XXIV | XXVI |
LIBER VIGESIMUS QUINTUS
recensereDeum finem habere Faustus putat, quoniam circoncisorum tantum deus sit.
- FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 1, habet finem Deus: nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis: alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium caeterarum societate dissignat 2, etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem 3, ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahae et seminis eius. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adiciatis et cuius, Abraham scilicet, et Isaac et Iacob: tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cuius vos invocatis Deum. Vere enim, quod intellegi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis imposuisse videntur Iudaei, ac Iudaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Iacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Iacob, non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi eius ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.
Manichaei spiritalia ne cogitare quidem possunt.
- AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod nobis proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, iam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus operis partibus contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit: Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 4: ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.