DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII
recensere
Fuit
aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum
genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non
reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus
fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius
tempestatis passus est iniuriam. Prosperiis nauigationibus usi nautae
maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus
conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis
decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt. Quid
sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis
est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae
tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non
diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida
simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas,
sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu
autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet
in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil
omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed
quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere
cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem
Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil
triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Itaque etiam illa, quae
aduersa putantur , tibi proderunt.