XXIII | XXV |
LIBER VIGESIMUS QUARTUS
recensereInteriorem spiritalemque hominem tantum fieri a Deo Faustus putat.
- FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a Deo? Non quidem nos omnifariam hominem a Deo fieri pernegamus: sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnumquam etiam veterem; alterum vero interiorem et coelestem dicit ac novum 1. Horum ergo uter fiat a Deo, quaerimus. Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt; unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hanc natura produxit; alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos, ad se regeneravit initiatos ad fidem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Iesu significans, dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontaretur: neque enim posse hominem senem in uterum matris introire, et iterum nasci: Iesus ei respondens: Nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Et sequitur: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est 2. Quapropter si et nativitas non ea sola est qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Iesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad fidem: unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis 3. Quare iam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando, et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut fere Gentibus placet et Iudaeis et ipsis vobis, tunc nos Deus format ad imaginem suam; et veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati eius conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum tunc formamur a Deo, ut fere Christo placet et eius Apostolis et nobis; profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure: quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae eius est ac venerabili maiestati? Quod si et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam, et quando, et quemadmodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 4. Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum, et nativitatem aliam, et alium nascendi modum. Nam cum: " Exuite vos et induite ", dicit, tempus utique credulitatis significat: cum vero hominem novum a Deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse, nec secundum eum formatum. Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit; quemque etiam ostendit ex Deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex Deo. Necnon et ad Colossenses idipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum in vobis. Et hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est: In agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc: Secundum imaginem, inquit, eius qui creavit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens: Ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, Barbarus et Scytha 5, magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format; sed illam quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et conditionis unum reddit, ad instar eius qui unus est, id est, Christus: sicut idem rursus Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt: non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber; sed omnes in Christo unum sunt 6. Ergo tunc fit homo a Deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno divisus est in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est, corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac divinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae maiestati. Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui 7: et ad Galatas de semetipso: Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non acquievi carni et sanguini 8. Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spiritali duntaxat, asseverantem nos a Deo formari; non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu. Siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus; nos vero contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus: neque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et eius Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.
Homines vero duo non sunt sed unus, quem totum fecit Deus.
- AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intellegi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri: Cum " renovatur ", inquit, " in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum ". Hanc apostolicam plane agnosco sententiam 9, quare ipse alteram non agnoscit: Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit 10? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spiritale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem 11. Hoc autem in Genesi scriptum est 12, ubi narratur, quomodo Deus hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt 13. Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se iniustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens iustitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spiritale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 14. Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo 15. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum 16, nisi: " In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est "? Sic delirant Manichaei: sed resipiscant, et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur (quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt: Ipse. Cui responsioni eorum, si adiciamus, quaerentes quando eum formaverit quem nunc reformat: quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia eius partem prorsus eius adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae iam taedet dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum 17, sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos disputat, innotescat.