1 3 


II recensere

LIBER SECUNDUS.

Quaeri solet in expositionum principiis cur unumquodque caeteris in dispositionis ordine praeponatur, velut nunc in genere dubitari potest cur genus speciei, differentiae, proprio, accidentique praetulerit, de eo enim primitus tractat. Respondebimus itaque jure factum videri: omne enim quod universale est, intra semetipsum caetera concludit, ipsum vero non clauditur. Majoris itaque meriti est ac principalis naturae, quod ita caetera coercet, ut ipsum naturae suae magnitudine nequeat ab aliis contineri. Genus igitur et species intra se positas habet, et earum differentias propriaque, nihilominus etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit quod caetera naturae suae magnitudine coercet et continet. Praeterea illa semper propria putanda sunt, quae si auferat quis caetera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae caeterorum substantiam perficiunt consequuntur, ut in genere et caeteris. Nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque qui est species, et rationale quod differentia, et risibile quod proprium, et grammaticum quod accidens est, non manebit, et interemptum genus cuncta consumit. Si vero hominem esse constituas vel grammaticum, vel rationale, vel risibile, animal quoque esse necesse est. Sive enim est homo, animal est: sive rationale, sive risibile, sive grammaticum, ab animalis substantia non recedit. Sublato ergo genere et caetera consumuntur, positis vero caeteris sequitur genus: prior est igitur natura generis, posterior caeterorum. Jure igitur in disputatione praepositum est genus, sed quoniam generis nomen multa significat, hoc est enim quod ait:

DE GENERE. recensere

Videtur autem neque genus neque species simpliciter dici.

Ubi enim non est simplex dictio, illic multiplex significatio est; prius hujus nominis significationes discernit ac separat, ut de qua significatione generis tractaturus est sub oculis ponat. Sed cum neque genus, neque species, neque differentia, nec proprium, nec accidens significatione simplicia sint, cur de his tantum duobus, genere, inquam, ac specie, dixit non simpliciter dici, cum proprium, differentia, atque accidens ipsa quoque sint significatione multiplicia? Dicendum est quoniam longitudinem vitans tantum speciem nominavit, eamque idcirco ne solum genus esse significationis multiplicis putaretur. Enumerat autem primam generis significationem hoc modo:

Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquod et ad se invicem collectio, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine. Dico autem Romuli et multitudinis habentium aliquo modo ad se invicem eam quae ab illo est cognationem, secundum divisionem ab aliis generibus dictum.

Una, inquit, generis significatio est, quae in multitudinem venit a quolibet uno principium trahens, ad quod scilicet ita illa multitudo conjuncta est, ut ad se invicem per ejusdem unius principium copulata sit: ut cum Romanorum genus dicitur, multitudo Romanorum ab uno Romulo vocabulum trahens, et ipsi Romulo, et ad se invicem quasi quadam nominis haereditate conjuncta est. Eadem enim quae a Romulo societas descendit Romanos inter se omnes uno generis nomine devincit et colligit. Videtur autem secuisse hanc generis significationem in duas partes, cum copulativam conjunctionem admiscuit dicens: Genus dicitur aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquod et ad se invicem collectio, tanquam et illud genus dicatur ad unum aliquo modo se habere, et hoc rursus genus dicatur quod ad se invicem unius generis significatione conjuncti sint. Hoc vero minime est: eadem enim a quolibet uno propagata societas, et ad illum qui princeps est generis, totam multitudinem refert, et ipsam inter se multitudinem uno generis nomine connectit et continet. Quo circa non est putandus divisionem fecisse, sed omne quidquid in hac generis significatione intelligendum fuit, aperuisse. Ordo autem verborum ita sese habet qui est hyperbaton intelligendus: genus enim dicitur, et aliquorum ad unum se aliquo modo habentium collectio, et ad se invicem aliquo modo habentium, rursus collectio subaudienda est: est enim et zeugma cujus significationis adjecit exemplum, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus, ab unius scilicet habitudine. Dico autem Romuli et multitudinis rursus habitudine habentium aliquo modo ad invicem cognationem, eam scilicet quae ab illo est, id est Romulo, secundum divisionem ab aliis generibus dictum, scilicet multitudinis; haec enim multitudo aliquo modo ad unum et ad se invicem habens cognationem genus dicta est, ut ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium genere caeterorumque separaretur, ut sit integer verborum ordo: genus enim dicitur et collectio aliquorum ad unum se quodammodo habentium, et collectio ad se invicem, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine: dico autem Romuli et multitudinis secundum divisionem ab aliis generibus dictum, scilicet hominum habentium aliquo modo ad invicem eam quae est ab illo, id est Romulo, cognationem. Atque haec hactenus; nunc de secunda generis significatione dicendum est.

Dicitur autem et aliter rursus genus illud quod est uniuscujusque generationis principium, vel ab eo qui genuit, vel ab eo loco, in quo quis genitus est. Sic enim Orestem quidem dicimus a Tantalo genus habere, Hylum autem ab Hercule. Et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Atheniensem: etenim patria principium est uniuscujusque generationis, quemadmodum et pater: haec autem videtur esse promptissima significatio generis. Romani enim dicuntur qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae, qui ex genere descendunt Cecropis, et eorum proximi.

Quatuor omnino sunt principia, quae unumquodque principaliter efficiunt: est enim una causa, quae effectiva dicitur, velut pater filii; est alia quae materialis, velut lapides domus; tertia est forma, velut hominis rationabilitas; quarta quamobrem geritur, velut pugnae victoria. Duae vero sunt quae per accidens uniuscujusque dicuntur esse principia, locus scilicet ac tempus. Quoniam enim omne quod nascitur et sit in loco ac tempore est, et quidquid loco vel tempore natum factumve fuerit, eum locum vel id tempus accidentaliter dicitur habere principium Horum omnium in hac secunda generis significatione duo quaedam ex alterutris assumit quae ad significationem generis videbantur accommodata. Ex his quidem causis quae principalia sunt, effectivum; ex his vero quae accidentia, locum: ait enim, genus dicitur et a quo quis genitus est, quae est effectiva principalium causa, et in quo quis loco est procreatus, quae est accidens causa principii. Itaque haec secunda significatio duo continet, eum a quo quis procreatus est, et locum in quo quis editus, ut exemplo quoque demonstrant. Orestem enim dicimus a Tantalo genus ducere. Tantalus quippe Pelopen, Pelops Atreum, Atreus Agamemnonem, Agamemnon genuit Orestem. Itaque a procreatione genus hoc dictum est. At vero Pindarum dicimus esse Thebanum, scilicet, quoniam Thebis editus tale generis nomen accepit; sed quoniam diversum est illud a quo quisque procreatus est, et locus in quo quis editus est, diversa videtur esse generis significatio procreantis et loci, quam in secunda parte enumerans unam fecit. Sed ne videretur duplex significatio generis, per similitudinem conjunxit dicens: Etenim patria principium est uniuscujusque generationis, quemadmodum et pater. Sed quoniam in significationibus evenit saepe ut aliquid sit quod intellectui significatae rei propinquum esse videatur, quoniamque duas generis apposuit significationes, multitudinis scilicet et procreantis, cui generis nomen convenientius aptetur judicat atque discernit, dicens, hanc esse promptissimam generis significationem, quae a procreante deducta sit; hi enim maxime Cecropidae sunt qui a Cecrope descendunt, hi Romani qui a Romulo: quae cum ita sint, confundi rursus generis significationes videntur. Si enim sunt hi maxime Romani qui a Romulo originem trahunt, et haec significatio est illa quae a procreante deducitur, ubi est reliqua quam primam quoque enumeravit, quae est multitudinis ad unum et ad se invicem quodammodo se habentium collectio? Sed acutius intuentibus plurimae admodum differentiae sunt. Aliud enim est a quolibet primo procreante genus deducere, aliud unum genus esse plurimorum. Illud enim per rectam sanguinis lineam fieri potest et non in multa diffundi, ut si per unicos familia descendat; huic enim aptatur secunda illa generis significatio, quae a procreante deducitur, prima vero illa nonnisi in multitudine consistit. Illud quoque est quod prima procreationis principium non quaerit, sed (ut ipse ait) sufficit aliquo modo se habere ad id unde hujusmodi generis principium sumitur: secunda vero significatio nullam vim nisi a procreante sortitur. Item in illa prima significationis multitudine hujus secundae particularitas continetur, ut in Romanorum genere Scipiadarum genus, natura cum sunt Romani Scipiadae sunt. Quoniam enim et ad Romulum et caeteros Romanos secundum Romuli habitudinem juncti sunt, Romani sunt. Scipiadae vero dicuntur ad secundam generis significationem, quod eorum familiae Scipio et sanguinis principium fuit.

Ac prius quidem appellatum est genus uniuscujusque generationis principium, dehinc etiam et multitudo eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo, quam dividentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus.

Sensus facilis et expeditus est, si tamen ambiguitas una solvatur: cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium, nunc autem contrario modo illam prius a se dinumeratam significationem dicere videtur, quae est procreationis; illam vero posteriorem, quae est multitudinis, quod contrarium videri potest, si quis ad ordinem superius digestae disputationis aspexerit. Sed hic non de se loquitur, sed de humani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit, quae a procreante sit ducta, accedente vero aetate usu loquendi nomen generis etiam ad multitudinem habentem se quodam modo ad aliquem fuisse translatum. Hoc vero idcirco dixit, quoniam superius dixerat: haec enim videtur esse promptissima significatio, ut ab hac, id est secunda, quam promptissimam esse significationem dixit, illa quoque nuncupata videretur, quae multitudinis; prius enim genus inter homines appellatum est, quod quis a generante deduceret; post autem factum est ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem quodammodo se habentis genus diceretur propter divisionem, scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio. His igitur expletis venit tertium genus quod inter philosophos tractatur, cujus ad dialecticam facultatem multus usus est, horum quippe generum historia magis vel poesis tractat exordium. Tertium vero genus apud philosophos consideratur, de quo hoc modo loquitur:

Aliter autem rursus dicitur genus, cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum. Etenim principium quoddam est hujusmodi genus earum quae sub ipso sunt specierum, videturque et omnem eam multitudinem continere quae sub ipso sunt specierum.

Duplicem significationem generis supra proposuit, nunc tertiam monstrare contendit. Hanc autem ad superiorum similitudinem dictam esse arbitratur. Superius autem dictae significationes duae sunt, una quidem cum generis nomen quadam principii antiquitate ad se junctam multitudinem contineret; alia vero, cum genus ab uno quoque procreante duceretur, quod eorum quae procreantur principium est. Cum igitur sint superius duae generis significationes propositae, tertium nunc addit de quo inter philosophos sermo est, illud scilicet cui supponitur species, quod idcirco genus vocatum esse sub opinionis creditur ambiguo, quoniam habet aliquam similitudinem superiorum: nam sicut illud genus quod ad multitudinem dicitur uno solo nomine multitudinem claudit, ita quoque genus plurimas species coercet et continet. Item ut genus illud quod secundum procreationem dicitur principium quoddam est eorum quae ab ipso procreantur, ita genus constat suis speciebus esse principium. Ergo quoniam utrisque est simile, idcirco nomen quoque generis etiam in hac significatione a superioribus mutuatum esse verisimile est.

Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos est sermo, quod etiam describentes assignaverunt, dicentes genus esse quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal.

Jure tertium genus philosophi ad disputationem sumunt, hoc enim solum est quod substantiam monstrat, caetera vero aut unde quid existat, aut quemadmodum a caeteris hominibus in unam quasi formam populi dividatur ostendunt: nam illud quod multitudinem continet genus, illius multitudinis quam continet substantiam non demonstrat, sed tantum uno nomine collectionem populi facit, ut ab alterius generis populo segregetur. Item illud quod secundum procreationem dictum est, non rei procreatae substantiam monstrat, sed tantum quod ejus fuerit procreationis initium. At vero genus id cui supponitur species ad differentiam accommodatum, speciei substantiam informat: et quia inter philosophos haec maxima quaestio est quid unumquodque sit, tunc enim unumquodque scire videmur, quando quid sit agnoscimus, idcirco rejectis caeteris de hoc genere quo maxime apud philosophos sermo est, quod etiam describentes assignaverunt ea descriptione quam subter annexuit. Diligenter vero ait describentes, non diffinientes; diffinitio enim fit ex genere, genus autem aliud genus habere non poterit, idque obscurius est quam ut primo aditu dictum pateat: fieri autem potest ut res quae alii genus sit alii generi supponatur, sed cum supponitur non quasi genus, sed tanquam species sub alio collocatur. Unde non in eo quod genus est, supponi alicui potest, sed cum supponitur illice species fit: quae cum ita sint, ostenditur genus ipsum in eo quod genus est genus habere non posse. Si igitur voluisset genus diffinitione concludere, nullo modo potuisset; genus enim aliud quod ei posset praeponere non haberet, atque idcirco descriptionem ait esse factam, non diffinitionem: descriptio vero est (ut in priore volumine dictum est) ex proprietatibus informatio quaedam rei, et tanquam coloribus quibusdam depictio. Cum enim in unum plura convenerint, ita ut omnia simul rei cui applicantur aequentur, nisi ex genere vel differentiis haec collectio fiat, descriptio nuncupatur. Est igitur descriptio generis haec: genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur. Tria haec requiruntur in genere, ut de pluribus praedicetur, ut de specie differentibus, ut in eo quod quid sit: de qua re quoniam ipse posterius latius disputat nos breviter hujus rei intelligentiam significemus evemplo, hoc modo. Sit enim nobis in forma generis animal, id de aliquibus sine dubio praedicatur, homine scilicet, equo, bove et caeteris, sed haec plura sunt; animal igitur de pluribus praedicatur, homo vero, equus atque bos talia sunt ut a se discrepent, nec qualibet mediocri re, sed tota specie, id est tota forma suae substantiae, de quibus dicitur animal: homo enim et equus et bos animalia nuncupantur; praedicatur ergo animal de pluribus specie differentibus; sed quonam modo fit haec praedicatio? non enim quidquid interrogaveris, mox animal respondetur: non enim si quantus sit homo interrogaveris, animal respondebitur, ut opinor; hoc enim ad quantitatem pertinet, non ad substantiam. Item si qualis sit homo interroges, ne huic quidem responsio convenit animalis; caeterisque omnibus interrogationibus hanc animalis responsionem ineptam atque inutilem semper esse reperies, nisi ei tantum apta est quae quid sit interroget. Interrogantibus enim nobis quid sit homo, quidque sit equus, quid bos, animal respondebitur: ita nomen animalis ad interrogationem quid sit de homine, equo, atque bove ac de caeteris praedicatur, unde fit ut animal praedicetur de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit. Et quoniam generis haec diffinitio est, animal hominis, equi, bovis genus esse necesse est: omne autem genus aliud est quod in semetipso atque in re intelligitur, aliud quod ad alterius praedicationem refertur, sua enim proprietas ipsum esse constituit. Ad alterum relatio genus facit, ut ipsum animal, si ejus substantiam quaeras, dicam substantiam esse animatam atque sensibilem; haec igitur diffinitio rem monstrat per se sicuti est, non tanquam referatur ad aliud: at vero cum dicimus animal genus esse, non (ut arbitror) tunc de re ipsa nomen hoc dicimus, sed de ea ratione qua potest animal ad caeterorum quae sibi subjecta sunt praedicationem referri. Itaque character quidam ac forma generis est in eo quod referri praedicatione ad eas res potest, quae cum sint plures et specie differentes, in earum tantum substantia praedicatur. Hujus autem diffinitionis rationem per exempla subjecit dicens:

Eorum enim quae praedicantur, alia quidem de uno dicuntur solo, sicut individua, ut Socrates, et hic et hoc; alia vero de pluribus, quemadmodum genera et species, et differentia, et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui. Est autem genus quidem, ut animal; species vero ut homo; differentia, ut rationale; proprium, ut risibile; accidens, ut album, nigrum, sedere.

Omnium quae praedicantur quolibet modo facit Porphyrius divisionem; idcirco ut a reliquis omnibus praedicationem generis sejungat ac separet, id facit hoc modo. Omnium, inquit, quae praedicantur, alia de singularitate dicuntur, alia de pluralitate: de singularitate vero, inquit, praedicantur quaecunque unum quodlibet habent subjectum, de quo dici possint, ut ea quibus singula subjecta sunt individua, ut Socrates et Plato, ut hoc album quod in hac nive proposita est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum (hoc est enim universale), sed hoc quod nunc suppositum est; nec album quod in nive est (universale enim est album et nix), sed hoc album quod in hac nive nunc esse conspicitur: hoc enim non potest de quolibet alio albo praedicari quod in hac nive est, quia ad singularitatem deductum est, atque ad individuam formam constrictum est individui participatione. Alia vero sunt quae de pluribus praedicantur, ut genera, et species, et differentiae, et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui. Genera quidem de pluribus praedicantur speciebus suis, species vero de pluribus praedicantur individuis: homo enim, quod est animalis, species plures sub se homines habet de quibus appellari possit. Item equus, qui subest animali loco speciei, plurimos habet individuos equos de quibus praedicantur: differentia vero ipsa quoque de pluribus speciebus dici potest, ut rationale de homine ac de Deo corporibusque coelestibus, quae (sicut Platoni placet) animata sunt et ratione vigentia; proprium item etsi de una specie praedicatur, de multis tamen individuis dicitur, quae sub convenienti specie collocantur, ut risibile, de Platone, Socrate et caeteris individuis dicitur quae homini supponuntur. Accidens etiam de multis dicitur; album enim et nigrum de multis omnino dici potest, quae a se genere specieque sejuncta sunt. Sedere etiam de multis dicitur, homo enim sedit, simia sedet, aves quoque, quarum species longe diversae sunt: accidens autem quoniam communiter accidens esse potest et proprie alicui, idcirco determinavit dicens et accidentia communiter, sed non proprie; quae proprie enim alicui accidunt individua fiunt, et de uno tantum valentia praedicari; et ea quae communiter accipiuntur, de pluribus dici queunt: ut enim de nive dictum est, illud album quod in hac subjecta nive est non est communiter accidens, sed proprie huic nivi quae oculis ostensionique subjecta est; ita quoque ex eo quod communiter praedicari poterat (de multis enim album dici potest, ut albus homo, albus equus, alba nix), factum est ut de una tantum nive praedicari illud album possit, cujus participatione ipsum quoque factum est singulare. Omnino autem omnia genera, vel species, vel differentias, vel propria, vel accidentia, si per semetipsa speculemur in eo quod genera, vel species, vel differentiae, vel propria, vel accidentia sunt, manifestum est quoniam de pluribus praedicantur; at si ea in his speculemur in quibus sunt, ut secundum subjecta eorum formam et substantiam metiamur, evenit ut ex pluralitate praedicationis ad singularitatem videantur adduci: animal enim quod genus est, de pluribus praedicatur; sed cum hoc animal in Socrate consideramus, ex pluralitate praedicationis adducitur ad singularitatem. Socrates enim animal est, ipsum animal fit individuum, quoniam Socrates est individuus ac singularis. Item homo de pluribus quidem hominibus praedicatur, sed si illam humanitatem quae in Socrate est individuo consideremus, fit individua, quoniam Socrates ipse individuus est atque singularis. Item differentia ut rationale de pluribus dici potest, sed in Socrate individua est. Risibile etiam cum de pluribus hominibus praedicetur fit unicum; communiter quoque accidens, ut album, cum de pluribus dici possit, in uno quoque singulari corpore perspectum individuum est. Fieri autem potuit commodior divisio hoc modo: Eorum quae dicuntur, alia quidem ad singularitatem praedicantur, alia ad pluralitatem; eorum quae de pluribus praedicantur, alia secundum substantiam praedicantur, alia secundum accidens; eorum quae secundum substantiam praedicantur, alia in eo quod quid sit dicuntur, alia in eo quod quale sit; in eo quod quid sit quidem genus et species, in eo quod quale sit differentia. Item eorum quae in eo quod quid sit praedicantur, alia de speciebus praedicantur pluribus, alia minime; de speciebus quidem pluribus praedicantur, ut genera, de nullis vero species. Eorum autem quae secundum accidens praedicantur, alia quidem sunt quae de pluribus praedicantur, ut accidentia, alia quae de uno tantum, ut propria. Posset autem fieri etiam hujusmodi divisio: eorum quae praedicantur, alia de singulis praedicantur, alia de pluribus; eorum quae de pluribus, alia in eo quod quid sit, alia in eo quod quale sit praedicantur. Eorum quae in eo quod quid sit, alia de differentibus speciebus dicuntur, ut genera, alia minime, ut species; eorum autem quae in eo quod quale sit de pluribus praedicantur, alia quidem de differentibus specie praedicantur, ut differentiae et accidentia communiter, alia de una tantum specie, ut propria; eorum vero quae de pluribus differentibus specie in eo quod quale sit praedicantur. alia quidem in substantia praedicantur, ut differentiae, alia in communiter evenientibus, ut accidentia. Et per hanc divisionem quinque harum rerum diffinitiones colligi possunt hoc modo: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Species est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit in substantia praedicatur. Proprium est quod de una tantum specie in eo quod quale sit non in substantia praedicatur. Accidens est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit non in substantia praedicatur. Et nos quidem has divisiones fecimus, ut omnia a semetipsis separaremus. Porphyrio vero alia intentio fuit. Non enim omnia nunc a semetipsis disjungere festinabat, sed tantum ut caetera a generis forma et proprietate separaret. At idcirco divisit omnia quae praedicantur, aut in ea quae de singulis praedicarentur, aut in ea quae de pluribus; ea vero quae de pluribus praedicantur, aut genera esse dixit, aut species, aut caetera, horum quoque exempla subjiciens adjungit:

Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt genera, eo quod haec de pluribus dicuntur. Ab his autem rursus quae de pluribus, a speciebus quidem, quoniam species etsi de pluribus praedicentur, non tamen de differentibus specie, sed numero: homo enim cum sit species, de Socrate et de Platone praedicatur, qui non specie a se invicem differunt, sed numero. Animal vero cum sit genus, de homine, equo et bove praedicatur, qui differunt a se invicem specie, non numero solum. A proprio quoque differt genus, quoniam proprium de una sola specie, cujus est proprium, praedicatur, et de iis quae sub una specie sunt individuis, quemadmodum risibile de homine solo, et de particularibus hominibus: genus autem non de una solum specie praedicatur, sed de pluribus et differentibus. A differentia vero ab iis quae communiter sunt accidentia differt genus, quoniam etsi de pluribus et differentibus specie praedicentur differentiae, et communiter accidentia, non tamen in eo quod quid sit praedicantur, sed potius in eo quod quale est, et quomodo se habet. Interrogantibus enim aliquibus quid est illud de quo praedicantur haec, genus respondebimus, differentias autem et communiter et accidentia non respondebimus. Non enim in eo quod quid est praedicantur de subjecto, sed magis in eo quod quale sit. Interrogantibus enim qualis est homo, dicimus rationalis, et qualis est corvus, dicimus niger. Est autem rationale differentia, nigrum vero accidens. Quando autem quid est homo interrogamur, animal respondemus: est autem genus hominis animal.

Nunc genus a caeteris omnibus quae quolibet modo praedicantur separare contendit hoc modo. Quoniam enim genus de pluribus praedicatur, statim differt ab his quidem quae de uno tantum praedicantur, quaeque unum quodlibet habent individuum ac singulare subjectum: sed haec differentia generis ab his quae de uno solo praedicantur communis est ei cum caeteris, id est specie, differentia, proprio atque accidenti, idcirco quoniam ipsa quoque de pluribus praedicantur. Horum igitur singulorum differentias a genere colligit, ut solum intelligendum genus quale sit sub animi deducat aspectum dicens: Ab his autem quae de pluribus praedicantur differt genus: a speciebus quidem primum, quoniam species etsi de pluribus praedicantur, non tamen de differentibus specie, sed numero. Species enim sub se plurimas species habere non poterit, alioqui genus non species appellaretur. Si enim genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur, cum species de pluribus praedicatur, et in eo quod quid sit, huic si addatur ut de specie differentibus praedicetur, speciei forma transit in genus, id quod exemplo quoque intelligi fas est. Homo enim cum sit species, praedicatur de Socrate, Platone et caeteris quae a se non specie disjuncta sunt, sicut homo atque equus vel bos, sed numero, quod quidem habet dubitationem quid sit hoc quod numero dicitur differre. Numero enim differre aliquid videbitur quoties numerus a numero differt, ut grex boum qui fortasse continet triginta boves differt numero ab alio boum grege, si centum continet in se boves: in eo enim quod grex est, non differt, neque in eo quod boves, nec nisi numero quidem differunt, quod illi plures, illi vero sunt pauciores. Quomodo igitur Socrates et Plato specie non differunt, sed numero, cum et Socrates unus sit, et Plato unus, et unitas numero ab unitate non differat? sed ita intelligendum est quod dictum est, numero differentibus, id est in numerando differentibus, hoc est dum numerantur differentibus: cum enim dicimus hic Plato est, hic Socrates, duas fecimus unitates, ac si digito tangamus dicentes, hic unus est de Socrate, rursus de Platone hic unus est, non eadem unitas in Socrate numerata est quae in Platone; alioqui posset fieri, ut secundo tacto Socrate, Plato etiam demonstraretur, quod non fit: nisi enim tetigeris Socratem vel mente, vel digito, itemque nisi tetigeris Platonem, non facies duos, dum numerantur. Ergo differunt quae sunt numero differentia: cum igitur species de numero differentibus non de specie praedicetur, genus de pluribus et differentibus specie dicitur, ut de bove, de equo et de caeteris quae a se specie invicem differunt, non numero solo. Tribus enim modis unumquodque vel differre ab aliquo dicitur, vel alicui idem esse, id est genere, specie, numero. Quaecunque igitur genere eadem sunt, non necesse est esse eadem specie, ut si eadem sint genere differant specie; si vero eadem sunt specie, genere quoque eadem esse necesse est: ut cum homo atque equus idem sunt genere (uterque enim animal nuncupatur) differunt specie, quoniam alia est hominis species, alia equi. Socrates vero atque Plato cum idem sint specie, idem quoque sunt genere, uterque enim sub animalis praedicatione ponitur: si quid vero vel genere vel specie idem sit, non necesse est idem esse numero, ut Socrates et Plato, cum et genere animalis et specie hominis idem sint, numero tamen reperiuntur esse disjuncti. Quod si idem sit numero, idem et genere et specie esse necesse est. Gladius enim atque ensis idem sunt numero, nihil enim omnino aliud est ensis quam gladius; sed nec specie diversi sunt, utrumque enim gladius est; nec genere, utrumque enim instrumentum est, quod est gladii genus. Quoniam igitur homo, bos atque equus, de quibus animal praedicatur, specie differunt, numero etiam eos differre necesse est: idcirco hoc plus habet genus a specie, quod de differentibus specie praedicatur. Nam si integram generis diffinitionem demus, dabimus hoc modo: genus est quod de pluribus differentibus specie, non solo numero, et in eo quod quid sit praedicatur. At vero sic species: species est quod solum de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur. A proprio vero differt genus quoniam proprium de una sola specie cujus est proprium praedicatur, et de his quae sub una specie sunt individuis: proprium enim semper speciei uni adesse potest, neque eam relinquit, nec transit ad aliam, atque idcirco proprium nuncupatum est, ut risibile hominis est; itaque et de ea specie cujus est proprium praedicatur, et de his individuis quae sub illa sunt specie, ut risibile de homine dicitur, et de Socrate, et de Platone, et caeteris de sub hominis nomine continentur: genus vero non de una tantum specie, ut dictum est, sed de pluribus. Differt igitur genus a proprio, eo quod de pluribus speciebus praedicetur, cum proprium de una tantum specie de qua dicitur appellatur, et de iis quae sub illa sunt individuis, differentiae atque accidentis discrepantia a genere una separatione concluditur. Omnino enim quia haec in eo quod quid sit minime praedicantur, eo ipso segregantur a genere: nam in caeteris propinqua sunt generi, nam et de pluribus praedicantur, et de specie differentibus, sed non in eo quod quid sit. Si quis enim interroget qualis est homo, respondetur rationalis, quod est differentia. Si quis interroget qualis est corvus, dicitur niger, quod est accidens. Si autem interroges quid est homo, animal respondebitur, quod est genus. Quod vero ait, non in eo quod quid sit praedicari dicimus, sed magis in eo quod quale sit, hoc magis quaestioni occurrit hujusmodi. Aristoteles enim differentias in substantia putat oportere praedicari, quod autem in substantia praedicatur, hoc rem de qua praedicatur, non quale sit, sed quid sit ostendit; unde non videtur differentia in eo quod quale sit praedicari, sed potius in eo quod quid sit, sed solvitur hoc modo: differentia enim ita substantiam demonstrare solet, ut circa substantiam qualitatem determinet, id est substantialem qualitatem proferat. Quod ergo dictum est magis, tale est tanquam si diceret, videtur quidem substantiam significare, atque in eo quod quid sit praedicari; sed magis illud est verius, quia tametsi substantiam monstret, tamen in eo quod quale sit praedicatur.

Quare genus de pluribus praedicari dividit ipsum ab iis quae de uno solo dicuntur, sicut individua; de differentibus vero specie, separat eumdem ab iis quae sicut species praedicantur, vel sicut propria: in eo autem quod quid sit praedicari, dividit ipsum a differentiis et communiter accidentibus, quae singula non in eo quod quid praedicatur, sed in eo quod quale est, vel quomodo se habet.

Tria haec esse diximus quae significationem hanc tertiam generis informarent, id est de pluribus praedicari, de specie differentibus, et in eo quod quid sit, quae singulae partes genus a caeteris quae quomodolibet praedicantur distribuunt ac secernunt, quod ipse breviter colligens dicit: id enim quod de pluribus praedicatur genus ab his dividit quae de uno tantum praedicantur individuo. Individuum autem pluribus dicitur modis: dicitur individuum quod omnino secari non potest, ut unitas vel mens; dicitur individuum quod ob soliditatem dividi nequit, ut adamas; dicitur individuum cujus praedicatio in reliqua similia non convenit, ut Socrates: nam cum illi sint caeteri homines similes, non convenit proprietas et praedicatio Socratis in caeteris; ergo ab iis quae de uno tantum praedicantur genus differt, eo quod de pluribus praedicetur. Restant igitur quatuor, species, et proprium, et differentia, et accidens, quorum a genere differentias colligamus. Singulis igitur differentiis ab his rebus segregabitur genus: ea quidem differentia qua de specie differentibus praedicari genus dicitur, separatur ab his quae sicut species praedicantur, vel sicut propria; species enim omnino de nulla alia specie dicetur, proprium vero de una tantum specie praedicatur, atque ideo non de specie differentibus. Item genus a differentia et accidenti differt, quod in eo quod quid sit praedicatur, illa vero in eo quod quale sit appellantur ut dictum est; itaque genus quidem ab iis quae de uno praedicantur differt in quantitate praedicationis, quod de pluribus praedicetur; a speciebus vero et proprio in subjectorum natura, quoniam genus de specie differentibus dicitur, proprium vero et species minime. Item genus in qualitate praedicationis a differentia accidenteque dividitur. Qualitas enim praedicationis quaedam est, vel in eo quod quid sit, vel in eo quod quale sit praedicari.

Nihil igitur neque superfluum, neque minus continet generis dicta descriptio.

Omnis enim descriptio vel diffinitio debet ei quod diffinitur aequari: si enim diffinitio diffinitae rei non sit aequalis, et si quidem major sit, etiam quaedam alia continebit, et non necesse est ut semper diffiniti substantiam monstret; si minor sit, ad omnem diffinitionem substantiae non pervenit. Omnia enim quae majora sunt de minoribus praedicantur, ut animal de homine; minora vero de majoribus minime: nemo enim vere dicere potest, omne animal homo est, atque idcirco si sibi praedicatio convertenda est, aequalis oportet ut sit. Id autem fieri potest, si neque superfluum quidquam habet neque diminutum, ut in ea ipsa generis descriptione; dictum est enim genus esse quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, quae descriptio cum genere converti potest, ut si dicamus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicetur, id genus esse: quod si converti potest (ut ait) nec plus nec minus continet generis facta descriptio.