DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX | DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI |
DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X
recensereQuidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi alteri in piscium captura.
Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona instabilia diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua corporis bona, quae nemo sapiens concupiuit. Seculi uero contemptores, quia nihil bonum existimant nisi uirtutem, per quam aeterna bona comparantur, his potissime rebus animum applicant, quae ab illis ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque libidine, et honestis laboribus, non turpi uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum impletur: Stulta mundi elegit Deus, ut sapientes confunderet.
DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX | DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI |