Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De iis qui Christum sequuntur et qui mundum Parabola IX

1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X 

DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX

recensere

Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo seipsum contempsit, ut gre gis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire. Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad oues uenit, mundi huius angustias pati uoluit, ut homines de angustiis eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos; non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea uoca ntis uox allis tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem econtrario nec uocem pastoris audire uolunt nec, quanta sibi promittan tur, attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt.

 DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X