Contra Faustum Manichaeum/XXVI

This is the stable version, checked on 20 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XXVI

 XXV XXVII 

LIBER VIGESIMUS SEXTUS

recensere

Iesum vere nec natum nec mortuum esse Faustum putat. Comparatio cum Elias.

  1. FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? Hoc iam sane coniectura est: coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla: quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter conditionem suam licuit ius immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in coelum? Qua propter si hoc argumento recte colligitur Iesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur: falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse, quam non mori Eliam: maior enim potestas in Iesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis eius oblitus; ego Iesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.

Et miracula contra naturam et mors Iesu opus divinae virtutis eius fuerunt.

  1. Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit; quod tamen Iesus potenter operatus videtur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei et ipsi exclamarent, ab initio saeculi numquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati 1: manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis, illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Iesus mortuus est, nec est immortalis Elias.

Numquam omnipotens Deus aliquid contrarium naturae sive veritati facit.

  1. AUGUSTINUS respondit: Quidquid de Enoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. Quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines qui sicut vos errant, nosse non possunt. Dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus: sicut illud est quod Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam 2; id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit, ut oleaster insertus in olea, non oleastri baccas, sed olivae pinguedinem ferat. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit: id enim erit cuique rei naturali, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. Sed nec ipse homo contra naturam quidquam facit, nisi cum peccat, qui tamen supplicio redigitur ad naturam. Ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant: quodlibet horum sit, naturalis ordo servatur, si non ab anima, certe a Deo. Vexant enim peccata conscientiam, ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando privatur, etiamsi non consequantur dolores, qui vel corrigendis ingeruntur, vel non correctis ultimi reservantur. Sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid Deum facere, quod facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia nominantur. Contra illam vero summam naturae legem, a notitia remotam, sive impiorum, sive adhuc infirmorum, tam Deus nullo modo facit, quam contra se ipsum non facit. Spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis videt quid fieri possit, quidve non possit: quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura.

De Elia.

  1. Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut caro, verbi gratia, huius vel illius hominis in corpus coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo: Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita: quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

Et aliquid insoliti humano generi Deus facere potest.

  1. Quisquis itaque dicit: " Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint "; non videt hoc se dicere: " Si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint ". Potest enim facere ut aliquid non sit quod erat; tunc enim facit ut non sit, quando id esse invenerit de quo fiat: velut cum aliquem, qui coepit esse nascendo, facit non esse moriendo; hoc enim factum invenit, de quo fieret. Quis autem dicat, ut id quod iam non est, faciat non esse? Quidquid enim praeteritum est, iam non est: quod si et de ipso fieri aliquid potest, adhuc est de quo fiat; et si est, quomodo praeteritum est? Non ergo est, quod vere dicimus fuisse: sed ideo verum est illud fuisse, quia in nostra sententia verum est, non in ea re quae iam non est. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, iam non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest, quia non est contrarius veritati. Quod si quaeras ubi sit haec vera sententia: prius invenitur in animo nostro, cum id verum scimus et dicimus. Sed si et de animo nostro ablata fuerit, cum id quod scimus obliti fuerimus, manebit in ipsa veritate. Semper enim verum erit fuisse illud quod erat, et non est; et ibi verum erit iam fuisse quod erat, ubi verum erat antequam fieret futurum esse quod non erat. Huic veritati Deus non potest adversari, in quo est ipsa summa et incommutabilis veritas, quo illustratur ut sit, quidquid in quorumque animis et mentibus veri est. Omnipotentem autem Deum non ita dicimus, ac si eum etiam mori posse credamus; et quia hoc non potest, ideo non sit dicendus omnipotens. Ille plane omnipotens vere solus dicitur qui vere est, et a quo solo est quidquid aliquo modo est vel spiritale vel corporale. Quia universa creatura sua utitur ut ei placet: placet autem illi secundum veram incommutabilemque iustitiam, quod ipse sibi est, omnia mutabilia, cum ipse sit incommutabilis, mutans pro meritis sive naturarum sive factorum. Numquid ergo dicturi sumus quod Elias cum esset creatura, mutari non posset vel in deterius vel in melius; aut eo modo non posset, qui esset humano generi insolitus, secundum Dei omnipotentis voluntatem? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Cur ergo quod de illo in Scriptura veracissima positum est, non credamus? nisi putemus hoc solum posse facere Deum, quod videre consuevimus.

Christus homo vere mortuus est.

  1. Sed si homo fuit, inquit, Elias, et potuit non mori, cur Christus cum homo non fuerit, non potuerit mori? Tale est ac si quisquam diceret: Si potuit natura hominis in aliquid melius commutari, cur Dei natura in deterius non potuerit? Stulte, quia hominis est natura mutabilis, Dei autem incommutabilis. Posset enim et aliquis pariter insanissimus dicere: Si homini potest donare ut regnet in aeternum, cur non et sibi facere ut damnetur in aeternum? Non hoc, inquit, ego dico, sed triduanam saltem mortem Dei, aeternae vitae hominis compara. Plane si sic acciperes triduanam mortem Dei, ut caro in illo moreretur, quam de mortalium genere assumpsit, verum saperes: nam istam triduanam Christi mortem pro aeterna vita hominum factam veritas evangelica praedicat. Cum autem velis triduanam mortem, nulla mortali assumpta creatura, in ipsa divina natura ideo non absurde credi, quia potest humana natura immortalitate donari; profecto sic desipis, quomodo qui nec Deum nosti, nec dona Dei. Deinde quomodo illud, quod supra posui, non dicis ac sentis, Deum sibi fecisse unde damnetur in aeternum, quando pars illa dei vestri in globo in perpetuum configetur? An et hoc dicturus es, quia pars lucis lux est, et pars Dei Deus non est? Postremo ut sine ulla ratiocinatione et plana fidei veritate a nobis audiatis, cur Eliam hominem natum, raptum esse divinitus de terra credamus, Christum autem et ex virgine vere natum, et in cruce vere mortuum: haec ideo credimus, quia et illud de Elia, et hoc de Christo sancta Scriptura testatur 3, cui nemo pius nisi qui credit, nisi impius nemo non credit. Illud autem de Elia vos negatis, quia omnia simulatis: de Christo autem quod nasci non potuerit et mori potuerit, nec vos dicitis; sed eius ex virgine nativitatem nullam, mortem autem in cruce falsam fuisse contenditis, hoc est etiam ipsam nullam, sed ad ludificandos humanos oculos simulatam; ad nihil aliud, nisi ut ab eis qui ista crediderint, etiam vobis omnia mentientibus ignoscatur.

Christum vere natum et vere mortuum evangelica veritas docet.

  1. Quis autem vobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit: " Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? ", nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse, et tamen mortuum esse? Si voluisset ergo Filius Dei inde sibi humanam carnem veramque formare, unde formavit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt 4, quis eum non potuisse audeat affirmare? Si denique de coelesti vel aerea vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, in qua et vivere ut mortalis homo posset, et mori, hoc eum potuisse facere, quis negaret, omnipotentem omnipotentis Filium? Non auderet. Postremo si voluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus assumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare veram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta quae non erant; quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? Non ergo ideo credimus natum ex virgine Maria, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset: sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Credimus ergo ex Maria virgine natum Christum, quia sic scriptum est in Evangelio: credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in Evangelio: et vere natum et vere mortuum, quia veritas est Evangelium. Cur autem illa omnia in carne ex utero feminae assumpta pati voluerit, summa consilii penes illum est: sive quod utrumque sexum, quem creaverat, etiam hoc modo commendandum honorandumque iudicavit, assumendo formam viri, et nascendo de femina; sive aliqua alia causa, quaenam illa sit, non temere dixerim. Illud tamen fidenter dicam, nec aliter factum esse, quam evangelica veritas docuit; nec aliter fieri oportuisse, quam Dei sapientia iudicavit. Evangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus: consilium autem sapientiae Dei supra omne consilium creaturae cuiuscumque laudamus.

Omnes humanae conditionis affectus non simulati sed veri in Christo fuerunt.

  1. Tamen Faustus, ut sibi credamus hortatur dicens: " Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte, et de immortalitate Elias ": cum paulo post dicat: " Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus; sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori ". Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam, quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat: Oportet Filium hominis occidi, et tertia die resurgere 5; et tu non mentiris, et dicis ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit: Absit, Domine, non fiet istud; et unde meruit audire: Redi retro, satanas 6. Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit: Satanas; tu quid mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo, inquit, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae conditionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra Evangelium concessurus est, quod omnes humanae conditionis simulavit affectus? Prorsus si dixit evangelista: Dormivit Iesus 7; si dixit: esurivit 8, sitivit 9, contristatus est 10, exhilaratus est, et si qua talia; omnia vera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint, sane non necessitate conditionis, sed magisterii voluntate, et divina etiam potestate. Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit, ac sitit: ille autem omnia ista, quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt, nec quod volunt; ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio eius crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.