2 4 

III recensere

LIBER TERTIUS.

Superior disputatio de genere videtur forsitan omnem etiam speciei consumpsisse tractatum: nam cum genus ad aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quae sit intelligentia nesciatur. Sed quoniam diversa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diversa in permistis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita dividere cuncta prosequitur, ac primum post generis disputationem de specie tractat, de qua quidem dubitari potest: si enim haec fuit ratio proponendi genus reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine caetera contineret, non aequum erat differentiae speciem in ordine tractatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cum praesertim differentiae ipsas species informent: prius autem est quod informat quam id quod ejus informatione perficitur. Posterior igitur species est differentia: prius igitur de differentia tractandum fuit; etenim prooemio etiam consentiret, in quo eum ordinem, collocavit quem naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit, et quid differentia. Huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecunque ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt; ut igitur non potest esse pater nisi filius sit, nec filius nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie videre licet, species quippe nisi generis non est, rursusque genus esse non potest nisi referatur ad speciem: nec vero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quidquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc genus fit ac species, cum vel ad inferiora vel ad superiora refertur. Quorum igitur relatio alterutrum constituit, eorum continens factus est jure tractatus; de specie igitur inchoans ait hoc modo:

DE SPECIE. recensere

Species autem dicitur quidem et de uniuscujusque forma, secundum quam dictum est: primum quidem species digna est imperio: dicitur autem species, et ea quae est sub assignato genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis, cum sit genus animal; album autem coloris speciem, triangulum vero figurae speciem.

Sicut generis supra significationes distinxit aequivocas, ita idem in specie facit dicens non esse speciei simplicem significationem, et ponit quidem duas: longae autem plures esse manifestum est, quas idcirco praeteriit ne lectoris animum prolixitate confunderet. Dicit autem primum quidem speciem figuram uniuscujusque vocari, quae ex accidentium congregatione perficitur. Cautissime autem dictum est uniuscujusque, haec enim secundum accidens dicitur, quae cuique individuo forma est; ea enim non ex substantiali quadam forma species, sed ex accidentibus evenit. Alia est enim substantialis formae species, quae humanitas nuncupatur, ea quae non est quasi supposita animali, sed est tanquam ipsa qualitas substantiam monstrans; haec enim et ab hac diversa est quae uniuscujusque corpori accidentaliter insita est, et ab ea quae genus deducit in partes; postremumque plura sunt quae cum eadem sint, diversis tamen modis ad aliud atque ad aliud relata intelliguntur, ut hanc ipsam humanitatem in eo quod ipsa est si perspexeris. Species est ea quae substantialem determinat qualitatem: si sub animali eam intelligendo locaveris, deducit animalis in se participationem, separaturque a caeteris animalibus, ac fit species generis; quod si uniuscujusque proprietatem consideres, id est quam virilis vultus, quam firmus incessus, caeteraque quibus individua conformantur, et quodammodo depinguntur, haec est accidentis species secundum quam dicimus quemlibet illum imperio esse aptum propter formae eximiam dignitatem; huic aliam adjungit speciei significationem, id est eam quam supponimus generi. Nos vero triplicem speciei significationem esse subjicimus, unam quidem substantialem qualitatem, aliam cujuslibet propriam formam individui, tertiam de qua nunc loquitur, quae sub genere collocatur. Credendum vero est propter obsecuritatem ejus quam nos adjecimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quaereret intellectum, ea tacita praetermissaque caeteras edidisse: cujus quidem speciei haec exempla subjecit, ut hominem quidem animalis speciem, album autem coloris, triangulum vero figurae; haec enim omnia species nuncupantur eorum quae sunt genera, animal quidem hominis, color autem albi, figura vero trianguli.

Quod si etiam genus assignantes speciei meminimus, dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid praedicatur, et speciem dicimus id quod sub assignato genere ponitur.

Dudum cum generis descriptionem assignaret, in generis diffinitione speciei nomen injecit dicens id esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicaretur, ut scilicet per speciei nomen diffiniret genus; nunc vero cum speciem diffinire contendat, generis utitur nuncupatione dicens speciem esse quae sub genere ponatur, cui quidem dicto illa quaestio jure videtur opponi. Omnis enim diffinitio rem debet declarare quam concludit, eamque apertiorem reddere quam suo nomine monstrabat. Ex notioribus igitur fieri oportet diffinitionem quam res illa sit quae diffinitur. Cum igitur per speciei nomen describeret vel diffiniret genus, abusus est vocabulo speciei velut notiore quam generis, atque ita ex notioribus descripsit genus: nunc vero cum speciem vellet termino descriptionis includere, generis utitur nomine, rerumque convertit notionem, ut in generis quidem descriptione sit notius speciei vocabulum, in speciei autem descriptione sit notius generis, quod fieri nequit: si enim generis vocabulum notius est quam speciei, in diffinitione generis speciei nomine uti non debuit. Quod si speciei nomen facilius intelligitur quam generis, in diffinitione speciei nomen generis non fuit apponendum, cui quaestioni occurrit dicens:

Nosse oportet quod quoniam genus alicujus est genus, et species alicujus est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti.

Omnia quaecunque ad aliquid praedicantur, ex his de quibus praedicantur substantiam sortiuntur; quod si diffinitio uniuscujusque substantiae proprietatem debet ostendere, jure ex alterutro fit descriptio in his quae ad se invicem referuntur. Ergo quoniam genus speciei genus est, et substantiam suam et vocabulum genus a specie sumit, in diffinitione generis speciei nomen fuit advocandum. Quoniam vero species id quod est sumit ex genere, nomen generis in descriptione speciei non fuit relinquendum: quoniam vero diversae sunt specierum qualitates; aliae enim sunt species, quae et genera esse possunt; aliae quae in sola speciei proprietate permanent, neque in naturam generis transeunt, idcirco multiplicem speciei diffinitionem dedit dicens:

Assignant ergo et sic speciem: Species est quae sub assignato genere ponitur, et de qua genus in eo quod quid sit praedicatur. Amplius autem sic quoque: species est quae de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; sed haec quidem assignatio specialissima est, et ejus quae solum species est, non etiam genus; aliae vero et non specialissimarum esse possunt.

Tribus speciem diffinitionibus informavit, quarum quidem duae omni speciei conveniunt, omnesque quae quolibet modo species appellantur sua conclusione determinant. Tertia vero non ita: cum enim duae sint specierum formae, una quidem cum species alicujus aliquando etiam alterius genus esse potest; altera cum tantum species est, neque in formam generis transit. Priores duae, illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere ponitur, et rursus in qua dictum est id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit praedicetur, omni speciei conveniunt. Id enim tantum hae diffinitiones monstrant, quod sub genere ponitur: nam et ea quae dicit, id esse speciem quod sub genere ponitur, eam vim significat speciei, qua refertur ad genus; et ea quae dicit, id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit praedicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis praedicatione. Idem est autem et poni sub genere, et de eo praedicari genus, sicut idem est supponi generi, et ei genus praeponi. Quod si omnes species collocantur sub genere, manifestum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi. Sed tertia diffinitio de ea tantum specie loquitur, quae nunquam genus est, et quae solum species restat: haec autem species est ea quae de differentibus specie minime praedicatur. Nam si id habet genus plus a specie, quod de differentibus specie praedicatur, si qua species quidem praedicetur de subjectis, sed non de specie differentibus, ea solum erit species superioris generis, subjectorum vero non erit genus. Igitur praedicatio ea quam species habet ad subjecta, si talis sit ut de differentibus specie non praedicetur, distinguit eam ab his speciebus quae genera esse possunt, et monstrat eam solum speciem esse, nec generis praedicationem tenere. Illa igitur tertia descriptio speciei quae magis species ac specialissima dicitur, diffinitur hoc modo: Species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut homo: praedicatur enim de Cicerone ac Demosthene et caeteris qui a se (ut dictum est) non specie, sed numero discrepant. Ex tribus igitur diffinitionibus duas quidem et specialissimas et non specialissimas species claudit, haec vero tertia solum ultimam speciem: ut autem apertius id liqueat, rem paulo altius orditur, eamque congruis illustrat exemplis:

Planum autem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima, et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima sunt alia quae et genera et species eadem dicuntur. Est autem generalissimum quidem supra quod non est aliud aliquod superveniens genus. Specialissimum autem post quod non est alia aliqua inferior species. Inter generalissimum autem et specialissimum, alia sunt quae et genera et species sunt eadem, ad aliud tamen et ad aliud sumpta. Sit autem manifestum in uno praedicamento quod dicitur substantia: est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, et sub corpore animatum corpus, sub quo animal; sub animali vero, rationale animal, sub quo, homo; sub homine vero, Socrates et Plato, et qui sunt particulares homines. Sed horum substantia quidem generalissimum est et genus solum; homo vero specialissimum et solum species; corpus vero species quidem est substantiae, genus vero corporis animati; sed et animatum corpus, species quidem est corporis, genus vero animalis. Rursus animal species quidem est corporis animati, genus vero animalis rationalis; sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis; homo vero species est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium hominum, sed solum species. Ac omne quod est ante individua, proximeque de ipsis praedicatur, species erit solum, non etiam genus.

Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, quae idcirco praedicamenta vocaverit, quoniam de caeteris omnibus praedicantur: quidquid vero de alio praedicatur, si non potuerit praedicatio converti, major est res illa quae praedicatur ab ea de qua praedicatur. Itaque haec praedicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus praedicantur, ostensa sunt. In uno quoque igitur horum praedicamentorum quaedam generalissima sunt genera, et est longa series specierum, atque a maximo decursus ad minima. Et illa quidem quae de caeteris praedicantur ut genera, neque ullis aliis supponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco, quia his nullum aliud superponitur genus. Infima vero quae de nullis speciebus dicuntur, specialissimae species appellantur, idcirco quoniam integrum cujuslibet rei vocabulum illa suscipiunt, quae pura immistaque in ea de qua quaeritur proprietate sunt constituta: at quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis speciebus praeponatur ut genus. Species enim quae sic generi supponitur alii, ut alii praeponatur, non est simplex species, sed habet quamdam generis admixtionem: illa vero species quae ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis praeponatur, illa solum simplexque species est atque idcirco et maxime species est, et specialissima nuncupatur. Inter genera igitur quae sunt generalissima, et species quae sunt specialissimae, in medio sunt quaedam quae superioribus quidem collatae sunt species; inferioribus vero genera. Haec subalterna genera nuncupantur, quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur. Quod igitur solum genus est, id dicitur generalissimum genus; quae vero ita sunt genera ut esse species possint, vel ita species ut sint genera nonnunquam, subalterna genera vel species appellantur. Quod vero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur. His ergo cognitis, sumamus unius praedicamenti exemplum, ut ab eo in caeteris quoque praedicamentis atque in caeteris generibus et speciebus filo atque ordine quid eveniat possit agnosci. Substantia igitur generalissimum genus est; hoc enim de cunctis aliis praedicatur, ac primum hujus species duae sunt, corporeum et incorporeum, nam et quod corporeum est substantia dicitur, et item quod incorporeum est substantia praedicatur; sub corporeo vero animatum atque inanimatum corpus ponitur; sub animato corpore, animal ponitur: nam si sensibile adjicias animato corpori, animal facis, reliqua vero pars, id est, species, continet inanimatum et sensibile corpus; sub animali autem rationale atque irrationale; sub rationali Deus et homo, nam si rationali mortale subjeceris, hominem constitues; si immortale, Deum; Deum vero dico corporeum, hunc enim mundum veteres Deum vocabant, et Jovis eum appellatione dignati sunt, Deumque, solem, caeteraque coelestia corpora, quae animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est, sub homine vero individui singularesque homines sunt, ut Plato, Cato, Cicero, quorum numerum pluralitas infinita non recipit, cujus rei subjecta descriptio sub oculis ponat exemplum.

Superius posita descriptio ordinem a generalissimo usque ad individua praedicationis ostendit, in qua quidem substantia generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus, nulli vero ipsa supponitur, et solum genus propter eamdem scilicet dicitur causam, homo autem species solum, quoniam Plato, Cato, Cicero, quibus est ipsa praeposita non differunt specie, sed numero tantum; corporeum vero quod secundum a substantia collocatur, et species esse probatur, et genus, substantiae species, genus animati; at vero animatum, genus est animalis, corporei species. Est autem animatum genus sensibilis, animatum vero sensibile animal est; igitur ipsum animatum, propter propriam differentiam quae est sensibile, recte genus dicitur esse animalis. Animal vero rationalis genus est, et rationale genus est mortalis; cumque rationale et mortale nihil aliud sit quam homo, rationale fit animalis species, hominis vero genus; homo vero ipse Catonis, Platonis, Ciceronis non erit (ut dictum est) genus, sed solum species; nec solum differentiae rationalis species est homo, verum etiam Catonis et Platonis caeterorumque species appellatur, propter diversam scilicet causam. Nam rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale atque immortale dividitur, cum sit homo mortale; idem vero homo species est Platonis atque caeterorum, in forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. Est autem communis et omnium regula, esse eas species specialissimas quae supra sola individua collocantur, ut homo, equus, corvus; sed non avis, avium namque multae sunt species, sed hae tantum species dicuntur esse, quorum subjecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. In omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus conjunguntur, ut posteriores efficiant species: nam ut sit corpus substantia, cum corporalitate conjungitur, et est substantia corporea corpus. Item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur, et est animatum substantia corporea habens animam. Item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora junguntur. Nam quod est sensibile, tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod totum animal est. Item superiora omnia rationali juncta rationale efficiunt, postremumque hominem superiora omnia nihilominus terminant, id est substantiam hominis addito tantum rationali mortali; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, mortalis. Nos vero diffinitionem hominis reddimus dicentes, animal rationale mortale, in animali scilicet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile; et in caeteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum vel dividuntur genera, vel species describuntur.

Quemadmodum igitur substantia cum suprema sit, eo quod nihil supra eam sit, genus est generalissimum, sic et homo, cum sit species post quam non est alia species, neque aliud eorum quae possunt dividi in species, sed solum individua (individuum enim est Socrates et Plato, et hoc album) species erit solum, et ultima species (et ut dictum est) specialissima: quae vero in medio sunt, eorum quidem quae supra se sunt species erunt, eorum vero quae post genera sunt, quare haec quidem duas habent habitudines, illam quae est ad superiora, secundum quam species dicuntur esse ipsorum, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur. Extrema vero habent unam habitudinem, nam et generalissimum ad ea quae posteriora sunt, habet habitudinem, cum genus sit omnium supremum: eam vero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum, et primum principium, et (ut diximus) supra quod non est aliud superveniens genus: et specialissimum etiam unam habet habitudinem, ea quae est ad superiora, quorum est species: eam vero quae est ad posteriora non diversam habet sed eamdem, nam et individuorum species dicitur. Sed species quidem dicitur individuorum, velut ea continens, species vero superiorum, ut quae ab illis contincatur.

Ex proportione speciei nomen etiam generis ostenditur, nam ut genus, quoniam non habet genus supra se generalissimum genus dicitur, ut substantia: ita species, quoniam non habet sub se speciem, sed individua, specialissima species dicitur, ut homo; quod autem est species non habere sub se, id est his praeesse, quae neque in dissimilia dividi possunt, ut genera dividuntur, neque in similia secantur, ut species. Illa vero quae inter genera generalissima, speciesque specialissimas constituta sunt, species et genera nuncupantur, quae et ipsa aliis supponuntur, et his alia subjiciuntur, quorum in dissimilia vel in similia possunt esse partitiones. Cumque duae sint habitudines et quasi comparationes oppositae, quae in omnibus generibus speciebusque versantur, una quidem quae ad superiora respiciat, ut specierum quae suis generibus supponuntur: alia vero quae ad inferiora, ut generum cum speciebus propriis praeponuntur: generalissima quidem genera unam tantum retinent habitudinem, eam scilicet quae inferiora amplectitur, illam vero quae ad praeposita comparatur non habent. Generalissimum enim genus nulli supponitur. Item species specialissima unam possidet habitudinem, per quam scilicet ad sola genera comparatur. Illam vero quae ad inferiora committitur, non habet, nullis enim speciebus ipsa praeponitur; at vero quae subalterna sunt genera utraque habitudine funguntur, nam et illam possident, quae ad superiora respicit, quoniam quae subalterna sunt habent superpositum genus, et illam quae de inferioribus praedicatur: habent enim subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinet habitudinem qua potest poni sub genere: ad animatum vero eam qua potest de specie praedicari. Specialissimae vero species licet ipsae individuis praeponantur, tamen praepositi habitudinem non habent, idcirco quoniam illa quae speciei ultimae supponuntur talia sunt, ut quantum substantia unum quiddam sunt non habentia substantialem differentiam sed accidentalem, efficitur ergo, ut numero saltem distare videantur, ut pene dici possint, et pluribus praeesse speciebus, et quodammodo nulli omnino esse praepositae: nam cum species substantiam monstret, unaque sit omnium individuorum sub specie positorum substantia, quodammodo nulli praeposita est, si ad substantiam quis velit aspicere: at si accidentia quis consideret, plures de quibus praedicatur species fiunt, non substantiae diversitate, sed accidentium multitudine; itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub se species habeat: de differentibus enim specie praedicatur, differentia vero nisi pluralitati non convenit: at vero species etiam uni aliquando individuo praeesse potest: si enim unus (ut perhibetur) est phoenix, phoenicis species de uno tantum individuo praedicatur. Solis etiam species unum solum intelligitur habere subjectum: ita nullam multitudinem species per se continet, cum etiam si unum sit tantum individuum, speciei tamen non pereat intellectus, quibusdam enim suis quasi similibus partibus praeest: ut si aeris virgulam dividas, secundum id quod aes dicitur, idem et partes esse intelligitur, et totum. Idcirco dictum est speciem, licet sit individuis praeposita, unam tantum habitudinem possidere, illam unam scilicet qua species est; quando enim praepositis subditur species nuncupatur, et est superiorum species tanquam subjecta, inferiorumque species, idcirco quoniam eorum substantia monstratur. Nec ita est species individuorum, quemadmodum speciei genus: illud enim pars est substantiae, ut animal hominis. Reliquae enim partes rationale atque mortale adduntur animali ad diffiniendam substantiam hominis: homo vero Socratis atque Ciceronis tota substantia est: nulla enim additur differentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra diffinitione claudatur. Idcirco igitur species specialissima tantum est species, atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur: ad inferiora vero, quoniam substantiam eorum format et continet.

Determinant ergo generalissimum ita, quod cum genus sit non est species: et rursus, supra quod non est aliud supraveniens genus: specialissimum vero, quod cum sit species, non est genus, et quod cum sit species, non amplius in species dividere possumus, et hoc modo quod de pluribus et differentibus numero, in eo quod quid sit, praedicatur. Ea vero quae sunt in medio extremorum, subalterna vocantur genera et species, et unumquodque eorum species esse potest et genus, ad aliud quidem, et ad aliud sumpta. Ea vero quae sunt supra specialissima usque ad generalissimum ascendentia, vicissim genera dicuntur et species, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, Tantalides, et ultimo Jovis. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem.

Postquam naturam generum ac specierum diversitatemque monstravit, eorum ordinem diffinitionis descriptionisque commemorat, ac primum quidem generalissimi generis terminum inducit dicens generalissimum genus esse quod cum ipsum sit genus non habet superpositum genus, hoc est speciem non esse, et rursus supra quod non erit aliud genus supraveniens. Si enim haberet aliud genus superveniens minime ipsum generalissimum vocaretur. Specialissima vero species hoc modo describitur, quod cum sit species non est genus, scilicet ex opposito, quoniam opposita ex oppositis describuntur interdum, nam quoniam praepositio opposita est suppositioni: genus autem praeponitur, species vero supponitur. Si idcirco erit primum genus, quia ita superponitur ut minime supponatur, idcirco erit ultima species, quia ita supponitur, ut praeponi non possit: igitur recte oppositorum ex oppositis facta est diffinitio. Est alia rursus descriptio speciei, quod cum sit species, nunquam dividitur in species, id est genus esse non potest. Si enim omne genus specierum genus est, si quid non dividitur in species, genus esse non potest. Est rursus alia diffinitio, quod de pluribus differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur, de qua diffinitione saepe est superius demonstratum: nunc illud attendendum est (sicut paulo supra dictum est) speciei unum individuum potest subjectum esse, ut phoenici atomus sua, ut soli corpus hoc lucidum, ut mundo vel lunae, quorum species singulis suis individuis superponuntur: quod si ita est ut species de uno quolibet individuo praedicetur, ut de phoenice, quomodo convenit dicere speciem esse quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicetur? Sunt enim quaedam quae de numero differentibus minime dicuntur, ut phoenix, sol, luna, sed de his illa ratio est de qua etiam superius pauca reddidimus, quae paululum implexa commodissime nodum quaestionis absolvet. Omnia enim quae sub specialissimis speciebus sunt, sive infinita sint, sive finito numero constituta, sive ad singularitatem deducantur, dum est aliquod individuum semper species manebit, neque individuorum diminutione si quodlibet unum maneat, species consumitur, quoniam, ut dictum est, tamen si plura sint individua substantiales differentias non habebunt: id ergo in genere dici non convenit, quod his praeest, quae substantiali a se differentia disgregata sunt, praeest enim speciebus quae diversis differentiis informantur. Si igitur una eorum perierit, et ad unitatem speciei redacta fuerit, ratio generis genus esse non poterit, quia de differentibus specie praedicatur, non ita in speciebus. Nam si omnium individuorum natura consumpta sit, et ad unius singularitatem individui suppositae speciei praedicatio venerit, est tamen species ac permanet. Talia enim sunt illa quae pereunt ac desunt, quale est id quod permansit et subjacet. Quod vero dicimus de pluribus numero differentibus speciem praedicari, duobus id recte excusatur modis: uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis individuis praedicantur, quam hae quibus unum tantum individuum videtur esse suppositum: deinde hoc modo, quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint, ut risibilis homo dicitur, etiamsi minime rideat, quoniam ridere potest. Ita etiam species de numero differentibus praedicatur: nihil enim minus phoenix de pluribus praedicaretur, si plures essent quam nunc quando unus esse perhibetur. Item solis species de hoc uno sole quem novimus, nunc dicitur: at si in animo plures soles et in cogitatione fingantur, nihilominus de pluribus solibus individuis nomen solis quam de hoc uno praedicabitur. Idcirco igitur species de pluribus numero differentibus dicitur praedicari, cum sint aliquae quae de singulis individuis appellentur. Illa vero quae subalterna vocantur ita diffiniri queunt: Subalternum genus est quod esse genus et species poterit ad eum modum qui est in familiis quae procreant et procreantur, ut etiam subjectum monstrat exemplum, ut Agamemnon, Atrides, et Pelopides, et Tantalides, et ultimum Jovis. Atreus enim Pelopis filius tanquam ejusdem species quasi Agamemnonis genus est. Item Agamemnon Pelopides et Tantalides, cum Pelops ad Tantalum comparatur, Tantalusque ad Jovem quasi species, itemque Tantalus ad Pelopem, Pelops ad Atreum quasi genera esse videantur, cum Jupiter sit horum velut generalissimum genus. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem.

In generibus autem et speciebus non sic se habet. Neque enim unum commune genus omnium est ens, nec omnia ejusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles, sed sint posita, quemadmodum dictum est in praedicamentis, prima decem genera, quasi decem prima principia. Et si omnia quis entia vocet, aequivoce, inquit, nuncupabit, non univoce: si enim ens unum esset commune omnium genus, univoce omnia entia dicerentur: cum vero sint decem prima, commune est ens secundum nomen solum, non etiam secundum rationem, quae secundum entis nomen est.

Quoniam cum de subalternis generibus diceret, familiae cujusdam posuit exemplum, quae ab Agamemnone pervenit ad Jovem, quem pro numinis quidem reverentia, ultimum posuit. Quantum enim ad veteres theologos, refertur Jupiter ad Saturnum, Saturnus ad Coelum, Coelus vero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cujus Ophionis nullum principium est. Ne igitur quod in familiis est, id in rebus quoque esse credatur, ut res omnes possint ad unum sui nominis redire principium, idcirco determinat hoc in generibus ac speciebus esse non posse; neque enim sicut familiae cujuslibet, ita etiam omnium rerum unum esse principium potest. Fuerunt enim qui hac opinione tenerentur, ut rerum omnium quae sunt unum putarent esse genus quod ens nuncupatur, tractum ab eo quod dicimus est: omnia enim sunt et de omnibus esse praedicatur. Itaque substantia est, et qualitas est, item quantitas est, caeteraque esse dicuntur: nec de his aliquid tractaretur, nisi haec quae praedicamenta dicuntur, esse constaret. Quae cum ita sint, ultimum omnium genus ens posuerunt, scilicet quod de omnibus praedicaretur. Ab eo enim quod dicimus est, participium inflectentes, Graeco quidem sermone ὄν Latine ens appellaverunt. Sed Aristoteles sapientissimus principiorum cognitor reclamat huic sententiae, nec ad unum res omnes putat duci posse primordium, sed decem esse genera in rebus; quae cum a semetipsis diversa sunt, tum ad nullum commune principium educuntur: haec autem decem genera statuit, substantiam, quantitatem, qualitatem, ad aliquid, ubi, quando, situm, habere, facere, pati quod vero occurrebat, quoniam de his omnibus esse praedicaretur. Omnia enim quae superius commemorata sunt genera esse dicuntur: ita discussit ac repulit dicens, non omne commune nomen communem etiam formare substantiam, nec ex eo debere genus esse commune arbitrari, quod de aliquibus commune nomen praedicaretur. Quibus enim diffinitio communis nominis convenit, illa communis nominis jure species judicabuntur, et communi illo vocabulo univoce praedicantur: quibus vero non convenit, vox his communis tantum est, nulla vero substantia. Id autem manifestius declaratur exemplis hoc modo: Animal hominis atque equi genus esse praedicamus; demus igitur animalis diffinitionem quae est substantia animata sensibilis, hanc si ad hominem reducamus, erit homo substantia animata sensibilis, nec ulla falsitate diffinitio maculatur. Rursus si ad equum, erit equus substantia animata sensibilis, id quoque verum est. Convenit igitur haec diffinitio et animali, quod commune est homini atque equo, et eadem equo atque homini quae species ponuntur animalis: ex quo fit, ut homo atque equus utraque animalia univoce praedicentur. At si quis hominem pictum hominemque verum communi animalis nomine nuncupaverit, diffiniat (si libet) animal hoc modo, substantiam animatam esse atque sensibilem. Sed haec diffinitio ei quidem homini qui vivus est convenit, ei vero qui pictus est, minime: neque enim est animata substantia; igitur homini vivo atque picto quibus communis nominis diffinitio, id est animalis non potest convenire. Non est animal commune genus, sed tamen commune vocabulum dicitur, quod hoc nomen animal in vivo homine atque picto non ut genus, sed ut vox plura significans: vox enim plura significans aequivoca nuncupatur, sicut ea vox quae genus ostendit, univoca dicitur. Itaque id quod dicitur ens, et si de omnibus dicitur praedicamentis: quoniam tamen nulla ejus diffinitio inveniri potest, quae omnibus praedicamentis possit aptari, idcirco non dicitur univoce de praedicamentis, id est ut genus, sed aequivoce, id est ut vox plura significans. Convincitur hac quoque ratione id quod dicimus ens, praedicamentorum genus esse non posse: unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subjiciatur, ut hominis genus est animal atque animatum cum animal animato velut species supponatur. At si duo sibimet ita aequalia sint, ut nunquam alteri alterum supponatur, haec utraque eidem speciei genera esse non possunt. Ens igitur atque unum neutrum alteri supponitur; neque enim unius dicere possumus genus ens, nec ejus, quod dicimus ens, unum. Nam quod dicimus ens, unum est, et quod unum dicimus, ens est: genus autem et species sibi invicem minime convertuntur. Si igitur praedicatur, ens de omnibus praedicamentis, praedicatur etiam unum. Nam substantia unum est, qualitas unum est, quantitas unum est, caeteraque ad hunc modum. Si igitur quoniam esse de omnibus his praedicatur, omnium genus erit ens: et unum, quoniam de omnibus praedicatur, erit omnium genus, sed unum atque ens (ut demonstratum est) minime alterum alteri praeponitur; duo igitur aequalia singulorum praedicamentorum genera sunt, quod fieri nequit: cum hoc igitur ita sit, id Porphyrius determinavit dicens: non ita in rebus, ut in familiis omnia ad unum principium posse deduci, nec omnium rerum commune esse genus posse, ut Aristoteli placet, sed sunt praeposita, inquit, quemadmodum in praedicamentis dictum est, prima decem genera quasi decem prima principia, scilicet ut nulla interim ratio perquiratur, sed Aristotelis auctoritati concedentes, haec decem genera nulli alii generi credamus esse subjecta, quae si quis entia vocet aequivoce nuncupabit, non univoce, neque enim una eorum omnium secundum commune nomen diffinitio poterit adhiberi, quae res facit, ut non univoce de his aliquid praedicetur. Si enim univoce praedicaretur, genus esset eorum commune nomen quod de omnibus praedicaretur; at si genus esset diffinitio generis conveniret in species, quod quia non fit, commune his id quod dicimus ens, vocabulum est vocis significatione, non ratione substantiae.

Decem quidem igitur generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt, non tamen infinito. Individua autem quae sunt post specialissima, infinita sunt quapropter usque ac specialissima a generalissimis descendentes jubebat Plato quiescere. Descendere autem per media dividendo specificis differentiis, infinita vero relinquenda suadet, neque enim eorum posse fieri disciplinam.

Quoniam specierum nosse naturam ad sectionem generis pertinet, quoniamque scientia infinita esse non potest (nullus enim intellectus infinita circumdat), idcirco de multitudine generum, specierum atque individuorum rectissima ratione persequitur dicens: Supremorum generum numerum notum, esse decem enim praedicamenta ab Aristotele esse reperta quae rebus omnibus generis loco praeferenda sunt. Species vero multo plures esse quam genera, nam cum decem suprema sint rerum genera, cumque uni generi non una sed multae species supponantur, proximaeque species supremis generibus subalterna sint genera usque dum ad ultimas species descendant, ut nimirum unius generis multas species necesse est esse utrobique diffusas. Specialissimas vero multo plures esse quam subalterna, quoniam per multitudinem generum subalternorum ad specialissimas descenditur species quas multo plures esse quam genera subalterna; hoc maxime ostenditur, quod inferiores sunt, et semper subalterna genera in plura subjecta dividuntur. Decem vero generum species multo plures quam unius existere manifestum est, verumtamen et si plures sunt, certo tamen numero continentur, quem facile si quis discutiat omniumque generum species prosequatur possit agnoscere. Individua vero quae sub unaquaque specie sunt infinita sunt, vel eo quod tam multa sunt diversisque locis posita, ut scientia numeroque in unum concludi comprehendique non possit vel quod in generatione et corruptione posita nunc quidem incipiunt esse, nunc desinunt, atque idcirco suprema quidem genera et subalterna et species easque specialissime nuncupantur; quoniam finitae sunt numero potest terminus scientiae includere, individua vero nullo modo. Idcirco igitur Plato magis a generibus quam a speciebus idem specialissimis praecipiebat facere sectionem, per ea enim quae finita essent numero jubebat descendere dividentem, ubi autem ad individua veniretur, standum esse suadebat, ne quod natura non ferret, infinita colligeret, ita vero genera in species dividi comprobat, ut in specificis differentiis solverentur. De specificis vero differentiis melius in eo titulo ubi de differentia disputatur ac largius disseremus. Hic enim hoc tantum dixisse sufficiat eas esse specificas differentias, quibus species informantur, ut rationale mortale hominis. Cum igitur dividimus animal rationale atque irrationale, mortale immortaleque separamus, caeteraque genera talibus differentiis, quae subjectas species informent. Plato censuit esse dividenda usque dum ad specialissima veniretur, dehinc consistere nec infinita sequi, quoniam individuorum nunquam esset nec disciplina nec numerus.

Descendentibus igitur ad specialissima necesse est, dividendo per multitudinem ire. Ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem in unum: collectivum enim multorum in unam naturam species est, et magis etiam genus. Particularia vero et singularia e contrario, in multitudinem semper dividunt id quod unum est, participatione enim speciei, plures homines, sunt unus homo, in particularibus autem et singularibus, unus et communis, plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum autem et adunativum quod commune est.

Dividere enim est in multitudinem quod unum ante fuerat dissolvere. Omnisque divisio econtrario compositionem conjunctionemque meditatur. Quod enim cum sit unum dispartiendo dividitur, idipsum ex pluribus rursus partibus adunando componitur. Ut igitur superius dictum est, individuorum quidem similitudinem species colligit. Specierum vero genus similitudo autem nihil est aliud nisi quaedam unitas qualitatis, ergo substantialem similitudinem individuorum species colligere manifestum est. Substantialem vero similitudinem specierum genera contrahunt, et ad seipsa reducunt. Rursus generis adunationem differentiae distribuunt in species, specieique adunationem in singulares individuasque personas accidentia partiuntur. Cum igitur hoc ita sit, necesse est semper cum a genere descendis ad species, dividendo, semper facere multitudinem. Cum vero a speciebus ascendis ad genera, componendo, colligere et plures in specierum differentiis quae diversae fuerant similitudinum qualitates adunare in speciebus: etiam idem considerari potest, ut enim ipsa individua quae sunt infinita unam similitudinem substantialem colligunt, ita individua speciem propriam infinite distribuunt. Omnia enim individua disgregativa sunt et divisiva. Species vero et genera collectiva, species quidem individuorum collectiva atque adunativa. Specierum vero genera, ut ita dicendum sit, genus quidem species distribuunt, et species ab individuis in multitudinem deducuntur: rursus autem genus quidem multas species colligit. Species autem singularem particularemque multitudinem ad singularitatis deducit unitatem, igitur plus genus adunativum est quam species. Species namque sola individua colligit. Genus vero tam species quam ipsarum quoque specierum individuas contrahit singularesque personas, sed in hoc convenienti utitur exemplo dicens, participatione speciei, id est hominis Cato, Plato, Cicero pluresque reliqui homines: unus, id est millia hominum in eo quod sunt homines, unus homo est. At vero est unus homo, qui specialis est, si ad hominum multitudinem qui sub ipso sunt consideretur, plures fiunt, ita et plures homines in speciali homine unus est. Et specialis, unus est in pluribus infinitus. Sic igitur quod singulare quidem est divisivum est, quod commune vero quoniam multorum unum est, ut genus ac species, collectivum atque adunativum.

Assignato autem genere, specie quid sit utrumque, et genere quidem uno existente, speciebus vero pluribus: semper enim divisio generis in species plures est, genus quidem semper de speciebus praedicatur, et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere, neque de superioribus, neque enim convertitur. Oportet enim aut aequa de aequis praedicari, ut hinnibile de equo, aut majora de minoribus, ut animal de homine, minora vero de majoribus, minime: nec enim animal dicis esse hominem, quemadmodum dicis hominem animal, de quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicatur et generis genus, usque ad generalissimum. Si enim verum est dicere: Socratem hominem, hominem autem animal, animal vero substantiam, verum est Socratem animal dicere atque substantiam: semper igitur cum superiora de inferioribus praedicentur, species quidem de individuo praedicabitur, genus autem et de specie et de individuo; generalissimum autem et de genere, et de generibus, si plura sunt media et subalterna, et de specie, et de individuo: dicitur enim generalissimum quidem de omnibus sub se positis generibus et speciebus et individuis; genus autem quod ante specialissimum est, de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omnibus individuis, individuum autem praedicatur de uno solo particulari. Individuum autem dicitur Socrates, et hoc album, et hic veniens Sophronisci, filius, si solus sit ei Socrates filius.

Breviter quaecunque superius dicta sunt commemorat hoc modo: Cum, inquit, assignaverimus quid sit genus, et quid species: cumque suis etiam ea diffinitionibus comprehenderimus docuerimusque genus semper in plurimas species solvi, illud, inquit, adjungimus, quoniam omnia superiora de inferioribus praedicantur, inferiora de superioribus minime. Et ea quae sunt utilia de praedicationis modo rite pertractat. Ostendit autem unum genus in plurimas species solvi semper assignata generis diffinitione. Quod enim de pluribus rebus specie differentibus in eo quod quid sit praedicaretur, esse diffinivit genus. Nihil autem sunt plurimae res specie differentes, nisi plurimae species; de quibus autem praedicatur genus, in ea ipsa dissolvitur. Ostensum est igitur ex diffinitionis assignatione, unius generis semper esse species plures, quae cum ita sint, genus quidem de specie praedicatur, species vero de individuis, omniaque superiora de inferioribus, inferiora de superioribus nullo modo. Id quare eveniat paucis absolvam. Quae superiora sunt, substantialia ea genera esse praediximus: qua vero genera sunt, ampliora sunt quam unaquaeque species. Neque enim in plurima divideretur genus, nisi ab unaquaque specie majus existeret. Id cum ita sit, nomen generis toti convenit speciei: non enim coaequatur solum speciei generis magnitudo, verumetiam speciem ipsam supervadit. Idcirco igitur omnis homo animal est, quoniam intra animalis vocabulum et homo et caetera animalia continentur. At vero nullus dixerit, omne animal homo est; non enim pervenit ad totum animal hominis nomen, quia cum sit minus, nullo modo generis vocabulo coaequatur. Itaque quae majora sunt de minoribus praedicantur, quae vero minora sunt, non convertuntur ut de majoribus praedicentur. At vero si qua sint aequalia, ea secundum naturae parilitatem converti necesse est, ut hinnibile atque equus, quoniam ita sibimet coaequantur, ut neque equus sit nisi hinnibile, neque quid sit hinnibile, nisi equus. Fit ergo ut omne hinnibile equus sit, et omnis equus hinnibile, quae cum ita sint ea quae superiora sunt non modo de sibi proximis inferioribus praedicantur, verumetiam de inferiorum inferioribus: nam si illud recipitur, ut ea quae superiora sunt de inferioribus praedicentur, inferiorum inferiora superioribus multo magis inferiora sunt, velut substantia praedicatur de animali quod est inferius; sed animali inferius est homo, praedicatur igitur etiam substantia de homine. Rursus Socrates inferius est homine, praedicabitur igitur substantia de Socrate. Itaque species quidem de individuis praedicantur: genera vero et de speciebus et de individuis, quod converti non potest: nam neque individua de speciebus, et de generibus praedicantur, nec species de generibus. Itaque fit ut genus quidem generalissimum de omnibus subalternis generibus praedicari, et de speciebus et de individuis possit, de ipso vero nihil. Ultimum vero genus id autem est quod ante specialissimas species collocatur sine medio, et de solis speciebus specialissimis dici potest et de earum individuis: species vero de individuis ut dictum est, individua enim de singulis praedicantur, ut Socrates et Plato, eaque maxime sunt individua, quae sub ostensione, indicationeque digiti cadunt, ut hoc scamnum, et hic veniens, eaque quae ex aliqua proprietate accidentium designantur nota, ut si quis Socratem significatione velit ostendere, non dicat Socrates, ne sit alius qui forte hoc nomine nuncupetur, sed dicat Sophronisci filius, si unicus Sophronisci fuerit: individua enim maxime ostendi queunt, si vel tacito nomine, sensui ipsi oculorum digito, tactuve monstrentur, vel ex aliquo proprio nomine, si solus illud adeptus est nomen: vel si ex parentibus, si illorum est unicus filius, vel si ex quolibet alio accidenti singularitas demonstratur, eo quod accidentia ad unam se praedicationem habeant, ejusque vel praedicatio vel dictio non transeat ad alterum, sicut generis quod ad species, specierum vero ad individua.

Individua autem dicuntur hujusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio nunquam in alio quolibet eadem erit. Socratis enim proprietates nunquam in aliquo quolibet erunt particularium eaedem. Hae vero quae sunt hominis proprietates: dico autem ejus qui est communis, erunt eaedem pluribus, magis autem in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt.

Quoniam superius individuum appellavit, hujus nominis rationem conatur ostendere: ea namque sola dividuntur quae pluribus communia sunt: in his enim unumquodque dividitur, quorum est commune, quorumque naturam ac similationem continet. Illa vero in quibus commune dividitur, communi natura participant, proprietasque communis rei his quibus communis est convenit. At vero proprietas individuorum nulli communis est. Socratis enim proprietas, si fuit calvus, simus, propensa alvo, caeterisque corporis lineamentis, aut morum institutione, aut forma vocis non conveniebat in alterum: hae enim proprietates, quae ex accidentibus ei obvenerant, et ejus formam figuramque conjunxerant, in nullum alium conveniebant. Cujus vero proprietates in nullum alium conveniunt, proprietates ejus nulli poterant esse communes. Cujus autem proprietas nulli communis est, nihil est quod ejus proprietatem participet. Quod vero tale est ut proprietatem ejus nullus participet dividi in ea quae non participat non potest: recte igitur haec quorum proprietates in alium non conveniunt, individua nuncupantur. At vero hominis proprietas, id est specialis convenit in Socratem et Platonem et in caeteros, quorum proprietates ex accidentibus venientes, in quemlibet alium singularem nulla ratione conveniunt.

Continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere. Totum enim quidem est genus, individuum autem pars, species vero totum et pars: sed pars quidem alterius, totum vero non alterius sed in aliis. In partibus enim totum est. De genere quidem et specie, et quid sit generalissimum, et quid specialissimum, et quae genera, et species eadem sunt, et quae individua, et quot modis genus et species dicatur, sufficienter dictum est.

Retractat omnia breviter quae supra latius absolvit dicens individuum a specie contineri, species vero ipsas a genere, hujusque causam reddens ait: Omne genus totum est, individuum vero pars. Genus enim in eo quod totum est, continet totum, et si species esse potest: totum enim non ut genus est species, sed ut ea quae supponitur generi. Genus igitur in eo quod genus est, totum est speciebus: semper enim continet eas. At vero individuum semper est pars, nunquam enim ipsum aliquid sua proprietate concludit. Species vero, et pars et totum est, pars quidem generis, totum vero individuis. Et cum pars est ad singularitatem refertur, cum totum ad pluralitatem. Quoniam enim, unum genus pluribus speciebus superest, una quaelibet species pars est generis, id est unius. Quoniam autem species pluribus individuis praeest, non est uni individuo totum, sed plurimis. Idcirco enim totum dicitur, quia plura continet et coercet. Nam ut pars sit aliquid, unum ipsum unius pars esse poterit: ut vero totum sit, unum ipsum unius totum esse non poterit. Idcirco alterius quidem pars est species, aliis vero totum; sed de genere quidem et specie dictum est, et quid sit generalissimum genus: quoniam id cui nullum aliud superponitur genus, et quid specialissima species: quoniam ea cui species nulla supponitur, et quae genera eaedem sunt et species, scilicet subalterna quibus aliquid supraponitur, aliquid vero supponitur; quae etiam individua, ea scilicet quorum proprietates alteri nequeunt convenire, et quot modis genus et species dicitur. Genus quidem aut in multitudine, aut in procreatione, aut in participatione substantiae consistit, species autem ex figura, aut ex generis suppositione, ut sufficienter dictum est. Quibus absolutis, modum voluminis terminabo, ut quarti area libri differentiae reservetur.