De excidio urbis Hierosolymitanae/pro

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
PROLOGUS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


1 


PROLOGUS.

recensere

Quatuor libros Regnorum quos Scriptura complexa est sacra, et jam ipse stylo brevi prosecutus usque ad captivitatem Judaeorum murique excidium et Babylonis triumphos, historiae in morem composui, Machabaeorum quoque res gestas propheticus sermo paucis absolvit: reliquorum, usque ad incendium templi et manubias Titi Caesaris, relator egregius historico stylo Josephus, utinam tam religioni et veritati attentus, quam rerum indagini et sermonum sobrietati. Consortem se enim perfidiae Judaeorum in ipso etiam sermone exhibuit, quem de eorum supplicio manifestavit; et quorum arma deseruit, eorum tamen sacrilegia non dereliquit. Deploravit flebiliter aerumnam, sed ipsius causam aerumnae non agnovit. Unde nobis curae fuit, non ingenii ope fretis, sed fidei intentione in historiam Judaeorum ultra Scripturae seriem sacrae paulisper introrsum pergere, ut tamquam in spinis rosam quaerentes, inter saeva impiorum facinora quae digno impietatis pretio soluta sunt, eruamus aliqua vel de reverentia sacrae legis, vel de sanctae religionis constitutionisque miraculo; quae magis, licet haeredibus, vel in adversis ostentui fuerint, vel honore in prosperis. Simul (quod est indicium domesticae improbitatis) liqueat universis, quod ipsi sibi propriae cladis auctores fuere. Primum, quod alia curantes, Romanos in se converterint, et ad cognitionem regni sui invitaverint, quibus ignorari satius fuit. Rogaverunt amicitiam, fidem non servaturi. Pacem violaverunt virtute impares. Postremo bellum intulerunt, quibus spes omnis in moenibus, non in viribus erat, cum sit maxime omnium miserabile claudi obsidione: quae etiam si bene procedit, saepius augere quam minuere pericula solet. At ne quis vacuum fide et superfluum putet nos suscepisse negotium; ideo per principes ductum Hebraeorum genus omne consideremus, ut liquido clareat utrum a femoribus Judae, nusquam generationis ejus successio claudicaverit: an vero offenderit in principum serie, sed manserit in eo, cui reposita manebant omnia: ipse erat spes gentium (Gen., XLIX, 10) Hinc ergo sumam exordium.