, Aristobulus pacto consuluit. Conventum fratrum hujusmodi fuit ut regno Hyrcanus cederet, atque ad Aristobuli jus omne imperii transiret, nec tamen Hyrcanum inhonorum relinqueret, sed regni exsortem honore alio fungi sineret, quem ipse impertivisset. Transactio hujusmodi etiam religione templi sacrata, assensionem utriusque tenuit voluntariam: inde cum gratia discessum est, ac se invicem salutantes, Aristobulus in aulam regiam sese recepit, Hyrcanus aequanimiter in domum Aristobuli concessit.

CAPUT XIV.

Sed fuere, quos metus ac rerum mutatio incesserat, qui se studuisse adversus Aristobulum recordarentur, et prae caeteris Antipater: is erat Idumaeus genere, moribus apud suos clarus, non tenuis pecuniae, et ideo praevalidae potentiae, arte mira factus ad contemnendam pecuniam propter conciliandam gratiam. Qui Hyrcanum consiliis suis perterritum, quod nullam salutis suae spem tutam haberet, qui imperio decessisset nisi transfugio sibi consuleret, ubi ad suas artes inclinavit, insinuat Aretae regi, fovendum auxilio virum qui circumventus foret ut regno cederet; decorum hoc fore regi, si arbiter fieret imperii restituendi; multoque pulchrius, si circumscripto, cui primitiva regni competerent, dolo sublata reformari juberet: illum versutum et callidum, et ideo suspectum vicinis: hunc mitem et quietum, qui pro summo beneficio acciperet, quidquid sibi ab externo tribueretur, cui frater etiam regnandi jus ademisset. Praeparatam itaque Aretae regis gratiam Hyrcano annuntians, fugiendi spem detulit, et viam demonstravit, ut secum peteret Petram in finibus Arabiae sitam, quo in loco regem adirent: qui precibus Antipatri donisque inflexus, plurimam bellatorum manum Hyrcano adjunxit, ut regno restitueretur. Erant fere peditum equitumque quinquaginta millia, a quibus prima pulsus congressione, Aristobulus Hierosolymam confugit, ibique intutus adversus tantam hostium multitudinem; quae clausum expugnavisset, nisi Scaurus ductor Romani exercitus alterius belli occasione quod adversus Tigranem gerebatur, solvisset obsidionem, missus a Pompeio, cui recepti Mithridatis ultio gravis, bellique in socerum transferendi propositum exarsit; qua causa Syriam infestari per Scaurum praeceperat, cum ipse Tigranem atque Armeniam urgeret. Scauro itaque advenienti Damascum quam Metellus et Lollius funditus everterant, occurrere fratrum legati, sibi quique Romanae opis auxilium implorantes; et quamvis inferioribus esset viribus Aristobulus, praeponderavit tamen pecuniae oblatione. Venditur summa praelialis certaminis talentis trecentis, et justitia postulati pretio pensatur. Qua pecunia sibi annumerata, denuntiat Scaurus Hyrcano regique Arabiae discedere ab obsidione, aut si permanerent, scirent sibi adversum Pompeium et Romanos bello certandum. Eo terrore obsidio soluta: Aretas Philadelphiam petit, Scaurus Damascum revertitur. Aristobulus autem vixdum idoneus propulsando periculo manum colligit, hostem insequitur, et ad Paparionem (id vocabulum loco) sex millia hostium, simul et fratrem Antipatri fallionem praelio fudit; Hyrcani atque Antipatri spes lapsa est, quibus fiducia omnis in Arabiae viribus erat.

CAPUT XV.

Sed ubi magnus Pompeius adire Syriam coepit, et Damascum advenit, a Romanis quorum auxiliis infracti, de manibus victoriam amisere, opem postulant, Pompeiumque adeunt, tamquam justi arbitrum, et minime avarum pecuniae. Allegationibus itaque non muneribus (ut ante) niti coepere: quoniam integer animus adversus corruptelam pecuniae, laqueis avaritiae non capiebatur, et gratuito odisse poterat fraterno insidiatum honori: et ideo his eum adorsi querelis, quibus et Aristobulo fieret invidia, quod indignus aliena invaserit, et Hyrcano conciliaretur, cui vel merito vitae, vel aetatis suffragio regnandi jus competeret, astipulante praesertim matris auctoritate, quae et judicium eligendi habuit et jus conferendi. Nec Aristobulus diu abfuit, quamvis nihil in magno pectore, quod suis artibus conduceret, intueretur: praesumebat tamen de Scauri redemptione, seseque ejus jactabat societate. Venit itaque regio ornatu praeditus, et prope majore quam solebat stipatus ambitu, ut qui de justitia dissideret, acquiescendi praejudicium excluderet, spem obediendi negaret: sed diutius tolerare Romani consulis sublimitatem nequivit, cui mos erat regni exorti regibus imperitare. Itaque ubi ad urbem ventum est, cui nomen Diopolis, alio concessit, Romanae dignitatis supercilium dedignatus regni tumore. Qua secessione Aristobuli, est non mediocris datus offensioni locus, usque adeo commoto consule, ut statim arma Romanorum in Judaeam converterentur; conjunctis Syriae etiam plerisque auxiliaribus: quem ubi comperit Aristobulus ad urbem Scythopolim atque inde Coreas appropinquare, unde erat Judaeae exordium possessionis, confugit in Alexandrium castrum munitum admodum, et in monte altissimo situm. Quo cognito, jubet eum Pompeius descendere: at ille tamquam herili praecepto obedire indecorum existimans, periculum potius subeundum, quam obtemperandum imperio animi immodicus arbitrabatur. Sed referta populis Romana castra desuper spectans, simul a suis monitus, non lacessendos, quorum in nomen ac potestatem totus prope orbis terrarum concesserat, descendit, pluribusque usus quibus regnum sibi jure delatum astruere contenderat, vel generis debitum necessitudine, vel exercitus judicio, qui secutus sit validiorem, deseruerit ignavum: vel eventu praelii, vel pacti conventione ad munitionem revertitur. Rursus cum Hyrcanus consulem adiisset, vocatus ad judicium Aristobulus, se se repraesentavit. Sed cum adhuc comperendinari cognitionem videret, in castellum regressus est. Medius enim inter spem et timorem putabat, quod imperiis ejus obediendo ad sui gratiam Pompeium inflecteret. Sed ne vi adigeretur iterum imperio cedere, in Alexandriam sese recipiebat. Nec praeteriit Magnum regis versutia: jubet eum discedere munitionibus: idque facturum, datis in singulos custodes munitionum litteris, sese astringeret. Jussis quidem paruit, quae non audebat refellere: protinus tamen Hierosolymitanis moenibus sese abdidit, et bellum adversum Romanos parare coepit. Pompeius quoque fugientem insequi, urgere clausum, neque parandis belli usibus tempus ullum dare. Direxit Magni intentionem de Mithridate nuntius, quod morte bellum finiisset. Urbs Hierico in finitimis suis Pompeium tenebat, cum rei memoratae indicia venirent: locus prope urbem, in quo balsamum gignitur, virgultisque innascitur, quae lapidibus incidunt pueri agricolarum, perque eas incisiones distillat humor lacrymis pulchre rorantibus. Inde vir militiae vetus compositis ordinibus, ad vesperum castra movit, et primo diluculo Hierosolymitanis moenibus astitit, atque improvisus armatas acies infundit.

CAPUT XVI.

Obstupefactus Aristobulus dispositionis specie, virorum robore, militum alacritate, sponte occurrit, veniam precatur, pecuniam, urbem, seque offerens. Verbisque in mollibus suppliciter inflexis mitigaverat indignationem Consulis: sed irrita precatione, quia effectus deerat promissionis, non solum negatis pecuniis, sed etiam urbe excluso Gabinio qui oblatam petitum venerat, bellum incubuit. Namque Magnus adhibitis custodibus Aristobulo, urbis moenia speculari coepit, atque explorare diligentius, quibus in locis tentaret irruptionem. Sed cum et valida murorum circumspectaret, quod expugnari nequirent, et templum in urbe haud inferioribus circumdatum munitionibus, et ut geminum esset ingressus periculum et a defensoribus templi, et ab his qui murorum propugnacula tuerentur,. haesit animo dubius, sententiaeque incertus per aliquantulum temporis, cum subito intra urbem orta seditio volentibus Hyrcani sociis urbe recipere Pompeium, renitentibus Aristobuli propugnatoribus; illi portas aperire Magno, isti obserare, bellumque inferre, ne regem eriperent. Sed pluribus quos terror potentiae Romanae auxerat, cessere inferiores, atque in templum sese recepere, soluto ponte qui transitu pervio urbem ac templum medius conjunxerat. Receptus itaque in urbem est exercitus Romanus, et suis manibus Judaei aperuere portas, non multo post urbis ac templi expugnatoribus futuris. Completumque est illud Davidicum: Deus venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVII, 1). Sponte itaque tradidere regalia sua, cessere aulicis. Pisoni claro inter suos viro et militiae stipendiis exercitato, id negotii commissum est, ut manu valida aulam regiam caeteraque urbis tuenda existimaret: quod ab eo sollicite curatum, quasi ad ea defendenda potius, quam occupanda Romanorum exercitum ductaverit. Ad templi autem irruptionem, quoniam pertinaciter resistebatur, Judaeos Magnus paravit socios videlicet Hyrcani, ut si fieri posset, aliena Romani mysteria non profanarent: simul ut suis manibus Judaei fossas replerent, impio ministerio et turpi obsequio servierunt manus eorum in cophino, mentes in sacrilegio (Psal. LXXX, 7): sed nihil proficiebat congestio, cum reniterentur e muris Aristobuli fautores, et desuper afferrent impedimentum: irritaque Pompeio fuissent exordia, nisi incurrentibus sacris religionis diebus, quibus ab omni vacare opere Judaeos vetus observatio foret, imminere suos aggerendis terrarum tumulis imperavisset: sola enim conserendae manus usurpatione in consuetudinem versa, etiam sabbato, si tamen inferatur praelium, et salute extremum petatur periculum, decernendum sibi ferro Judaei existimant: reliqua certamina religioni ducunt. Jam vallum excreverat, jam machinae admotae, repugnabant regii murorum altitudine ferociores, nec intermixti praeliis propiore Magni accessu inclinabantur. Stupebat Pompeius acres virorum animos, muri decorem ac magnitudinem, et nusquam remissa officia sacerdotum in medio belli furore: tamquam profunda pax esset nihil deerat sacrificiorum solemnitati, imbellatorum inter jacula mortesque caesorum fundebatur sanguis hostiarum. Victima altaribus imponebatur, ante aram positi feriebantur. Tertius jam mensis anceps adhuc certamen tenebat. Primus Silla ortus Cornelio, Faustus et duo centuriones, quorum uni nomen Furio, alteri erat Fabius, dejecta terra murorum, templum irrupere, singulis sequentibus sese catervis, et circumdantes undique templi interiora, quoscumque repererant, gladiis transverberabant, caedebantur fugientes, repugnantes alii obtruncabantur. Nullus parcendi modus, nec tamen ea saevitia bellantium, obsequia vatum impedita. Nudatis gladiis imminebat hostis: illi tamen sine ulla perturbatione soliti vicem muneris exsequebantur. Nullum intermissum est officii genus. Quidquid ad purificationis solemnitatem, quidquid ad cultus sacri observantiam spectare poterat, impletum est. Tanta erat cura ministerii: atque utinam pro veritate devotionis et fidei fuisset! Majora quoque a suis orta pericula, quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur, atque intus pugna vehementior, et a seditiosis propius et anceps periculum: a fronte externus hostis, a tergo lateribusque domesticus.

CAPUT XVII.

Itaque conclusi undique, alii se praecipitabant, alii patriae incendiis exurebantur. Sacerdotes tamen usque ad ultimum in suo munere perseverabant, hortantes se invicem, ne in posterioribus ponerent officium religionis quam salutis praesidium: recte secum agi, si pietati impenderent, quod deberetur necessitati, pulcherrimumque, si in patriae sinu sepeliri liceret. Quid autem juvaret evadere, et superstitem vivere religioni? praeclarum potius opus muneri commori pio. Quod si quis periculi metu, deserat, sacrilegium est: si quis impleat, sacrificium et piae passionis victoria. Infulati itaque sacerdotes inter suas hostias immolabantur, et amicti sacerdotalibus stolis inter cadavera caesorum humi jacebant. Fusa illic Judaeorum duodecim millia, Romanorum pauci exstincti, plures vulnerati sunt. Nihil tamen gravius in illa miseria ingemuerunt Judaei, quam quod illa abscondita ante sanctificationum mysteria, retecta gentibus ac manifestata sunt. Denique Pompeius curarum istiusmodi declinans superflua dum triumpho potius ambusta ambiret, sequentibus sese suorum plurimis vidit tabernaculum, secundum quod soli principi sacerdotum solemni accessu patebat, atque intus inspexit lucernam, et mensam, et thymiamata, et tabulas Testamenti, superque eas Cherubim, et multitudinem aromatum dispersam, et sacrae pecuniae talenta duo millia: in quibus cum plurimum auri esset, integer tamen ab omni cupiditate, vel ipsa, vel si qua sacrorum vasorum inventa sunt, intacta servari praecepit: et sequenti post excidium die Theocorus jussit mundari templi interiora, ac celebrari assueta sacrificia. Hyrcano quoque principatum sacerdotii dedit prompta ejus opera usus in obsidionis necessitate: nam etsi infidus suis, Romanis tamen fidelis, ut sua patria expugnaretur. Sed puto neminem dici fidelem posse, qui suis fuerit invidus. Non perfunctorie itaque in ipso praelio juvit hostes suorum, vel quod extramurani populi multitudinem annitentem Aristobulo retraxit ab ejus societate: ad omnia tamen quibus vel praeveniendi Aristobuli, ducendique ejus auctoritate, vel conficiendo celeriter bello Pompeius egregius imperator fuit. Praeclarum hoc addidit, ut in victoria modum teneret: denique benignitate sibi magis quam terrore, quos vicerat associavit, auctores tantummodo belli securi percussit. Tributum quoque victis imposuit, statuit ducem, Judaeae fines determinavit. Suis ergo finibus circumscripta Judaea est: reformavit etiam Gadaram quam Judaei everterant, rogatus a Demetrio qui patriae suae hujusmodi gratiam a patrono poposcerat: et in hac causa et in plurimis apud Magnum supra libertorum modum usque ad invidiam excellens; Aristobulum autem cum filiis et socero ejus captivos statuit secum Romam deducere: sed unus ex sobole regia in itinere elapsus custodibus, domum revertitur: ei nomen Alexander, aetas fratre provectior et sorores duae. Antigonus autem aevo junior cum feminei sexus germanitate ad urbem deducitur, Pompeiusque Ciliciam, deinde Romam petiit.

CAPUT XVIII.

At in Syria Scaurus qui ducis officio praeerat receptis urbibus, quas Judaei invaserant in mediterraneis, Scythopoli, Ippone, Pella, Samaria, Jamnia, Mirisa, Azoto, Arethusa: maritimis quoque, Gaza, Joppe, Dora et ea quae Stratonis turris olim vocabatur, postea autem Caesarea nuncupata sub imperio Herodis, qui et ornatum addidit et nomen mutavit, adversum Arabas bellum moliebatur, Judaeam inter Euphratem et Aegyptum: Syriam quoque suis reformatam finibus, judicio coercens praedandique cupidine; quod potius reor, quam proferendi imperii gratia: summam regni Arabiae Petram invadere volens, difficultate quidem locorum impeditus, irrumpere nequivit; plura tamen vel propinqua urbi vel longe posita devastavit, quibus in locis exercitum ejus morantem fames incesserat; ac pene incidisset facinus miserabile, nisi per Antipatrum laborantibus Romanis Hyrcanus alimoniam ministrasset; idemque de consilio Scauri Aretam monuisset solvere bellum pecunia. Denique trecentis talentis Arabs hoste se exuit, Scaurum redemit: hoc regressionis ejus pretium fuit: quae res Hyrcano fidem cum Romanis firmavit, societatem et profunda pace securitatem fovebat; quod in locis hostilibus exercitui Romano, opera ejus ex indigentia gravi, frumenti satietas facta, auxiliumque praesto fuit.

CAPUT XIX.

Sed ubi Alexander e vinculis Magni elapsus, primum occulte, et per aliquantum tempus manum sibi idoneam congregans, deinde palam percursare coepit Judaeam: exagitari Hyrcanus, et rebus suis diffidere: Romanos cura urgere, ne bellum glisceret: quin etiam murum praeparare Hierosolymis constituerat quem Magnus destruxerat; ac prope aggressus fuerat opus, nisi Gabinius qui Scauro successit, curatis strenue caeteris quibus terrorem sui nominis sparserat, occurendum Alexandri tentamentis aestimavisset. Nec Alexander refugiendum arbitratus, sed decernere praelio ausus cum decem millibus peditum, mille et quingentis equitibus etiam castella reparavit, Alexandrium, Hyrcanium, Macheruntam receptaculo sibi (si res poposcisset) futura, vel hostibus impedimento, quoniam et Arabia non satis fida Romanis proxima erat. Gabinius, quo citius occurreret, M. Antonium cum parte exercitus praemisit, ut iter hostium impediretur, donec ipse cum toto agmine adventaret. Antipater cum electis adveniens, et Malichus et Pitholaus diversis Judaeorum subnixi catervis, cum Antonio vires junxere, quos ubi confertos Alexander vidit (nam jam et Gabinius aderat) flexit consilium, ut retrorsum cederet. Sed cum jam non longe essent ab Hierosolymis, coactus manum conserere, victus aufugit, necatis ferme tribus millibus suorum, caeteris captis aut dilapsis; vix Alexandro pauci superfuere, potius ad fugae societatem, quam ad rebellandi audaciam. Denique pacem a Gabinio petens, etiam castella, ne quid suspectum haberent, Romanis tradidit. Eo bello egregie Antonii virtus emicuit, quamvis praeclarum ubique documentum suae dederit fortitudinis. Gabinius in quinque conventus Judaeam divisit, ut potestatem minueret, ex qua oriebatur potior rerum insolentia. Hyrcano pro mansuetudine ingenii ejus sacerdotii honor mansit: totius autem regionis ejus conventus non uni, sed in commune Hierosolymitanis a Gabinio cura impertita: itemque caeteri conventus simili modo attributi, per Gadaram et Amathuntem et Hierico, Sefforitanosque, urbes scilicet potiores divisi quo et singulorum potentiae nihil relinqueretur, et functio regionum non vacillaret, quae publicam exspectaret sollicitudinem. Quod et a Romanis ad revelandum rebellionis metum, et Judaeis ad deponendam invidiam cum gratia susceptum: quoniam non sub rege, sed sub optimatibus degeret Hebraeorum genus, ad reipublicae Romanae similitudinem; in qua non unus imperitaret, sed per vices optimi quique quibus sortito magistratus cesserat, administrabant: regni quidem exsortes, sed regum arbitri, consultum provide adversum inquietudinem gentis aestimabatur.

CAPUT XX.

Sed Aristobuli fuga reditusque in Judaeam plerisque plurimum turbarum excitaverat, refluentibus ad eum quos veteris amicitiae gratia sollicitaverat aut res ultimae, quibus remedium ex discordia publica quaerebatur: ima summis miscere cupientibus, atque aliae spes lapsae forent. Regressus igitur Aristobulus munitiones aedificare, Alexandriam reparare coeperat: quo comperto, Gabinius Sisinnio et Antonio, Servilioque cum parte exercitus directis, coeptum opus impedivit: desertis enim munitionibus Aristobulus se bello paravit, et quia majore numero quam usu agmen trahebat, deoneravit armis populi multitudinem, et sola octo millia armatorum coegit, adjuncto quoque Pitholao, qui voluntarius ex Hierosolymis cum viris mille advenerat: deinde orto praelio (imminebant Romani ejus cervicibus), aliquamdiu quidem strenue pugnatum, tamen praevaluit virtus Romana, caesa Judaeorum quinque millia. Aristobulus cum mille viris irrupit aciem, et in castelli Macheruntis munimenta sese recepit: duo millia alio dilapsa, adorsi tamen castellani Romani, per biduum ferme dilati: quoniam de ultimo periculo Aristobulus totis viribus decernebat. Sed nequaquam diutius sustinere potuit: captus cum filio Antigono, quem pariter fugiens de vinculis secum abduxerat, ad Gabinium missi, et ab eo Romam directi sunt. Senatus Aristobulo in custodiam detruso, filios ejus ad Bithyniam dimisit, quod Gabinium ferunt epistolis insinuasse: id Aristobuli conjugi promissum, remunerandae sedulitatis ejus gratia, ob traditas sibi munitiones.

CAPUT XXI.

His ita in Judaea gestis, Gabinius audendum aliquid ratus, in Parthos expeditionem paravit: sed suspecta partium Ptolemaei regis revocaverunt profectum. Nam ab Euphrate in Aegyptum Gabinius iter convertit, usus necessariis ad omnia ministeriis Antipatri et Hyrcani (sed Hyrcani per Antipatrum), qui pecunia, frumento, armis, auxiliis quoque exercitum juvaret, ac maxime congressiones circa Pelusium, nisi gnaris locorum et totius belli generis Judaeis omnia procurantibus, Gabinium facile deterruissent. Sed rursus morante exercitu, Alexander Aristobuli filius in Syriam sese alteram, velut in vacuam provinciam immergere moliebatur, nisi rumoribus excitus Gabinius reditum maturavisset, praemissoque Antipatro, revocasset plurimos Judaeorum ab Alexandri societate: quorum multitudine fretus, parabat omnes quos in regione offenderat, Romanos exsilio dare: denique dilapsis licet Judaeorum plerisque per Antipatri conventionem, audaciam tamen non deposuerat, praeliumque adorsus in tringinta millibus virorum, verum circa Itabirium montem, fusis decem millibus, aufugit; reliquorum dispersione bellum confectum. Gabinius compositis ad arbitrium Antipatri reipublicae Hierosolymitanae negotiis, inde profectus, Nabathaeos praelio subegit: Mithridatemque et Tigranem fugientes de Perside occulte dimisit: palam tamea militibus intimavit, fuga lapsos. Successit Gabinio Crassus, et profecturus ad Parthicum bellum, omne quod erat Hierosolymis aurum in templo, abstulit: et praeterea duo millia talenta detrahi jussit, quae Pompeius intacta reliquerat: nec longum laetatus: ubi transmisit Euphratem, exercitum amisit, et ipse exstinctus est. Eo successu Parthi laetiores, transeundum in Syriam crediderunt, quos strenue insidiis excepit Cassius, et commissae sibi provinciae finibus repulit, non sine gravi detrimento hostium: cum effuse venientes, quod neminem sibi obsistere ausurum arbitrarentur, locis praeventos angustioribus occupavisset. Denique, fusis suorum pluribus, bellum deseruere. Cassius repulso hoste securus provinciae in Judaeam irruit, et Tarichaeis deletis, triginta millia Judaeorum in servitutem vendidit. Pitholaum quoque suspectum doli, quo partes Aristobuli fulciret, jugulari jussit. Neque expers consilii ejus Antipater fuit, ut aemulum potentiae quam maxime excluderet.

CAPUT XXII.

Is Antipater cognovit uxorem cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco ortam, atque ex ea suscepit liberos quatuor sexus virilis et unam feminam. Viris hujusmodi vocabula: primus Phaselus, sequens Herodes vocatus, tertius Josippus, quartus Pheroras, et Salome filia. Eaque causa vir egregie factus ad emerendam muneribus atque amicitia societatem potentium, gratiam prae caeteris sibi regis Arabum conciliaverat, quia de locis Arabiae uxoris acceptae praetendebat necessitudinem. Denique adversus Aristobulum decernere praelio parans, filios suos praedicto Arabum regi quasi mutuae charitatis pignora direxit. Quos ille quasi depositum inviolabile susceptos, eo cultu quo liberos domi habuit, et postea repetitos patri reddidit. Sed cum Aristobulus bello superatus, in vinculis haberetur; Alexander filius ejus cum secundum conventiones pacis, quibus eum Cassius ad Euphratem rediturus devinxerat, praelio vacaret; cum confinia Persidis haud ullo suspecta Parthorum transitu infestarentur, et blandae tranquillitatis species in Orientis partibus humanas levaret sollicitudines; Caesar transalpinis regionibus Galliarum, Italiae sese infundens, Pompeium Senatumque ultra Ionium mare expulit. Italia exclusus, Aemathiam Magnus petit, eoque diversis ex locis Romana jussit agmina sequi, quod ibi bellum pararet. Quibus intentus gerendis Aristobulus quem Romae vinctum reliquerat, eum Caesar qui inter urbem Romam atque Pompeium medius erat, quoniam de Flaminia in Appiam compendiariis tramitibus Magnum sequebatur, ut vel ipsum exciperet, vel interciperet ejus exercitum, vinculis levatum, tributis etiam militaribus numeris in Syriam direxit, ut Judaeam sibi adjungeret, Pompeiumque a tergo urgeret. Sed in exordio tentamentorum, ubi ad locum pervenit, veneno interemptus, imperfectum negotium reliquit. Opinio mortis ejus Pompeii fautoribus ascribebatur: ita lusae sunt dispositiones Caesaris, et destitutae Aristobuli cupiditates, nova quadam mutationum varietate; ut tutior fuerit exsul inter hostes et in vinculis captivus, quam inter suos civis, dominus in cubiculo, rex in convivio. Quo comperto, Pompeius, quod Aristobulus in Judaea recidiva sibi bella reparare tentaverat, etiam filium ejus Alexandrum jugulari jussit, suspectum nimis ob partes Caesarianas. Scipio Cnei mandatis obediens pro tribunali statuit reum, ut species judicii praetenderetur, accusatoribus quoque adhibitis, atque in eum, qui Romanam rempublicam armis inquietasset, sententia prolata uti pro juris potius auctoritate quam pro exsecutione praecepti, more quo duces hostium convicti rebellionis, securi percussus existimaretur.

CAPUT XXIII.

Cognita utriusque nece, Ptolemaeus qui susceperat Aristobuli germanos et uxorem Alexandri, Philippionem filium suum in urbem Ascalonem direxit, memoratos fratres accersiturum: ille adveniens suscepit Antigonum atque ejus sorores, ut ad patrem deduceret: usu et consuetudine amoris igniculus obrepsit adolescenti, ignoscendo profecto, si scirent tyranni ignoscere; atque alteram de sororibus accepit sibi in conjugii societatem. Non tulit hoc Ptolemaeus pater, sed occiso filio, nurum propalam sibi junxit: morum egregius censor, qui inexoratam in filio damnaret conjunctionem ut ipse se parricidio et incesto contaminaret. Pompeio interfecto, qui dum arma Caesaris fugit, spadoni Aegyptio caput suum amputandum praebuit, conversa res: praebuit tamen ea patientia caput, qua tantorum populorum aliquoties victorem decebat, ut in illa victi sorte exsulisque conditione conspiciens rerum humanarum ludibrium et varietatem, gladio cervicem offert, ab eo cui regnum dederat, pro gratia mortem recepturus. Post cujus necem mutatio facta, plerisque ex familiaribus Magni amicitiam Caesaris expetentibus, praecipueque Antipatro incredibilem in modum praedito, ad omnes, quorum affectaret amicitiam. Omnibus enim necessariae opes, et maxime in praeliorum apparatibus, ubi ex inimicis atque adversariis saepenumero chariores efficiuntur. Etenim quia Ptolemaeus Aegypti rex fidem laeserat, ab ipso Caesare bellis gravissimis premebatur.

CAPUT XXIV.

Pergamenus Mithridates cum omni manu quam secum deduxerat, Pelusiacis repulsus obstaculis, in urbe Ascalone resederat. Desperatoque transitu, et conatu irrito, nec jam se committere bello audebat, locis iniquioribus et impar viribus. Cui Antipater Arabas primum in auxilium adscivit, deinde tria millia Judaeorum valida manu et munita armis secum perduxit. Commovit etiam Syriae potentes in adjumentum ipsius, et Ptolemaeum qui habitabat in Libano, et Jamblichum, et Ptolemaeum alterum. Quorum freti societate, etiam alii populi ad bellum accensi sunt. Quibus adjunctis viribus fretus Mithridates, Pelusium accessit, et cum transitu prohiberetur, obsidionem adortus est. Quo loci Antipater praeclarum militiae documentum dedit: siquidem resistentibus oppidanis, cum summa vi belli utrimque decerneretur, primus cum suis dirupta murorum parte in qua ipse praeliabatur, urbem irrupit, eamque cepit. Nec tamen hic finis laboris adjumentique; sed etiam, cum introrsum exercitus pergeret, et circa eam quae appellatur Oniae regio, Judaei-Aegyptii vellent resistere quo intercluderent iter, rursus Antipater, non solum removit praelium, sed etiam ad exercitum juvandum, quae necessaria forent usui humanitatis, ab ipsis qui arma contra paraverant, ministrari effecit. Unde Memphitae quoque animos a praelio revocaverunt, et se Mithridatis societati volentes dedidere. Qui praetergressus suspectiora, cum reliquis Aegyptiis conserendum ratus, liberioribus quidem locis, sed validioribus viris, regionis ipsius cujus incolatus Judaeorum exercitus appellabatur, strenue decertavit; adeo ut praerupto sese periculo daret, ac pene exstinctus foret, nisi Antipater videns totum in quo Mithridates erat, dextrum cornu a cohorte urgeri, ex alia quoque parte includi flumine, nec ullum effugium viris, irruisset a cornu sinistro super eos qui Mithridatem cedentem persequebantur; quos eo usque insectatus est, donec omnis hostium populus exstingueretur. Eo praelio octoginta solos Antipater viros de suis amisit, super octingentos Mithridates, ita ut ipse praeter spem evaserit: atque haec uno momento clades secuta. Antipater multis vulneribus corpore exceptis, egregium virtutis suae testimonium apud Caesarem invenit: Mithridate praesertim non solum suae absolutionis interprete, sed etiam fortitudinis praedicatore: quibus rebus egregie Caesar delectatus, in honorem Antipatrum, ut oportebat, inter amicos recepit. Deinde, ubi ea quae Aegypto forent constituenda disposuit, atque in Syriam processit, Romanae eum reipublicae honoribus affecit: talentum quoque contulit, caeteraque ut probato sibi viro gratiae suae pignora impertivit. Hyrcano etiam summum sacerdotium de sententia Antipatri volens firmavit.

CAPUT XXV.

Antigonus quoque in Syria Caesari occurrit, et quem vel patris deflere aerumnam convenerat, veneno per amicos Pompeii interfecti, vel supplicium germani quem Scipio summa crudelitate, tanquam reum securi percusserat, invidiae magis quam doloris partes exsequebatur, ut Hyrcanum et Antipatrum incubare alienis, quae sibi et fratribus suis per scelus erepta forent, questu gravissimo coacerbaret extorrem se factum habitationis paternae: terram in qua sit natus, negari sibi: tamen suas injurias tolerabiliores videri; multo acerbiores illas quibus tota gens populi Judaeorum ab Hyrcano et Antipatro afficeretur. Eosque de bene gestis in Aegypto rebus vindicare gratiam, cum illud Mithridatis juvandi munus, non ex insita in Caesarem benevolentia, sedulitas ulla detulerit, sed ex Pompeianae conscientia societatis formido extorserit, ut esset offensionis obtentus. Adversus ea Antipater, non verborum referens vicem, sed rerum assertionem, scidit vestem: et nudus vestimentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, offerens oculis circumstantium spectatae indicia virtutis: En, inquit, malevolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tamquam animi lumina micant. Has ego cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos cordi apices gero. Si civibus non creditur, hostes interrogentur, pro quo vulnera illa susceperim. Quid in me aliud, nisi fidem quam tibi deferrem, persequebantur? At objectat mihi Pompeii gratiam: fateor, Caesar, me non hominum, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie, ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur. Militavi itaque non uni, sed omnibus: fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi ille coepit amicus esse, quam Caesari esset inimicus. Tuus ille gener erat, et tu socer illius. Cum esset in partibus Judaeae, juvi, ut imperatorem Romanum; non tamen ea pro illo quae pro te, excepi vulnera. Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. Quid mirum autem, si captivus vulnerum decus nescit? et fugitivus quid sit fides, ignorat? Quid autem perpetuus hostis objiciat mihi, nisi vestram amicitiam? Mirum sane videtur, quod accusatum quemquam Romanos adeat Antigonus, quos bello soleat incessere, atque apud eos exutum se imperio queratur, cujus usum ac negotium, non ad sui potentiam, nec ad insigne domesticum, sed ad lacessenda arma Romana, et ulciscenda patris germanique exitia desideraverit. Ingratus salutis tribunal Romanum non timeat, sed etiam audeat ultro incessere, cum sciat istic rebellionis suae consortem poenas luisse. Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hyrcanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem. Tum ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eo qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus tulit et incrementum potentiae. Totius enim Judaeae procurator factus est Antipater: sane poposcit, ut muros Judaeae qui bello diruti fuerant, aedificaret. Tantumque negotium datae fidei securus, et postulavit et impetravit. Eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt, quae insignia honoris Antipatro conferenda Caesar aestimavisset, ut suae justitiae, et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent. Prosecutus autem Caesarem Antipater ex Syria, in Judaeam flexit iter. Et primo, quem Pompeius destruxerat murum, in veterem statum reformavit. Deinde tumultus repressit, conveniens singulos affectu parentis, nunc mollioribus monitis, nunc minis; ut quae pacis essent potius quam belli, sequenda arbitrarentur, neve exasperarent animum regis. Qui si inoffensus maneret, civem praestaret: si commoveretur, tyrannum exhiberet; et si mitis esset natura Hyrcanus, caverent tamen ne eum contumelia exacerbarent: sibi quoque studium esse, ut in medium consuleret, pro sollicitudine pia non pro potestate. Sed si navare aliqua tentarent, vindicandi animum sibi non defuturum, Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur. Cui enim dubium foret ex amicis in arma erupturos, si eum cui regnum ipsi firmaverant, cognovissent regno exutum? Simul quia lenitudine ingenii tardiorem Hyrcanum noverat ad exsequendas publicorum munerum necessitates, filiis suis dividendam tuendae regionis curam putavit, quod ille impar tantae moli imperioque esset. Phaselum itaque seniorem ex liberis praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit. Herodem quoque minorem natu atque admodum adolescentem pari honore Galilaeae praefecit. Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit.

CAPUT XXVI.

Laborabat enim Syria Ezechiae latronis incursionibus. Quibus ille praedatoriae manui princeps totam infestabat provinciam, atque omnibus locis infensus erat. Quem correptum jugulari jussit, multosque praedonum interemit: quod ei magnam virtutis gloriam peperit, ut haberet apud Syros gratiam. Unde in urbibus ac vicis canentium vocibus celebrabatur, quasi pacem et quietem publicam multa post tempora reformavisset. Excitabat hic sermo secundo plebis rumore aemulationem piam laudis fraternae, ut Phaselus juniorem natu, quem adaequaret mentis benignitate, allectis in primorum locum benevolentia praestantioribus, qui severa temperarent gratia. Unde et maximus honor Antipatro, quasi parenti publico, deferebatur: ipse tamen nihil de benevolentia ac fide mutavit, qua observare Hyrcanum solitus erat. Sed difficile est in prosperis invidia carere. Denique primum tacitus Hyrcanus ad juvenum laudes vellicabatur; vehementius tamen eum, quae praeclare gesta in Herodis operibus ferebantur, exasperabant, quem ultra leges Judaeorum et privati modum progressum videbat, ut omnem sibi cum fratre ac patre vindicaret potentiam, regemque exuerent omni honore, cui nihil praeter nomen resedisset, quod vacuum potestatis inanem speciem praeferret. Denique inconsulto eo plurimos neci datos sine mandatis regalibus interfectos, quos lex patrum perire non sineret; unde oportere Herodem in causam vocari plerique aiebant, ut rationem daret, qua gratia violaverit legem, quae inauditos vetaret exitio dari: debere assurgere Hyrcanum, vel hinc experiri, utrum regem an privatum sese Herodes gerat. Qui vocatus in judicium nisi adesset, manifestum fore, quo tanta ejus insolentia aspiravisset. His atque hujusmodi regiorum satellitum sermonibus Hyrcanus per invidiam paulatim accendebatur, qui propriorem ignaviae pudorem increpitabant, quod regalium negotiorum jure decesserit, transfusa in Antipatrum et filios ejus potestate, quos dominos constituerit licentia sibi regnandi imminuta. Quibus excitus, statuit Herodem judicio suo non defore purgaturum, quae adversum leges usurpata objectarentur. Herodes tametsi in judicium se vocatum indignaretur, tamen vel patris monitis, vel consilio placidiore adventabat, praeoccupatis Galilaeae munitionibus: sed tamen neque invidioso agmine, ut bellum minari videretur, nec iterum in tuto praesidio, ut salutem proderet: fultus quoque Sexti Caesaris erat aspirante sibi gratia; qui metuens ne quid juveni insidiarum irrogaretur, praescripserat Hyrcano mandatis severioribus, ut a judicii gravioris periculo temperandum putaret. Unde magis absolutionem judicii Sexto detulit quam voluntati; quamvis Hyrcanus, etsi insimulantibus cesserat, ut eum in causam vocaret, volens tum absolverit, quoniam servare hero quam persequi malebat. Sed ille juvenili calore injuriam dolens, absolutionis ingratus, perrexit ad Sextum proposito studio, ut si iterum vocaretur, non obediret, deditque obtrectantibus insimulandi locum: quamvis Hyrcanus non assurgeret ad ultionem, cum videret superiorem: recordatione tamen injuriae (quae tractando alitur) excitus Herodes, congregato exercitu pergebat Hierosolymam, ut solveret omnem Hyrcani potestatem, ac pene effecerat, nisi a fratre infractus et patre, impetus ejus consenuisset, rogantibus, ut insurrexisse satis putaret, et minitatione vindictae modum poneret; abstineret tamen ab imperatoris exitio, sub quo non mediocrem assecutus foret gratiam, ut tantam potestatem adipiscerentur: laesum quidem videri, quod in judicium vocatus sit; sed rursus affectum gratia, quod absolutus: durum nimis, si injuriam prosequatur, et pro salute ingratus sit: dubium deinde ancipitemque bellorum eventum: gravem quoque invidiae sarcinam, cum imperatori suo arma inferat, et ei qui paterno affectu eum foverit, saepius juverit, numquam laeserit, nisi cum malis consiliariis usus, umbram ei excitaverit iniquitatis, qua se lusum arbitraretur.

CAPUT XXVII.

His et talibus fregere juvenilem impetum, bellumque intestinum a Judaea remotum, sed Romanorum interventione transfusum atque in eos versum. Siquidem a Caecilio Basso Sextus Caesar dolo interemptus est: et postea Julius Caesar triennio et septem mensibus potestate functus perpetua, quia privati habitum supergressus fuerat, in senatu graves poenas dedit, Cassio Brutoque auctoribus. Unde congregatis urbibus, cum ultum iri filius Julius adoptivus patris exitium, adjuncto sibi Antonio destinavisset, quia maximam belli partem, missis auxiliis, Herodes juvisse aestimaretur, totius Syriae eidem regendae commissa est sollicitudo. Quae res Antipatro causa lethalis exitii fuit.

CAPUT XXVIII.

Timens enim Malachus Antipatri potentiam quae virtute Herodis cumulabatur, corrupto uno de regalibus ministris, Antipatro venenum paravit. Quo potato, post convivium statim moritur Antipater, impigro in caeteris ingenio, et maxime quaerendo stabiliendoque Hyrcani imperio vir strenuus. Tulit graviter Herodes obitum patris, commotoque exercitu, ultorem pollicebatur; sed fraterno consilio revocatus, ne bello intestino Judaea inter Herodem et Malachum vexaretur, parato ad repugnandum et maxime dissimulante Malacho, quod necis Antipatri conscius foret; in aliud genus ultionis facile traductus est, ut satisfactione accepta quod nulla fraude Malachi Antipater obiisset, Hyrcanum ac Malachum Herodes ad coenam vocaret, et de sententia Cassii, qui etiam suis id negotii mandaverat ad obeundam ultionem directis: parati centuriones praepositique Romani exercitus, venientibus Hyrcano simul ac Malacho occurrere in littore, atque evaginatis gladiis utrumque eorum circumstetere. Solum tamen Malachum multis vulneribus confossum ac laniatum supremo exitio trucidaverunt. Consternatus eo terrore Hyrcanus, sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis corruit. Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogato Herode, quis praecepisset Malachum occidi, ubi cognovit ex praepositis, Cassii Romani imperatoris jussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi, et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit. Sed hoc sive prae metu dixerit, sive ita senserit Hyrcanus, haud liquido patet, neque nostro definiri potest judicio. Insurrexerat Elichus, qui fraterna necessitudine Malachi mortem cuperet ulcisci: sed quia Herodem lacessere non audebat, fratrem ipsius Phaselum lacessendum arbitrabatur. Quo cognito, Herodes movere se cupiens, retentus est corporis infirmitate. Elichus interea munitiones quasdam et praecipue Massadam impositis praesidiis occupaverat. Sed ubi Herodi refusus salutis vigor est, recepta omnia, ipsumque Elichum munitione Massadae Herodes obsecrantem dimisit. Interpellaverat ejus potentiam Antigonus Aristobuli, adminiculante sibi Ptolemaeo socero, quos Herodes praelio fudit, et ejecto Antigono, Hierosolymam victor revertitur. Magna gratia etiam recentis triumphi, et praecipue novae conjunctionis. Nam primo Dosis ei conjux adhaeserat, ex qua Antipatrum suscepit filium; postea Mariamnem Alexandro Aristobuli filio genitam, secundis sibi nuptiis copulaverat, Hyrcano proximam, atque ob ea regali praeditam nobilitate. Nec tamen invidiam evasit, quod regnum praereptum ire Hyrcano affectaverat. Nam ubi bello Macedonico Caesar atque Antonius Cassium Brutumque oppressere, victoresque alter in Italiam regredi maturavit, alter in Syriam properandum credidit; legationibus plurimis affluentibus convenere ad Antonium Judaeorum quique potiores, atque in Bithyniam processere, accusantes Herodem fratremque ejus Phaselum, eo quod ipsi violenter invasere rerum omnium potestatem, nomen solum Hyrcano ad speciem honoris dereliquissent. Sed praesentia Herodis praevaluit et gratia, qui non mediocri pecunia, sed et muneribus opimis Antonii animum sibi devinxerat. Unde ne sermone quidem ullo perstrictus ab Antonio, evacuavit invidiam adversum se directae legationis. Iterum centum fere viri Judaeorum Antiochiam ad usque, non minore spiritu accusatum profecti, apud Daphnem offendere Antonium, jam totum Cleopatrae amoribus deditum, atque ejus libidini deservientem, ibique arguere coeperunt intolerabilem fratrum potestatem. Messala contra refellebat assistentem Hyrcano et insolentiam gentis redarguebat, quae factione paucorum excitata suos detrectaret, alienos quaereret, Hyrcanique injuriam praetexeret; cum Hyrcanus, quod civibus esset accommodum, praeoptavisset. Cognitis itaque allegationibus partium, interrogavit Hyrcanum Antonius, quos aptiores esse arbitraretur. Cujus affectu secundum Herodem ac fratrem ejus conveniente, cum voluntati suae responsa congruerent, delectatus admodum, quod erat fratribus paternae hospitalitatis copulatus necessitudine, quando eum cum Gabinio advenientem in Judaeam gratissime satis Antipater hospitio recepit, multisque percoluit officiis; Herodem et Phaselum tetrarchas ordinavit, totiusque Judaeae procurationem agere praecepit. Hinc quoque multiplicatus est numerus conquerentium: nam etsi alios legatorum custodia receperat, alios affecerat contumelia; illi tamen postea legati ad Antonium in urbe Tyro degentem, facta Hierosolymis seditione pergere praecepit, voluntati civium non defuerunt. Et quamvis graviter esset in reclamantes vindicatum, rursus tamen perstrepere ausi sunt: missus ab Antonio Tyriorum praeses, qui corriperet insolentiae reos, cum tam ipse quam etiam Herodes atque Hyrcanus quaererent, ne ibi gravissima supplicia, patriaeque perturbationes et causas bellorum gigneret. Ubi nihil profectum, sed irrationabili contentione misceri omnia coepere, direxit Antonius armatos: a quibus alii caesi, alii graviter saucii; ab Hyrcano tamen ut sepulturae mortui, aut medicinae, qui potuerant evadere, gratiam adepti, geminae humanitatis occasionem dedere, qua ejus in cives benevolentia manifestaretur. Caeteri quoque qui effugerant, ita urbem exagitando exasperaverant Antonium, ut etiam in eos quos vinctos tenebat, suprema supplicia mandarit.

CAPUT XXIX.

Cesserat acerbitati insolentia, sed decursu fere biennii effuderat se Syriae Parthorum exercitus, Pacoro regis filio et Barzafarmane Persarum satrapa, barbarum agmen ductantibus. Quibus stimulator accessit Lysanias Ptolemaei filius, defuncto patre, cui cognomentum Menneo fuit: exutus jam potestate per memoratum satrapam, sollicitavit Pacorum promissis mille argenti talentis, et quingentis mulieribus, ut Antigono regnum daret, Hyrcani solveret sacerdotium. Pacorus ministro regio partem equitatus dedit (quoniam ipse rebellionibus intra Syriam detinebatur), ut in Judaeam transiret, atque Antigono rem gereret et studium ejus juvaret: sed hoc quoque parum processerat, nisi confligentibus adversum se Judaeis, Herode ac Phaselo, et contra Antigono, ducibus de sententia Antigoni propositum foret, ut Pacorum conciliatorem pacis reciperent. Quod Phaselus ingenii facilitate, obnitente Herode, probatum in tempore, mox sibi perniciosum expertus, cognovit natura barbaros esse infideles: nam missus ad Barzafarmanem, quasi pacis exsecutorem et cum Hyrcano profectus occurrit satrapae, astute satis velanti insidias specie benignitatis. Denique profecturis munera dabat, et quemadmodum circumvenirentur dispositionibus suis constituebat. Prosequebantur eos custodiae magis causa, quam socii periculorum. Deferebantur nuntii, quod mille talentis Parthus redemptus foret ad exitium memoratorum. Ofellius quoque fugam suadebat, quod a Saramalla Syrorum dirissimo factionem eis paratam cognoverat. Sed nec sic quidem adductus est Phaselus, relicto Hyrcano, sibi consulere; verum adorsus est satrapam gravioribus contumeliis, quod pretio fidem proderet, plurisque pecuniam quam aequitatem duceret; amplius pro salute sese daret, quam Antigonus pro regno annumeraret. Sed Persa fidem quam prodiderat, perjurio conciliare sibi nixus et suspicionem omnem depellere, haud multo post dolum patravit. Nam eo profecto ad Pacorum, quibus id negotii dederant, Phaselum et Hyrcanum corripiunt exsecrationibus, quando aliud jam facere nequibant, ultum iri cupientes barbarorum perjuria et perfidiam proditionis. Nec minus Nini minister missus in Judaeam dolis praetenderat, ut caperet Herodem: sed illum jamdudum suspectantem insidias barbarorum gravis ad cavendum cura exercebat, seque intra munitiones tenebat. Nec simulatis a Pacoro mandatis quibus de Phaselo ejusque insolentia fratrem conveniret, muros egredi et alloquiis hostium sese committendum putavit. Cognitoque fratrem et Hyrcanum teneri, nocte in Idumaeam suos praemisit, atque ipse cum servulis insequentes barbaros fudit. Multisque caesis, in Massadam sese properato gradu contulit: graviores tamen Parthis expertus Judaeos qui fugienti incubuerant, et suos quidem intra munitiones composuit, ultus sese de insequentibus. Ipse autem relictis praesidiis quae matri et fratribus junioribus praesidio forent, in Arabiam Petraeam contendit. Infudere se Persae Hierosolymis, irruentes in fugientium domos: versa omnia in rapinas, bellum, tumultus: eorum injuria processit, ut regnum Antigono traderetur; Phaselus quoque et Hyrcanus in potestatem ejus ad subeunda quae libitum foret, consignarentur. Ille autem tenere sese diutius nequivit, sed continuo in Hyrcanum facto impetu, aures ejus dentibus suis abscidit, ne quando ulla rerum conversione recursus ei pateret ad sacerdotium: summum enim sacerdotem immutilatum esse oportet, nec licere per legem liquet, ut mutilato corpore quisquam summo fungatur munere sacerdotii. Phaselus adscitae sibi mortis celeritate contumeliam praevertit, illiso capite saxis quae forte occurrerant, dedignatus servari ad ludibria, vel jussu alieno mori qui posset vinctis licet manibus et ferro negato exitum vitae invenire. Fuit tamen etiam alius de eo sermo hujusmodi, quod saucio Antigonus medicum adhibuerit, quo venena vulneri tanquam medicamentum infunderentur. Quilibet exitus horum, principium habuit spiritus ferocioris. Addidisse allegatur in ultimis suis, cum jam exhalaret spiritum, cognito quod Herodes viveret, et fuga paratas insidias evaserit, cum gratia sese obire: quia superstitem relinqueret qui sibi ultionem inferret. Herodes autem properavit in Arabiam, sperans se accepturum pecuniam, qua sola barbaricam inclinari posse crederet avaritiam, ut fratris redimeret captivitatem: ac si vel Arabem paternae immemorem dilectionis, vel referendis muneribus tenaciorem offenderet, aes mutuum posceret pretium redemptionis, pro quo oppigneraret redimendum filium, quem ad hos usus septennem puerum secum deduxerat. Sed praeventum est piae studium germanitatis morte Phaseli, et in vacuum Herodes tam sedulo fraterni studia muneris exsequebatur. Prius tamen quam de morte fratris cognosceret, Bocchum Arabiae regem alienum reperit, quem amicum credebat: nam is fidem cum tempore mutavit, et jam appropinquantem Arabiae finibus Herodem vetuit intrare: composito quod sibi Parthorum nuntiis insinuatum foret, ne profugum suum in regnum Arabiae recipiendum putaret, bellique gravissimi causam sibi gigneret. Quibus offensus Herodes, continuo retulit, quae justae commotionis dolor prompserat, atque inde in Aegyptum convertit. Mox tamen Bocchum poenituit violatae gratiae, missisque per quos revocaretur Herodes, praevertit. Cui ingresso regiones quas Rhinocorii inhabitabant, et de fratris interitu, et de Hyrcani captivitate qui sub vinculis in Parthienem deductus est, veris insidiis manifestatum, tantumque moeroris assumptum, quantum depositum sollicitudinum, ut pro bello fugam pararet. Denique Alexandriam summo studio contendit, atque ibi cum honore a Cleopatra susceptus, quod tanti nominis virum ducem militiae suis expetendum partibus arbitraretur. Unde posthabitis reginae petitionibus, Romam navigavit, minores procellas hiemis ratus perturbationesque Italiae compertas, quam quos in Cleopatrae mobilitate graviores omnibus naufragiis fluctus perhorrescebat: denique inexspectatis ventorum flatibus profectus, circa Pamphiliam periculum incidit, sed evasit tamen; et mutato navigio, Brundusium prius, atque inde Romam pervenit. Ibi paternae amicitiae praerogativa adiit Antonium, deploratisque suis et domesticarum aerumnis necessitudinum, quibus in obsidione positis Romam precatum venerat. Antonium flexit, assumpta ex tanta rerum conversione misericordia, quia rex dudum potentissimus, et qui Romanae reipublicae saepius tulerat opem, repente ut naufragus, et rerum omnium egens, auxiliique inops suis in periculo positis suppliciter imploraret auxilium, sedem mutaverit: in quo etsi Antonius hospitalitatis gratia quae sibi cum patre ejus Antipatro fuerat, propense inclinaretur maximeque quod Idumaea tetrarchon faciens regno praedestinatum reliquerat.

CAPUT XXX.

Caesar tamen benevolentia naturali diffusior, et toleratam in Aegypto Antipatri militiam omnibus patris sui Caesaris praeliis, et hospitalem conjunctionem tamquam renovatis gratiae pignoribus chariora habebat: suspectabat tamen versutum ingenium regis, non aequo et bono, sed negotiorum suorum utilitatibus prave intentum. Senatus adeundi data copia, apud quem Messala et Atratino astruentibus paterna bene gesta, ipsius quoque Herodis officia erga Romanam rempublicam patrum auctoritate decretum est, utile Romano imperio regnum Herodis videri: quod astipulante Antonio, bello adversus Parthos gerendo adjungi Romanis memorati regis societatem conduceret. Dimisso senatu, Caesar atque Antonius et Herodes pariter egressi curia, prosequentibus magistratuum officiis deducuntur. Primoque die, quo regnum Herodi senatusconsulto delatum foret, Antonius adornat convivium, regemque invitat. Eodem fere tempore Josippus frater Herodis aquae inopia fugam in nocte composuerat: sed tanta subito vis pluviarum terram infudit, ut omnes repleret ductus aquarum. Itaque revocato transfugio quod ad gentem Arabum parabat, obsidentis Antigoni copias partim insidiis, partim congressione atque aperto praelio fudit, sed et ipse plerumque adverso exitu sese in castrum recepit. Et jam Herodes ex Italia in urbem Syriae Ptolemaidem improvisus aderat; propereque egressus navigio, cum ingenti manu civium et peregrinorum Antigonum petebat, occurrentibus sibi Ventidio et Silone ducibus Romanae militiae, quos Antonius deducendo Herodi adesse praeceperat. Eos Gellius in hos usus directos ab Antonio licet abhorrens studio, quod utrumque eorum Antigonus pretio averterat, specie tamen de proximo convenire suaserat: si quidem in proximis urbibus, ob reprimendi belli Parthici tumultus, Ventidius immorabatur; Silon autem intra Judaeam positus, apertam cum Antigono societatem pecunia conficiebat: nec tamen Herodes auxilio egebat, cui praeter paucos Galilaeorum, universi adhaeserant: et quia propositum erat, ut de Massada, suos quamprimum eriperet obsidioni, Joppen in medio positam pugnando cepit adversariorum manu refertam, ne ad ulteriora progressus, hostem a tergo relinqueret: et quamvis iter ejus Antigonus impedire cuperet, tamen facili negotio Massadam recepit, suosque exemit periculo. Deinde profectus Hierosolymam cum omnia fecisset, ne pugnandi haberet necessitatem, asserens se pro civibus adversus rebellionem, non adversum suos praelium recepisse: lacessitus ab Antigoni fautoribus, sagittis et levioribus spiculis de muro sibi obstrepentes fugere coegit. Nec ulla fuisset victoriae mora, ni dux Romani agminis Silon subornasset milites, qui de inopia querelam expromerent, vastataque omnia circa muros, difficultatemque utensilium, et angustias alimentorum praetenderent: et jam tempus adesset quo ad hiberna eos concedere oporteret, rupturos imperium minarentur, ni sibi acquietum foret. Jamque seditio convaluerat, nisi Herodes centurionibus pariter ac militibus Romanis medium se offerens oravisset, ne desererent eum, quem Caesar et Antonius, senatus quoque tuendum sibi commiserant, quum praesertim nihil defuturum usibus polliceretur. Et completa oratione in regionem egressus, subito rerum omnium abundantiam exercitui suppeditari fecit, ut nulla Siloni superesset causatio: et inde erectis universorum animis, cum duobus millibus peditum et quingentis equitibus Idumaeam recepit. Quieto jam Romanarum agmine, atque in hibernis locato, dux facti Josippus leviori electus negotio, ne quid adversus Antigonum majore periculo usurpandum arbitraretur: ipse autem suos ex Massada translatos, cum in Samaria provisis quae munimento et usui fore crederet, constitisset: glaciali hieme et repletis nive locis omnibus, praeveniens adventus sui nuntio Sephorim prisco vocitatam nomine quam Diocaesaream postea nuncupaverunt, sine ullo ingressus praelio reficiendis quos hiemales pruinae atque asperiora gelu itinera fatigaverant, opportunam existimavit: erat enim illic et alimentorum multa copia. Ubi refectis cibo et stativa interpositione militibus, adversum latrones praelium adoriundum putavit, qui totam percurrentes regionem, non minore quam bellica incursione locorum incolas attrivere. Itaque primo partem quamdam equitum et peditum in vicum Arbelam praemisit, et ipse cum reliqua manu post quadraginta dies adfuit. Nec tamen exercitus specie territi latrones; sed cum armis occurrendum rati, praeferebant disciplinam bellicam et latronum audaciam. Conflictu habito, cessit cornu Herodis sinistrum; sed cito reparavit Herodes, et adhibitis adjumentis, suos statuit, insequentes perculit, atque infregit impetus eorum. Qui cominus pugnantem Herodem pati nequivere, declinantesque usque ad Jordanem secutus neci tradidit. Reliqui omnes supra fluvium dispersi, ut omni incursionum metu Galilaea absolveretur; residentibus tantummodo, qui se latebris recondentes, ac velut infodientes speluncis, victoriam morabantur. Erant autem in praerupto montium, concavis saxorum lateribus, inhorrentes specus, inter scrupeas rupes, invio undique et impossibili, nisi locorum incolis, accessu. Qui transversariis semitis et angustis callibus, quibus solis adiri solerent, periculi usu, ut adversus periculum deprehendendi tutiores forent. Caeci intus antrorum recessus, quorum in fronte petra, usque ad profundas congregationes aquarum, velut quodam continenti jugo prominens, spem adeundi excluderet, lubrico undique situ, de supercilio montium cadentibus aquis, et amnium cursu fragoso, ut praecipitium fluentorum ruina, et saxum imminens charraris plus terroris daret. Deinde aliquamdiu rex in incerto haesit, non reperiens quemadmodum naturam vinceret. Postea vero hujusmodi commento usus, ut in modum arcarum machinato munimine, validissimos quosque includeret: in ipsa spelaeorum ora armatos, retinaculis quibusdam deposuit, qui facile inermes cedere, et cum omnibus necessitudinibus et generatione interficere coeperunt: at si qui resistere auderent, eos injecto igni exurere. Nullus pietali locus. Quin etiam volens Herodes plerosque eripere neci, atque ad se confugiendi fiduciam dare, avertit magis: ita ut nullus voluntarius Herodi adjungeretur; et si qui adigebantur, mortem praeferrent captivitati. Denique unus de senioribus cui septem filii uxorque adessent, quorum saluti consulere posset, omnes eos tali occidit modo: Singulos quosque progredi jubens, ipse in ingressu stetit, et procedentem de filiis interficiebat. Despiciens Herodes tam triste facinus ac miserabile, paterna perstrictus necessitudine, arcebat manu, et verbis rogabat, ut parceret liberis, impunitatem pollicens: at ille haudquaquam ullis inflexus vocibus, atque insuper regi conviciatus, supra filios etiam uxorem peremit praecipitatis ex alto cadaveribus filiorum, ad ultimum semetipsum in profundum praecipitem dedit. Perterritus his Antigonus, quod tum facile Herodes latronum multitudinem, locorumque superavisset difficultatem, ipsius quidem praesentiam declinavit: sed convertit se ad Ptolemaeum, quem Herodes parti exercitus praefecerat, et vir ad furta belli peridoneus, per eos quibus mos erat turbare Galilaeam, improviso impetu Ptolemaeum jugulari coegit: Josippum quoque fratrem Herodis, germano in aliis occupato partibus, impigre repugnantem cum militibus Romanis qui in adjumentum ejus temere collecti advenerant, delevit. Nec tanto contentus triumpho, addidit etiam victoriae gravem in defunctum contumeliam, ut abscisso capite relinqueretur: pro quo Pherora frater perempti quinquaginta talenta obtulit, nec impetravit. Qua victoria rursus in Antigonum plurimorum intra Galilaeam studia conversa renovataque belli negotia. Antiochiam Herodes contenderat, illic amoeno satis loco quem Daphnen vocitant, requiescebat. Ubi accepto germani necis nuntio, paulisper ingemiscens passioni moerorem distulit, vindictam paravit. Non tulit Antigonus furentem dolore, sed intra munitiones sese recondit. Irrupit Herodes, ut persequeretur tanti facinoris auctores, et facile occurrentia avertit agmina. Erat multorum nex plurima, obstructae viae jacentium cadaveribus, ut itinera ipsa peremptorum funeribus replerentur. Peractum esset praelium, omnibus fuga versis, si Herodes Hierosolymam protinus dirigendum iter aestimavisset. Abjecerat Antigonus hastas, ultimum supplicium pertimescens. Confusi omnes metu, adeo ut cum asperitate hiemis revocatus a persequendo esset Herodes, et armis depositis, balneum esset ingressus uno comitatus servulo, occurrerunt ei tres viri districtis mucronibus: deinde plures, qui fugissent de praelio, latibula quaerentes. Hi, viso rege, turbati metu pertransire, atque ad exitum balnei festinaverunt, ut possent evadere, qui potuerant necem regis patrare bellumque absolvere. Denique nemo fuit, qui fugientes corriperet: unde conjiciens Herodes, quanta hostibus for mido inesset, incubuit praelio, et Pappum ipsum ducem adversi agminis interfecit, atque ejus abscindi caput jussit, quod ab eo frater Josippus regius interemptus foret.

CAPUT XXXI.

Antigonus interea fugam quam paraverat, distulit: quem morantem Herodes circumfuso exercitu obsedit; incubuitque ea parte quae erat ante templum, qua parte etiam Pompeius murum irruperat. Tanta autem jam victoriae regi praesumptio, ut etiam obsidione coepta ad accipiendam uxorem Alexandri filiam deflecteret, hymenaeis classicum mutans, et nuptias bello intermiscens; atque ex occasione praelii conjunctionis opportunitatem adeptus, a festis ad bellum revertitur. Occurrit et Sosius missus ab Antonio in adjumentum regium: ita conjunctis viribus, cum usu belli et disciplina militari Romani praestarent, et regi studio placendi inniterentur, vix quinto mense facta irruptio, Herodianis murum ascendere ausis. Irruentibus autem Romanorum centurionibus oppidum, innumeratae factae caedes, vastata circa templum omnia. Alii fugientes ad templum, alii congregati intra domos obtruncabantur: nulla miseratio senectutis, nulla infantiae aut muliebris infirmitatis. Obtulit se Antigonus, et immemor loci, dejecit se ad pedes Sosii. At ille quem tanta rerum conversio admonere debuit misericordiae, conviciatus jacentem Antigonum vocavit, nec tamen quasi mulieri pepercit, sed vinctum in carcerem detrusit. Fluctuare Herodes, quomodo Romanorum manibus eriperet patriam, quomodo templum a gentilibus incoinquinatum reservaret. Festinabant enim Romani spectare mysteria interiora, profanare sancta sanctorum. Rex vero nunc prece, nunc minis removere singulos, fuga deteriorem arbitratur victoriam, si quid sacramentorum divulgaretur. Instare ad praedam Romani, Herodes resistere, ne vacuam sibi urbem relinquerent, regnumque sibi superesse deserti. Sosius contra captae urbis praedam militibus deberi asserebat. Sed rex de proprio spopondit militi se pecuniam daturum: atque ita reliquum patriae quod remanserat, pecunia redemit: ut promissum impleret, humanissime milites suscepit, rationabiliter duces, ipsum quoque regia liberalitate Sosium remuneratus est: nemo ingratus recessit. Sosius coronam Deo obtulit, et profectus secum abduxit Antigonum ad Antonium, quem ille quasi degeneris animi virum, securi percussit.

CAPUT XXXII.

Herodes autem plurima etiam suis largitus, plurima Antonio amicisque ejus dona dedit; nec tamen redimere ab Antonio potuit securitatem sui. Jam enim Antonius Cleopatrae amori defeneratus inserviebat: atque addictus, ejus libidini famulabatur, sed vincere non poterat femineas aviditates, et maxime exercitatae mulieris in caedibus propinquorum, quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat: eadem avaritia simul et crudelitate, si quos de Syria locupletiores fama acceperat, interficiebat: atque addicto jam ad suas libidines Antonio, regnum quoque Judaeae et Arabiae exstinctis utrique genti imperitantibus, avaritiae suae adjungi posse arbitrabatur. Sed quamvis libidine ebrius, somno gravis, in hac tamen parte resipuit Antonius, ut tales viros et potentissimos reges, pro imperio petulantissimae mulieris exstinguere detrectaret. Tamen ne immunes dimitteret, amicos eorum perculit; possessionis maximam partem ademit, eamque praecipue quae balsamum gigneret: urbesque omnes intra Eleutherum amnem sitas, Tyrio tamen et Sidone exceptis, Cleopatrae cupiditati adjudicavit. Quae tali mercede a viro delinita, usque ad Euphratem prosecuta proficiscentem in Parthos Antonium, per Judaeam revertit, ubi donis muneribusque maximis conciliare sibi reginae animum Herodes non praetermisit. Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret. Siquidem non multo post ei Parthorum rex Artabazes, Tigranis potentissimi regis filius dono est datus. Quem Antonius captivum tenens, cui omni praeda et spoliis Persicis triumpho debitum, quasi vile mancipium mulieri addixit: ut quo illustrior fuerat victoria, eo turpior esset largitio, quae regem tanto ludibrio dehonestaret. Nec tamen diutius potitus secundis, qui uti illis nesciebat, insolentia muliebri Augustum in se excitavit. Itaque bellum Actiacum magnis utrinque parabatur motibus. Promptissime rex cum Antonio gestiebat bellum subire, quia et Judaea ab hostili tumultu vacabat, et Hyrcaniam a sorore Antigoni diu retentam receperat. Sed in hoc quoque Herodes beatissimus, cui invisum est periculis alienis sese miscere. Volens itaque Cleopatra alienare animum ejus a regibus atque avertere, suadet viro, ut bellum adversus Arabas gereret Herodes: quo si superior esset, Arabia reginae cederet: si inferior, dominatus Cleopatrae in Judaeam extenderetur. Uter vicisset, alterum solveret. Quod consilium non ex dispositione, sed ex usu in Herodem inclinavit: qui simul, ut praelium adorsus est, validior equitatu avertit hostem; in exitu multitudine hostium superatur, et numero circumvenitur. Congregatis in Canatha viribus adversariorum, adversum quos densare aciem volens, elatis suorum animis successu priorum, eaque causa in hostem irrumpentibus destituitur, et maxime fraude Athenionis, quem Cleopatra ducem adjunxerat, non ut adjuvaret Herodem, sed ut in ipsa desereret necessitate. Denique destitutum exercitum ejus in locis saxosis atque inviis adorsi Arabes, gravi caede sternunt funduntque, et fugatos usque ad refugia secuti exitio dedere: adfuit Herodes serius quidem quam necessitas expostulabat; sed tamen ultus aerumnam, posterioribus praeliis ita Arabas afflixit, ut unam illam victoriam suam saepius deplorarent. Accidit etiam motu terrae gravis animorum defectio, quo pecorum plurimum, hominum quoque triginta fere millia consumpta sunt. Militaris tamen omnis manus, eo quod sub dio habitabat, incolumis perseveravit. Hinc quoque erecti animi hostium, ut arbitrarentur quod desertam Judaeam facilius invaderent, et perculsos talibus prodigiis affligerent. Unde eos Herodes ad defensionem sui erigendos putavit, et maxime quia legatos quos in Arabiam miserat, necatos dolo compertum habebat. Hoc ergo trepidantes sermone adorsus est. Cum tot secundis nostrorum praeliis, fractae res hostium usque ad ipsorum fuerint confessionem, qui vesano dolore perciti, quasi victi legatos nostros peremerunt; mirum mihi videtur, quod metus vos irrationabilis in tantum perculerit, ut fortuita elementorum notis jam virtutum successibus praeferatis: nulla congressio fuit, qua non statim Arabes cesserint, atque in fugam conversi, cedendum existimaverint: et ut se habent furta belli, fraude atque insidiis remedia captaverint; non ut ipsi vincerent, sed ut nostram differrent victoriam. Pro quibus cum confidere oporteret, exagitatio successit quasi formidabilis belli, quia terra tremuit, cum soli innocui fuerint quia praelia gererent. Aut si considerare velimus quibus offecerit, Arabes potius aestimabimus, quos in bellum reduxit, ne se fugiendo subtraherent fortioribus. Video enim illos non armis aut viribus fretos, sed pecoris nostri dispendio in aciem remeasse. Fragilis autem spes, quae non ex propriae virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria: cum in terris nihil tam mutabile, quam vel secundae res vel adversae. Exiguis enim momentis status rerum humanarum novantur. Nec prosperitas diuturna, nec aerumna est pertinax. Itaque nec miserum esse nec contra, perpetuum est; sed alternae frequenter, et in iisdem variae vices rerum. Denique ex nobis exemplum capessere licet. Conflictu superiore potiores fuimus, sed in processu praelii sors mutata, ut vinceremur ab his quos viceramus. Ergo et nobis sperare suppetit, quod vincantur a nobis qui nos vicerant. Incauta enim semper nimia praesumptio, et sui negligens. Timor autem prospicere futuris admonet, et diligentiam docet. In prosperis audacia obrepit, et inconsulta temeritas nescit consilium ducis exspectare. Denique contra sententiam meam progredientibus, vobis Athenionis nequitia nocendi locum reperit. Nunc mihi trepidatio vestra vadatur praerogativam victoriam. Erigite igitur animos, et veterem Judaeorum magnanimitatem attollite. Nec vos insensibilium commotiones perterreant, nec terrarum motus alterius aerumnae judices arbitramini. Habent suam noxam passiones elementorum: nec aliud timeatis, quam quod in ipsis offensibus est. Non enim signa periculorum sunt in terrae motu atque animantium lue, sed ipsa pericula. Nihil est quod timeamus, quasi gravia perpessuri qui pertulimus gravissima. Propitius jam potest esse, qui vindicavit: et mitior, quam si non vindicasset. Quid servatur post terrae motum ac pestilentiam, nisi misericordia? Quia solvimus duplicia peccata. Et tamen nos, quod bello utile sit, integrum habemus. Pestilentia enim extra bellum positos abstulit: nostra autem victoria id hostibus ademit, quod bello idoneum legerant. Deinde nobis pecus mortuum, illis consilium, qui legatos quos misimus, contra jus fasque jugulandos putaverunt. Praevaricati sunt legem omnium hominum, ipsorum etiam barbarorum: quoniam apud ipsos quoque qui nesciunt humanitatem, inviolabiles legati habentur: dum vindicta coelestis reformidatur, et tanti sceleris ultor Deus timetur. Hoc ergo admiserunt adversarii nostri, quod nec humanae nec divinae leges inultum relinquunt. Egrediamur ergo, non pro finibus aut spoliis, sed pro divina injuria praeliaturi. Incitet nos ad bellum, non conjugii aut prolis charitas, sed praesumpta protectio Dei. Non arbitria nostra, sed divini juris praecepta exsequimur sacra, ut pro his vindictam reposcamus, quos inviolabiles esse oportere religio jubet. Inter arma hostilia legatio sola pacis sequestra est: exuit hostem qui legatione fungitur, quorum nunc sanguis clamat ad Deum et vindictam reposcit. Festinemus igitur ad praelium, dum ultorem habemus Deum caesorum vindicem. Illi pro nobis melius praeliantur, et circumfusi angelorum legionibus, in acie praetendunt. Talibus hortatus milites, in hostem ruit, omnem occasionem belli requirens. Erant Arabes praestantiores numero, sed animis infirmiores; unde congressione habita, ceciderunt fere eorum quinque millia. Reliqui sese in munitionem recipientes, aquae inopia fatigabantur, ut legatione missa pacem pretio deposcerent. Sed cum se protrahi viderent, ei sitis amplius aquis deficientibus accenderetur, egredientes plerique sese offerebant hostibus, voluntario ferro quam siti praeoptantes perire. Quos vinctos servabat Herodes, ne quid esset insidiarum. Itaque quinque diebus quatuor ferme millia recepta sunt: aliis ad bellum prodeuntibus, iterum ad septem millia virorum caesa. Qua plaga humiliati Arabes a rege, quanto virtute inferiores, tanto consilio praestantiores: quem adversarium habebant, quasi defensorem, et auxiliatorem sibi ipsum expetiverunt.

CAPUT XXXIII.

Sed major victorem sollicitudo perculit, ut qui sibi alios subjecerat, non jam de finibus, sed de toto regno periculum imminens perhorresceret, victo Antonio quem fida sibi amicitia copularat. Denique Augustus Caesar Actiaci triumphator certaminis, necdum superatum Antonium arbitrabatur, cum Herodes superesset victoriae. Anxius itaque rex, cum Rhodum accessisse Caesarem vero indicio comperisset, navigavit ad eum, ne fama terrenum iter ejus praeverteret. Adveniensque deposito diademate, sese obtulit privato habitu, sed mente regia. Denique nihil veritati subtrahens, constantiam tenuit, auctoritatem reservavit. Ego, inquit, Auguste, fateor me fidelem fuisse Antonio socium, utpote qui ab eo regnum acceperim, cui me debitorem adhuc non abnuo: idque armis probassem, si Cleopatra non invidisset, et Arabes non impedissent. Ea necessitate arma adversum te non tuli: non quasi amici desertor, aut praelii pavidus, sed quasi domi rebus gerendis occupatus. Ingratum me tamen sibi non sensit Antonius, quod et adjumenta exercitus et frumenti innumerabiles copias absens miserim. Sed et tu, Caesar, me non ingratum beneficiis ejus judicavisses, si Actiaco bello interfuissem. Vide quam nihil subtraham. Plus metuo apud te ingratus in hostem tuum, quam in te hostis videri. Judicium mihi tuum gravius quam bellum est, apud quem non virtutum merita, sed vitia periclitantur. Unde et ego malo apud te de fide, quam de perfidia causas dicere. Vide, Caesar, quam integrum Antonium non deseruerim, victum non refugi. Vicisti, Caesar, Antonium legionibus tuis maximis, vicisti consiliis tuis, vicisti imperii Romani viribus, quod dereliquit et quod negavit: et vere victus est virtutibus tuis, sed magis moribus suis. Vicit eum Cleopatra uxor, vicit eum Aegyptius amor, vicit eum Conopoea luxuries. Victus est, quia maluit cum Cleopatra vinci, quam sine ea vincere: vicit eum mulier infestior suis quam adversariis. Suaseram mortem mulieris, si vellet sibi consulere: promiseram auxilia, quibus repararem afflictum: promiseram vires, quibus fugacem tuerer, me ipsum belli consortem obtuleram: sed mentem ejus obstrinxerant Cleopatrae cupiditates: victus est, quia audire me noluit: victus sum et ego cum Antonio, minore tamen flagitio: quia illum Cleopatra vicit, me Antonius. Ille barbaram, ego amicum non dereliqui. Cum illo posui diadema, sed ad te venire timens amici fidelis gratia, sequestravi regni insignia, sed non abjeci virtutis conscientiam: ut voles judica. Ego tamen quavis sorte judicii tui referam mecum, quod cujusmodi fuerim amicus aestimabitur.

CAPUT XXXIV.

Respondit ad ea Caesar: Salve, inquit, et nunc magis regno tuo utere, quia non invidemus virtutibus, sed delectamur. Dignus enim es pluribus imperare, qui sic tueris amicitiam: et ut in adversis positum non abneges, et amicum tibi confiteri non erubescas. Sed adorere felicioribus adhaerere et conservare fidem in prosperis: jam in adversis, satis probasti. Vicerit te Antonius, sed non ego victum putabam, quem amicitia parem fecit victoribus. Propterea expeteris a nobis, quia nullus te belli eventus mutavit: quandoquidem non tu Antonium deseruisti, sed te Antonius, qui Cleopatrae magis quam tibi credidit. Insipientia illius te nobis acquisivit: quia perniciosissimam sibi elegit, fidelem repudiavit. Nec mirum, si Cleopatrae Antonius victus adhaereat, a qua victor captus est. Quid miraris, si te desistere fecit Cleopatra Antonium, cum a me dissociaverit atque ex consorte imperii hostem fecerit? Ergo et quia tu nobiscum repudiatus es, et ideo nobiscum regna. Nec hoc quidem beneficio vacat, quod dum nos bellis occupamur civilibus, tu indomitam Arabum gentem subjecisti, quia Judaeorum hostes pro nostris ducimus. Nobis enim arma inferunt, qui vos lacessunt. Nobis ergo militasti, cum tibi vinceres: et ideo te remunerabimus, ut regnum tuum confirmetur nostro munere. Interim nihil imminuisse non parva gratia est: adoriemur in reliquum, ut non requiras Antonium. Neque enim dignum est, ut quem bello vicimus, non vincamus benevolentia. Cum haec dixisset Caesar imposuit diadema capiti ejus, sedulitatem adjungens muneri. Qua dignatione Caesaris invitatus Alexander, ex amicis Antonii virum cui Caesar maxime indignaretur, volens abducere offensioni, multa deplorabat prece: sed indignatio nimia nullum veniae locum reliquit. Proficiscentibus inde in Aegyptum, prosecutus Caesaris iter suppeditatis omnibus, quae vel ipsi vel exercitui usui forent, maxima sui gratia imperatoris sibi studia conciliavit Herodes: praecipue quia in locis aridioribus usque Pelusium, regali provisione aquarum affluentia subministrata: quibus officiis tantum sui amorem infundit omnibus, ut plus videretur meruisse quam accepisse. Minor quoque regni potestas, quam humanitatis largitas aestimaretur. Unde Caesar ex sententia rebus intra Aegyptum gestis, Antonio et Cleopatra defunctis, non solum quae adempta erant Herodi reddidit; verum etiam praeter illa quae Cleopatra averterat, Gadarum, Joppen, Samariam quoque ei concessit. Maritimas quoque urbes, Gazam, Arithedanam, Joppen, turrim Stratonis simul donavit: quadringentos quoque stipatores ex Gallia quibus septa incedebat Cleopatra, ad custodiam corporis regi concessit, multaque alia. Sed his omnibus rex pluris habebat, quia a Caesare super omnes, infra Agrippam tamen, diligebatur; ab Agrippa, infra Caesarem.

CAPUT XXXV.

Quintodecimo itaque sui regni anno, ut beatitudini suae responderet et gratiae, tanto rerum secundarum successu levatus, ad pietatem intendit: et ut se gratum coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis demonstraret, templum ornavit: omnemque illum circa templum loci ambitum circumvallavit muro, geminatisque spatiis inclusit immenso aedificandi sumptu et exquisito decore. Indicio erant magnae circa sacrarium porticus, quas exstruxit ex fundamentis: nec minor tuendi quam ornandi intentio. Siquidem castrum Aquiloni subjacens communivit, quod appellavit Antonii gratiam, nullo inferius superiorum palatiorum. Addidit etiam in ipsa arce regiae domus gemina habitacula, maximi ambitus et mirabilis pulchritudinis, quorum gratiae nihil conferendum arbitreris. Unum eorum Caesarium, alterum Agrippium nuncupabatur, ut in suis aedibus tantorum amicorum diuturna memoria celebraretur. Urbem quoque Sebasten non solum rex aedificavit, sed etiam replevit inhabitantibus. Ac ne singula persequar, haud ullum facile praeteriit locum vetustarum urbium, quem non renovaret labentem, aut additis quae deesse videbantur, aedificiis ornaret. Liberalitates quoque suas usque ad quinquennalia diffundens certamina: unde illud hominum genus effusis divitiis locupletavit. Templum etiam Caesari de marmore albo condidit ad fontes Jordanis, adeo immemor factus religionis, ut homini templum sacraret, usumque gentium in Judaeam induceret. Loco nomen Panium est: ubi mons altitudinis excelsae vertice summo in sublime porrigitur, cujus in latere umbrosum aperitur antrum, per quod graveolentis praecipitii profundum saevam exhalat mephitim. Intus aquarum congregatio, et sine ullo motu multa vis inerat, ut aestimatio profundae altitudinis non comprehenderetur. Foris autem circa ipsius antri radices fontes scaturiunt: unde ortum illic Jordanis plerique aestimavere: nobis tamen, quid veritas habeat, in posterioribus aperiendum videtur. Erat in maritimis civitas, quae Stratonis turris appellabatur, jam fessa bellis frequentibus, et vetustate ipsa inclinata in ruinam: opportunitate tamen et gratia loci praeeminens, quam renovavit lapide albo, et variis ornavit aedificiis, atque in ea magnanimitatis suae virtutem et elegantiam operis expressit. Inter duas enim maritimas urbes, Doram atque Joppen sita in medio: utraque ex parte perstringitur importuoso littore, ut omnes quicumque ex Aegypto Phoenicen praetermeare desiderant, in salo fluctuent, quia frequenter illic mare ventis excitatur, et maxime Lybico spiramine, cujus etiam moderatiore flatu fluctus attollitur: denique illisus praecurrentibus saxis, et fracto repercussus impetu, efferum mare cadendo exasperat. Itaque rex nullum impensis statuens modum, magnanimitate vicit naturam, portumque majorem Pyreo constituit; atque in eo penetrata rupium vastitate, stationes tutas composuit. Mensus quoque spatium quod magnitudini portus conveniret, saxa ingentia in mare jecit, quibus inesset plerisque altitudo pedum quinquaginta, aliis etiam excelsior. Distinxit ipsum maximis turribus portum, quarum unam Drusion vocavit, ut Drusi nomen, qui de Caesaris majoribus fuit, insignibus sui operis intexeret. Gradus etiam breviores locis interposuit frequentioribus, per quos sine gravi labore navigia subducerentur. Tribus etiam colossis ingentibus totam portus illius gratiam venustavit. Iterum templum Caesaris editiori fundavit loco, et templi medio colossum constituit Augusti nomine, velut simulacrum ipsius, quod non minoris magnitudinis foret simulacro Olympii Jovis aut Junonis Argivae. Nescias pulchritudinem in tantis difficultatibus, an validitatem operis; ac munimentum in tanto decore praestare amplius putes, quandoquidem insolubile maneat opus, et mari et vetustati. Accessit itaque in eo opere multiplex gratia. Nam et urbs maxima accrevit provinciae, et portus navigantibus, et honor Caesari, cujus ex nomine Caesarea in hoc tempore vocatur.

CAPUT XXXVI.

Hanc regis potentiam prosperis affluentem successibus unius mulieris expetita societas inclinavit; moestisque infregit doloribus, ex quo adversum jus fasque conjugium dignitate potius generis quam charitate, usu quodam regio metiendum existimavit. Habebat autem in consortium, Dosidem nomine, Hierosolymitanam feminam privato sibi ante sociatam, quae gratior eo esse debuerat, quo fuerat felix marito, cum qua regale fuerat adeptus fastigium. Verum immemor gratiae projicit Dosidem, sociat Mariamnem Aristobuli neptem, Alexandri filiam. Itaque dum sequitur nobilitatem, in perturbationem incidit, qua sibi domus propria non conveniret, cui diversarum provinciarum multiplex obtemperaret populus: ac ne oculi novae nuptae odio novercali domi posito, eo quem Dosis generaverat, offenderentur, ejectus non solum paternis aedibus, sed tota quoque urbe Antipater (id enim juveni nomen) infaustis nuptiis locum fecit, quas pater unici filii exsilio concelebravit, vixque festorum dierum solemnitatibus arcessebatur. Videns mulier morigerari sibi maritum, etiam pietatis convicio in superbiam conversa, addita est etiam causa, qua jure ejus animus inflammaretur: quia Hyrcanum avum suum, viri sui insidiis noverat exstinctum, falso suspectum propter regni cupiditatem: ipse est, de quo supra memoravimus, quem Barzafarmanes qui Persis imperitabat, cum occupasset Syriam, captivum abduxerat, atque in Parthia primo retentum, postea Judaeis postulantibus qui supra Euphratem inhabitabant, miseratus sortem inclinatam permiserat: atque utinam ut concessus fuerat deprecantibus, ita etiam credidisset monentibus, ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret, ut ad Herodem transitum faceret, eam illi periculo futuram, quod nullos magis regni cupido servandi, quam proximos exagitaret, atque a propinquis caveret. Verum ille taedio peregrinationis et suorum desiderio transivit Euphratem, in Judaeam revertitur. Quod altius in pectus Herodis, quam quisquam ratus erat, descendit, non quo ille regnum affectaverit, sed quia viro regii generis, et diu exercitati privilegio potestatis incertum, an ab eo abstinere se posset, aestimabatur. Laqueus igitur mortis Hyrcano, conjugium neptis fuit, cujus gratia properavit ad Herodem: nescius, tutius ne apud hostem captivos degere, quam apud regem propinquos. Nulla itaque vel levi regnandi suspicione, hoc solo interemptus est, quod ei competere regnum videbatur. Diligebat interea Mariamnem impenso amore, nec offensam volebat; cumulaverat mulier gratiam numerosiori partu. Nam quinque ei generaverat filios, sed ex tribus maribus junior Romae obierat, dum litteris imbuitur liberalibus. Reliqui duo ultra privatorum modum regio cultu celebrabantur. Suffragio erat juvenibus matris nobilitas, et suus ortus in regno, quod imperante jam patre geniti forent, sed amor maxime Mariamnes, quo rex magis magisque quotidie accendebatur: ut cum ipsi nulla vicissitudo amoris a conjuge rependeretur, caveret tamen, ne in aliquo mulieris animum moestificaret. Aequa lance odium mulieris et amor viri adversum se certabant. Justius tamen Mariamnem amantem se virum oderat, quam Herodes Mariamnem amabat non amantem. Suppetebat mulieri odium de flagitio, fiducia de amore: quia altero dolore nepotis adversabatur, altero per obsequium amantis extollebatur. Et ideo ne a convicio quidem objiciendorum criminum temperavit, quod avum sibi Hyrcanum et fratrem Jonatham per scelus eripuisset, cum alter prosocer, alter affinis: ille propter senectutis infirmitatem servari debuerit, hic saltem propter aetatem adolescentulam: facimus indignum, cui septem et decem annorum adolescenti summum commiserat sacerdotium, huic continuo honorem contulit, et mortem intulit; nulla alia causa, ut accepimus, nisi quod sacerdotali amictu indutus, ubi accessit primum ad altaria sacrato et celebri die, subito populus illacrymavit: quod suspectum adeo Herodi fuit, ut prae gaudio crederet populum illacrymasse, atque adeo erga Ephebum prodidisse affectum suum, lacrymas illas voti indices, studium populi sui periculosum, qui intimis visceribus significaverit, quod studium erga cultum adolescentis haberet, et nobilem illum regium nepotem impotentis mulieris filium fratrem reginae protervioris quae regem virum dedignaretur, prorupturum ad imperandum, nisi maturius sublatus e medio foret, cui forma, cui decoris gratia suppeteret, ut jure praeferendus omnibus aestimaretur. Proposuit itaque adolescentem occidere: exagitabat eum mater adolescentis, quae et ad investigandum acrior, et ad ulciscendum vehementior, nihil occultum, nihilque inultum patiebatur, eoque revocare sese ac reprimere deliberabat. Rursus exagitabat eum cumulatior in dies erga adolescentem amor universorum et regni periculum. Unde praerupto furore excitatus, statuit quovis modo sibi consulere.

CAPUT XXXVII.

Mittitur adolescens nocturnis temporibus ad urbem Hierico, atque ibi solitus delectari studio natandi; a plurimis quasi in ludum coeuntibus dum sine modo mergitur, in piscina necatur. Id tacitum soror non tulit, sed affectu germanitatis per convicium prodidit, atque objectavit marito, jussu ejus sibi fratrem ereptum. Destitutam se omnibus, funestam sibi domum conjugis, qui primo sibi avum ademerit, postea germanum interemerit, miseram se exitio suis fuisse: imprecari dira viro, socrui et regis sorori; commune omnium flagitium: ultorem Deum poscere, ne tantum facinus impunitum relinqueretur. Ferebat ista Herodes quasi amore captus et nutibus deditus: sed furebat ira muliebris, et ferre non poterat maledicta exsecrantis et indignantis arrogantiam maxime, quia victus vernaculo ejus Herodes insurgere adversus neglectam nequibat, et ideo quo magis excitari quasi amans posset, scena adulterii contexitur, atque in mulierem istiusmodi crimen componitur, quod imaginem suam Antonio in Aegyptum destinavisset. Quantae istud intemperantiae fuisset, ut absenti et prompto in libidines viro, tum praeterea potenti qui potestate pro jure uteretur, formam venalem offerret ut pulchritudine illiceretur, novae auctionis commercio se mulierem potuisse, vi ne amoris an odio mariti, cujus periculum pro mercede adulterii postulavisset? Hoc itaque commento mulierum, apud Herodem Mariamne quo magis amabatur, eo gravius appetebatur, nec tamen insimulatio ipsa, quamvis indignantium feminarum, aliena veri penitus fuit: matrem enim Alexandram furentem, quod alius filio suo Aristobulo in sacerdotio praeferebatur (hoc enim nomine Jonatham filium suum quod avum sibi regem fuisse in memoriam reduceret, appellari malebat) ab Antonio per Musurgam quemdam litterarum sequestrum petiisse filio suo sacerdotium, fides vero propior erat. Deinde adveniente in Judaeam Gellio Antonii amico, cognitum adolescentem miraculo fuisse propter excellentissimi decoris gratiam. Non minus etiam Mariamnem, cujus quo dignitas clarior, eo fama illustrior, et forte compertam more quodam ingenii humani, quo viri quoque eo se interioribus amicis cariores cupiant declarare, si praesentibus quoque necessitudinibus suis in se hospitalitatis societatem indulgeant: ibi quoque Alexandrae datam cum Sosio colloquendi copiam licet liberiori viduae, alia quoque cognoscendi hospitis deesse copia non potuerit, cum praesertim hujusmodi et causas et personas requireret. Deinde collato utrimque consilio id se dedisse sententiae, ut utriusque imagines Antonio dirigerentur. Perstrictum illum splendore imaginum, et Sosii praecipue testimonio (qui nihil tale se umquam vidisse in terris asseveraret, et gratiam illis non hominum, sed divinam inesse lenocinantem: ut excitaret viri minime sobrias cupiditates) scripsisse Herodi, ut Aristobulum ad se sine mora mitteret: de Mariamne quod sibi conjuncta foret, praetermisisse. Non quo cooperire libidines suas, vel in his quae nuptae essent apud maritos soleret, cui sine periculo usus foret, flagitium sine pudore; sed quo Cleopatrae caveret indignationem, quae utriusque quidem sexus rivali offenderetur, sed amplius si sociatam viro mulierem deprehendisset; quia se decore super omnes excellere mulieres arbitrabatur. Perlectis itaque litteris, Herodem excusavisse, quod sine seditione populi et perturbatione totius gentis avellere a suis nobilem non posset adolescentem, atque ut satisfaceret Alexandrae, spopondisse Aristobulo sacerdotium: sed cum moras fieri promissis vidisset, et arte se ludi putaret; Alexandram paravisse navigium, ac ipso apparatu fugae cognito per Sabionem consilio revocatam esse cum filio. His motum Herodem dissimulasse ad tempus injuriam, et accelerasse Aristobulo sacerdotii collationem, ut honoris specie paratae necis invidiam velaret: qua peracta, ut diximus, quasi fulmine ictus, exagitatus est, simul et affectati adulterii afficto a suis crimine, quod sciret Antonium promptum ad libidines, et invelatas, ex eo quod plurimum poterat inflammantem in omne genus amatorium cupiditates. Cleopatrae quoque inexpiabilem rivalitatis praecipue dolorem atque immanitatem, quae plurimos virorum, quos seniores circa uxorum reprimendam intemperantiam compererat, interemisset, imminere sibi periculum non solum amittendae conjugis, sed etiam subeundae mortis perhorrescebat. Proposuit itaque ipse contendere in Aegyptum, ut Antonium vel Cleopatram quam maxime metuebat, deflecteret. Evocatum alii ferunt M. Antonii litteris eo tetendisse, ut necati adolescentis causas praestaret. Profecturus tamen affini suo Josippo cui Salome germana regis in conjugium convenerat, secreto aperit, suspectam sibi necem propter conjugalis formae appetentiam, quam missa sui decoris specie prodidisse mulier argueretur; idque quasi affini negotii committere, ut si ipse ab Antonio exstinctus foret, Mariamnem necaret, ne merces flagitii superesset. Josippus haudquaquam, ut arbitror, studio proditionis, sed quo mulieris erga virum sopiret querelas, quibus se afflictam diceret ardere odiis viri, mandatum exprimit, atque ad affectum amantis interpretatur quod ne mortuus quidem pateretur Herodes sejungi se ab uxoris societate. Sed mulier longe aliter quam Josippus aestimaverat, ad argumentum traxit implicatae adhuc in se crudelitatis, cujus exercendae post mortem quoque suam exsecutionem affini proprio mandavisset; infestum illum sibi injuria, qui suspiciones suas non argumento aliquo veritatis examinaret, sed praeruptae mortis exitio urgeret; nullum odiis finem fore, quae ultra ipsum vitae ac salutis defectum extenderentur. Sed Josippus domestici mali immemor, dum alienam conjugem ultro reconciliare expetit, suae conjugis adversum se inflammavit suspiciones: quae et colloquia viri proprii cum Mariamne, morasque in aula regia haud perfunctorie ferendas arbitrabatur. Denique ubi frater revertitur, insimulationes non distulit, injuriam addens suam regalibus contumeliis, quod sibi quoque Mariamne ademisset maritum: sed Herodes praestrictus licet, tamen haudquaquam gravius primo commotus est, nec infensum se uxori praebuit, cum etiam vi amoris infractus, quodam die mulieri jurare coepit, quod tanto eam diligeret affectu, ut numquam alterius mulieris flagraverit cupiditate: ita omnes ex animo abjecerit, ut uxori fidem servaret. At illa: Satis, inquit, amorem erga me tuum mandatis quae Josippo dederas, declarasti praecipiens ut me occideret. Quomodo potest amare, qui occidere potest? Amens illico rex ubi audivit secretum suum proditum, cogitare coepit numquam proditurum fuisse Josippum, nisi captus amore mulieris mercedem proditionis stupro quaesisset, manifestatum quod diu latebat, in aperto crimen indubia corruptione: non frustra excitatam sororem, quae domesticam injuriam prae ceteris deprehendisset. Itaque indignatione nimia furens animique impos exsilivit de lectulo, fugiens corruptelae turpis contagia, nec furentem capiebat aula: audivit soror vociferantem, continuoque rapiens tempus ad argumentum insimulandi et occasionem nocendi, confirmavit indignantis suspiciones: impulsus itaque dolore injuriae insimulatione germanae, jubet occidi utrumque; nec multo post secuta est factorum poenitentia: et ubi ira cecidit, amor successit, et passio resuscitata est, tantusque incanduit fervor cupiditatis, ut defunctam non crederet, atque in excessu mentis positus, quasi viventem alloqueretur. Et sicut ad eam quae viveret pueros dirigebat, rogans, ut depositis simultatibus, ad sese veniret, et redderet se conjugali gratiae. Vix denique multo edoctus intervallo temporis obiisse credidit, quam pro amore tamquam immortalis feminam decoris mori non potuisse arbitrabatur. Tantus erat affectus erga defunctam. Denique efferus, postea atque in multorum necem praesentium odio fertur exasperatus, nec solum morbo animi laborasse, sed etiam gravi corporis aegritudine, quam ex pestilentia quoque aeris contractam aiebant. Nam tractus coeli corruptior plurimis pestem creavit. Unde consultis medicinae peritis, silvarum secretis sese abdit, et refuso paulatim vigore, venatibus salubritatem corporis pariter ac mentis salubritatem recepit.

CAPUT XXXVIII.

Hoc quoque addebat miraculis suis quibus defunctae suspiciebat gratiam, luisse se injusti poenas flagitii, et elementorum aegritudine expiatum interitum tanti decoris; excidio mundi, populorum lue unius mortem, sorte tamen impari vindicatam, cum fructus terra abnueret, fames augeret pestilentiam. Hunc Mariamne exitum tulit, sobrie viro pudica, sed insolens formae conscientia. Cui magnanimitas superfluebat, sedulitas deerat, ut blanditias dedignaretur mariti, secura quod nihil ab eo qui supra modum diligeret, exitii perpeti posset: nec solum ad praesens ultionem reperit, sed etiam in reliquum haereditaria odia transmisit. Cui successere filii materni doloris exsecutores pio erga matrem quidem affectu, sed erga patrem impio: cum utrique parentum pari munere jus naturae solvendum foret. Nec inexercitatos dolor reperit: nam diu Romae eruditi Latinis juxta et Graecis litteris, astutiam non mediocrem assumpserant, et absentes compererant necem matris, plerisque in odium patris impulsoribus asperabantur. Regressis quoque ne conspectus quidem paterni reverentia sedulitatem infuderat; crescebat cum aetate malitia. Accessit etiam ex conjugii societate praesumptio, quod alteri Salome filia neptis Herodis, alteri Archelao genita qui Cappadociae regnum tenebat, in jus copulae nuptialis convenerant, et nobilitas conjunctionis odiorum dederat auctoritatem. Offendebatur igitur Herodes, vel tacito filiorum ingenio excitatiore, quam paterna pietas pati posset, quae etiam vultu frequenter laeditur. Addebantur et stimuli ab his qui ab insidiis filiorum cavendum, quasi solliciti crebro denuntiabant, asserentes, quod ultrices materni exitii armarent manus. Quibus perterritus Herodes Antipatrum Dosidis filium praeferre fratribus, atque ad sui gratiam uberiore effectu coepit lacessere. Ardere majoribus odiis aula regia, et certamine fratrum concuti: dum illi indignantur, quod privatae mulieris filius sibi in regno ortis praeferebatur: ille versutus adulandi, quo se inferiorem materno latere cernebat, eo studiosius commendare sese patri, appetere germanos compositis insimulationibus non quiescebat, donec ipse per se ac per alios quos sibi adjunxerat, excluderet ipsos ab affectu paterno. Denique regnandi his spem omnem ademit, ita ut publice condito testamento, solus imperii successor designaretur, missusque ad Caesarem Romam praeter insigne diadematis omni ornatu cultuque regio fulciebatur. Inde in Judaeam regressus, aucta erga se Caesaris plurimorumque illustrium virorum gratia, exigui prope temporis intervallo tantum praevaluit, ut etiam matrem conjugio patris adderet: geminisque armis, adulandi arte et simulandi versutia, ita germanos urgere apud patrem coepit, ut patri filius necem pararet. Denique furens animi Romam petit attracto secum Alexandro, quem reum magici adversum se criminis ante Caesarem statuit. Ille data sibi copia deplorandae calamitatis, aerumnarumque omnium, cum videret sibi suppetere tanti judicis auctoritatem, qui nec ab Herode traduci per gratiam posset, nec ab Antipatro circumveniri, nihil praetereundum ratus, flagitia patris quadam perstrinxit modestia, ut nec urgere tamquam accusator videretur, nec occulta esse sineret, cum plurimum causam juvaret, si se ob necis maternae dolorem paternis peti odiis demonstravisset. In talibus enim judiciis nihil magis liberos gravat, quam naturae pietas et pietatis auctoritas: quae si aliquanto traducuntur flagitio, praejudicium minuitur, praerogativa excluditur. Ubi vero ad objecta patris ventum, validis refellens assertionibus, alienum sceleris primo fratrem demonstravit, qui suorum esset consors periculorum, quem innoxium in crimen vocari ingemiscebat. Adstipulabatur purae conscientiae agendi jus et dicendi peritia, nihil sibi ac fratri relictum honoris, sublata omnia per scelus germani, patrisque facilitatem. Amarissime deplorabat necem sibi irrogari, quam pater eo usque expetit, ut crimen adjiciat, flagitium adjungat. Quibus dictis coegit in lacrymas universos, atque eo sortem deduxit judicii, ut Caesari accusatio non probaretur, pater reconciliationem amplecteretur. Id gratum admodum et praecellentissimum Romano principi, non solum regi inclyto regnum donasse, sed etiam liberos reddidisse. Itaque justo definitum examine, ut sic paterni juris reverentia inviolata maneret, et tuta filiorum innocentia; patri, ut decebat, obtemperarent liberi. Ipse inoffensum naturae affectum cohiberet filiis; cui vellet tamen, regnum relinqueret. Redit ex urbe Roma cum patre Alexander, judicio magis, quam suspicione absolutus. Vacare enim mentem Herodis ab odio filiorum Antipater non patiebatur: ipse enim erat odiorum materia: premebat tamen studium suum contuitu reconciliationis, ne appetitae germanitatis scenam proderet, insidias manifestaret. Ubi ventum est in Ciliciam, et navigantes in Eleusiam applicaverunt, suscepit eos Archelaus opimo convivio, gratias agens Alexandri generi sui causa, quod exemptum periculo reconciliatione etiam dignum aestimasset. Ipse etiam litteris per suos directis, amicos rogaverat, ut genero defensionis adjumento forent, et discedenti obtulit XXX talenta hospitalitatis munere, ac Zephyrium adusque regem perduxit. Regressus domum rex continuo populum advocat, apud quem hoc modo disseruit.

CAPUT XXXIX.

Modo causa mihi, Hebraei cives, et utilis et fructuosa fuit Romam petendi, profecto ut de filiis meis Caesar judicaret: ne solus ego qui irascebar, cognoscerem, perrexi ad Caesarem: ut qui regnum reddiderat, de successore meo pronuntiaret. Adjecit beneficiis suis, ut quod difficile erat, prope amissos filios patri repraesentaret; fratribus quod supra regnum est, concordiam redderet. Redeo igitur ditior quam profectus sum: didici esse melior pater, quia didicerunt filii mei esse meliores liberi, Caesaris beneficio. Statuit enim, ut ex meo arbitrio penderet filiorum successio, ne praerogativa successionis superbiam gigneret. Ipse mihi successorem darem, quem elegissem: eum scilicet qui meruisset: eum, qui patrem amplius honoravisset. Imitabor Caesarem; ipse enim absolvendo juniores filios meos, seniori filio pares fecit. Itaque simul tres liberos hodie reges constituo: illi aetas, istis nobilitas astipulatur: nec numerus moveat: magnitudo regni et pluribus abundat. Arbiter primo sententiae meae Deus: deinde etiam vos accedite: quos Caesar conjunxit, constituit pater, vos honore congruo prosequimini, ut neque immoderatus neque infimus honor sit: aliud inflat, aliud exasperat. Quod cuique portionis suae meritis suppetit, impartiatur. Non enim tantum quis delectat eum quem supra mensuram honorat, quantum laedit eum cui debitum negat. Et plerumque uterque eorum offenditur, ubi praelationis adulatio est. Sum certe omnibus pater. Honor filiorum haud dubie patris gloria est. Si tamen supra modum quis liberos meos excolat, reus est mihi etiam pro liberis meis, quibus auctor prolapsionis est: Nimius enim cultus audaciae sumptus est. Numquid invideo liberis meis? Absit: sed malo eos minus cum gratia posse, quam plurimum cum seditione. Quod enim superbiae vel rapinae est, cito labitur: quod gratiae, diu tenetur. Unde curae erit mihi, ut sponsores concordiae adjungam liberis meis parentes amicosque, quorum hortatu mutuae dilectionis affectum induant. Nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tum maxime assidua colloquia, et diuturnus usus pestem animis infundere solent, quo contagio quodammodo in mores cohabitantium cito transeat: etsi tranquillitas morum sit, tamen ut stagnum mite licet, ventis exagitantibus assurgere in aestus valet: ita bona natura improbis monitoribus fluctuat. Arbitror itaque quod in me unusquisque spem sui potissimam debet recondere; non enim quod accedit liberis meis, mihi deperit. Plus unusquisque tribunorum vel militum revereri debet patrem imperatorum. Ego, ego sum, qui mercedem universis rependam, pro his etiam quae filiis meis detuleritis. Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat. Vos autem boni filii, considerate primum naturae religionem, cujus gratia et bestias ligat, quae etiam feras cogit in amorem necessitudinis: manet inter indomitas pecudes mutuus amor, et periculis propriis redimunt suos belluae. Reveremini etiam Caesarem, qui vos ex inimicis amicos fecerit. Tertio me ipsum, qui rogare malo, cum possim jubere: manete fratres, nolite exurere quod generati estis. Do vobis vestem et cultum imperialem: sed pretiosius est, quod suadeo, vestri amoris intemetum signaculum. Si pietas maneat, regnum delectat: si desit gratia, vile imperium est et plerumque noxium. Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem. Si patrem dilexeritis, jus sequetur: mei tamen amorem in vobis probate: omnibus quibus delectare regnum solet, ut principes potiemini. Onera imperii et moles negotiorum me solum, et si nolim, manebunt. Et ideo vobis prodest mea velle: quia ego quae vestra sunt, et volo et mea arbitror. His dictis osculatus est filios, ut eos uno osculo charitatis invicem sibi necteret. Quo facto conventum dimisit.

CAPUT XL.

Discessere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis: sed cum fratribus revertit dissensio eoque gravior, quod dignitas potior, cui amplius invideretur, et nocendi suppeteret major potestas. Dolebant filii Mariamnes aequatum sibi privatae filium mulieris qui regni nesciret prosapiam. Contra Antipater distinctam sibi a fratribus regni spem dedignabatur; et invidebat germanis, quibus posteriora pro primis vix reservarentur. Sed hic sese tegebat et velabat, odio praetendens gratiam, illis consilium omne in sermone obvium, etiam non quaerentibus. Promptior lingua et secretorum prodiga, quidquid locuti forent apud Alexandrum, continuo apud Antipatrum erat: multa etiam quae non dixerant, simulabantur. Pleraque internuntius cum incremento adjiciebat. Architectus omnium quibus appeterentur fratres, Antipater erat, cujus vita nihil aliud erat, nisi quoddam versutiarum conciliabulum, scena improbitatis, argumentum scelerum, flagitiorum ministerium. Subjiciebat judices, subornabat testes, simulabat defensionem, quasi in theatro personam fratris circumferens, ut leviora excuteret objecta, gravioribus cederet, quo magis patrem falleret, et vehementius in fratres moveret; maximeque acerbabat arte invidiam paternae necis paratae, ut regnum eriperetur, quia regibus metus periculi suspectior: sed ne sine repulsore minus verisimilia regi viderentur, ipse primo tentabat refellere, deinde constringi se manifestis rerum indiciis volebat videri, ut perorata utrinque causa, quasi nihil judicio defuisset amplius, pater tamquam in convictos filios excitaretur: nulla enim res majorem fidem assertis dabat, quam quod Antipater fratrum defensor aestimabatur. Hac fraude plurimorum captabat gratiam, ipsius quoque patris in se mentem inclinabat. Quidquid quotidie fratribus minuebatur, de affectu paterno in ipsum transfundebatur. Abducebat amicos regios, parentesque et praecipue fratrem regis germanum Pheroram, et Salomen ejus sororem alienos a nepotibus fecerat, ut non modo eos non defenderent, sed etiam appeterent atque odissent. Accedebat odiorum materia uxor Alexandri Glaphyra, quae muliebriter satis praesentium insolens extollere sese occeperat fastu superbo: eo quod omnibus praeemineret prosapiae claritudine. Itaque quasi dominam se omnibus qui in aula erant regia, praeferebat, patrem avumque regem sibi, et praecipue Darium Hydaspen materni generis apicem solita jactare contumeliisque ignobilitatis afficere Salomen regis sororem, vel Dosidem conjugem: quod illis dolori, sibi odio foret. Caeteras quoque feminas similiter exasperare, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur. Plurimis enim Herodes praeter regium morem, etiam Judaeorum usu quasi quadam erroris licentia delectabatur, qui figuras majorum vitiis suis obtentui ducunt. Gravabatur ergo Alexander uxoris insolentia: Aristobulus quoque iisdem quibus Glaphyra sermonibus uxorem incessebat: dejecti illam status, nec conferendam regiae proli: imparem Glaphyrae sibique esse opprobrio, quod frater regalis generis conjugio potiretur, ipse privatae uxoris contubernio degenerasset, demens, qui conturbaret convicio proprias necessitates. Quibus perstricta contumeliis uxor Aristobuli, ad matrem cum lacrymis omnia perferebat. Salome autem comperta per filiam regi Herodi annuntiabat: at ille monere filios quam perdere commodius ratus, vocatos partim imperatorie terruit, partim affectu paterno hortatus est, ut fratrem amarent, neve ut hostes dissiderent, veniam tribuens superioribus, denuntians correctionem futuris. At illi compositis sese insimulationibus peti pluribus deplorantes, orare simul et polliceri operibus ipsis, in reliquum propriae fidem defensioni daturos: tantummodo factum pater exspectaret, ne temere auditis crederet: non enim defuturos delatores improbos, quamdiu auditor credulus suppeditaret. His et talibus emollito patre, quamvis eo tempore imminentem depulerint metum, moestitiam tamen coacervarunt, quod urgeri sese a Pherora et Salome videbant: quorum alter patruus, altera soror patris, quibus defensioni esse debuerant, insidiabantur: accedebat enim formido gravis, quod plurimum poterant apud patrem. Nam accepto diademate, prope universam regni potentiam cum fratre suo Herodes participaverat, nec mediocres utrique contulerat opes, et maxime Pherorae. Denique his annua talenta centum recondebat, praeter eam regionem, quae ultra Euphratem sita, redituum copias multiplicabat. Tetrarches quoque petitu Herodis a Caesare fuerat constitutus, donatus etiam regalis conjugis necessitudine, quia sororem regiae conjugis in connubii sui sortem adsciverat. Post cujus obitum desponsata sibi seniore regis filia in gratiam successerat generi, nisi amore captus ancillulae, regalis puellae copulam declinavisset. Qua exasperatus Herodes contumelia, ei y filium tradidit, qui postea Parthico bello occidit. Insimulatum tamen apud se Pheroram, quod venenis appetivisset fratris salutem. Qua suspicione ne vivente quidem caruerat uxore: plurimorum primo, et ad postremum amicorum ejus quaestione exercita, vacuum ejus cujus arguebatur facinoris inventum volens absolvit: dans etiam fugae veniam, quod rapta quam diligebat ancilla, depositionis initae, ut ad Parthos confugeret, similiarium suorum confessionibus modum detegebat. Respiraverat aliquantulum Alexander, dum Pheroras accusatus incessitur, et ipse incessit Salomen, quod spopondisset nuptias suas Obodae Sylaeo, qui erat regis Arabiae procurator, Herodi inimicissimus. Sed remisso utrimque crimine tempestas domus in Alexandrum incubuit, atque ipsum gravi periculo involvit: furebat enim saeva pestis, et procella totius aulae Antipater. Omnibusque modis et conventu etiam propinquorum ingravans fratrem, ita ut turbato mentis sobriae statu, instare sibi Alexandrum cum gladio pater magnis vocibus protestaretur. Venerat in medium scena hujusmodi, quod eunuchos tres, quorum unus pocula regi ministrare solitus foret, alius fercula coenae inferre, tertius torum observare regium, nec umquam discedere, cum se Herodes lectulo composuisset, donis uberioribus illexisset Alexander ad sui gratiam et turpis flagitii societatem. Quo prodito, suppliciis adacti spadones, obscenae ludibria libidinis manifestarunt, promissa etiam amatoria tegere nequeuntes, quibus sermonibus sollicitati hujus modi forent, et qua stupri mercede retexuerunt, ut involutum dedecore parricidium crederetur, inesse sibi juventae gratiam, formae decorem, robur aetatis, contra invalidum Herodem, et jam senecta gravem, qui capillum inficeret ne aetatem proderet, a quo cum vellet regnandi jus in se transfonderet, praemiaque polliceri ingentia: et ideo eos in juvene spem suam constituere oportere, non in decrepito sene cui ipsa natura finem acceleraret. Quae graviter quidem Herodem movebant: sed illud prae caeteris, quod conspirare ei militarem manum ducesque exercitus, et centuriones spadonum indicio compertum haberet: denique ita exagitatus est, ut nullum saevitiae genus praetermittendum putaret, nulli crederet, omnes suspectos haberet. Velociores erant poenae quam interrogationes flagitiorum, et judicium praeveniebat eorum exitus. Rapiebantur passim ad supplicium, quos aliqua incessebat suspicio. Fervebant calumniae; multi volentes regi placere, deferebant reos: sed illico etiam ipsi qui alios detulerant, deferebantur, et cum reis suis ducebantur ad locum poenae. Ita efferaverat Herodes in universos, ubi si aliquis eorum superesset, suspectus foret. Aliter rex non putans se esse securum, nisi deficeret genus humanum. Insimulatis irreconciliabilis, amicis incredulus, familiaribus superbus, immitis reis, pavidus ad omnia, ut crebro sedes mutaret, noctes sine somno duceret. Qui omnibus exasperatus repente Alexandrum alligatum vinculis sepsit custodiis, et amicos ejus in quaestiones vocavit. Qui negabant, inter supplicia moriebantur. Rursus tacentes, quia nihil quod esset suspicionibus consentaneum confitebantur, usque ad mortem supremam exulcerati. Tamen aliqui vi tormentorum et poenarum victi acerbitate, propositum adolescentibus asserebant, ut venationi intentum occiderent patrem, et ad urbem Romam sine mora pergerent ut effugii poena eluderetur. Quod etsi nullo argumento fulciebatur, tamen ad solatium studii ferocis derivabat pater, volens vinculorum filii causas justas habere. Considerans itaque Alexander obseratas aures patris ad omnem sui defensionem, nec ullo modo rem posse deduci, ut de innocentia sua praesumeret, qui tantis calumniarum molibus appeteretur; simili arte nequissimis delatoribus occurrendum putavit, ut fraudulentos et calumniae machinatores dolis circumveniret, atque in calumniam reos vocaret, quorum se calumniis urgeri credidit. Scripsit igitur quatuor libellos, quibus commentum sceleris quo paternam salutem appetierit, confiteretur, atque insidiarum hujusmodi conscios plerosque eorum a quibus ipse appeteretur, exposuit: atque iisdem inscripsit libris, praecipue Pheroram et Salomen: quod ea quoque intempesta nocte rupto adolescentis in quo habitaret, cubiculo, illexerit invitum, et reluctancti extorserit ut incestum patraret. Transmisit ad regem libellos, velut indices flagitiorum suorum, quibus potentissimos quosque involverat regis comites atque amicos. In tempore illo Archelaus in Judaeam properato advenit: ut si quid posset, genero ac filiae opis auxiliique ferret. Sed praevidens apud infestissimum patrem obstructos sibi aditus, legitimae defensionis arte commotionem ejus repressit. Nam simul ut aulam ingressus regiam est, magna voce cum jam audiretur et videretur ab Herode, velut furens animi vociferari coepit: Vivit ne adhuc ille veneficus gener meus, et carpit hanc lucem? Ubi quaeso est? Ubi parricidale illud reperiam caput, ut manibus excerpam meis? Parricidio perire debet, qui parricidium voluit implere. Quid facturus est socero, qui non pepercit patri? Quis demonstrabit eum? Eviscerabo primo scelestum, adjiciam filiam bono sponso: etsi sceleris non fuit conscia, non est tamen aliena contagii quae parricidae conjugio potiebatur. Non agnosco filiam meam, quae artes non deprehendit mariti, quae se non talem exhibuit socero nurum, ut subjectum filium patri redderet. Ego illam non ad sceleris ministerium junxi, sed ad consortium matrimonii; ut cohaeredem gratiae praestarem, non criminis adjutricem. Te miror, Herodes, si adhuc vivit Alexander ille insidiator patris. Putabam justas illum jam poenas dedisse, quem deferri non oportebat. Quid enim diutius servaretur confessor, aut parricida talis? Sed fortasse hoc quoque divinae fuerit providentiae, ut amborum parentum judicio condemnaretur, qui in te laesit utriusque pietatem. Non me negabo ultorem, qui me ultionis exactae praedicatorem parabam; sed ne filiam excipio, quam infaustis nuptiis ipse despondi, te sponsorem secutus: non enim ego illam mariti moribus, sed fidei tuae tradidi. Reddat causas, quod vadem suum dissimulavit, maritum suum dilexit. De utroque nunc vobis judicium est: si firmus exsecutor tanti doloris es, accingere pater, sequestra pietatem: non optandum quidem officium patribus, sed non dissimulandum. Si te pietas mollit, inflectit natura, mutemus vices, ut ego in tuo filio, tu in meo pignore ministerii mutui simus exsecutores. Hujusmodi orationem circumfremens traduxit Herodem, atque a furore animi paulatim intentionem ejus emollivit, ut quasi compatienti atque unanimo sese crederet, et daret ei libellos legendos, quos Alexander composuerat. At ille singula quaeque advertens, ubi intellexit magis dolore congesta, quam fide suffulta, profundo consilio minuere paulatim invidiam tentamenti parricidalis, atque objectorum causas in eos qui descripti fuerant, et maxime in Pheroram coepit transfundere. Itaque ubi advertit regem a sua sententia non abhorrere: Considerandum, inquit, ne forte adolescens magis tantorum improborum insidiis appetitus apud te sit, quam tu ab adolescente. Quid enim causae erat, ut tuam appeteret vitam, cui regni honorem concesseras, regnandi jus reservabas et spem successionis? Quid enim appeteret, quod habebat? aut quemadmodum tantis muneribus ingratus foret? Quidve aliud ageret in tua nece, nisi ut suum affectaret periculum? quod te vivo metuere non posset, defuncto timeret, ab his utique a quibus etiam sub patre positus, propriae salutis excidium perhorresceret. Patet ista aetas fallaciae, facile decipitur, et fraudulentorum insidiis circumvenitur, vix resistit dolis aetas senilis: plerumque tamen et senum prudentia circumscribentium versutis insidiis irretitur. Ergo si maturior usus saepe labefactatus est; quid mirum, si aetas immaturior adesse non potuit sibi, cum insidiantium catervis perurgeretur? Illos igitur perturbatores regiae domus esse, illos incitatores adolescentium, seminatores discordiarum, qui in desperationem salutis deduxerint adolescentem, ut stomacho magis indulserit, et ultioni potius quam absolutioni intenderit, aliquid etiam impartierit commotioni. Quibus paulatim inflecti Herodes coeperat, et mollire indignationem circa Alexandrum. At vero in Pheroram commoveri vehementius, quod illis quatuor libellis ipse omnium flagitiorum minister, et totius scenae architector exponebatur. Qui videns regem Archelao mentem inclinavisse suam, atque in eum prae caeteris praeponderare gratiam interioris amicitiae, ad ipsum se contulit, obsecrans ut animum sibi regis conciliatum redderet. Verum ille innexum plurimis scelerum vinculis, quibus evidenter regi parasse insidias convinceretur, atque appetisse adolescentem, nullam habere veniae spem aiebat, nisi deposita inficiandi versutia, quae objecta sibi fuerant, confiteri germano sui amanti, atque ab eodem poscere sibi indulgentiam non dubitavisset: hujusmodi sese actioni, quibus posset studiis, non defuturum. Mutata itaque veste, suffusis lacrymis, specie miserabili fratris inhaerens vestigiis, orare veniam, improbitatem fateri, omnia de quibus argueretur, non abnuere, sed recognoscere dementiam sibi causam fuisse tantae prolapsionis, quo nimius in eo furor amore sibi dilectae mulieris exaestuasset. Statuo itaque Pherora suorum flagitiorum accersitore pariter ac teste, tamquam pro mercede compositi, quod in usus suos caderet argumenti: Herodem Archelaus deprecabatur, ut naturae contemplatione molliret iram, fratrique ignosceret, supra vindictam constituens jus naturae. Nec mirum, si in maximis regnis, tamquam in magnis corporibus saepe aliqua membra ferveant, quae non incidenda, sed mollioribus sint curanda medicamentis. Sibi quoque multo graviores compositas a germano insidias, sed remisisse se necessitudini quod debebatur dolori; ut quo magis poenam levaret ingrati, eo amplius causam gravaret. Cum haec atque hujusmodi alia subtexeret, mitigavit quidem Herodem, ut germano remitteret, sed ipse tamquam inexorabilis genero manebat. Denique minitabatur, quod divelleret ab eo filiam, tantisque fremebat indignationis suae motibus, ut ipse Herodes satis expiatum filii adversum se facinus arbitraretur, ultoremque suarum injuriarum rogaret, atque ipse pro reo suo apud socerum interveniret, quo de integro renovaret nuptias. Perseverabat Archelaus, cui vellet Herodes alii nurum suam jungeret, praeter Alexandrum: cujus etiam causa uxor traduceretur, atque ea arte multo amplius impellebat Herodem, ut ille sibi filium redditum putaret, si conjugium ejus non solveretur: Quod ille uxorem impense diligeret, ex qua etiam filios suscepisset, dulces avo, gratos parentibus; hoc munus restituti sibi filii fore, quia non mediocri ex parte bona uxor viri sui reprimeret errores, aut compensaret officiis invidiam flagitiorum. Quae si ab eo divelleretur, nullum remedium viro futurum, quin praeceps in omne rueret nefas. Molliores enim fieri solere scelerum praesumptiones, quae domesticis affectibus revocarentur. Vix tandem Archelaus inflexus, reconciliatur ipsi genero, atque eidem reconciliat patrem. Hoc consilio eripuit nerum neci, ut pro mercede acciperet ejus absolutionem, dum condemnare se potius simulat, quam intervenire. Pro quo si intercedendum putasset, haud dubie nihil impetrasset. Addidit oportere eum Romam pergere purgatum ab his, quae pater in eo suspectaverat, quoniam omnia ipse scripsisset Caesari. Quod aeque compositum reor, ut hoc genere Alexander cum se purgasset, Caesari commendaretur, atque Antipatri paratae fratribus insidiae patescerent.

CAPUT XLI.

Hoc consilio soluta factio et conversio facta in laetitiam, instauratur convivium in indicium initae reconciliationis, cujus auctores Archelaus septuaginta talenta, et sedile aureum gemmis insignitum: electi quoque eunuchi regali conferuntur magnificentia, et concubina (cui Panichis nomen erat) dono datur, atque accipitur. Similiter et propinqui monitu regis, clarissimis donis Archelaum munerabantur, nec quisquam familiarium ejus exsors muneris fuit: quibus omnibus Herodes pro uniuscujusque meritis plurima impartiebat. Prosecutus est etiam cum potentibus suis usque ad urbem Syriae splendidissimam, Antiochiam nomine, in regnum suum regredientem. Evaserat Alexander, nisi se immersisset in Judaeam vir Archelai artibus longe exercitatior, Lacon genere, Eurycles nomine, nimie cupidus opum, earumque pro negotio contemptor, ubi majora potiundi spes refulgebat. Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur. Itaque more quodam usuque Graecis familiari regem adulando, praedicandisque omnibus ejus, non solum quae laudis aliena, sed etiam involuta vitiis forent, in intimam ejus amicitiam brevi pervenit, ut inter primos secretorum arbitros eligeretur: adstipulante etiam patriae praerogativa, quod Spartiatas Judaei cognato sibi genere copulatos, pro fratribus habent. Is ubi regiae domus vitia cognovit, suspectum animum patris, fratrumque inter se odia, novis artibus carum se omnibus simulans, quasi fidus singulis habebatur; sed pro ingenio regis aut munerum merito sua studia formabat, ut adjunctior esset Antipatro; Alexandrum dolis atque insidiis circumveniret, familiari specie utrumque exasperans: illum praerogativa aetatis regno debitum, istum materni generis praeditum nobilitate, jure superiorem: neque cum vilissimae corruptelae pignore aequale illi consortium. Quibus captus Alexander, utpote adolescentior, qui delectaretur his quae dicerentur sibi, non perpenderet illa, quae rursus de se apud Antipatrum componerentur, effudit sese mercenario Antipatri et proditori suo, aperuitque mentem lubrico ingenio affectuque incauto, patrem sibi auctorem malorum conquerens, qui matrem sibi eripuerit, regnum decoloraverit, quod sibi ab avo, veterisque prosapiae infulis debitum cupiat avertere; fraudari legitimos jure successionis, praeferri spurium stupri mercede; sed non diu quietura judicia Dei, ut qui uxorem innocentem necaverat, non etiam ipse propere parato per conjugem imperio defraudaretur. Quae sine mora Lacon ad Antipatrum deferebat, circumvento etiam Aristobulo, ut ejusdem querimoniae laqueis innecteretur, et pretio coacervata regi insinuabat, dicens; silentio se premere nequivisse tam immane facinus, et pro hospitii munere gratiam se lucis repraesentare, quam creptum ire filii pergerent, quos nisi ipse simulatione consilii fidelioris revocavisset, jam dudum Alexandri gladio interfectum patrem, regnumque indignis haeredibus vacuefactum. Neque Alexandro religioni esse parricidalem atrocitatem, qui maximi sceleris loco duceret, quod adhuc avi matrisque necem inultam haberet. Conveniri se ac perurgeri peremptorum querelis, ut tam atrox flagitium ulcisceretur. Deberi sibi inferias interfectorum exigi, successionemque eorum non oportere contaminari, ut ab eo qui majores eorum occiderat regnum adipisceretur; renovaturum se judicia Caesaris, non simili ut ante, reverentia, sed ut Caesar ipse cognosceret omnia secreta regis, quaesitas sanguine opes, provinciam labefactatam; reperturum se ab inferis avum, matrisque acerbissimam necem demonstraturum, ut successor alienus in regnum regium subrogaretur. Excitaverat regem Eurycles; Antipater tamen parvi aestimans unius suggestionem, alios quoque accusatores fratribus subornabat, qui dicerent cum ducibus quondam equestris exercitus Jocundo et Tyranno sermonem initum, compositas regi insidias dolore decessionis; in cervicibus periculum, nisi mature caveret. Denique non distulit Herodes, illicoque raptos severe interrogat; sed nihil illi, de quibus arguebantur, confessi reperiuntur. Et quia impune tam gravia simulabantur apud eum, qui criminum se vindicem profiteretur et negligentem calumniarum; non deerant, qui hujusmodi insidias machinarentur, quas acceptiores fore patri crederent. Nam et epistola prolata est, quasi ad castelli praepositum ab Alexandro et Aristobulo data, ut occiso rege, confugiendi sibi potestatem faceret, donec armis adversum se insectantes munirent, caeterisque subsidiis defensionem pararent. Excruciatur castelli praepositus, et nihil fatetur. Nihilominus tamen haud ullis affectati sceleris indiciis exstantibus, quasi rei Alexander et Aristobolus dantur custodiae. Eurycles quinquaginta donatus talentis auctor salutis ac vitae habetur. Dignum est, nec eum silere, qui Euryclis tempore in Judaeam transmissus erat fidissimus amicorum Alexandri, quem rex quasi conscium tentamentorum illius interrogandum putavit: utrum ne congruerent, quae Spartiates de adolescentibus nuntiavisset. Verum ille nihil se de illis quidquam ejusmodi cognovisse, sacramento interposito fidem fecit: sed adolescentibus nihil profuit. A se quaestionem depulit, ne minueret delationis invidiam, et evacuaret Euryclis fraudulentiam, si severius interrogatus negaret. Quasi indignus igitur cui crederetur, ab Herode excluditur. Bonus enim pater accusari filios libenter audiebat, non sinebat defendi: delectabatur, cum appeterentur; offendebatur, si purgarentur. Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit. Salome cum purgare sese nequiret, quod Sylaeo Arabi pepegisset nuptias, ubi generi secretum prodidit, monentis ut consuleret sibi quo fratris commotionem evaderet, eo quod spe futurae conjunctionis consilia regis Arabis annuntiare suspecta accerseretur, delicti gratiam meruit, et omnem saevitiae regalis in adolescentes procellam intorsit, quo ultimo atque inevitabili naufragio demersi poenas dederunt. Vinciuntur itaque, et quod ipsis erat durius vinculis, a se fratres separantur; missisque Volumnio militiae magistro, atque Olympio ex amicis regiis viro arguuntur apud Caesarem: at ille offensus licet, quia filiorum supplicia pater posceret, negandum tamen patri non arbitratus potestatem, in liberos suos dedit licentiam, sed consilium adjunxit: asserens melius consulturum, si proximorum regis eorumque qui praeessent provinciis, concilium congregaretur, et judicio communi procederet interrogatio: utrum ne aliquae patri insidiae paratae a filiis forent; et si convincerentur intentati parricidii, ferirentur; sin vero fugae aut levioris culpae arguerentur, esset vindicta moderatior. Hac permissa sibi Herodes parricidii potestate, sed judicii conditione etiam moderationis admonitus, ad urbem illico Berithon properat, quam judicio celebrando Caesar praescripserat. Conveniunt praesules provinciarum secundum scripta ad se data a principe Romano Caesare. Saturninus legatique considunt, inter quos et procurator Volumnius: deinde cognati amicique regis, Salome etiam et Pheroras, et Syriae primores. Archelaus solus excipitur ex Cappadocia, suspectae in generum arcessitus gratiae, cum accusatores adolescentium insidiatoresque judicium repraesentarent. Sed quae judicii species, ubi rei adesse sibi non permittebantur, et absentes accusabantur? Advertebat enim Herodes, quoniam si tantummodo viderentur, prona hominum conditione ad misericordiam illico absolverentur: maxime ubi naturalis esset gratiae praerogativa. Deinde si ulla copia defensionis Alexandro permitteretur, quo objecta facile dissolveret. Itaque relegatis illis in vicum Sidoniorum, quasi in praesentes accusatio dirigebatur. Objiciebantur a patre insidiae sibi paratae; nulla probatio deferebatur, nulla indicia tentamentorum; haerebat accusator, quem nullus redarguebat. Destitutos undique congregabat invidiam contumeliarum, injuriarum genera, quae graviora morte ab his qui considerant aestimarentur. Sed nemo discutiebat, nemo examinare audebat, quod a patre arguebatur, a rege imperabatur. Praejudicabat pietatis species, terrebat jus potestatis, interrogabat sententias securus victoriae, nescius quod in ejusmodi judicio aerumnosior esset qui vinceret, quam illi qui tam acerbe addicerentur. Saturninus condemnat adolescentes, quia aliud non licebat. Sed moderatur sententiam, cavendum asserens, ne peremptis duobus ex tribus fratribus, tertio fratri ascriberetur mors duorum. Timide quidem; sed causam locutus est, quod ille esset fratribus auctor periculi. Secuti sunt eum pauci ex pluribus. Volumnius autem funesta immurmurat, et post eum omnes volente rege, tali auctore pensantes mortis sententiam, diverso quidem affectu, sed pari sorte expromunt, quibus hoc aut adulatio extorserat aut odium infuderat, ut aut regis affectaretur gratia, aut parricidae crudelitas graviore poena afficeretur, qui in victoria sua tam amarum de se triumphum reportavisset. Nemo tamen quasi factum horruit, et quasi commotus pronuntiavit. Scenae enim species erat, non judicii disciplina condemnare absentes, condemnare sine teste, sine indice, solo naturae privilegio, quod ad salutem magis quam ad periculum derivari soleret. Stupebat omnis Syria atque omnis Judaea, et attonitis mentibus tantae tragoediae finis exspectabatur. Quamvis etiam nota esset Herodis crudelitas, nemo tamen credere poterat, quod usque ad parricidium perseveraret. At in illo effera vis animi nec mari, nec terra cohibebatur. Itaque tamquam usu triumphantium, ut per diversa filios traheret, Tyrum urbem inclytam petit, inde in Caesarem transmittit, navigio spectaculum miserum parricidii circumferens, donec color ullus acerbissimae necis filiis inveniretur. Movebatur omnis exercitus, sed metu indignationem premebat. Erat in exercitu regio veteris militiae vir Tyro nomine, filium habens conjunctum Alexandro, indulgentissimus pater, atque ob ea pignori carus, quoniam popularis quaedam pietatis est gratia, et maxime in suos illex dilectionis. Circa adolescentes quoque filios regis studio propensior, quod ab his suus filius diligeretur. Qui supra modum concepta indignatione, turbatus animi vociferari coepit: opprimi justitiam, veritatem excludi, aboleri religionem, confundi jura necessitudinum, naturae gratiam, superfluere iniquitates. Ad postremum in os ipsius regis progrediens, ingerebat miserum esse illum, qui adversum filios suos credendum improbissimis arbitraretur: Pheroram et Salomen consilii arbitros regis. Quam fidem ab his referri posse, qui se condemnatos capitis a rege frequentissime recognoscebant, aut quid eos aliud agere, nisi consulere vindictae ut destitutus idoneis successoribus ad unum inclinaret caeteris infirmiorem? Qui facile subduceretur, quod ipse regius exercitus odio persecuturus esset eum, cui mors soluta esset fratrum duorum. Neminem esse quem non innoxiae aetatis tangeret misericordia. Plerosque autem ducum indignationem suam non jam premere, sed divulgare. Quorum vocabula locutus, finem dicendi fecit. Quibus illico cum Tyrone correptis, Tryphon ex ministris aulae regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret, subito quadam animi vanitate indicium sui facit compositum a Tyrone asserens, sibique persuasum, ut cum ex more barbam Herodi raderet, novaculam gutturi ejus imprimeret, quo perageret necem: idque ei maximo emolumento fore, quod de muneribus Alexandri polliceretur. Statuitur Tyro cum filio; exercetur deinde simul quaestio. Negantibus illis, isto nihil amplius deferente, cum deesset manifesta rerum fides, nullum suppeteret argumentum, nullum indicium documentorum, Tyro jubetur vehementioribus tormentis excruciari. Tune miseratus filius supplicia patris, spondet aperturum se omnia, si patris salus sibi condonaretur, atque a rege promissa venia suggerit, quod impulsus ab Alexandro, pater necem regi parasset. Idque plerique ad tempus compositum rati, ut tali pignoris indicio Tyroni consuleretur: alii pro vero edictum loquebantur. Sed Herodes dubia pro certis adjudicavit, tamquam metuens, ne parricidii sibi facultas periret. Convocato itaque populo, et congregatis ducibus, de insidiis deprehensis motu gravissimo promit quarelam, atque in mortem eorum plebem excitat: ibique Tyro cum filio pariter atque tonsore, saxis ac fustibus interficiuntur.

CAPUT XLII.

Alexander quoque et Aristobulus missi ad urbem Sebasten quae non longe aberat ab urbe Caesarea, strangulantur imperio patris. Hunc finem habuere filii Mariamnes, quorum interitu non longum laetatus, successionem sibi remotis illis Antipater haud dubie blandiebatur: sed in eum totius gentis mox non leve odium exarsit, quia apud omnes patebat ejus factione fratres occubuisse. Successit etiam non mediocris timor consideranti, quam multiplex in dies adolesceret interfectorum prosapia, cum Alexander ex Glaphyra genitos sibi Tigranem et Alexandrum filios dereliquisset, Aristobulo ex Beronice Salomes filia, Herodes et Agrippa atque Aristobulus superstites manerent: Herodias quoque et Mariamne, filiae, quas sexus non impediret, et regni cupido exagitaret. Queis rebus perterritus Antipater, in fraude ac versutia spem constituere, et donis et muneribus singulos sibi magis magisque oppignerare, etiam amicos et domesticos Caesaris illicere ad sui gratiam pretio tentabat. Sed contra illi etiam, quae domi erant, in adversum sedebant. Nam rex paulatim processu temporis erga nepotes suos Alexandro et Aristobulo genitos molliebatur, et facti poenitentiam praetendebat, cum eorum quorum parentes occiderat, misereretur. Denique congregatis amicis et proximis suis, quadam die lacrymis suffusus ora, dixit ad eos: Video mihi aetatem procedere, et sine lacrymis aspicere non possum parvulos hos infelicium germina patrum, quibus ego sum auctor doloris, ne pejore eos derelinquam conditione, quam parentes abstuli: sed illos mihi quaedam eripuit aerumna; hos mihi magis magisque commendat natura et misericordia: altera, quia nepotes; altera, quia destituti parentibus sunt. Erraverunt in patrem filii, quid fecerunt avo nepotes? Satis infelix pater fui; avus esse debeo sollicitior. Tentabo post me consulere nepotibus, utinam et in filiis mihi consuluissem: verum in illos communis hostis atque inimici obrepserit fraudulentia. Cavendum est quoque, ne hos illorum involvant pericula, atque uno vulnere simul filios amiserim, et nepotes perdiderim. Provideamus his defensores, quibus ademimus: desponsabo itaque seniori ex filiis Alexandri tuam, mi Pherora, filiam, et te ei constituam patrem: tuo autem, Antipater, filio Aristobuli filiam, ut hoc modo fias pupillae pater. Germanam quoque ejus accipiet Herodes meus, ex Mariamne Hyrcani susceptus, filiam: haec, inquit, est mea sententia, ut invicem sibi coeunte copula jungantur posteritatis meae successiones; quo nemo suspectus alteri sit, et ipse tranquillioribus oculis videam nepotes meos, quam vidi eorum parentes. Quibus dictis, junxit memoratorum dexteras, et osculatus singulos, illacrymavit. Quod Antipater, laetantibus aliis, ita graviter accepit, ut statim dolorem suum etiam vultu proderet, haud mediocri constrictus sollicitudine, quod Alexandri filiis Archelai regis et Pherorae qui tetrarchiam tenebat, suffragia suppetere cerneret, caeteris validiora. Advertebat odia sui crescere, nepotibus autem adstipulari misericordiam. Nec poterat Aristobuli filiam recipere domo, ne sceleris indicium diuturnis ejus aspectibus offenderetur. Adire non audebat patrem, ne ad omnes mobilem suspiciones exagitaret, si complacitarum foedera nuptiarum solvenda existimaret. Subtiliter tamen praesupmsit orare, ut consuleret ei pater, ne adversus duorum potentium opes regis et tetrarchae nudo regni nomine invalidus exponeretur. Foveret certe honorem, quem confoederandum filio judicaret, ne species regni ad eum, potestas ad illos perveniret. Neque vero solos Alexandri atque Aristobuli filios suspectos habebat, sed omnes obstare sibi arbitrabatur: quicumque ex diversis Herodis conjugibus competere vel taciti videbantur regni successionem, quorum frequens numerus erat. Novem etenim muheres regali conjugio potiebantur: ex his duae tantum sine liberis erant; caeteris soboles suppetebant. Antipater Dosidem attollebat parentem, Herodes Mariamnem, Antipas et Archelaus Matehatis erant filii Samaritanae, et filia Olympias, quae Josippo jure connubii sociabatur. Cleopatra quoque Hierosolymitana Herodem et Philippum genuerat Herodi: Pallas Phaselum. Erant quoque etiam aliae regi filiae, Roxane et Salome; quarum uni Phaedra erat mater, Helphis alteri. Supererant etiam Alexandri et Aristobuli germanae sorores, quas Mariamne ex Herode susceperat; sicut supra memoravimus. Multiplicem itaque generationem Herodis metuens Antipater, aegre licet atque in primis tentamentis multum rege commoto, quod destitutis paterno auxilio nepotibus invideret dispositas copularum societates: ad postremum tantum effecit, ut sibi Aristobuli filia, atque ex ipso genitus Pherorae parentis sui filiae conjungeretur: tantum adulatione praevaluit, ut pactas nuptias solveret. Contra autem Salome, cum vellet Sylaeo nubere, ne suffragio quidem Lybiae quae uxor erat Caesaris, potuit de fratre impetrare: sed invita Alexandro cuidam ex amicis regis in nuptias convenit. Subversis itaque dispositionibus regis, Antipater quasi is qui ut voluerat sibi consuluisset, exsultabat animo, et superabat omnes versutia. Odium tamen nullo modo comprimere poterat, sed accendebat, quoniam affectabat terrore sibi munimentum parare. Conjunxerat autem sibi cooperarium factionum suarum Pheroram patris germanum, quem Herodes non multo post recusantem, ab uxore propria divellit; cui ob injurias quas ea mulier Dosidi conjugi ejus intulerat, infestior habebatur, domoque expulit. Pheroras autem amplexatus injuriam, in partes suas concessit, quibus ut tetrarcha praesidebat: ea sane mentis intentione, ut ad Herodem viventem numquam reverteretur. Denique nec tunc quidem, cum eum aegritudine gravi affectum comperisset, et frequenter orantem, ut ad sese veniret, quod ei quaedam quasi moriturus committenda arbitraretur, visitandum existimaverit. Qua perculsus licet injuria, rex ubi praeter spem incommodum depulit, tamen fraterno affectu venit ad eum, ubi aegrum comperit, et sedulo compatiebatur, et defunctum Hierosolymam transtulit, et magno fletu celebrique pompa funus curavit. Nec tamen his indiciis sedulae charitatis conceptam exclusit opinionem, quod eum frater veneno appetisset: Ita erat etiam in suos crudelis; nec difficilis fides rerum, quod potuerit fratrem occidere, qui filios interemisset.

CAPUT XLIII.

Hunc itaque unus de interfectoribus Alexandri et Aristobuli improbitatis suae finem invenit, a quo exordium sumens, in Antipatrum poena transivit sceleris auctorem. Namque libertorum querelis qui patronum suum veneno interfectum assererent, stimulatus Herodes, dum sollicitius quaerit, cognito quia ab uxore de succis Arabiae accepisset Pheroras poculum quod amatorium putaretur, idque venenum fuisse, quod Sylaei studio traditum, et illico in pestem conversum, in plurimorum quaestionem tetendit. Unde quaedam inter tormenta de ancillulis exclamavit, ut Deus omnipotens in matrem Antipatri omnia supplicia transferret, universorum arbitram flagitiorum; per ipsam occultos conventus Antipatri ac Pherorae diu noctuque exercitas potationes usque ad temulentiam, ut a convivio regis recipientibus sese, totis noctibus biberetur. Quod non otiosum nec conjurationis vacuum tentamentorum, remotis praesertim servulis et ministris jure suspectabatur, magnumque vinculum connexionis et conspirationis indicium tam diuturnae morae, quae regibus suspectior in solitudinis secreto et noctis silentio. Ibi compositum, ut Antipater Romam peteret, Pheroras in Petram pergeret: quod frequenter inter se conferre soliti prodebantur, eo quod post Alexandrum et Aristobulum, in ipsorum necem sese Herodes conversurus foret; miseros se qui putassent, quod Herodes in illis parricidales cogitationes odisset, qui regni haeredes persequebatur; sublatos esse non potestatis aemulos, sed consortes miseriarum, in se periculum omnium et odia transisse, ne mulierum quidem parciturum sexui, qui dilectae sibi Mariamnae, atque ex ea genitae non pepercisset. Nullum sibi aliud remedium, nisi ut longius aliquo secederent: quo tantae bestiae furori vel fuga eximerentur. Adjiciebantur crebrae apud matrem Antipatri conquestiones deplorantis, ardere se invidia regalis successionis, cum saevitia regni super ipsum praecipue incubuerit: ut jam sustinere non queat, ultimis deditus obsequiis, et postremis urgeri periculis. Nec solum regnandi jus sibi perisse, sed vivendi quoque curricula convoluta temporum. Aetatem sibi maturiorem, incanuisse jam verticem; contra autem juvenescere patrem, frustra sperari ejus haereditatem, qui fortasse etiam superstes haeredi tamdiu reservaretur. Quod autem emolumentum successionis sibi futurum longaevo haeredi, cui tam multiplex Alexandri atque Aristobuli soboles, velut quaedam hydra renatis quae amputata fuerant, capitibus regerminaret? Ex testamento patris etiam jam jus commune ereptum, ut data spe regnandi, cujus ad tempus vicarius foret, non aliquem ex suis filiis in suum imperium sustinere: sed Herodi Mariamnes filio necesse haberet regnum refundere. Itaque non ad fructum sibi regni spem datam, sed ad periculum, ut esset decessori suspectus, successori gravis. Postremo ipsum regem longa senectute vividum et intentum caedibus suorum, sui esse testamenti exsecutorem: ut nemo superesset qui posset succedere, ferri odio gravi in filios, nec in fratrem minore, qui sibi dederat centum talenta, nec cum patruo suo sermonem haberet. Et respondente Pherora: In quo enim eum laesimus? Num etiam ipse successor sum? retulisse Antipatrum, nonnullas habere eum causas offensionis. Utinam amissis omnibus, liceret offensioni se ipsum componere: feram esse bestiam, quae ne mortibus quidem satiaretur, nec posset perpeti ullam inter propinquos charitatem manere! Atque utinam amissis omnibus liceret, ut nudi eum tantummodo viventes evaderemus, sed impossibile. Ideoque sibi occulta ad tempus colloquia. Necessarium autem fore tempus, quo uterentur virili mentis vigore, et consilii vivacitate, dexterae quoque vindicis ministerio. Haec a mancipiis in supplicio positis respondebantur, et mancipio credebat Herodes, maxime quia de centum talentis soli Antipatro dixerat, nec ullus sermonis ejus adfuerat interpres. Succensus itaque indignatione, rapit ad supplicium plerosque et innoxios, ne quis de obnoxiis relinqueretur. Accersitur ad supplicia Antipater Samaritanus, eo quod esset Antipatri procurator, et diversis excruciatur modis. Prodit quaestio, missum ex Aegypto venenum per Antiphili quemdam conturbernalem, idque ab illo datum Theudioni amico Antipatri, per ipsum Pherorae redditum, cui regis filius Antipater exsecutionem commiserat, ut dum ipse in urbe Roma degeret, pater ejus Herodes exstingueretur. Quo tempore nulla de absente paratae necis suspicio foret: sed Pheroras cum in tempore venenum acceptum uxori propriae commendavisset, recurrit altera in uxorem Pherorae veneni invidia: jubet illico rex Pherorae uxorem venenum deferre. Egreditur mulier quasi perlatura quod petebatur, et sese de fastigio praecipitat aedificiorum, quo gemini pondus criminis evitaret, atque obitu praeveniret indicium rei et quaestionis acerbitatem. Sed quia maturabatur Antipatro feralis ultio parricidii, non supra verticem capitis ruit, quo casu facile exstingueretur, sed in aliam partem corporis decidit, ut mors protelaretur: consopita erat tamen atque attonita mulier, quia ex alto deciderat loco. Jubet eam paulisper recreari Herodes donec ad se rediret; spondet veniam, si simpliciter aperiret gestorum ordinem: non de nihilo esse, quod sese praecipitaverit, sed magni criminis consciam, compendium supplicii quaesisse; impunita sibi omnia flagitia confitenti fore: at inficianti acervanda supplicia, ipsam quoque sepulturam negandam. At illa ubi se resumpsit paululum: Et cui, inquit, adhuc ego secretorum servabo silentia, Pherora, mortuo? Illi enim debui fidem tacendi, pro quo supplicia non recusarem, si necessaria forent. Sed ille nunc liber a cruciatibus, et si veniabilis erroris correctio est, liber a culpa. Quid igitur involvere veritatem mendaciis cogitem, ut Antipatro morem geram? Parcam ergo illi, non parcam mihi? Egregiam ergo mercedem debemus viro, qui nos omnes sceleribus suis in haec supplicia deduxit. Audi rex, Deo praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est: proposui enim nihil fallere: audi inquam, sed prius repete, quemadmodum assederis lacrymans germano periclitanti, ut impleveris omnia circa Pheroram munia pia germanitatis: quibus ille inflexus, ubi discessisti, continuo me ad sese vocavit, et ait: Non exiguum ego mulier a fratris affectu et studio deerravi, qui sic oderam amantem mei, et volebam occidere tam impatientem doloris in periculis meis: ferre ille non potest fortuitum, quod ego urgebam indebitum: circumventus sum fateor Antipatri dolis, sed cogitationis ejus ego pretium fero: tu quod habes ab eo venenum relictum, mihi cito perfer, et sub meis oculis effunde, ut vel ad interos non feram animum parricidalem: poenituisse correctionis sit, quod criminosum est praeparavisse: Cito, inquam, mulier, ut vel mortem praeveniam, quoniam culpam nequivi. Tum ego detuli venenum, et in conspectu ejus exinanivi, parum tamen ex eo reservavi mihi, quae te metuerem, ut esset remedium si proderetur paratum ad hos usus venenum. His dictis pyxidem cum eo quod resederat veneni, protulit: subjicitur quaestioni mater Antiphili et fratres ipsius. Confitentur ex Aegypto Antiphilum detulisse pyxidem plenam veneno, quod ille accepisset a fratre qui Alexandriae commoraretur sub medicinae professore. Deprehenditur etiam Mariamnes filia pontificis insidiarum conscia, quae pararentur marito, idque fratribus ejus inter supplicia confitentibus manifestatur. Unde Herodes junior maternae audaciae pretium luit, quem in regni successionem Antipatro substitutum idem quem subrogaverat pater, de testamento delendum putavit. Et hic quidem non mediocris error Herodis senioris, ut ulterius flagitio deprehenso, alter mulctaretur. Sed etiam Herodis junioris non injusta mulctatio: nam divinitus praecautum videtur, ut licet nondum facti sui merito, tamen ob pretium futurae improbitatis regno abdicaretur. Nam quis eum regem perpeti potuisset, qui tetrarcha tam insolens fuit, ut tolerari nequiret? Adjicitur etiam aliud veneficii genus, quod Bathillus Antipatri libertus Pherorae et ejus uxori detulit, compositum ex succis serpentum, et veneno aspidum, ut si primum non convaluisset ad mortem Herodis, secundo uterentur.

CAPUT XLIV.

Reperiuntur etiam litterae adversus Archelaum et Philippum fratres compositae: hi regis erant filii, qui Romae instituebantur, quos Antipater ea vel maxime causa appetebat, quod videbat non mediocri praeditos sapientia, super quos rex patrium animum reclinabat. Denique evocaverat eos litteris, ut maturius domum regrederentur. Obstare itaque eos suis utilitatibus Antipater arbitrabatur, atque incumbere suis artibus, ut spe adolescentium simulata, omnia factionis suae studia obumbrarentur. Componit itaque epistolas nomine virorum potentium, quos Romae positos in suam amicitiam illexerat: aliis quoque pretio extortum, ut scriberent, quod adolescentes infestis patrem odiis urgerent, et nimio questu mortem Alexandri et Aristobuli deplorarent. Et cum hujusmodi epistolas clandestinis artibus per aulicos sceleris sui ministros, patri ingereret, eadem versutia, qua supra simulabat fratrum intercessorem, ut praetento pietatis patrocinio, impietatis subtexeret parricidium. Quibus omnibus in medium deductis cum quaestionibus, patris vita, epistolis, mors fratrum appetita evidentissime panderetur: consilium diffinitur, de auctore supplicium sumendum, qui posteriora prodidisset calumnia, quod germanos suos non quasi parricidas, sed quasi legitimae successionis aemulos persequeretur: non quo patrem defenderet, sed ne consortem regni haberet. Interea cum septem mensium curricula inter documenta flagitiorum, et reditum Antipatri concluderentur, nulla innotuere Antipatro indicia rerum gestarum, tanta circa eum universorum odia fervebant. Incertus igitur omnium, scribit ex urbe Roma continuo se adfore, summoque se honore dimissum a Caesare: quibus litteris lectis, rescribit Herodes maturato eum contendere oportere, securum affectus paterni, cui non solum nihil imminutum per absentiam foret, verum etiam tanta accederet gratia, ut ejus contuitu matris offensa minueretur. Nam iterum domo eam deprehensam in artes filii consentire, consortio exutam regiae liberalitatis compendiis eliminaverat, cui se remissurum indignationem scriptorum specie manifestaret, metuens ne comperta matris expulsione, suspiciones suas Antipater ad cavendum exsuscitaret. Adveniens itaque, Tarenti primum de Pherorae obitu cognovit, ibique luctum magnum exercuit, quod a quibusdam pietatis affectui datum, eo quod patrui mortem impatienter doleret. Ille autem ministrum ausi parricidalis sibi sublatum ingemiscebat, nec solum non processisse sceleris apparatum, verum etiam venenum se dedisse terrori erat, ne quomodo ad cognitionem Regis perveniret, et ille scenam criminis publicaret. Transit itaque in portum Caesareae haudquaquam vacuus gravioris curae ac sollicitudinis, cum ei etiam mater non mediocre praejudicium condemnatae sobolis daret. Sed urgentibus amicis, qui patriae cupiditate postponenda omnia quae Antipatro conducerent, arbitrarentur: denique exspectato ejus ingenio, quo vel aversum patrem a sui gratia facile consiliis suis flectere solitus erat, hortantibus ut sese patri et praedestinato sibi regno ocius repraesentaret, quod nemo auderet eo praesente contra niti: sed occasio absentiae ejus sola arserit, ut averti posse ab eo regis animus aestimaretur. Et ideo praeveniendum mature, ne demorando magis aut desiderantem offenderet, aut suspectum exacerbaret, cum diffidentiam sui proderet. Credidit itaque magis volentia quam necessaria suadentibus. Verum ubi portum ingressus est, neque quemquam sibi obvium circumspectavit, et quasi pestem aliquam sensit suam praesentiam declinari, in summa locorum frequentia maximam solitudinem, cum occurrere nemo auderet: metuentibus aliis, aliis adversantibus, etenim id temporis et odia quo minus se tegerent, auctoritatem acceperant, reputare secum scelera sua coepit, et conscientiae stimulis exagitari, nullum fugae locum neque evadendi subsidium sibi relictum: circumventum se velut quibusdam retibus et captum teneri: fiduciam omnem assumpsit ex impudentia, ut dissimulatis omnibus improvisum se patri offerret, in amplexum rueret, pietatis officia praetenderet. Verum ille extensis manibus ingerentem sese repellens et reclinans caput ne parricidae osculo contingeretur, exclamavit et hoc esse amentiae parricidalis, ut amplexum petas, cui invisum te recognoscis, ut horrore tui afficias patrem, et contactu noxii corporis vivendi suavitatem extorqueas. Ne igitur contigeris, ne attaminaveris, quem scelere petisti. Purga certe prius si potes, deprehensa dilue: judicium non refugiam, nec audientiam tibi negari patiar, nec mihi ipse assumam cognitionem, nec argumentandi tibi occasionem relinquam. Opportune adest Varus, apud quem defensionem tui praepara. Nec differendi locus: crastina die, quamvis dolis et fraudibus praeditus, habes purgandi tui copiam. At ille obstupefactus tantae commotionis pavore, nil est ausus referre, nec potuit: sed egressus foras fluctuabat animo, quod nihil omnino ex his quae gesta erant et prodita apud patrem compererat. Advenientes autem ad cum postea mater et uxor aperuerunt omnia. Quibus cognitis, sese colligere praeparare animo coepit, quibus modis criminationi occurreret, confessionem extenuaret. Sequenti die congregantur omnes regis propinqui et amici Antipatri: intersunt examini universi: qui diversa de Antipatro prodiderant induci praecipiuntur. Leguntur etiam epistolae matris Antipatri, in quibus illa ad filium scripserat, ut cognosceret proditam patri suorum scenam flagitiorum: nequaquam eum debere adesse, nisi a Caesare aliqua manus accerseretur, cujus se praesidio circumvallaret, neque se judicio committeret, qui tantorum confessionibus appetebatur, sed armis muniret. His ad superiora additis, ingressus Antipater, et sese ad vestigia dejiciens patris obsecrat, ne se praedamnatum haberet; confidere se, si deferatur audientia, vacuum criminis fore, si pater vellet: jubet pater silere, atque eum istiusmodi sermone praevenit: Quod nulli justo veniabilis nequitia Antipatri possit videri satis certum est, sed eo magis gravari me apud te, Vare, arbitror. Vereor enim, ne etiam me oderis, qui parricidas generavi filios, quibus non posset etiam parcere pater: licet hoc quoque miserandus magis sim ita, quod et tales amavi. Sed de illis taceo quos ipse exasperavi, et justas adversus hunc allegationes eorum respui. Nullas enim hi adversum me habuerunt causas doloris, nisi quod his Antipater praeferebatur, et consortii regalis praerogativam acceperat, qui natus regno non erat: putabam tamen quod majorem natu minoribus ad tutelam adsciscerem. Sed hostem induxi qui invideret nobilioribus, excitaret puerulos, infirmos circumveniret, incautos proderet. Lapsos non nego, sed eos excusari potius, quam urgeri oportuit. Antipater hic mihi et illos abstulit, hic mihi et illos fieri insidiatores compulit. Dolui, fateor, quod ii quibus regni spem dederam, quibus successionem reservaveram, adversum me improba machinarentur: sed nunc non patrem, sed Antipatrum oderant. Perierunt itaque ad dolorem patri, Antipatro ad fructum. Quaeris, Vare, quis eos occiderit? Cognosce cui mors eorum profecerit. Vacua est domus novercae filio, patuit aula uni ad succedendum, quae multos successores habebat. Nec expletus est morte fratrum cruentus animus et mens impia. Postquam non habuit fratres quos odisset, patrem persequebatur. Reputo mecum, qui huic munimentum haereditatis paravi: visus sum et ipse diu vivere decessionem fastidienti: docui quid vellet, cui successionis competitores ademeram: morantem non passus est: nec exspectavit regnum, nisi ut parricidio adipisceretur. Reddidit mihi vicem, quia projectum collegeram, et praetuleram nobilioribus. Cui enim tantum ex illis, quantum huic contuli? Cui ipse vivens potestate cesseram, testamento aperto haeredem designaveram, quod solet esse periculosum regibus, ut aliquis se successurum noverit. Quinquaginta in fructibus talenta concessi, trecenta Romam proficiscenti dedi: commendavi Caesari quasi solum filium: nihil mihi reservavi, quod deberem parricidam timere: sed hoc eum magis ad parricidium armavit, quod se meis beneficiis superiorem videret. Quid tantum sceleris commiserunt fratres ejus, quos ad mortem coegit? Aut quae istiusmodi adversum illos indicia detecta, qualia istius deprehenduntur? Sed interrumpere atque obstrepere audet parricida et dolis tentat veritatem involvere? Caveas, Vare, admoneo, caveas simulatas ejus lacrymas, et gemitus arte compositos, nec ullo expressos dolore. Hic est qui mihi pietatis affectum abstulit, cum a ficto metu cavendum admoneret Alexandrum, cum illo mentes plurimorum convenire, asserens non temere committendam universis praesentiam meam. Simulabat se circumspectare omnia, usque ad lectum deducere, discutere atque examinare singulos. Hic erat somni dispensator et minister securitatis, in quo ego solatium constituebam, atque ejus officiis levabam de interfectis dolorem: arbitrabar quod et illos mihi redderet, moerorem auferret, pietatem obtenderet. Hic erat protector meus, cui credebam corporis senilis custodiam. Quomodo vivam nescio, quomodo tantum insidiatorem evaserim, quibus me circumvenerat delinimentis, quibus fraudibus vinctum tenebat, ut soli huic me crederem, quem solum caveri oportuit. Incredibile mihi est quod evasi, nec vivere mihi videor, sed somnium puto. Quis enim crederet, aut illum tam ingratum futurum, cui in me potestatem omnem commiseram, aut me posse evadere, si Antipater nollet? Tutiorem tamen gratia me factum putabam. Sed quae (malum!) infelicitas, me, aut adversum me eos faciat insurgere, quos plus dilexerim? Deploro aerumnam domus meae, Vare, defleo solitudinem, ingemisco vim tanti doloris. Sed tamen tanta est acerbitas sceleris parricidalis, ut neminem mihi patiar evadere, quicumque sitierit sanguinem meum, etiamsi in omnes filios meos affectati parricidii indicia promantur. Cum haec diceret, indignatione pariter ac dolore intercepta vox est loquentis. Continuo Antipater elevans caput, velut ictus enim et saucius vulnere jacebat ante pedes patris, nec assurgere audebat, exclamans, ait: Tu, quidem pater, ut iratus accusas, sed mihi nulla major defensio, quam testimonium accusationis tuae, quia semper fui custos tuae salutis. Defensionem igitur pro me voto accusantis adhibuisti. Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris? Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit. Vel fratrum exemplo doceri potui, nullum tanti sceleris effugium fore, quod scelus istiusmodi nec latebram inveniat nec poenam evadat, quandoquidem et illi pro tanta in te malevolentia poenas dederunt: at illos invidia quaedam (ut dicis) impulerit ad parricidium, quod me sibi praeferri videbant, quibus materni generis nobilitas animos dabat, ut regnum quasi ex materna successione sibi debitum vindicarent, et quibus a te ereptum reposcerent. Quid tale ego, qui nescivi regnum nisi de te sperare, tuum judicium quaerere, tibi soli placere? Quid autem erat, quod me adversum tuam salutem audere aliquid impelleret? An regni cupido? sed regnabam: an odii suspicio? sed diligebar: an injuriae dolor? sed praeferebar. Si illos sola formido praelationis meae armaverit ad parricidium, ego absolvar: quia nesciunt praelati parricidium cogitare, sed odisse. Nisi forte aliquis ex te me metus compulit. Verum ego, ut mihi vox tua testis est, nihil sciebam nisi pro te timere. Quid enim mihi timerem, qui minister eram tuae securitatis, et dispensator quietis? An vero inopia pecuniae et egestas coegit, quae solet indigentibus suadere latrocinium? Sed dederas, quod non solum in praesens, sed etiam in omne tempus abundaret, et divitem Romam miseras, ut regum reges pronuntiarent imperii apud se principatum esse, non divitiarum. Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem, et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti impulsus pecunia, ut te impugnaret, ita commutavi, ut fieret tuus defensor, et sollicitatoris sui proditor. Per quem pater alii insidiatores tuae salutis detecti sunt? Quomodo ergo parricida ego, qui custodem tui corporis Corinthum latentem deprehendi? insidiantem removi? ad confessiones negantes deduxi? Potui parricidium non cogitare, et parricidii fructum habere, si tacuissem. Sed mihi si bestiarum immanitas, si atrocium ferarum inesset furor, tamen tantis beneficiis tuis mansuescere potui, ut nullam opem nisi in tuae salutis subsidio constituerem, ut pro omnibus tibi vel solam charitatem referrem, te meo corpore protegerem, te intimis, si fieri posset, visceribus includerem: praetuleras nobilioribus filiis materna stirpe minus nobilem, matrem quoque regni exsulem in regnum vocaveras, nec jam successorem me imperii, sed quasi consortem habebas. O miser ego, cui tantum liberalitas tua bonorum effuderat, ut invidia succederet! O stultissimus ego, quite, pater, reliqui! si datus est invidiae locus, et potestas insidiantibus. Namque dum ego pro tua salute diu demoror, meam prodidi: et tamen nihil habeo, quod mihi ascribam. Tu me, pater, abire jussisti, tibi ego peregrinabar, pater, ne tuam senectutem Sylaeus circumveniret, ne te viventem regno exueret, nec apud Caesarem tuam salutem appeteret. Testis est mihi Roma pietatis, Caesar quoque praesul orbis terrarum, et censor universorum atque arbiter mei pectoris, qui me amantem patris appellare solitus erat. Testificare Caesar, quid ego de patre apud te loquebar, apud quem solum nocere potuissem. Testificare, inquam, mihi, qui de aliis pronuntiaveras. Nec dissimulandum parricidium, sed inquirendum putasti. O si mihi aspiraret praesentia tua! sed absens es, et longe positus, et ego sine te a patre dijudicor. Ades tamen, et in litteris tuis praesens es: tua scripta offero, quae solent parricidae timere. Tuam epistolam porto, quam solent promere, qui cupiunt parricidium non latere. Suscipe, pater, litteras Caesaris, ipse te instruat, qui dudum vindicavit. Suscipe Caesaris scripta, argumentis omnibus validiora. Quibus usus es dudum ad ultionem, utere nunc ad salutem. Hos ergo apices defero innocentiae meae testes: illa dextera numquam te fefellit; illa dextera Caesaris diadema tibi imposuit, non ademit: illa manus Caesaris regnum tibi, quod abjeceras, repraesentavit. Potuit me prius Caesar odisse, si fratrem similem deprehendisset: sed cognovit et pronuntiavit interpretem, qui nisi Romae fuissem, Sylaeus vicerat. Illi ego hodie adjudicor, illi poenas miser pendo. Memento, pater, quia non voluntarius navigavi. Videbam mihi jam parari foveas insidiatorum: malui tamen me potius, pater, quam te periclitari. Nec tamen exhorresco salutis periculum, sed apud te, pater, doleo, me quasi tuum hostem periclitari. Periclitor tamen, si apud te et Caesaris testimonia periclitantur. His ergo utor indiciis meae defensionis: Caesarem non appello, quasi audiendus, sed imploro, quasi absolvendus. Quod si judicium exercendum existimas, ecce, mi pater, ad te veni post Caesarem, ad te festinavi a Caesare. Utinam quidem nusquam a te abiissem. Sed tu me, pater, nesciens periculis objecisti jubens pergere. Praesto sum, pater, nec perfunctorie de levioribus testibus requirendam pro salute tua veritatem aestimo. Non praejudicent, qui possunt timere tormenta, nec qui possunt contemnere. Omnis homo mendax, dixit Scriptura (Psal. CXV, 11). Ego defero incorruptibilia elementorum testimonia. Venio ad te per maria et per terras nusquam aliquid passus. Parricida debui non evadere, si reus essem. Absolvat me, pater, apud te coelum quod non fulminavit, mare quod non demersit, terra quae non absorbuit: per haec ad te tutus venio, pater: quae non solent evadere, etiam qui non sunt patrum genitalium parricidae. Datham et Abirom hiatus voravit terrae, nec tamen genitalem appetierant patrem. Absalon fugientem arboris suae ramis terra suspendit, ne ad patrem perveniret, ad quem si pervenisset, evaserat. Ego ad te veni, et adhuc periclitor. David parricidam suum, quia servare non potuit, vindicavit: ego de inimicis et calumniatoribus vindicari non expeto, ut eos ad tormenta vocem: lucrentur illi poenam calumniae. Unum rogo, pater, ne alienis credas tormentis: de memetipso adversum me require supplicia. Suspende reum tuum, in viscera mea pergat interrogatio veritatis, in corpus meum atque in interiora penetralia descendant fidiculae quaestionum, profluat sanguis, qui solet parricidium clamare, ferantur ignes in artus noxios. Quid dubitas, pater? si parcis, innocentem pronuntias: si a cruciatu temperas, absolvis crimine. Non est parricida, qui simplici morte dignus putatur. Aut si ut filio parcis, et ex te genitis membris compateris; non sunt membra tua, quae sunt ministeria crudelitatis. Haec ubi locutus est, magno fletu et gemitu lamentabili finem dicendi fecit, ululatuque maximo Varum et omnes ad miserationem inflexit: solus Herodes nullis movebatur lacrymis, atque ipse a fletu temperavit intractabilis ad veniam, quaestioni imminens, vindictam expetens.

CAPUT XLV.

Successit orationi Antipatri Nicolaus regis mandato, qui astute ejus responderet versutiis et inflexos a miseratione abduceret, referendo in Antipatrum fraternae invidiam necis, allegando quod si quos moveret misericordia, illorum misereri deceret, qui ejus perempti fraudibus, ultionem requirerent. Si unum absolverent, omnis domus regia in periculum deduceretur, germani, affines, parentes, ipse rex, cujus saluti non pepercisset. Itaque conversus ad oratorum versutias, velut (narratione miserationis) epilogo quodam excitabat ab inferis peremptorum animas, qui miserabili questu replerent subsellia, insontes se oppetisse, subornatis gravibus testibus, compositis epistolis, fraudulentis sermonibus circumventum patrem, credidisse filio, quem non putaret de fratribus posse mentiri. Offert nunc supplicia sua qui fratrum tormentis non credidisset, quos onustos vinculis obligaverit, ne cognitioni interessent, in absentes latam sententiam, cum longe positi essent necatos, ne eorum pater misereretur. Nullum itaque reliquum futurum si iste evaderet, doctus venena parricidalia suorum visceribus infundere, mutare mentes hominum, qui etiam Pheroram semper amantissimum fratris, Herodis in necem ejus parricidio funesto exsuscitaverit. Ad haec, cum plurima alia excitandae commotionis gratia Nicolaus addidisset, ubi sermonem absolvit, interrogatus a Varo est Antipater, si respondere vellet. Nihil aliud retulit, nisi (Deus mihi testis est) quia nihil laesi. Tum Varus venenum proferri, atque id dari jussit uni de his, qui jam rei mortis adjudicati essent. Quo epotato, statim mortuus est. De quo relatum ad Caesarem est, et in vincula Antipater imperio patris inducitur: nec tamen ab insidiis vacuus erat. Nam tum maxime Salomes periculum dolis tentabat directis epistolis, quas Salomes nomine Antipater composuerat, plenis in regem contumeliarum atque ad Acmen ancillam Juliae quae uxor Caesaris erat, per Antiphili servulum perferri jusserat, quas Acmes sibi redditas regi transmitteret: ac pene in mulieris perniciem fraus convaluerat, ni reperta esset epistola Acmes ad Antipatrum, quae dolum prodidit, scripta in hunc modum: Sicut voluisti, patri tuo scripsi, et epistolas illas direxi: nec dubito regem in periculum sororis insurrecturum. Tu vicem restitue optato effectu potitus. His litteris deprehensis, rex in suspicionem deductus, quod etiam Alexander pari arte compositis a fratre esset appetitus epistolis, et nimia commotione exasperatus, aegritudinem gravem contraxit. Quo se videns urgeri periculo, Antipam unum ex filiis haeredem imperii scripsit, praelatum Archelao et Philippo senioribus liberis, quoniam ipsos quoque Antipater dolis atque fallaciis suspectos patri fecerat. Caesari legavit mille talenta, donis muneribusque additis. In uxorem et filios, libertos atque amicos quinquaginta contulit: nec Salomen sororem munerum suorum expertem reliquit. Procedebat in deterius aegritudo atque accessu temporis exasperabatur, quam imbecilla senectus suis incommoditatibus acerbabat quotidie. Siquidem non minus septuagenario gravatum annis corpus, crebro quoque moerore animi afflictum gerebat, tot parricidiis convulneratus, quae aut deprehendisse in filiis extremae miseriae erat, aut intulisse. Immedicabilis tamen aegritudinis fervor, quod superstes Antipater metuebatur. Contemptus quoque in dies vilior, quod imagines Caesaris atque animalium similitudines contra legem templo appositae detrahebantur, auctoribus maxime Juda atque Matthia juventutis doctoribus, qui cognitis et conspirantibus sibi venisse tempus aiebant, quo violatae legis injuria vindicaretur: Dare poenas sacrilegum, qui putaret fas esse quidquid potestati liceret: nec religione inclinatum, sed elatum superbia in penetralibus templi faciendi quod vellet, libidinem pro jure exercuisset. Et quamvis divina ultio mortem ei acceleraret: tamen pulchrum videri, si etiam templi sacrati libertatem suam, in defendendis paterni ritus observationibus approbarent: nec periculi metu quemquam revocari oportere, cum etiam mori pro lege patria insigne immortalitatis sit: primique adorsi auream aquilam supra fastigium portae affixam detrahere comprehensi, atque ad regem perducti: cum interrogarentur, cui obedire cupientes, tantum facinus adorsi forent, responderunt legi paternae. Iterum quaerenti, quo freti laetiores adessent, cum ad mortis vocarentur periculum, responderunt: Pietatis et devotionis praemiis, quorum remuneratio pro ritu patrio mortem expetentibus persolveretur. Nec diutius ferre potuit responsionis constantiam, sed indignatione super aegritudinem facta, ut infirmitatem vinceret, in conventum populi processit, ibique tamquam sacrilegii reos ad plebem deferens accusare coepit, quod majora de factis talibus suspectarentur. Quae etiam si non probarentur, tamen cuncti sibi quisque metuentes, auctorum qui comprehensi forent, luenda supplicia deprecabantur. Nec pergendum in caeteros, ne quaestio plures atque alienos et innoxios perturbaret: rogatus itaque in praesentes sententiam tulit, ut vivi exurerentur: unde incommoditas aucta, et gravioris aegritudinis vis, diversis totum corpus ejus passionibus depascebatur. Febris erat vehemens, prurigo intolerabilis, continui ac sine ulla intermissione interiorum dolores viscerum, collo medius vexabatur, hydrope gravabantur vestigia, abscondita corporis scatebant vermibus, sparsim totius corporis, anhelitus gravis et suspiria perniciosa: res indicio erat, quod injusti parricidii et sacrilegae damnationis poena reposceretur. Non cedebat tamen animo, et vivendi cupiditate passionibus reluctabatur. Petit trans Jordanem calores aquae calidae, sed nihil profuerunt. Asphaltites lacus, plerisque medicabilis, sine ullo profectu aegrum tenebat. Ubi dum oleo plurimo foveretur, laxato resolutus corpore, morientium specie oculos invertit, et vox defecerat, nec sensus manebat: sed exercitatus strepitu conclamantium resumpsit, et ad sua regredi cupiens, ubi ad regionem loci qui appellabatur Hiericho, advenit, atro felle exagitatus, et ipsi quodammodo morti minitans immane facinus excogitavit, quo velut inferiae sibi populi mitterentur. Namque ex omni Judaea congregari jamdudum praecipiens quosque nobiliores, ut ex singulis vicis in unum convenirent: ubi imperio obtemperatum est, claudi eos intra hippodromum jussit, et accersita Salome atque ejus Alexa viro, legatum sanguinis mandavit, asserens laetitiae populis gentis Judaeae suam mortem futuram; et ideo commentum se, quo praeclarissime suum epitaphium celebraretur, deposcere a suis, ut cum ultimum exhalasset spiritum, eos statim omnes qui clausi tenebantur, necari juberent: ita neminem futurum in universa Judaea atque in omni domo, cui mors ejus esset illacrymabilis, cum universis domesticis luctus haereditatem dereliquisset; qui dum suorum deplorant necem, justa regi viderentur persolvere, atque ita publicorum laetitia votum domesticis doloribus impediretur. Ac ne forte scelesta imperia mandata exsecutio destitueret, quinquagenas drachmas jussit militibus dari, ut tali sceleris imposita mercede, ferale ministerium milites non recusarent: compensaturi exsecutionis horrorem remunerationis emolumento. Cedebat prope jam tantae incommoditatis gratia suppliciis, sed exspectabat funesta responsa legationis, quae retulit de Acme supplicium sumptum ad Herodis querelam: Antipatrum quoque convictum parricidii morti adjudicatum, tamen repulso patria et regno, pater fugae potestatem tribuere, si vellet, Caesar juberet, sententiam sceleri ferens, consilium pietati relinquens. Solverat natura parricidii necessitatem: nam recreatus paulisper, permissa sibi puniendi, ut vellet potestate, dum de genere necis tractat, distentus doloribus propere diem mortis pervenire desideraverat. Poposcit itaque malum, pariterque gladium, ut eo pomum solitus incidere refectionis aliquid assumeret, et paulisper sese attollens cubitoque adnixus, levavit dexteram, cupiens sese ferire, sed occurrit Achiabus, et impedivit ictum, luctuque tota concrepuit domus, ut obiisse Herodes foris aestimaretur. Exsultavit Antipater ad sonum planctus, et a custodibus adhibitis postulavit, ut vinculis resolveretur: sed praepositus ei muneri non solum abnuit quod rogabatur, sed etiam regi annuntiavit. Exclamans ille insultari adhuc sibi viventi, percussores direxit, qui Antipatrum interficerent, caesumque sepelire jussit in Hyrcania, atque iterum mutavit testamentum, regemque Archelaum instituit seniorem ex fratribus: Antipae tetrarchiam reliquit. Quinque itaque diebus Antipatro superstes defecit: triginta et septem annis ex quo a Romanis imperitare jussus est, regno potitus: ex quo autem Antigonum sustulit regni aemulum, annos triginta quatuor imperio exegit: utinam tam domestico usu, quam publicis laetus successibus. Namque ita foris secundae ei res aspiraverunt, ut privatus in regnum adscisceretur, eoque per multa usus annorum curricula, quod difficile salvo potestatis usu decederet, relinquens liberis imperii successionem, quam ipse a suis non acceperat. Sed intra domum infelicissimus, quam acerbo suorum sanguine et luctu replevit; nec tamen exsecutionem invenit ultimae crudelitatis, hoc uno Salome oblitterante criminum suorum ludibria superiora, quod eos quos percuti rex jusserat omnes dimisit, dicens regem praecepti feralis postea poenituisse: revocatisque mandatis superioribus, praecepisse, ut ad sua omnes dimitterentur.

CAPUT XLVI.

Dein postea facta in amphitheatro militum et reliqui populi congregatione, de obitu regis judicium factum: processit Ptolemaeus, qui regis amicitiae inter fidelissimos quosque usque in extremum adhaeserat, et annulum deferens quem defuncti digito detraxit, collaudat regem, et populum admonet tranquillitatis, aperitque ei epistolam, qua precatus fidelissimos sibi milites hortabatur, ut successori suo benevolentiam exhiberent et gratiam. Et a pertis etiam tabulis testamentum recitatur: Philippus Thraconitidis regionis et finitimorum locorum haeres nuncupatus: tetrarches, Antipas; rex, Archelaus, ita tamen ut ad Caesarem deferri annulum suum, atque ei arbitrium et firmamentum omnium dispositionum suarum reservarent. Ac tum demum ratum esset testamentum suum, si Caesar probasset: reliqua secundum priora sua testamenta custodiri praecipit. Continuo acclamatio facta militum Archelao plaudentium: circumvallabatur illico stipatorum ambitu; promittunt benevolentiam, spondent fidem. Post haec competenter atque magnifice funus curatum, omni ambitu regalium divitiarum praemisso ad pompae funebris celebritatem: lectus erat auro totus et gemmis insignitus, stratum refulgens murice, corpus adopertum purpurea diploide, quam internectebat fibula lapidibus pretiosis coruscans, diadema adhaerebat vertici, supraque corona aurea, sceptrum in dextera, ut viventem putares. Praeibat agmen Thracicum; Germanique et Galli stipatores regii militarem servabant ordinem, pari modo succincti armis, ac si in bellum prodirent, sed ora moestitia plena, et dolentibus similes prosequebantur. Reliqua manus prosequebatur ornatu solito, et cultu assueto comitantibus pariter ducibus et centurionibus. Quingenti etiam servorum et libertorum regiae domus aspergebant aromata, ut suavi odore tota fragraret via; lectum filii regis, et propinquorum vis maxima circumfundebat. Sepultus est in Herodio (ut ipse mandavit) quod aberat ducentis stadiis ab eo loco, in quo finem vitae invenit: magno obsequio per tantum spatii deductus universorum, sed non omnium pari affectu: metus enim officium, non votum extorserat; dolor intra se saltem liberam habebat sententiam. Hunc finem habuit Herodes.