De excidio urbis Hierosolymitanae/3

This is the stable version, checked on 18 Octobris 2021. Template changes await review.
LIBER III
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 2 4 

LIBER TERTIUS.

recensere

CAPUT I.

Ea postquam Neroni nuntiata sunt in Achaiae partibus sito, qui tragicorum carminum meditatione contenderat, ut de pluribus scenicam coronam referret: nescias, quo magis turpis, utrum quod in scenam imperator prodiret, an quod scenam suis flagitiis impleret, qui turparet Orestem canendo, et parricidio repraesentaret, gravis cum invasit metus. Non illa ludorum similia, sed bellorum suprema pertimescentem, ut aliquando a theatralium voluptatum obscenitate, et parricidalis amentiae furore resipisceret, atque ad curas reipublicae conversus, intra se fremeret et desaeviret, quod incuria ducis potius, quam virtute adversariorum tantam cladem respublica Romana acceperit. Tentabat quidem simulare audaciam, sed redarguebat timor, et quasi speciem magnanimitatis praetexere, ut supra aerumnam negotiorum mentem haberet. Sed distringebatur animi sollicitudine, quem demendae ignominiae belloque conficiendo legeret ducem. Urgebant Judaeam ultimae labis futura excidia, ut Nero regalem personam indueret, et providi consultoris voce, salubrem exprimeret sententiam. Vespasianum solum esse cui summa militiae orientis in partibus jure committeretur, virum ab adolescentia militiae triumphalis inveteratum stipendiis, qui impacatas Gallias Germanorum tumultu, et ferocia genuinae temeritatis in bellum relapsas, pace diuturna composuerat. Britanniam quoque inter undas adhuc latentem Romano imperio armis acquisiverat: cujus triumphatae opibus Roma ditior, Claudius consultior, Nero fortior aestimabatur. Itaque quarum gentium bella non viderant, subjugatarum tropaea celebraverant. Sub hoc duce (iterum dico) Nero terribilis erat, Nero metuendus, potens foris, tutus domi: aequatis inter se Vespasiani fide ac fortitudine. Quantus iste vir, cujus armis vitia Neronis apud exteras gentes abscondebantur, ut ludibrium rerum humanarum, et ejuratae impuritatis opprobrium, triumphis quoque illustraretur! Cum praeliandum itaque in ultimis Romani orbis esset confiniis, Vespasianus ex omnibus eligebatur. Cum bellum depositum foret, Vespasianus prae caeteris sociabatur, ne vel publicus superesset hostis, vel domesticus obreperet insidiator. Dignus qui stipendiis militis regnum praeveniret. Docebat fidem, praeferebat virtutem. Invitus misit hunc Nero, qui sibi auferebat praesidium: sed arctabatur futuris scelerum suorum poenis, ut se tanto dissociatum comitatu ducis, inermem relinqueret. Numquam profecto Galba aspirandi ad imperium studia usurpasset, nisi Vespasianum absentem comperisset. Sed procuravit hoc Deus, ut in Syriam dirigeretur vir, qui et Judaeorum insolentiam supremo gentis excidio captivitatisque dedecore labefactaret, et Neronem auxilio destitueret: licet nullius virtus statutis afferre possit coelestibus impedimentum. Demens tamen Nero cum Judaeorum bello afflictam Romani exercitus validam manum cognovisset, adversus Christianos insurrexit, ut ei debitus finis appropinquaret.

CAPUT II.

Erant tunc temporis Romae Petrus et Paulus, doctores Christianorum, sublimes operibus, clari magisterio, qui virtute suorum operum Neronem adversum fecerant, captum Magi Simonis delinimentis, qui sibi animum ejus conciliaverat. Cui adjumentum victoriae, subjectiones gentium, vitae longaevitatem, salutis custodiam feralibus artibus pollicebatur, atque ille credebat, qui vim rerum nesciret examinare. Denique summum apud eum tenebat amicitiae locum: quandoquidem etiam praesulem suae salutis vitaeque custodem arbitrabatur. Sed ubi Petrus ejus vanitates et flagitia detexit, et species illum rerum mentiri, non solidum aliquid aut verum efficere demonstravit; ludibrio habitus, et digno est consumptus moerore. Et quamvis in aliis terrarum partibus Petri esset expertus potentiam: tamen praeveniens Romam, ausus est jactare, quod mortuos resuscitaret. Defunctus erat id temporis Romae adolescens nobilis, propinquus Caesaris, cum universorum dolore. Admonuere plerique experiendum, utrum posset resuscitari. Celeberrimus in his operibus habebatur Petrus: sed apud gentiles nulla facti hujusmodi deferebatur fides. Dolor exegit remedium: perrectum est ad Petrum. Fuere, qui etiam Simonem accersendum putarent: uterque adfuerunt. Ait Petrus: Simoni qui se de sua jactaret potentia, priores sese partes dare: ut si posset, mortuum resuscitaret. Si ille non resuscitaret, se non defuturum ut Chriptus opem ferret defuncto, quo posset resurgere. Simon, qui putaret apud urbem gentilium plurimum suas valituras artes, conditionem proposuit: ut si ipse resuscitasset mortuum, Petrus occideretur, qui MAGNAM POTENTIAM (sic enim appellabatur) lacessendo injurias irrogavisset; sin vero praevaluisset Petrus in Simonem, pari genere vindicaretur. Acquievit Petrus; adorsus est Simon, accessit ad lectulum defuncti: incantare atque immurmurare dira carmina ut coepit, visus est caput agitare, qui mortuus erat. Clamor ingens gentilium, quod jam viveret, quod loqueretur cum Simone. Ira et indignatio in Petrum, quod ausus esset conferre sese tantae potestati. Sanctus Apostolus poposcit silentium, et dixit: Si vivit defunctus, loquatur: si resuscitatus est, surgat, ambulet, fabuletur: phantasma illud esse, non veritatem, quod videatur caput movisse. Denique separetur, inquit, Simon a lectulo: et tunc ne id quidem ostentui futurum. Abducitur Simon a lectulo: manet sine specie motus alicujus, qui mortuus erat. Astitit Petrus longius, et intra se paulisper orationi intentus, cum magna voce ait: Adolescens, surge: sanet te Dominus Jesus. Et statim surrexit adolescens, et locutus est, et ambulavit, et cibum sumpsit, et dedit eum Petrus matri suae. Qui cum rogaretur, ut ab eo non discederet, ait: Non derelinquetur ab eo qui eum fecit resurgere, cujus nos servi sumus. Secura esto mater de filio, non verearis, habet custodem suum. Et cum populus in Simonem insurgeret, ut lapidaretur, ait Petrus: Satis est ad poenam ejus, quod cognoscit suas artes nihil valere: vivat, et Christi regnum crescere videat vel invitus. Torquebatur Magus Apostoli gloria. Collegit sese, atque omnem excitans carminum suorum potentiam, congregat populum, offensumque se dicit a Galilaeis: relicturum se urbem, quam tueri soleret. Diem statuit: pollicetur volatum, quo supernis sedibus inveheretur: cui, quando vellet, coelum pateret. Conscendit statuto die montem Capitolinum, ac se de rupe dejiciens, volare coepit. Mirari populus et venerari: plerique dicentes Dei esse potentiam, non hominis, qui cum corpore volitaret, nihil tale fecisse Christum. Tunc Petrus in medio stans, ait: Jesu Domine, ostende ei vanas artes suas esse, ne hac specie populus iste qui crediturus est, decipiatur. Decidat, Domine; sic tamen, ut nihil se potuisse vivens recognoscat. Et statim in voce Petri, implicatis remigiis alarum quas sumpserat, corruit, nec exanimatus est; sed fracto debilitatoque crure, Aritiam concessit, atque ibi mortuus est. Quo comperto: deceptum se Nero et destitutum: dolens tanti casum amici, sublatumque sibi virum utilem et necessarium reipublicae indignatus, quaerere coepit causas quibus Petrum occideret. Et jam tempus aderat, quo sancti vocarentur Apostoli Petrus et Paulus. Denique dato, ut comprehenderentur praecepto, rogabatur Petrus ut sese alio conferret. Resistebat ille dicens, nequaquam se facturum, ut tamquam metu mortis territus cederet: bonum esse pro Christo pati, qui pro omnibus se morti obtulisset: non mortem illam, sed immortalitatem futuram: tamquam indignum, ut ipse fugeret passionem sui corporis, qui multos doctrina sua compulerit se hostias pro Christo offerre: deberi sibi secundum Domini vocem, ut et ipse in passione sua Christo gloriam atque honorem daret. Haec et alia Petrus obtexere: sed plebs lacrymis querens, ne se relinqueret, et fluctuantem inter procellas gentilium destitueret: victus fletibus Petrus, cessit: promisit se urbem egressurum. Proxima nocte salutatis fratribus, et celebrata oratione proficisci solus coepit. Ubi ventum est ad portam, videt sibi Christum occurrere, et adorans eum, dixit: Domine, quo vadis? Dicit ei Christus: Iterum venio crucifigi. Intellexit Petrus de sua dictum passione, quod in ea Christus passurus videretur, qui patitur in singulis: non utique corporis dolore, sed quadam misericordiae compassione, aut gloriae celebritate. Et conversus, in urbem redit; captusque a persecutoribus, cruci adjudicatus, poposcit ut inversis vestigiis cruci affigeretur, quod indignus esset, qui simili modo crucifigeretur, ut passus est Dei Filius. Quo impetrato, vel quia ita debebatur, ut Christus praedixerat, vel quia persecutor non invitus indulget poenarum incrementa; et ipse et Paulus, alter cruce, alter gladio necati sunt.

CAPUT III.

Sed ut ad propositum redeamus: turbatus gravi nuntio Nero, rebus in Judaea minus prospere gestis, Vespasianum expertum belli virum, omni militiae quae in Syria erat, praefecit. Ille propere, neque differendi tempus dabatur, misso Alexandriam filio Tito, ut inde militum qui praetendebant partem aliquam duceret, ipse transmisso Hellespontiaco freto pedes in Syriam contendit. Interea Judaei rebus elati secundis, principes militiae bello legunt. Distribuunt loca, quibus quisque praeesset, quae munia singuli, quos ordines, quid muneris exsequerentur: Josephum Cutione genitum, et Ananum principem sacerdotum, Hierosolymitanae urbis negotiis, et praecipue instaurandis muris praeficiunt. Ardebat Eleazarus Simonis aliquid sibi publicorum committi munerum. Et licet omnem praedam, quam de Romano exercitu ceperant, sub potestatem suam redegisset, ditem praesertim atque opimam avaritia Cestii, atque immodicis rapinis coacervatam: tamen parandae magis sibi potentiae intentum, quam communi usui pronum arbitrati, declinandum aestimavere. Sed paulatim ambiendo singulos, dando et largiendo effecit, ut rerum omnium summa ejus arbitrio committeretur. Idumaeam quoque Jesus unus de sacerdotibus et Eleazarus sacerdotis filius militiae praepositi, tuendam receperunt. Principi tamen totius Idumaeae Nigro de summis rebus praerogativam omnem reservantes, Josepho Simonis Hiericho obvenit, Manasse Petraea regio commissa, trans Euphratem sita; cui ab eo indi nomen, quod Euphrates ad eam partem pergentibus transmittitur. Joannes Essaeus, alius quoque Joannes Ananiae filius, caeterique adversis attributi partibus, quas sua tuerentur sollicitudine. Itaque singuli commissa sibi munia non deserere, instruere muros, manum legere bellatoriam: ex quibus Josephus in Galilaeam descendens, munire castella, instaurare propugnacula, validissimos quosque et bello promptissimos adsciscere sibi impigre curabat: prohibere latrocinia, praetendere quotidie in castris, militem Romanae militiae more exercitare, dividere, ordines distribuere, centuriones plurimos praeficere, quo facilius disciplina ab omnibus exigeretur: ne quisquam lateret, quicumque propria munia dereliquisset. Instituebat etiam, ut agnoscerent institutiones tubarum et repressiones, sequerentur ordinem, aciem dirigerent, clypeos intexerent, ut murali vice, si forte magna hostium vis ingrueret, sese adversum incursantes defensarent, subvenire laborantibus, fessis compati, pericula aliorum in se transfundere: nec solum belli artes ad instar Romanae docere militiae, sed etiam ante bellum, qui amplius bellantes juvarent denuntiare, ut miles cibum sibi et arma portaret, vallo et fossa sese muniret, castrisque ponendis praeveniret hostem, obtemperaret praeceptis, furto ac rapinis abstinere assuesceret, lucrum proprium putaret, si nihil dispendii ruralibus cultoribus irrogaretur. Quid enim distet ab hostibus, si ipse hostili modo auferat? nisi quod gravius est, sua quam aliena incessere, et socios, quam adversarios spoliare. Plurimum valere in bello bonam conscientiam, eo quod amplius de divino auxilio praesumeret, qui se nulli affinem crimini recognosceret. Sed his rebus citius sibi apud improbos expertus est nocuisse invidiam, quam apud bonos profuisse gratiam. Nam cum ad sexaginta millia peditum, paucissimos equitum congregavisset: eos vero qui bella mercede tractarent ad quatuor millia viros, sexcentos quoque electos custodes sui corporis, tanta a Judaeis pertulit ut plus ante bellum a suis, quam in ipso bello a Romanis pericula perhorresceret. Omitto quid seditionis excitatum: quia latrocinio erepta reddere his qui amiserant, suspectabatur: ac maxime Agrippae et Berenicae, quibus redhibenda juste forent, ne regem facerent infestiorem. Et tamen ille, quo populi molliret impetum, ad constructionem potius murorum, quam ad dominorum indemnitatem servatam pecuniam: omniaque, ille aiebat, quae erepta Ptolemaeo forent, qui regium aurum, vestes, caeteraque munera portavisset, aestimare debere Taricheatas: apud eos enim res gerebatur, utrum id instaurationi suorum murorum servandum putarent, an diripiendum latronibus depromeretur. Indignum certe videri, ut eo poenam exciperet, quia melius consuluisset. Itaque conversus illis in sui gratiam invidiam simul et periculum evasit. Iterum cum gratiam regis Agrippae Tiberias societatemque deposceret, proripiens se Josephus de memorata urbe, Taricheatarum clausit portas, ne quis nuntius ad urbem Tiberiadem pergeret, et deesse Josepho auxilia militaria significaret. Ipse autem congregavit de lacu navigia piscatoria quae in tempore potuit investigare, et Tiberiadem remigiis petiit. Sed ubi ad eum locum venit, in quo conspicua quidem in urbe positis foret species navigiorum, deprehendi tamen nequiret utrum essent vacua praeliatorum: jussit ea dispergi per totum spatium lacus, ut major numerus aestimaretur: ne quisquam vacua potius, quam referta bellatoribus aestimaret. Quo territi, quod adversus tantam multitudinem infirmos sese arbitrarentur, projecerunt arma, portisque reseratis, effuderunt se supplices Josepho, qui veluti dux agminis militaris propius accesserat. Quaesitum, qua tandem vesania discessionem animis induissent, quibus auctoribus impulsi sese adversariis tradituri forent; et simul occurrentes sibi jubebat gubernatoribus ut Taricheas deducerent, atque illic trecentos ferme curiales, plerosque in vincula de plebe rapit. Clytum quoque ejus facinoris accersitum principem, manibus amputatis poenas luere jubet; atque illo rogante, ut una saltem sibi manus relinqueretur, praecepit Josephus, ut ipse sibi quam vellet, demeret. Tum ille arripiens dextra gladium, laevam abscidit. Ita recepta Tiberias est. Sed etiam Sephoris tentata discessione, Josephi tamen vivacitate inter Judaeorum urbes socias attinebatur. Tranquillioribus enim consiliis sua defendere, quam aliena incursare malebat.

CAPUT IV.

At vero Petates Niger, et Babylonius Syllas, et Joannes Essaeus omne quod erat in Judaea pubis validae congregantes, Ascalonem petunt, amplam quidem et muris subnixam validis urbem, sed opis subsidiique indigam, quae septingentis viginti stadiis ab Hierosolymitana urbe discernebatur, et odiis ingentibus. Propterea Judaei inimicam sibi urbem diruere cupientes, collecta manu involavere. Praeerat urbi Antonius minore numero Romani exercitus, quam quo resisti posse Judaeis aestimaretur. Sed vir acrioris ingenii, et ex aequo prudens bellator, diffusos et numero magis quam virtute fidentes eductis equitibus, transire ad urbem sinit: deinde in cursu progressos, fatigat sequentes, confertos dissipat, turbatos fugat, totoque campo insectatur palantes; alii versa vice urgentur ad muros, interclusa fugae copia, alii diversa petunt, sed circumventi ab equitibus obtruncantur. Multi supra se ruunt, et se invicem impetu suo sternunt; itaque usque ad vesperum caesi, amisere ex suis decem millia virorum, Joanne et Sylla ducibus pariter exstinctis. Pauci autem Romanorum eo vulnerati praelio: nec tamen repressa est Judaeorum temeritas, sed incanduit: nam dolor audaciam accendit, et labes ulciscendi cupidinem. Armantur itaque majore longe furore, nec dum sauciorum sanatis vulneribus, et congregatis pluribus quam vice priore, irruunt: sed eos dispositis insidiis exceptos, prius quam in manus venirent, clausit circumfuso equitatu Antonius, et circumventos praecepit sterni: caesa iterum novem millia, reliqui fugati. Niger ipse elapsus in munimentum se contulit. Turris erat septa undique valido saxo, quam Romani, quia excidere non poteraut, appositis ignibus circumdedere. Ea incensa in spelaeum quodam de turre transgressus, hostem latuit, ignem evasit: Romanisque securis, quod ipse simul incendio consumptus foret, post tertium diem quaerentibus suis corpus ejus ad sepulturam, vivens et vigens redditur. Atque ita cum magno gaudio Judaeis servatus, ab hoste repraesentatur.

CAPUT V.

Vespasianus interea superato Hellesponto, Bithyniam Ciliciamque transmittens, ubi Syriam attigit, legiones caeterasque militares copias quas in ea reperit, Antiochiam deduxit. Urbs ea Syriae sine retractatione prima: ideoque metropolis habetur: condita ab his qui Alexandro Magno bellanti adhaesere, conditoris sui nuncupata vocabulo. Situs urbis porrectus in immensam longitudinem: in alto angustior, quia praerupto montis a laeva arctatur, ut extendi ulterius metandae urbis spatia nequiverint. Necessitas locum signavit, quia per occulta et devia irrumpentibus Parthis, mons celsior latibulum daret, ex quo se inopinato adventu et promptiore impetu in imparatam Syriam effunderent: nisi civitas monti velut claustrum objaceret, exitusque obstrueret advenientibus: ut si quis barbarorum ascenderet, statim e medio urbis sinu prospectaretur. Denique cum ludi scenici in ea celebrarentur urbe, ferunt quemdam auctorem mimorum elevatis oculis in montem, Persas vidisse advenientes, et dixisse continuo: Aut somnium video, aut magnum periculum: Ecce Persae. Ita mons ubi praeeminet, ut nec theatri altitudo ad prospiciendum montem impedimento sit. Fluvius eam medius intersecat, qui a solis ortu oriens, non longe ab urbe in mare conditur: quem de originis suae tractu Orientem veteres appellavere, ut vulgo putetur locis nomen dedisse, cum inde acceperit. Cujus fluentis ipso impetu frigidioribus, et zephyris assiduo per ea locorum spirantibus, tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur, ut Orientis in partibus Orientem abscondat. Intus dulces aquae; foris finitimum nemus intextum cupressis crebris, fontes aquis uberes, Daphnem vocant, quod numquam deponat viriditatem: frequens et laetior populus, ut pleraque Orientis, facetiorque prope omnibus, sed propitior lasciviae. Urbs tertio loco ante ex omnibus quae in orbe Romano sunt civitatibus aestimata, nunc quarto postquam Constantinopolis excrevit civitas Byzantiorum, Persarum quondam caput, nunc repulsorum: prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis. De situ urbis satis dictum puto. Neque enim in describendis ejus aedificiis immorandum videtur, cujus a tergo cum orientem dixerim, satis liquet a laeva ad meridiem jacere, a fronte Europam occurrere, in dextra septentrionales gentes degere, Caspiaque regna haberi, quae ante promptissima ad incursandam Syriam erant. Sed postquam Alexander Magnus Caspiam portam Tauri montis praerupto imposuit, atque omne interioribus gentibus interclusit iter, memoratam urbem quietam reddidit, nisi forte motus Persicos suspectantem. In ea urbe Agrippa rex cum omni virtute sua exspectabat Vespasianum advenientem, nec diutius eo morante, comitatui adhaesit: conjuncto itinere Ptolemaidem petere coeperunt. Ad eam urbem occurrere inhabitantes Sephorim, pacem cum Cesentio Gallo jam dudum initam, firmari a Vespasiano petentes. Quorum laudata prudentia, quod saluti propriae consuluerint non lacessendo Romanos, atque accepta fide, et in amicitiam recepit eos, et additis peditum equestribusque auxiliis, fovit securitate, ne forte destitutionis commoti dolore, insurgerent in eos belli excitatores: cum velut claustrum quoddam Judaeae, Sephoritanis sese Romano imperio offerentibus resolveretur, ut in eam pervium iter hosti pateret, quae ad custodiam totius gentis opportuno quodam in hostem objectu occurreret. Erat enim praeter opinionem loci munitioris urbs Galilaeae maxima: quae res admonuit, ut cum duae sint Galilaeae, una superior, altera inferior, connexae et conjunctae sibi, alteram ab altera distinguamus. Sed prius de utraque dicendum.

CAPUT VI.

Utrique Galilaeae Syria et Phoenice adhaerent, disterminantque eam a solis occasu Ptolemais territorii sui finibus, et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc vero Tyriorum finibus associatus, cui connectitur Gabaa civitas quae quondam Judaeis causa gravis exitii fuit: ab oriente eam Hyppenae et Gadara suis finibus resecant. Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta veteri aevo fuere: a meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiuntur regionibus, nec ultra fluenta Jordanis patiuntur extendi. Septentrionalia ejus a dextro latere Tyrus claudit, omnisque regio Tyriorum, cujus objectu Galilaeae spatia definiuntur. Ipsae autem inter sese hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolemaidis extenta longitudine diffundatur; latitudo autem ejus a vico Zaloth qui est in campo maximo, usque ad Bersabem haud dubie deducitur. Unde etiam superiori Galilaeae aperitur exordium, quoad vici Bathatae fines attingat. Ipso autem vico etiam Tyriae terrae fines determinantur: longitudinis quoque ejus initium vicus est Thalla, finis est Rothala Jordani finitimus. Hinc intelligi datur, quantum se porrigant spatia Galilaeae superioris, cujus initium Jordanis est vel ejus confinia. Hac igitur suae magnitudinis aestimatione utraque Galilaea distinguitur. Terra autem pinguis, herbosa, diverso culturae genere nitens, distincta arboribus, ut quemvis alliciat ad sui gratiam, et fugitantem labores ad studia culturae invitet atque excitet. Denique nulla illic vel exigua terrae portio vacat: frequentatur plerisque inhabitantibus: crebrae urbes, vici frequentes, multitudo hominum innumerabilis, ut exiguus vicus in suo tractu habeat viginti millia inhabitantium. Circumfusis quoque nationibus alienigenis utraque Galilaea circumdatur, et ideo genus hominum bellicosum, a prima aetate exercitum praeliaribus tentamentis, abundans numero, audacia promptum, atque ad omnes belli artes paratum. Praestat tamen magnitudine Petraea regio, quae unde vocabulum acceperit, supra diximus. Major haec; sed utilior Galilaea, quia tota exercetur, nec ulla pars ejus fructibus infecunda est: sed universa terra ejus opima et ferax. Petraea autem diffusior, sed ex majore parte deserta ac rigida, quae mansuescere arando nesciat, nec asperiores facilis succos domare. Sed rursus portio ejus mollis ad cultum, fertilis ad usum, grata ad aspectum, mitis ad exercitium, insitivis utilis pomis, omnia ferens, ut campos ejus distinctae in fronte praetexant arbores, in medio venustent: et plerumque a nimio sole vel frigore defendant sata: maximeque olea vestitus ager, aut vitibus intextus, aut palmis insignitus. Inenarrabile quanto decori sit, cum vento impulsi palmarum ordines concrepant, et suaviores solito funduntur dactylorum odores. Nec mirum si omnis illic gratia viriditatis est, ubi amoenis fluviorum meatibus, ex superiore decurrentium jugo montium, superfusus ager rigatur, et niveis fontibus scatens possideatur cum invidia, desideretur cum gratia. Longitudo ejus a Macherunte usque ad Pellam, id est, a latere meridiano usque in septentrionem. Latitudo autem a Philadelphia usque ad flumen Jordanem, hoc est ab ortu solis usque Arabiae protexitur. In occasum autem urbe ad Jordanem flumine extendi manifestatur: Samaritana quoque regio inter Judaeam atque Galilaeam media jacet, incipiens a vico cui nomen Elas, deficiens in terra Acrabathenorum natura consimili, nec ullo modo differens a Judaea. Utraque enim montosa atque campestris est, pro locorum diversitate; neque tota campis diffunditur, neque in locis omnibus montium rupibus scinditur; sed utriusque qualitatis habet gratiam, ad exercitium culturae solubilis terra et mollior, eoque frumentis utilis, et prope circa fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior omnibus. Nam cum adhuc alibi seruntur frumenta, isthic metuntur. Species quoque atque ipsa frumenti natura, haud usquam praestantior habetur. Aqua dulcis, decora ad speciem, suavis ad potum, ut secundum elementorum gratiam aestimaverint Judaei eam promissam patribus terram fluentem lac et mel, cum spoponderit illis resurrectionis praerogativam. Et utrumque quidem divina pietas contulerat, si fidem servassent: sed infidelibus animis utrumque ereptum: hic jugo captivitatis, illic vinculo peccati. Nemorosa regio, et ideo dives pecoris, et abundans lactis. Denique nusquam sic lacte distenta pecus ubera gerit. Poma silvestria vel insitiva super omnium regionum copias. Referta autem utraque vel Judaea vel Samaria hominum multitudine, ut mihi videantur hinc illud interpretati Judaei quod scriptum est, quia nulla erit in his locis sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate praescripserit, et virtutum fertilitate. Principium Samariae de Arabiae finibus a vico cui nomen Jordani, finis ad aquilonem vico Borceo; latitudo autem Judaeae a fluvio Jordane usque Joppen. Incipit enim a fontibus Jordanis, et a monte Libano, et usque ad Tiberiadis lacum dilatatur. A vico quoque Artha initium longitudinis ejus, quae usque ad vicum extenditur Juliadem, in quo Judaeorum pariter et Tyriorum communis habitatio. In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma, quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur: abundans regio mediterraneis copiis, nec fraudata maritimis, quia praetendit usque ad Ptolemaidem, et totum illud mare praetexit littoribus suis. Multae urbes, sed inter omnes Hierosolyma eminet: ita ut quasi caput in corpore non obumbret sua membra, sed regat, atque eis tuitioni sit et pulchritudini. De Judaea itaque et finitimis regionibus, opportuno licet compendio, ea quae significanda fuerant, non praetermisimus.

CAPUT VII.

Sephoritani quoque et tributa et subsidia militaria, regiones finitimas incursabant, auctoritatem latrocinandi liberam, sibi belli specie vindicantes, quod imperio Romano a Judaeis inferebatur. Unde Josephus acceptae acerbitatis injuriam ulcisci gestiens, irruere in urbem Sephorim, sociato sibi Plurimorum numero contendit, ut eos aut revocaret in societatem Judaeae, aut resistentes supremo (si posset) excidio labefactaret. Sed utriusque conatus effectu excidit: quia nec dissuadere potuit Romanae conjunctionis electionem, nec urbem evertere, quam ipse talibus munimentis firmaverat, ut a Romanis quoque longe praestantioribus expugnari nequiret. Cecinit itaque classicum, tentata irruptione sine ullo profectu, atque in totam regionem bellum excitavit. Vastabant omnia, die noctuque exurentes aedificia, diripientes patrimonia, perimentes quoscumque bello habiles comprehendissent, infirmos servituti subjicientes. Repleta erat Galilaea omnis incendio, sanguine, latrocinio, nullius immunis miseriae, et deformi rerum omnium specie, cum si quid igni aut neci superfuisset, captivitati reservaretur. Cujus mali illa quae paulo ante acerbiora aestimata sunt, praeferebantur.

CAPUT VIII.

Haec praelusio quaedam belli facta, ante quam Titus veniret: qui simul atque ex Achaia Alexandriam transmisit, perductis militibus secundum mandatum patris, ad urbem occurrit Ptolemaidem, ibique connexis ordinibus quinto et decimo, addito etiam quintodecimo, qui erant praecellentissimi, congregatoque vel Romano, vel sociorum exercitu, atrox et memorabile bellum coeperunt. Nam ubi primis initiis placido duci prospere gestis, secunda in adversum cessere, profectus infensior Vespasianus cum filio de Ptolemaidis finibus, in Galilaeam sese immersit: Cognitoque quod pacem abnuerent, quibus obtulerat condemnandae dissensionis copiam, si sibi consulendum putarent, Gadaram funditus evertit, vacuam bellatoribus offendens, quod omnes validiores, diffidentes infirmioribus munimentis, ad munitiora sese contulerant. Repertis itaque non pepercit, sed omnes necari jussit, nulla aetatis contemplatione, nulla infirmitatis misericordia, quod non tam jure belli, quam Cestianae pugnae dolore, et effusis in Judaeos odiis exsequebatur. Denique non solum urbem, sed etiam vicos et municipia exuri praecepit. Nec injusta erat commotio: quia post tantam insolentiam emendandi erroris facultatem dederat, nec obtemperatum. Transierat ex ea urbe Josephus in Tiberiadem, prius quam Romanus exercitus appropinquaret: sed plus formidinis ex fuga, quam fiduciae ex praesentia: hoc ipso enim territi sunt, quod bello adversus Romanos gerendo imparem se Josephus arbitrabatur. Neque vero aliunde praesumpsit, nisi forte Judaei studia belli deponerent. Ea erat illi prior sententia: si bellum eligerent, malle se subeundo periculo fidem civibus, quam declinando praestare proditorem. Nihil enim magis cavere, quam ne commissum ipsum sibi honorem militiae turparet. Itaque scripsit ad urbem Hierosolymam bellum incubuisse, propereque rescriberent pacem an praelium mallent: consulendum mature. Haec strictim significavit, nihil propense in alteram partem, ne aut bellator meticulosus, aut pertinax rebellio judicaretur.

CAPUT IX.

Rursus de urbe Tiberiade Jotapatam petit, sive quod munitior caeteris esset, et propterea in eamdem plurimi se contulissent bello promptiores: sive quod eo Vespasianus plerosque ex suis direxerat qui munirent iter, quod per montes difficile saxosumque, asperum peditibus, equitibus autem invium atque insuperabile foret. Denique diebus quatuor, ne angustiae officerent, reserata sunt viarum strata: compositum iter, quo facilius omnis exercitus transmitteretur. Quinto die transivit eo Josephus, dejectosque Judaeorum animos erexit. Vespasiano quoque ubi factum indicium eo Josephum commeasse, incentivum celerandi itineris accessit, quod conficiendi belli compendium putaret, si dux et populus bello promptior interciperetur. Advenit itaque cum exercitu: et primo die curandis cibo militibus, ne ex itinere fatigatos cura belli incesseret, tempus dedit. Sequenti die duplici acie vallavit urbem, et tertio equestri ordine. Quod videntes Judaei inclusos se, et obsessos undique, nec ullum refugii locum, ipsa desperatione audaciam sumpsere. Nulla enim res promptiorem bello militem reddit, quam necessitas praeliandi, et praeruptum periculum. Urgebat Vespasianus jaculis, urgebat sagittis, missilibus quoque plurimi Judaeorum ultra muros progressi, destinata feriendi arte vulnerabantur: manebant tamen impavidi. Tentabat omnia virtus Romana; et maxime ubi infirmiora adverterat murorum subsidia, illic majore incumbebat manu: Pudor hos, illos armabat spes ultima, ferro sibi aperire viam salutis desiderantes. Gravia tolerabant Judaei, nec minora referebant tentamenta audaciae. Peritia a Romanis cum virtute, furor a Judaeis cum temeritate certabat. Fessis itaque tota die illis pro salute, istis pro triumpho dimicantibus, nox praelium solvit. Sequenti quoque die et tertio quartoque consimiliter, et quinto praeliatum acriter: sed ut solet fieri in talibus praeliis, plura vulnera quam neces inferebantur, licet saepe et excursus a Judaeis et a Romanis tentarentur eruptiones: quos in iram accendebat pudor, eo quod victores Annibalis et Antiochi omniumque gentium, Judaicis praeliis immorabantur. Tanta erat Romanae virtutis constantia, ut non cito vincere pars victi aestimaretur: sed adversus naturam magis erant illis, quam in hostem certamina. Nam civitas praeruptis undique prope erat interclusa rupibus, non vallo et fossa, ut aliae urbes, sed profundis erat circumvallata praecipitiis, quae nec visus hominum comprehenderet, nec usus investigaret, et horror sollicitius intuentem magis magisque involveret: tantum ab aquilone in montis defectu unus ad urbem accessus, arduo tamen ascensu patebat. Quem Josephus muro interclusit, propugnatoribus sepsit, ut inter murum inferiorem et urbem superiorem periculosa eruptio fieret obsidentibus, et intuenti esset inaestimabilis cognitio superiorum. Civitas enim ipsa in montis supercilio sita, in circuitu finitimorum montium velut quodam naturali vallo circumdabatur septo genitali abscondita, ut nemo prius illic urbem esse intelligat, quam in urbem ipsam fuerit ingressus.

CAPUT X.

Vespasianus cum vincere naturam nequiret, eam sibi ipse in adjumentum accersivit, ut obsidione diuturna per inopiam cibi et potus cogeret obsessos ad deditionem: sed frumenti copia, multo ante congesta, propulsabat periculum famis. Aquae erat difficultas maxima, quia neque ullus in urbe fons, et solemnis siccitas raris per ea locorum imbribus bibendi subsidium attenuaverat. Ductus omnes aquarum obstruxerat, ne in urbem mearent. Augebat inopia aviditatem, repugnabat natura. Commentum Josephus detulit, ut infusae vestes muro suspenderentur, quo paulatim rotantibus aquis, crederetur illis non deesse ad potum, quod abundaret ad lavacrum vestimentorum.

CAPUT XI.

Dejectus eo Vespasianus, rursus ad expugnandam urbem accenditur, atque omnem exercitum circa congregat: machinis murum quatit, pulsat aries. Nomen hoc species dedit, eo quod validae ac nodosae arboris caput ferro vestitur, et quod ut frons arietis praetenditur, quae obductis laminis turgescit, et prominet: e medio ejus quasi cornu procedit ferri solidioris. Magnitudo arboris in modum mali navalis, quam non ventorum procella, non velorum sinus flectant. Ea suspensa funibus ad superiora atque robusta arborum nexis, multorum manu valide in murum impellebatur. Deinde retrorsum ducta, atque in staterae modum sustentata retinaculis, majore impetu destinabatur, ut crebris ictibus fatigatum muri latus cederet, cavatumque vi rupturis fenestram daret, qua Romanis hostibus via in interiora urbis pateret. Primo igitur ictu murus concussus est, contremuitque omnis. Clamor illico universorum, quasi expugnata urbe trepidantium, ne repercussus murus fatisceret. Sed Josephus saccos paleis repletos, in eum dimitti locum praecepit, in quem aries a Romanis intorquebatur, ut laxo saccorum sinu lusa plaga omnis arietis emolliretur. Illisa enim solidis solida nocent, solutioribus evacuantur. Denique facilius solidiora mollioribus cedunt, quam molliora solidioribus. Nam et aquae alluvione scopuli solvuntur, nec ruina rupis ullum est damnum aquarum; et jactis in freta molibus, aqua suos usus reservat; sed petra inter undas reservare suos nescit. Arenam quoque marmoris ruina non frangit, et marmor arenae ruina comminuitur. Retulerunt tamen etiam Romani, quo commenta refellerent Judaeorum, contra falces ligantes, quibus demissos inciderent saccos, quod vacuatis paleis evitare arietis ictum nequirent. Reparato itaque impulsu machinae, cum se Judaei urgeri viderent, unus ex his Eleazarus, ingentis magnitudinis saxum elevans, de muro super arietem elisit tanta vi, ut comminueret caput machinamenti. Exsiliens quoque in medium hostium, rapuit illud, atque in murum ferebat intrepidus in conspectu adversariorum, et patens vulneri. Denique jaculis quinque figitur, sed nequaquam conversus ad vulnera, quomodo ipse saxi ruina hostem involveret, intendebat. Ascendit itaque murum, et victor doloris stetit conspicuus tantae praesumptionis, ac super arietem se saxumque dejecit, et cum eo corruit. Victus quidem morte, sed victor machinamenti, cum in se solus discesserit patriae; in machinamenti autem comminutione, totam urbem ab excidio servaverit. Netyras quoque et Philippus in medium se jecere agmen, ut averterent, quos petierant. Josephus autem ignibus actis, ut machinamenta omnia exureret, brevi consumpsit plurima, sed consumpta reparabantur.

CAPUT XII.

Instabat Vespasianus, urgebat ita, ut in talo feriretur jaculo sagittae. Turbati sunt Romani, cum sanguinem ducis fluere cernerent. Exagitatus filius, cucurrit ad patrem. Sed ille supra vim vulneris virtutem gerens animi, prohibet trepidare filium, magisque in praelium accendit milites, ut injuriam ducis ulciscerentur. Ipse signifer revocabat exercitum, et ad muros cogebat. Ipse in bellum caeteros adhortabatur, alii sagittis, alii telis, alii balistis hostem urgebant. Tanta autem erat hujus tormenti vis, quo saxa in hostem jaciebantur, ut percussus unus ex sociis Joseph qui prope adstaret, comminuto capite rueret, et occipitium ejus usque ad tertium stadium excuteretur: mulier quoque alvo gravis percussa uterum, supra dimidium stadii de intima sede secreti genitalis, excuteret infantem. Ad postremum cum victor jam muro Romanus miles succederet, et in ipso aditu utrimque valida manu decertaretur: sicut erant conserti, oleo ferventi Josephus perfundi Romanos jubet, quod facile a vertice ad ima defluebat vestigia. Nec minor incendio flammae candentis, olei fervor omnes artus depascebatur. Succedebant tamen alii, plerisque etiam sudor profluus olei vim refrigerabat. Et quamvis hujusmodi olei natura sit, ut cito calescat, et serius conceptum deponat calorem; tamen victoriae studio abscondebant injuriam. Ardebant animis, ut nullum corporis sentirent incendium, nec tanti aestimabant poenae ferventis dolorem, quanti dispendium gloriae, si tamquam exsortes triumphorum desisterent bello, qui duces fuerant periculorum. Vel sanguine itaque suo restinguere incendium olei certabant.

CAPUT XIII.

Hac mora obsidionis, etiam Japhae urbis quae vicina erat, populus insoleverat, quod diu decernebatur. Unde motus Vespasianus, Trajanum qui praeerat ordini quinto decimo, ductoris officio, direxit cum mille equitibus, et duobus millibus virorum militiae pedestris. Qui sine retractatione profectus, vir acer et bellandi artibus praeditus, convenientem studiis suis eventum belli reperit. Nam cum esset civitas, et natura loci septa, et gemino muro circumvallata, non contentus tegere se populus ejus munitionibus, occurrendum Romanis putavit: sed paulisper resistere ausi, intra murum exteriorem recipere sese volentes hostem pariter recepere. Nam cum ipsis festinantibus etiam Romani subintraverunt: confugientibus quoque ad murum interiorem, clausae portae, ne rursus Romani pariter irrumperent. Ita averso a se Dei auxilio, Judaei praeliabantur, quo ante vincere solebant; sed offenderant scelestis flagitiis, et ideo ab his poena debita reposcebatur, ut donarentur eorum supplicia nationibus. Denique plures prope suis inter se bellis, quam ab hostibus, obterebantur. Exemplo est Japhae populus, qui Romanis portas aperuit, et sibi clausit. Nam ut primum murum Romani irrumperent, ipsi patefecerunt: ut secundum murum Judaei non penetrarent, Judaei clauserunt. Receptus itaque hostis est, socius exclusus. Receptus ille, ne percussor deesset: exclusus iste, ne penitus evaderet. Intra duos itaque muros caedebantur Judaei, manu cominus, de muro eminus. Plerique enim Romanae militiae viri constricti angustiis, murum ascendebant, atque inde in subjectos tela jaculabantur. Itaque Galilaei suis, quam hostibus infestiores, rogabant, ut in interioris muri vestibulo reciperentur, sed resistebant sui. Dimicabatur in portae limine, Judaeis inter se pugnantibus: isti irruentem cuneum gladiis excipiebant: illi resistentes moriebantur. Saeva imprecantes sibi invicem, et minora se meritis suis perpeti supremis vocibus attestabantur. Itaque exstincta sunt duo millia virorum omnium praeliatorum. Ratusque Trajanus vel nullum jam sibi repugnaturum, vel facilem urbis expugnationem, veteris vir disciplinae summam victoriam Vespasiano reservavit, misitque ad eum, postulans ut filium suum dirigeret Titum, qui finem praelio daret. Quo adventante, facta irruptio, caesique multi mortales, nec sine labore ac periculo victoria cessit Romanis. Quibus ingressis murum interiorem, objecerant se, quicumque erant bello idonei et in angustiis positi; anceps bellum victoribus effecere, pugnantibus desuper virili ac muliebri sexu, ac saepe etiam in suos saxa atque omnia quae forte repererant telorum genera jaculantibus. Denique sex horis in ipso fine quasi ab exordio pugnatum. Ad postremum caesis, qui constiterant pugnaturi, tum in caeteros sine ordine, sine modo, sine misericordia; senes cum adolescentibus jugulabantur; mulieres cum parvulis reservatae, non ad veniam, sed ad servitutem: masculi omnes interfecti, nisi quos pueritia, aut infantia defendit; in praedam ducta sunt duo millia, centum et triginta mancipia, domini cum servulis aequa jam sorte conditionis, quos captivitas pares fecerat.

CAPUT XIV.

Nec Samaritae immunes miseriarum fuere. Nam cum secundum consuetudinem suam ascendissent montem Garizim, qui erat illis consecratus, ubi adorare solebant: unde et in Evangelio dicit Samaritana: Patres nostri adoraverunt in hoc monte. Et responsum est ei: Veniet hora, quando neque in hoc monte, neque Hierosolymis adorabitis patrem (I Joan. IV, 20 et 21). Debebatur enim, ut cessaret superstitio, et vera religio succederet: evacuaretur umbra, veniret veritas: ut jam non in monte, sicut Samaritani, non in Hierosolymis ter in anno, sicut Judaei: sed in spiritu in omni loco elevans puras manus homo omnis adoraret Deum, et in nomine Jesu genu flecteret. Cum igitur, ut supra diximus, in monte collecti, secundum suos ritus manerent, belli autem minas praetenderet ipsa congregationis species, vel sensus eorum, qui nec malis finitimis resipiscebat; multo autem amplius prosperioribus Romanorum successibus per invidiam commoverentur, ac prope tumultum res essent; consultius aestimatum est, eos praeveniri, ne in majorem pestem erumperent. Vocatoque praefecto ordinis quinti cum tribus millibus utriusque militiae viris, eo eum Vespasianus direxit. At ille ascendere montem primo exordio periculosum ratus (erat enim simul juncta terrori multitudo populi, et praeruptum naturae) circumdedit exercitu montis confinia: et toto die deferri fecit custodiam, ne quis aquatum descenderet. Cum igitur tantam hominum multitudinem vexaret sitis, quae magis ac magis aestu exardescebat, et plerique servituti se vel etiam neci mallent offerre, ne vel fame vel siti perirent; Cerealis (hoc enim nomen praefecto) ex descendentibus universos esse defatigatos aestimans, cinxit montem, ac more militari pollicens salutem si arma deponerent, recusantesque jussit feriri. Itaque exstincta sunt illic millia undecim et sexcenti viri.

CAPUT XV.

Jotapatae quoque quadragesimo et octavo die facta irruptione primo diluculo, cum adhuc multo superioris diei fessi labore requiescerent, primus omnium Titus cum Sabino ingressus, caeteris viam praebuit. Comprehensisque superioribus locis, in angustiis platearum passim, et ignari adhuc factae irruptionis feriebantur. Alii in suis stratis, alii expergefacti, alii vigilantes, sed inedia ac somno soluti poenas dabant. Adhuc tamen totam urbem vis latebat malorum. Sed ubi exercitus ingressus militari infremuit ululatu, ad solum fere subeundae mortis affectum insurrexerunt. Et si qui superiora petere tentaverant, repulsi caedebantur; et quibus ulciscendi vis suppetere poterat, ipsa coarctatio vindictam ademerat; et si qui resistere parabant irruentibus supra se aliis, bello abscondebantur. Alii multo fessi certamine, demissis manibus sese offerebant vulneri, ut vel morte tam feralibus malorum suorum spectaculis eriperentur. Hac deceptus securitate pereuntium centurio Antonius, rogatus a quodam, qui in spelaea confugerat, ut ei dexteram daret, obsidem veniae et salutis sequestram: porrexit illico, doli negligens, et vae miser! nimium securus triumphi: sed ille incautum spiculo ferit, et statim transfigit, ne impleta esset incruenta Romanis victoria. Illo ipso die interfecti omnes, quicumque inventi. Sequentibus autem diebus etiam de hypogeis et caeteris defossis specubus producebantur, vel ibidem exstinguebantur, exceptis parvulis ac mulieribus. Caesa, per omnes dies, quadraginta millia, quae numero comprehensa sunt; in captivitatem deducti mille et ducenti; eversa et igni exusta est civitas, et castella ejus omnia, anno imperii Neronis XIII. Josephus interea inter favillas urbis in quodam lacu delitescebat, haud inscius quod quasi dux adversi agminis studiosius requireretur. Egressus die secundo, ubi septa advertit omnia, revertitur in lacum. Tertio die mulier quaedam reperta, cognitas sibi Josephi latebras, quaerentibus demonstravit (sed in lacu quadraginta viri, qui eo confugerant, sese tegebant). Qui ubi advertebant Josephum, primo per Paulinum et Gallicanum a Vespasiano ad spem salutis vocari, postea per Nicanorem, qui Josepho veteris amicitiae gratia copulabatur, et ideo missus, ut dexteram daret, promptius officium mandati muneris exsequebatur: circumfusi Josephum talibus adoriebantur sermonibus:

CAPUT XVI.

Nunc major Judaei nominis tentatur ruina, nunc favilla tetrior, quae sepeliat et abscondat splendidissimae disciplinam prosapiae, atque omne decus subruat, quando Josephus ad triumphum captivus reservari jubetur. Quid sibi volunt tam sedula subito invitamenta hostium? Quid dona salutis spontanea? Rogantibus vitam aliis non pepercerunt. Josephus accersitur, Josephus rogatur ut vivat. Metuunt videlicet, ne pompam amittant triumphi, ne desit, quem spectet Roma captivum, quem catenatum Vespasianus ante currum suum dirigat. Ad haec igitur ludibria vis reservari? Et unde triumphabunt, si dux eorum defuerit de quibus triumphatur? Aut qui triumphus, si amicitia datur victis? Ne credas, Josephe: vita tibi promittitur, sed parantur graviora morte. Vicerunt te Romana arma, non capiat fraudulentia. Atrociora sunt dona eorum, quam vulnera. Illa enim captivitatem minantur, haec libertatem reservant. Inflecteris, Josephe, et animi quadam fractus mollitia, vis esse patriae superstes? Ubi est doctrina Moysis, qui se de libro coelesti deleri petebat, ne plebi Domini superviveret? Ubi est Aaron, qui inter vivos ac mortuos medius stetit, ne mors viventem populum saevo contagio depasceret? Ubi est regis Saulis et Jonathae devotus patriae animus, et mors illa pro civibus suscepta, et fortiter glorioseque expetita? filius patrem exemplo invitavit, pater filium mortis proposito non dereliquit. Qui cum posset vivere, maluit se interfici, quam ab hoste triumphari. Hortabatur armigerum suum dicens: Percute me, ne veniant incircumcisi isti, et percutiant me, et illudant me (I Reg. XXXI, 4): quia armiger timuit, ipse se gladio transverberavit. Dignus quem David spiritu prophetico vindicaret: quia se degener Amalecita de ejus morte falso jactaverat, et gloriam viri qui se ipsum hosti exemerat, imminuendam putavit, ut a se interfectum mentiretur. Dignus etiam, quem tantus laudaret propheta dicens: Saul et Jonathas speciosi et charissimi inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati: super aquilas leviores, super leones potentiores (II Reg. I, 23). Ipse quoque David cum populum percuti ab angelo videret, in se voluit coelestem derivari vindictam, ne pereunte populo reservaretur. Postremo ubi lex divina cujus interpres semper fuisti, quae pro hac brevi vita perpetuam justis promisit immortalitatem? Ubi Deus Hebraeorum, qui docet justos mortis contemptum habere? Refugere etiam debere terrenum habitaculum, anhelare ad superna, ad regionem paradisi, ubi Deus ipse pias animas conservavit. Nunc demum cupis, Josephe, vivere, quando non oportet, immo nec licet: immo, quod majus est, non decet: et carpere desideras lumen illud (ausim dicere) servitutis, quod in aliena potestate est, ut id quando voluerit Romanus eripiat: quando velit, carceris tenebris obducat; ut optes hinc fugere, nec liceat mori: et quo pudore ad eos ibis, quibus persuasisti pro patria mori? quam excusationem habebis, quod tam diu resederis? Exspectant quid agas: dicent profecto: Quid moratur Josephus, qui praevenire debuit? cur tam sero sequitur? cur discipulos suos quibus pro libertate moriendum suasit, imitari recusat? Perferemus certe nos, quod servire elegeris assertor legis et libertatis, quod mancipium te Romanis addixeris, quod captivitatem libertati praeposueris. Sed esto, velis vivere, quomodo hoc impetrabis ab his, adversum quos toties praeliatus es? Quomodo te intuebuntur? quibus oculis? quibus animis? Quomodo iratis dominis, etsiliceat, vivere voles? Aut quis proditorem patriae non credet fuisse, cui mercedem solutam proditionis videbit? Utrum mavis elige: horum alterum sit necesse est. Vita tua aut praemium proditionis erit, aut servitutis supplicium. His dictis intentarunt gladios, addentes: Si acquiescis mori, quasi amici ministerium praebemus: si recusas, quasi proditi ultionem exigimus.

CAPUT XVII.

Ad haec Josephus refert: Et quis velit esse tantae mortis superstes? Quis eligat fieri haeres doloris? Quis animam suam nolit ex ipso corpore mortis, si liceat, absolvi? sed non licet solvere, nisi ei qui ligaverit. Naturae vinculo conjuncta est anima corpori. Quis auctor naturae nisi omnipotens Deus? Quis hoc animae et corporis nostri Deo placitum contubernium interrumpere ac dissociare audeat? Si quis imposita manibus suis praecepto herili vincula, sine arbitrio domini sui detrahat, nonne is gravi pulsasse injuria suum dominum condemnabitur? Dei possessio sumus, Deo servitium debemus; quasi servi exspectemus imperia, quasi vincti reservemus vincula, quasi fideles bonum depositum custodiamus. Non recusemus vitae istius munus quod dedit nobis, non refugiamus donum coeleste. Si hominis data rejicias, contumeliosus es: quanto magis servare debemus, quod a Deo nostro accepimus? Ab ipso itaque accepimus, quod sumus: ipsius quoque debet esse, ut quamdiu velit, simus. Utrumque enim ingrati est, et citius discedere quam velit, et diutius vivere quam voluerit ipse qui vitam donavit. Numquid ante festinavit exire Abraham? numquid, ante ascendit Abarim Moses, quam diceretur ei: Ascende in montem Abarim (Deut. XXXII, 49)? Sed dictum est, Ascende: et ascendit, et mortuus est: quasi bonus servulus, exspectavit Domini praeceptum. Ipse Job qui dixit: Pereat dies illa in qua natus sum (Job III, 3): tamen in vulneribus et doloribus positus, vitae hujus vincula non disrumpebat, sed ut liberaretur rogabat, dicens: Ut quid datum est in amaritudine lumen, vita autem in doloribus animae (Ibid., 20)? Laudabat itaque mortem, cum diceret: Mors vero requies (Job XVII, 16): tamen non praeripiebat, sed postulabat, ut scriptum est: Concutior omnibus membris: et quia sum impius, quare non sum mortuus? Cur de ventre matris non in sepulcrum decidi? Aut numquid breve tempus vitae meae? Dimitte me requiescere paululum (Job X, 18-20). Alius quoque sanctus dicit: Educ de custodia animam meam (Psal. CXLI, 8). Petit evadere: petit ex hoc corpore quasi de quodam liberari carcere: nullus tamen sanctorum necem sibi ipse usurpat, nullus praeripit. Si lucrum est mori, furtum est usurpare ante exspectatum: Si bonum est vivere, sacrilegium est repudiare ante quam reposcatur. Sed gloriosum putatis in bello mori? Nec ego abnuo bonum esse pro patria, bonum pro civibus in bello mori. Sed belli lege offero jugulum, si hostis petat: si mucronem demergant Romani, quibus de nobis Deus victoriam dedit, quibus propter peccata nostra nos adjudicavit. Nec mihi blandior, quod parcendum spondeant. Utinam fallant! Vel hoc lucrum feram, quod me sic timuerunt ut fallerent; vel hanc ultionem referam, quia frangunt fidem. Malo illorum latrocinio perire quam meo. Latrocinium meum est, si mihi ipse intulero manum: si hostes, beneficium. Ergo illud cum beneficium dare possent interimendo, servandum putaverunt quod in potestate habebant: ut captum occiderent, latrocinati sunt. Sed pollicemini mihi manus vestrae ministerium: re vera percussor nobis defuit, ut nostro scelere pereamus. Nolo meo, nolo vestro scelere perire, quod plus est quam meo, nolo mutuo. Hoc est enim unumquemque nostrum sibi manus inferre, vicariae necis mercedem solvere: ut jam non solum pro suo quisque, sed etiam pro alterius sanguine scelus debeat. Verum regis Saul exemplum promitur, ejus certe qui adversus voluntatem divinam rex postulatus est, et offensam meruit Dei. Unde etiam cum viveret, successorem accepit. Egregium exemplum viri, cui defuit Dei gratia, et tamen voluit mori, quia jam non poterat vivere. Voluit tamen et ipse ut eum socius occideret: sed et ille scelus putavit, recusavit ministerium. Non igitur usus consilio, sed destitutus ministerio fecit, ut ipse gladium in se converteret. Si timens fecit, ne sibi illuderetur, quid laudas quod timoris est? Si non timuit, cur primo aliud elegit? Ego nec illudentes Romanos timeo, nec mentientes. Saul tantum se solus peremit; non Jonathas, non quisquam alius in nostris Scripturis. Quid mirum, si potuit se perimere, qui potuit etiam filium occidere? Aaron inter vivos ac mortuos stetit: et hoc virtutis est, non temeritatis: non enim mortem sibi intulit, sed mortem non timuit: qui eam corpore suo repulit, et serpenti in omni obstaculo fuit. Non ego quidem Aaron, sed tamen non degener ab eo, offero manus; feriant ut volunt. Si possum eorum manus timere, dignus sum qui manibus peream meis. Si pereunt illi adversario, cur ego non peream mihi? Si quaeritis cur parcere velint; et in hoste virtutem mirantur. Tanta est enim virtutis gratia, ut frequenter etiam hostem delectet. Nostis etiam ipsi, quanta intulerim exitia Romanis, quomodo victores omnium gentium, Jotapatae ignobilis urbis diuturna obsidione, ab Hierosolymitanae urbis excidio averterim. Brevi damno totius belli aleam lusi. Didicerunt caeteri meo periculo pacem optare. Fortassis ad hoc reservamur, ut non deterreantur caeteri, sed provocentur. Sed suave asseritis mori pro libertate. Quis negat et illud? tamen dulce vivere pro libertate. Nam qui amicitiam offert, libertatem promittit. Quod si servitutem inferat, tunc erit certe opportunior moriendi voluntas, si oportuerit mori: Nunc autem vitam offerunt; nolunt occidere. Timidus autem est, et qui non vult mori quando oportet; et qui vult, quando non oportet. Quis enim ignorat feminae timiditatis esse, et muliebris fortitudinis, ne moriare, mori velle? Denique pavidae mulieres, ubi aliquod imminere sibi periculum cognoverint, solent se praecipitio dare. Angusti enim animi molem formidinis, et metum mortis sustinere nequeunt. Vir autem patiens, qui praesentia non timet et futura cogitat, nescit trepidare, ubi non est timor. Denique scriptum est, quia animae effeminatorum esurient (Prov. XVIII, 8), quae cibum utique virtutis non habentes esuriunt: ideoque ad mortem ante tempus festinant. Neque enim repletus cibo gratiae spiritalis, sibi ipsi manus irrogat, cum scriptum sit: Quia os imprudentis mortem invocat. Et iterum dicit Scriptura: Et qui non curat seipsum in operibus suis, frater est ejus qui se ipsum exterminat (Ibid., 9). Condemnatur ergo qui se ipsum percusserit. Quid enim tam contra legem naturae? Quid etiam tam contra naturam omnium animantium? quibuslibet feris licet atque agrestibus, insitum est se amare. Naturae enim lex valida est velle vivere, nec sibi mortem adsciscere. Denique ferro in se armari omnia genera animantium, nec si velint, possunt. Informem lethi laqueum homines invenerunt, ferae nesciunt. Sed morsus ferarum arma sunt, dentes eorum gladii. Quando tamen quisquam audivit, quod sibi aliqua fera proprio morsu membrum ademerit? adversum alios faucium suarum armis utuntur, adversum se osculis. Nobis quoque quid tam dulce quam vita? Quid tam inimicum quam mors? Denique qui vitam protexerit, patronus est: qui mortem appetere tentaverit, insidiator est. Quod ergo in aliis exsecramur, si nos appetamus ipsi nobis volumus inferre: et quod ab aliis pro poena exigimus, hoc ipsi nobis irrogamus pro gratia: et gubernatorem si commissam sibi navem saxo illidat, persequimur: nos commissum nobis nostri corporis gubernaculum ferro exstinguimus, et voluntario naufragio addicimus? Sed objicitis mihi mortem maturam, cum in potestatem hostium fuero deductus. Quid ergo lucrifaciam si quod ab hoste metuo, hoc ipse mihi inferam: cum possit accidere, ut quod suadetis mihi facere, non faciat inimicus? Hujusmodi istud est, ac si videns gubernator tempestatem futuram, tempestatis gratia declinandae navem fluctibus immergat. An quia graviora supplicia exacturus est adversarius, ideo praeveniendum putatis? vel quia strenuum arbitramini, ut in nos ipsi ferro utamur? sed id imbecillitatis suffugium est, non virtutis tropaeum, captare lucrum suppliciorum. In hoc igitur inhaeremus, quod nec insignia habeat fortitudinis, nec profectum utilitatis. Quid autem attexam violati depositi religionem? Deus omnipotens thesaurum nobis optimum dedit, atque inclusum in hoc vase fictili et consignatum, commisit nobis custodiendum, quoad ipsi placeat reposcere. Nonne in utroque crimen est, vel rejicere depositum, non reposcente qui dederit: vel reposcente negare? Si hominis depositum violare, poena infamiae est: quanto magis violare depositum Dei! Depositum Dei in anima est in hoc corpore, anima quae mortis istius capax non fit. Non enim ullo mortis vinculo astringitur atque alligatur, sed videtur mortem opperiri, cum solvitur corpore, atque de commisso sibi contubernio sejungitur. Cur igitur ante repetitum depositum mortem irrogamus, et animam quasi inutilem nobis remittimus, atque e domo nostra excludimus, et corpus sine decore et gratia sui in terram resolvimus? cur exeundi hinc praeceptum non exspectamus? Miles tesseram exspectat, servus imperium. Si quis horum sine praecepto exierit: alter desertor, alter fugitivus est. Qui hominem fugit, pene est obnoxius, quamvis improbum fugerit dominum: nos optimum omnium fugientes possumus non astringi impietatis flagitio? Num etiam istud praeterit nostram opinionem quod, apposuit Deus Angelum in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8)? Est ergo qui prohibeat, nisi praeceptum acceperit? si nullum praeceptum, nullum viaticum. Et quomodo perveniemus sine viatico? Quis nos recipiet in illum purum et secretum locum? Quis nos admittet ad illa sanctarum animarum consortia? Adam latebat, quia praeceptum Dei praevaricatus est: exclusus est de paradiso, quia non servavit mandatum. Dicitur ei: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Quasi ei qui fugerit, quasi ei cujus apud Deum non est praesentia. Nonne et mihi dicitur, Ubi es? qui praeter praeceptum venisti, quem ego naturalibus vinculis non relaxavi? Tollite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium et dolor (Matth. XXII, 13). Haec non solum moribus hominum, sed etiam legibus interdicta accepimus: namque alii insepultos projici jubent eos, qui se in ferrum dejecerunt. Dignum est enim, ut qui patris imperium non exspectaverunt, priventur quasi quodam matris gremio, terrae sepulcro. Alii dexteram manum abscindunt defunctis, ut separetur a membris sui corporis, quod adversus corpus suum vesano militavit furore. Sed hunc exitum sacrilegi ferunt, aut proditores vel percussores parentum, qui verum patrem non agnoverunt, nec sese cognoscunt. Ideo aut penitus sepeliri prohibentur, aut non toti sepeliuntur. Animas quoque eorum non paradisus recipit, sed inferorum tenebrae, saevaque supplicia. Haec mihi reputanti, quamquam omnia erepta sint, sola tamen terrori ac formidini sunt: nec mihi ipsi inferam, quae nec hostis poterit inferre: et illa paradisi eripiam, quae Romanus adhuc non potuit eripere. Certe accelerare potuit, non poterit auferre, quae sola impatienter desidero. Non enim vitae hujus ulla me cupiditas tenet, in qua nec apud cives, nec apud hostes cepi quod delectaret. Isti mihi pacem negarunt, illi patriam eripuerunt. Inter tot mala quid potest suavitatis in hac vita superesse? Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum largire exitum, tu rumpe naturale hoc vinculum: redde animam meam secretis suis. Exstinctus sit populus, ereptum jus, libertas infracta: non praevaricabor tamen legem tuam, ut moriar injussus. Exspecto ut jubeas, exspecto ut volentem liberes. Multos habes tui imperii exsecutores: a te exspecto imperium, ab exsecutore ministerium. Bonum est mori: sed moriar, ut Hebraeus, non ut latro, non ut carnifex, non ut hostis. Victus sim licet bello, manebo tamen, quod natus sum, ut Abrahae patris haereditatem non deseram. Non transibo in numerum hostium, ut ipse meus percussor sim. Offerre me hosti percutiendum sine pietatis possum dispendio: manus meas mihi in hostem convertere sine scelere non possum. An vero metus est, ne non liceat nobis secundum legem vivere? Revera nunc magna libertas est, quibus nunc licet secundum legem mori.

CAPUT XVIII.

Haec Josephus allegabat, quo evacuaret voluntariae mortis affectionem. Sed illi, qui semel sese morti devoverant, quia verbis resistere non poterant, gladiis quasi ferituri illico, virum circumstetere nisi acquiescendum putaret. At ille circumdatus, alium ducis revocabat auctoritate et virtutis constantia, alium severo obtutu conveniebat. Hujus revocabat dexteram, illius inflectebat iram, mulcebat consilii salubritate. Diversis modis unicuique irrationabilem extorquebat furorem. Etenim quamvis ultima sors victi dignitatem extorserat, non penitus tamen aboleverat reverentiam. Paulatim itaque doponebantur manus, recondebantur gladii, tamen intentio perseverabat. Cum videret unum a pluribus se obsessum teneri, sive casu quodam, sive consilio commentatus est, ut minueret numerum repugnantium. Committamus, inquit, sorti moriendi ordinem, ut se nemo subtrahat, cum sors conveniat universos. Istiusmodi conditio sit sortis, ut is qui sorte exierit, ab eo qui sequitur, interimatur. Itaque fore ut sors unumquemque, non propria voluntas morti adjudicet. Stet igitur unusquisque sub sorte judice, et exsors sceleris et liber captivitatis, ut non alieno arbitrio acceleret, aut declinet suo, mortem futuram. Nemo recusare poterit eventum, quem vel casus intulerit, vel voluntas Dei signaverit. Fidem fecit oblatio, et universorum assensus sorti acquievit. Quisque sorte est designatus, paratam sequenti necem praebuit. Itaque accidit, ut interemptis reliquis, Josephus cum altero superesset neci. Manebat necessario, ut aut sorte condemnaretur, aut certe, si exitio superesset, sanguine socii contaminandus foret. Suadet ut sorti renuntiaret. Sic domesticum evasit praelium, et per Nicanorem ad Vespasianum deducitur. Fit concursus ad ejus advenientis spectaculum, Romanis fere omnibus confluentibus; alii videre dejectum desiderabant, quem paulo ante in amplissimo honore positum, summae rei praeesse intuebantur: alii certabant capto illudere, alii vices rerum humanarum tam varias atque flexibiles mirabantur. Plerique consultius ingemiscebant, qui in alienis casibus sibi posse eadem accidere reputabant. Titus prae caeteris movebatur, ingenita animi mansuetudine: illum dudum bellatorem superbum subito potestati addictum hostium alieni motus sortem opperiri vitae naufragium, exsulem spei, incertum salutis. Tantum valere momenta in praeliis, ut brevi casu dispares sui reddant, cum aut potentes dejiciuntur, aut afflicti levantur. Itaque pars melior, eorum scilicet qui honore potiebantur, mitiora consilia dabant: maxima tamen portio salutis apud patrem Josepho Titus fuit. Vespasianus eum asservari praecepit, ne forte elaberetur.

CAPUT XIX.

Inde paucis post diebus Ptolomaidem repetit, atque inde Caesaream contendit, urbem Judaeae maximam, sed magis gentilibus refertam inhabitantibus: unde cum plausu et laetitia suscepere exercitum Romanum, non solum Romanae societatis exoptata sibi gratia, sed insito quoque odio plebis Judaeae: cujus principem Josephum oportere puniri maximis clamoribus vociferabantur. Quam Vespasianus, ut vulgi iram sine judicio conceptam, silentio dissolvit. Et quia ad hiemandum, et tempus opportunum, et civitas erat, duos ordines in Caesarea constituit, decimum quoque et quintum ordinem in urbe Scythopoli, ne Caesarea totius onere exercitus attereretur. Ideoque urbs memorata Dianae Scythicae consecrata, tamquam a Scythis condita, et appellata civitas Scytharum, ut Massilia Graecorum: situs loci declarat ingenitam duritiam conditoris, patientia magis camporum, quam conducibilia habitationis usui delegisse. Namque aperto et aspero hiemis, et ferventi tempore aestatis plus laboris habent, quam delectationis: quoniam et hieme plus frigori patent, et gravior in his locis aestatis flagrantia est, in quibus solem totum recipiunt sine ulla arvi virentis amoenitate. Itaque campestris et maritima regio memoratae urbis, etiam aestu maris amplius vaporabatur.

CAPUT XX.

Nec tamen a negotiis bellicis Vespasianus vacuus erat. Cognito etenim diversis ex locis ad urbem Joppen sese contulisse plurimos, eamque sibi opportunam ad excursus piraticos, reparatis aedificiis quae a Cestio destructa fuerant, instauravisse: quoniam vastata regione, subsidium alimoniae mari quaerebatur, diligenter exploravit omnia. At illi statuentes hujusmodi navigia quae usui praedonum accommoda forent, speculati commeantium transitus, universa prope Phoenicis atque Aegypti commercia populabantur; adeo ut crebrae praedationis terroribus, omne illud mare clauderent, atque indubii periculi metu navigandi usus interciperetur. Quo comperto pedestris militiae manum et equitum plerosque pergere jubet, et nocte Joppen ingredi. Quod facile factu fuit, cum custodia nulla civitati praetenderetur: quoniam eversa urbis fama, nullas excitatura Romani curas ducis aestimabatur. Praesentes tamen erant: sed non ausi resistere atque ingressum negare Romanis advenientibus, navigiis ascensis, ultra jactum progressi sagittae, in mari pernoctaverunt. Res postulare videtur, situm littoris ejus quo praetexitur Joppe, breviter exponere; ut quemadmodum sine ullo praelio praedictae urbi secunda clades fuerit, liquido manifestetur. In portu est natura civitas, cujus ab ora maris littus asperum directumque, sed cornibus utrimque leviter inflexum: in quibus profundae rupes saxaque ingentia, quae mari prominent, et cum de imo maris surgant, in mare excurrunt tamen: unde etiam Andromedam illic fuisse cum ceto objectaretur, formae locorum atque ipsae rerum species prodere videntur, non mediocrem vetustis fabulis fidem accommodantes. Caedentibus itaque littus adversis Boreae flatibus, immane quantum unde attolluntur: quae scopulis illisae fragorem ingentem excitant, atque in fluctus relapsae inquietum illum maris sinum reddunt, ut plus periculi in portu quam in deserto sit. In eo igitur fluctuantibus scaphis, quas ex Joppe urbe productas supra diximus, ad matutinum flatus vehemens ingruit, quem Melamborium per ea locorum navigantes vocant, statimque inter se undis impellentibus scaphas miscuit atque involvit. Alias ruptis anchoralibus egit in petram: aliis cum in adversum mare violenter subrigerentur, saxosi littoris periculum, vel a Romanis qui se circumfuderant littori, nautis fugientibus, clades occurrit, undaque praecelsa more supereminens oppressos demersit. Nec confugiendi ullus erat locus, nec manendi spes, cum ventus de mari expelleret, Romani urbe excluderent. Gravis erat navigiorum sonus, cum inter se colliderentur: intolerabilis hominum gemitus, cum frangerentur. Qui ubi vacillantibus alveis videbant mare irrumpere, alii se praecipitabant natandi peritia: alii dum in appropinquantes exsiliunt scaphas, in mare lapsi, concursu alveorum proterebantur. Plerique cum ipsis in profundo sidebant myoparonibus, quos enatandi fiducia destituerat, minore tamen cruciatu, quibus ars deerat, vel spes ulla tentamentorum mors transfigebat. Caeterum natare adorsos, convulsa navium fragmenta crebris quatiebant ictibus, lateribusque illisa miseros artus foede mulctabant, aut scopulis impulsos inter ipsa amplectendi littoris vota, mors sequebatur, qualecumque tamen habentes solatium in terris periisse. Miseranda itaque facies erat, cum excusso infelicium cerebro cautes aspergerentur, sanguine maderent littora. Cerneres infectum cruoribus mare, repleta omnia cadaveribus. Et si qui forte evaserant, appropinquantes littori interficiebantur: aestimantibus Romanis quod non ex locorum asperitate usuque ventorum in illis locis desaeviret procella, sed divina indignatione praeter solitum conspirantibus ventis mare involveretur, ne Judaei evaderent: et ideo metuentibus eis parcere, quibus Deus non pepercisset. Fuere qui se ferro interficerent, tolerabilius rati ferro, quam naufragio perire: alii qui contis protrudere volentes, navigia perforarent: nonnulli, qui lapsos in mare, si forte orarent ut a navigantibus elevarentur, remis repellerent aut telo ferirent. Quod ideo non praetermisi, quo clareat ab ipsis sibi Judaeorum populis, quam ab hoste periculum majus fuisse, qui seipsos interimebant: quasi exigua essent ad eorum exitum, infesta simul omnia, coelum, hostis, mare, rupes. Quatuor itaque millia quingentaque defunctorum numerata corpora quae despuerat mare; sine bello capta urbs, et excisa a fundamentis. Sic in brevi tempore, secundo Joppen Romana manus diruit. Quod jure Vespasianus praecipiendum putavit, ne iterum illic piratica conderentur habitacula. Unde et equitatum eo loci, illinc cum peditibus paucioribus licet proficiscens, reliquit, ut pedites in loco manerent, ne quid auderet praedonum manus assueta latrociniis: equites autem percursarent finitima regionis vicosque et oppida, quo penitus omnia (ne conspirarent in aliquos ausus) diruerentur.

CAPUT XXI.

Dum haec in Joppe geruntur, quamvis procul Hierosolymitani degerent, nec sic quidem a consortio cladis feriabantur. Auditis enim, quae gesta a Romanis fuerant in Judaea; et maxime, quia Josephum interfectum compererant, primo, quia de locis ad eos index nullus advenerat, non credebant: deinde ducem tantum non temere in manus hostium incidisse arbitrabantur. Et revera nullus nuntius tantae cladis superfuerat, et hoc ipsum supremi excidii fama, quia nullus index supererat, astruebat periisse omnia, nihilque resedisse vel ad indicium rerum gestarum. Manebat opinio quovis major relatu, quod ipsa incertos dum tenent silentia, credebantur omnia quae timebantur; tantumque aberat, quo verius aliquid nuntiaretur, ut etiam quae gesta non fuerant, adjicerentur. Nam Josephum quoque interfectum fama asseverabat, idque dolori maximo fuit universis. Sed ubi eum apud Romanos degere compertum, tanto odio prosequebantur, ut cujus primo mortem dolebant, ejusdem vitam vel ignaviae vel proditionis indicem detestarentur. Hinc major in Romanos commotio, ut se de Josepho ulciscerentur. Et quo magis eorum res inclinabatur, eo amplius in bellum accendebantur. Ubi finis esse debuerat, inde exordium malorum capessebatur. Nam sapientibus adversi exitus rerum, ad cavendum magis documento sunt, ne rursus eadem accidant quae jam male cesserunt: imprudentibus autem incentivum miseriarum. Debuerat ergo Hierosolymitanis causa sobrietatis esse sociorum periculum: sed quia noluerunt intelligere ut bene agerent, in exitium vertit (Psal. XXXV, 4).

CAPUT XXII.

Vespasianus tamen, ut et ipsa mora in melius consuleret sibi, et a labore exercitus paulisper requiesceret, roganti cessit Agrippae, ut in urbe regni ejus Caesaraea Philippi viginti fere interponeret dies, simul ut aegra partium ejus a commotionis et discordiae furore resipiscerent, qui se interventu regis suscipi posse, si converterentur, agnoscere deberent, cum tam sedula officiorum foedera inter regem et Romanos intervenirent. Denique Tiberias proxima Caesareae remedium non abnuit, sanitatem invenit. Nam et ipsa gravi morbo dissidentis inter se plebis exaestuabat. Unde Vespasianus tres ordines validiores acciri, et Scythopolim petere, directo in negotium filio decernit. Ea erat decem urbium maxima, vicina Tiberiadis. Inde appropinquare muris Valerianum cum quinquaginta equitibus jubet, qui pacifica suaderet, et ad fidem societatis clausos vocaret, ut congregati exercitus terror, aversos percelleret, nuntius pacis volentes invitaret. Valerianus prope muros equo desiliit: eadem fecere etiam ii, qui simul propius accesserant. Quos pro numero spernendos arbitrati, Jesus praedatoriae manus princeps, cum suis qui pariter incessere ausi, repentina eruptione deturbant loco, caedentesque simul quos deduxerant equos involavere: dementes qui non adverterent, consultius Valerianum cessisse insolentiae, quam spolia de his qui pacem offerebant, usurpavisse. Denique seniores offensi facinoris acerbitate, urbem relinquentes, ad Vespasianum precatum venere, ne paucorum insolentia universae plebi ascriberetur. Vespasianus illico ad urbem Trajanum direxit, ut exploraret, si populus insidiatorum temeritatem adversaretur. At ille convenientia populi studia, seniorum precibus annuntians, fidem legationi accumulavit. Ita petentibus venia data: maxime quia sollicitum regem pro totius urbis statu Vespasianus intuebatur. Cujus fide interposita, nihil tale ausuros postea, delicti gratiam volens cessit.

CAPUT XXIII.

Inde Taricheas sollicito atque instructo agmine petit, eo quod plurimum ad ipsam urbem propter munitionem loci confluxerat multitudinis: et quia muro eam vallaverat Josephus, nisi qua pedestribus invia Generasi lacus fluctibus alluebatur, ideo navigiis congregatis, anceps bellum fremebat. Si terrenum inclinaret adversum se praelium, ad naves confugerent; si navali certamine cederent, urbem reviserent, murisque sese ambientibus defensarent. Consimilia utrobique praesidia, vel in urbe Tiberiade, vel Taricheis. Sed Taricheis perniciora ingenia: muris validior Tiberiadis. Sed et Taricheorum furor promptior, ut si necesse esset, miscerent omnia: navalia terrenis certamina, terrena classicis. Denique circumvallati, adversa acie, cum majora auderent viribus, nec adversus dispositionis Romanae moderamina, veterani quoque exercitus virtutem quidquam temeritas promoveret; priusquam aliquid exitii subirent, versi in fugam, ad naves convolavere. Quibus confertis, tamquam densata acie praeliabatur, ac si in terris manu res gereretur. In campo etiam multitudo innumerabilis hostem praestolabatur. Eo cognito filium cum delectis equitibus Vespasianus direxit. Qui ubi se ingentibus circumfusum copiis vidit, ad patrem quidem retulit majorem esse hostium multitudinem, quam opinio comprehenderat: sed convocatis quos secum deduxerat, bellandi incentivum hujusmodi alloquio infudit.

CAPUT XXIV.

Viri, inquit, Romani, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, quorum manus nemo effugit qui in orbe Romano est. Unde enim hoc nomen universis terris nisi vincendo dedistis? Meminisse etiam loci oportet, in quo nunc sitis, et adversum quos Romanum bellum geratis. In extrema enim parte orbis terrarum consistimus. Tanta ergo terrarum spatia transeuntes, nihil alienum vidistis. Quid enim vobis alienum, quorum in possessione orbis terrarum est? Quidquid ubique est, jus vestrum est: quidquid incolatus universorum tenet, possessio vestra est. Currebat is bene, qui statuit vestros orbe toto currentes triumphos, quos non Hasdrubal Poenus, non Pyrrhus Aeacides, non Brennus Capitolinis vestibulis incumbens, non Persarum catervae, non Aegyptiae phalanges statuere potuerunt. Hos statuit rebellis Judaea, ineruditam praeferens bellandi temeritatem, rixae quam pugnae aptior. Neque enim est quod vereor, sed plenum verecundiae arbitror, quod vos vincendo defatigamini. Illi autem quoties vincuntur, audaciam sumpsere: lassati vos, rebus secundis, cum illi adversis duriores sint. Attollite igitur animos, Romani viri, et adversus catervas hostium, freti patria virtute, exsurgite. Neque vos numerus moveat plebis Judaeae, cum illos tot vestrae virtu is insignia non deterreant, quae longe numero validiora sunt. Neque enim ulla in Hebraeis vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia, nullus disciplinae usus, nulla tolerandi patientia. Solum in praelium deferunt mortis contemptum: sed nemo umquam moriendo vicit hostem, sed perimendo. Illi nesciunt arma nisi in bello, nos in pace armis exercemur, ut in bello casus belli dubios non sentiamus. Insuetis enim eventus dubii: veteranis solemnis triumphus. Quid enim aliud agimus quotidie, nisi ut nobis vana numquam praelia sint? Unusquisque domi quasi in praelio exercetur, ut in praelio meditatio quaedam certaminis sit. Denique non erraverit quisquam asserens, quod meditationes nostrae, bella sine sanguine sint, bella nostra meditationes sint. Progredimur in bellum muniti, undique tegitur galea caput, lorica pectus, totumque clypeo corpus: ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest, quem ferro septum circumspicit. Aliis talia arma oneri sunt, nobis integumento, quia usu levantur. Adversum inermes igitur ac nudos praelium nobis est. An vero metuimus, ne numero circumveniamur? Primum liber in praeliis equitatus est, cedendo atque insequendo bellum proludit. Et quamvis maximas acies circumcursat, et quibus libitum fuerit spatiis excedit. Deinde in ipso pedestri certamine, non tam numerus plurium conficit pugnam, quam virtus paucorum. Multitudo disciplinae insolens, ipsa sibi est impedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam. Virtus vero patiens et secundis valescit, nec usque ad finem labitur in adversis. Ac cedit illud, quod assuetudo victoriarum, incentivum nobis sit praeliandi. Nam etsi illi pro patria, pro liberis dimicant; non ideo promptiores eos esse quam nos oportet. Neque enim minus est, immo haud scio an etiam amplius nobis quam pro nostris decernere. Pro nobis praeliamur, et cum praeliamur pro gloria, ne minores simus eo quod sumus. Quis ergo dubitet, plus esse pro gloria decernere, quam pro salute? Nobis autem bellum hoc pro existimationis est periculo, ne jus partum intercidat. Periclitamur etiam, victores gentium et principes orbis terrarum, Judaeis pares videri, quos ex aequo nobis in adversarium constituimus, si non aliter nisi pari numero congrediamur. Majores nostri magnas hostium copias parva manu frequenter fuderunt. Et quid nobis conferunt quotidiana exercitia? quid diuturnus labor, si pares ad praelium venimus? Nuntiavimus quidem de numero patri, quia non licebat aliud: sed advertat, nos non de periculo metuisse, sed reverentiam belli arbitro reservavisse. Licet praelibare bellum, tenere hostem, rapere victoriam, dum adjumenta veniunt: ne non tam superatos adversarios communi robore, quam protectos nos virtute sua jactent, qui venerint. Quo igitur ore in conspectum patris veniemus, si bellum incipere timuerimus? Quo pudore degener filius subibo oculos tanti viri, qui nesciat militem suum nisi victorem videre? Quomodo ejus me militem probabo et filium, cum ille semper triumphator, ego etiam meo, quod gravius est, victus judicio, qui hosti Judaeo ce serim? quid vobis fiet condemnato duce, quem vobis pater securus commiserit? Sed malo de virtute ducis vos, quam de ignavia causas dicere. Proruamus igitur in adversarios, properemus, proteramus hostem. Primus in periculum excurram, vos sequimini, ut depositum patris custodiatis, et commissum patris reservetis. Ego autem non periculi socios exigo, sed consortes victoriae. Vos tamen cavete, ne oblatam vobis palmam triumphi, aliis reservasse videamini, vobis eripuisse. Certe si secus cesserit, malo me filium pater in vulneribus meis recognoscat, si in militibus suis non recognoverit. Ponamus tamen offendi patrem praelii aggressione. Quid igitur tolerabilius, praeripuisse victoriam, an deseruisse? In praeripiendo properatio fortitudinis est, in deserendo culpa ignaviae. Condemnet certe victores pater, reatum hujusmodi non reformido: malo reus esse triumphante republica, quam laesa innoxius. Utinam Manlii Torquati filium, vel in solo mihi liceat imitari periculo; quem securi pater jussit feriri, quod contra imperium patris exercitum in hostem produxerat. Stabat hostibus caesis adolescens, amictus adoreis triumphalibus, sub carnifice mortis securus, quoniam beatissimum putabat in victoria mori. Quid enim illustrius, quam vitam triumpho claudere, nec ad incerta rerum servari post certam victoriam? O expetendum prudentibus crimen victoriae! Utinam et nobis hoc objiciatur, quod vicerimus. Certe illo exemplo solus ego periclitabor, vos triumphabitis. Et tamen non prohibuit nos pater pugnare, sed jussit, quos ad pugnam direxit. Unde magis indignaturum arbitror, cessisse nos Judaeis, cum possemus vincere, quam pugnavisse.

CAPUT XXV.

Haec dicens, primus equum in hostem egit, et clamore magno secuti caeteri: toto campo extendebantur, quo etiam plures aestimabantur. Trajanus quoque cum trecentis equitibus missus a Vespasiano, jam progrediente Tito supervenit. Nec diutius resistere potuerunt Judaei, cum virorum contis et fremitu equorum perturbarentur. Conversi itaque in diversa alii, plerique urbem petebant. Emicat Titus, et alios a tergo fugientes opprimit, alios caedit, palantes universos praeverso itinere a muris repellit, et obvius recurrentibus fugam intercludit. Rursus tamen tum alii sternuntur, elapsi alii quibus urbs refugio erat: sed illis quoque acrius praelium. Nam qui de locis finitimis affluxerant, a principio pacem praeferebant, sed populus superveniens invictis bellandi studia extorserat. Inde intra urbem dissensio et tumultus gravis: quo strepitu excitus, se convertit ad milites Titus: Hoc, inquit, est tempus, sanctissimi commilitones, quod expetebam. Inter se hostes intra urbem tumultum serunt, foris caeduntur, intus digladiantur. Festinemus itaque, dum adhuc dissident, ne forte periculi metu in gratiam redeant. Itaque ascendit equum quo desilierat, muris proximus; et conversus ad lacum, per fluctus aquarum urbem petebat; primusque in urbem irruit, et postea caeteri. Statimque omnes qui interius erant, dispersi in fugam, alii prosternebantur, alii ascendentes navigia, in lacum demergebantur, caesi intus multi mortales. Sane qui de agris erant, offerebant sese Romanis alienos culpae asserentes, quibus pio moderamine Titus parcendum putabat, solos urgens rebellionis auctores. Misit itaque ad patrem equitem, qui nuntiaret eventum victoriae. Quo delectatus Vespasianus, et maxime filii triumpho, qui maximam portionem totius belli confecerat quod adversus Judaeam gerebatur, eo contendit, et jussit observari urbem diligentius, ne quis elaberetur, eo quod universi poenae deberentur. Alio tamen die propter eos qui in scaphas sese contulerant, rates fieri jussit: quae sine mora factae; quoniam et silvae finitimae, et operarii plerique accelerandi muneris facultatem dedere.

CAPUT XXVI.

Namque lacus ipsius, velut quodam maris ambitu sinus amplissimus, in longitudinem centum quadraginta extenditur stadia, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram de seipso sibi excitans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram: aqua dulcis, et ad potandum habilis: siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, et temperatior est fluviali aut fontis rigore. Frigidior tamen placidae paludis aequore, eo ipso quod non in stagni morem sternitur aqua, sed per diffusiora spatia lacus frequentius auris spirantibus agitatur: unde et purior haustus ejus, ac mollior est ad usum bibendi; et si quis naturali gratiae studium adjungere velit, ut aestivis suspensam, ad auras noctibus more incolarum potui patet, haudquaquam a nivis ritu distare arbitretur. Genera quoque piscium gustu et specie, quam in alio praestantiora. Res exigere videtur, ut Jordanis ortum quem alibi promisimus, aperiamus: nam superioris aevi dubio, utrum de lacu Genesar, flumen cui nomen Jordanis, exoriretur, Philippus tetrarches Trachonitidis regionis falsam opinionem redarguit, erroremque absolvit, mittens paleas in Phialam, quas in Pannio fluvius ebullivit. Unde liquet non exordium esse Jordanis in Pannio, sed fluentum. Non enim ibi fons ejus est, ut ab eo, usu caeterorum fluminum coeperit: sed de Phiala in Tracho eodem subterraneis derivatus meatibus, ibi iterum quasi fons scaturit, atque emergens proditur. Est autem Phiala in Trachonitide terra, centum viginti interjacentibus stadiis, usque ad urbem Caesaream. Phialae autem nomen spes dedit, quasi rotae qualitatem exprimens, quod ita jugiter plena est aquarum, ut neque superfluant, nec rursus aliqua derivari minutione intelligantur. Inferius itaque mensura quadam labitur aqua, et ubi Pannium est, rursus ebullit, ut paleis resurgentibus manifestatum est. Ita ibi Jordanis resurrexisse proditus est, ubi nasci a superioribus temporis viris aestimabatur. Nec tamen a principio eadem Pannii, nisi sola naturalis gratia: sed regalis Agrippae munificentia ornatus loco uberior splendidiorque aditus, quo spelaeum decore admirabili, per quod sese attollit Jordanis, exstructum venustatumque accepimus. Unde non latenti jam neque abdito per cavos terrae meatus, sed visibili per terras atque aperto flumine incipiens, superfundere se Semechonitidem lacum, paludesque ejus intersecat. Inde quoque cursus suos dirigens, centum viginti stadia sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Julias nomen: postea lacum istum qui Genesar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asphaltite suscipitur lacu, atque in eum conditur. Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret. Praetendit autem regio Genesar, ejusdem nominis lacum, de quo et ipsa vocabulum assumpsit, mirabili naturae gratia et specie pulchritudinis. Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat, et nemorum ferax in universa genera sponte se subrigit: arborum pomiferarum et culturae solertia imitata naturam, in quos voluit usus, opimae fecunditatis deflexit gratiam; ut nihil sit illic quod natura negaverit, nihil quod cultura praeterierit: ita aptus omnibus, nec ullis umquam alienus fructibus. Cujus tanta temperies, ut omnium nascentium conveniat diversitati. Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur. Illic aestiva hibernis mixta simul aspicias, arctoas nuces, et dactylos nisi locis ferventioribus generari nescios. Quid ficus aut auleas loquar, quas coeli mollior alit tractus? nec tamen aequantur illis superioribus: illi enim principales Palaestinae, et quidem domestici fructus, eoque uberiores: hi suppares, et licet longo intervallo, sed tamen proximis, dicas naturae et temporum jucundam contentionem. Illa quasi mater fecunda omnia creat: horum temperies quasi bona nutrix, molli fetu universa educat. Itaque non solum affatim generantur pomorum diversitates, sed etiam conservantur; ut aliqua genera maxima parte anni non deficiant: reliqua omnia tota anni aetate usque ad finem supersint. Nam et uvae et ficus quae sunt in insitivis, regalis cujusdam gratiae, decem mensibus sine ullo defectu redundant, et reliqui fructus ramorum, quos vel violentia rura sponte propria praecaverint, vel ingeneraverint industria humana, ministerium suum, nisi novis succedentibus, usu quodam administrantium deserere non norunt. Ad hanc naturae fertilitatem et aeris temperiem, accedit et fontis gratia, qui memoratam regionem genitali quadam irrigat infusione, Capernaum nomen ei, quam Nili fluminis venam, haud superfluo quidam aestimaverunt: non solum quia irriguis arva opima, verum etiam quia hujusmodi creat piscem, ut coracinum putes, qui in Alexandrino lacu ex Nili infusione reperitur. Locus quoque de nomine lacus dictus. Praetenditur in longitudine triginta stadiis, in latitudine viginti. Quoniam de natura loci diximus, ad consummationem praelii regrediamur. Praeparatis itaque ratibus, secundum praeceptum suum, manum militarem imposuit Vespasianus, qui insectaretur eos qui navigiorum effugio pestem evaserant. Quid igitur facerent, non reperiebant. Nullus in terris salutis locus; circumfusa hoste omnia: nulla in aquis fugiendi potestas: ut pote lacu clauso, et undique Romanis circumdato. Nulla etiam in exiguis myoparonibus resistendi fiducia. Quid enim pauci adversus plurimos facerent, ratibus appropinquantibus? Tardior quidem harum appulsus, et efficacior excursus navigiorum, sed sine ullo sui vulnere soli clypeorum, repercussis spiculis, crepitus audiebantur. Appropinquare non audebant Judaei; nec impune quisquam scapha propius accesserat, cum de proximo facile vel telorum figeretur ictibus, vel ratibus demergeretur. Et si quis enatare vel emergere tentavisset, sagittae jaculo insertus miserabilem in fluctibus vitam deponebat. Nec diutius resistere potuerunt, cum diverso genere minuerentur. Namque paulatim concurrentibus plurimis ratibus, ad littora cogebant Romani maximum numerum navigiorum. Illi vero coarctati aut in terram resiliebant, ibique a Romanis interficiebantur, aut caedebantur ab iis qui de ratibus urgebant, aut concursu ratium proterebantur, aut ipsi se in lacum dejiciebant, cum in scaphas eorum hostis insiliret. Cerneres mixtas sanguine aquas, plenum cadaveribus lacum. Nulli enim parcebatur, quicumque occurrerat. Gravis odor, teterrimus fetor locorum. Sex millia Judaeorum (cum superioribus tamen) et septingenti eo interempti praelio. Victor Vespasianus Taricheas revertitur: illic regionis populum ab urbano discernere parabat; ut qui non fuerant auctores seditionis reservarentur. Sed plurimorum consilio, qui tantam superesse multitudinem, quae posset recidiva praelia resuscitare, paci adversam, et inutilem locis arbitrarentur (ubi enim consisterent, patria excussi? quibus se alimoniis sustentarent, exsortes omnium, nisi rapto viverent?) sententiam flexit, et sperata venia mortis praecepit, ut egrederentur ea porta quae esset e regione Tiberiadis, atque ad eam urbem contenderent. Facile crediderunt, quod exoptabant. Coeperunt egredi, sed praeoccupato itinere, commeantia Judaeorum omnia clausere agmina, atque in urbis stadium introduxere. Ingressus itaque Vespasianus, spectata aetate vel robore omnium, quos sibi statui praeceperat, elegit sex millia juvenum validiorum, quos Neroni in Isthmon direxit, senes autem et invalidos mille ducentos jussit necari reliquorum triginta millia, quadringentos vendidit; universos autem quicumque de partibus regni Agrippae reperti sunt, regi donavit, quos aeque rex accepto pretio, in servitutis obsequia transmisit. Praeterea populus alius Trachonitidis regionis et Gaulanitidis, Joppeni et Gadaritae, tamquam belii excitatores et perturbatores concordiae, deserentes propria, incursantes aliena, qui sumptis armis pacem violassent, justas et debitas pro flagitiorum meritis poenas dedere.