2 


I recensere

LIBER PRIMUS.

Secundus hic arreptae expositionis labor nostrae seriem translationis expediet, in qua quidem vereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum verbum verbo expressum comparatumque reddiderim. Cujus incoepti ratio est, quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quaeritur, non luculentae orationis lepos, sed incorrupta veritas exprimenda est. Quocirca multum profecisse videbor, si philosophiae libris Latina oratione compositis per integerrimae translationis sinceritatem, nihil in Graecorum litteris amplius desideretur. Et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut viae ex filo quodam procedat ratio, ex animae ipsius efficientiis ordiendum est. Triplex omnino animae vis in vegetandis corporibus deprehenditur. Quarum una quidem vitam corporis subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. Alia vero sentiendi judicium praebet. Tertia vi mentis et ratione subnixa est. Quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis, alendisque corporibus praesto sit, nullum vero rationis praestet sensusve judicium. Haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. Secunda vero composita atque conjuncta est, et primam sibi sumens et in partem constituens, varium ac multiforme judicium capit, de quibus capere potest. Omne enim animal quod sensu viget, idem et nascitur et nutritur et alitur. Sensus vero diversi sunt et usque ad quinarium numerum tendunt. Itaque quidquid tantum alitur, non etiam sentit, quidquid vero sentire potest, ei prima quoque vis animae, nascendi scilicet atque nutriendi probatur esse subjecta. Quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas, quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed absente quoque, sensibilibusque sepositis ante cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. Sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sic sumunt, ut nihil ex earum conjunctione ac compositione efficere possint. Atque idcirco meminisse quidem possunt, nec aeque omnia. Amissa vero oblivione, memoria recolligere ac revocare non possunt. Futuri vero his nulla cognitio est. Sed animae vis tertia quae secum priores alendi ac sentiendi vires trahit, hisque velut famulis atque obedientibus utitur, eadem tota in ratione constituta est, eaque vel in rerum praesentium firmissima contemplatione, vel in absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. Haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus imagines perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. Itaque, ut dictum est, huic divinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt quae subjecta sensibus comprehendit, verum etiam et insensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. Illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt ignota vestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit, necnon cur sit optet agnoscere. Quam triplicis animae vim sola hominum (ut dictum est) natura sortita est. Cujus animae vis intelligentiae motibus non caret, quia in his quatuor propriae vim rationis exercet. Aut enim aliquid an sit inquirit, aut si esse constiterit, quid sit id dubitat. Quod si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque vestigat, atque in eo caetera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis, cur ita sit quaeritur, et ratione nihilominus vestigat. Cum igitur actio sit humani animi, ut semper aut in praesentium rerum comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotarum inquisitione atque inventione versetur, duo sunt in quibus omnem operam vis animae ratiocinantis impendit. Unum quidem, ut rerum naturas inquisitionis certa ratione cognoscat; alterum vero, ut ad scientiam prius veniat quod post gravitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quae vestigantem animum a recti itineris non minimum progressione deducant, ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum constare putat, et honestum corporis voluptate metitur. Haec autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi quidquid ratiocinatione comprehenderant haec in res quoque ipsas evenire arbitrabantur. Hic vero magnus est error: neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habet. In numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenit, id sine dubio in res quoque ipsas necesse est evenire: ut si ex calculo centum esse contigerit, centum quoque res illi numero subjectas esse necesse est: hoc vero non aeque in disputatione servat; neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id natura quoque fixum tenetur. Quare necesse erat eos falli, qui abjecta scientia disputandi de rerum natura perquirerent. Nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat disputandi semitam, quae verisimilem? et nisi agnoverit quae fida possit esse, quaeve suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. Cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus, falsa quaedam et sibi contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent vera quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret esset ambiguum, visum est prius disputationis ipsius veramque integram considerare naturam, qua cognita tum illud quoque quod per disputationem inveniretur, an verum comprehensum esset, posset intelligi. Hinc profecta est igitur logicae peritia disciplinae quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes et internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem falsa, nunc autem vera fit, quae vero semper falsa, quae nunquam falsa, possit agnosci. Hujus autem vis duplex esse perpenditur, una quidem in inveniendo, altera in judicando, quod Marcus etiam Tullius in eo libro cui Topica titulus est, evidenter expressit, dicens: Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes, unam inveniendi, alteram judicandi, utriusque princeps (ut mihi quidem videtur) Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt, judicandi enim viam diligenter persecuti sunt, eam scientiam quam dialecticen appellant: inveniendi vero artem quae topice dicitur, quaeque ad usum potior erat, et ordine naturae certe prior totam reliquerunt. Nos autem quoniam in utraque summa utilitas est, et utramque si erit otium persequi cogitamus, ab ea quae prior est, ordiemur. Cum igitur tantus hujus considerationis fructus sit, danda est huic tam solertissimae disciplinae tota mentis intentio, ut primis firmatis in disputandi veritate vestigiis, facile ad rerum ipsarum certam comprehensionem venire possimus. Et quoniam qui sit ortus logicae disciplinae praediximus, esse reliquum videtur adjungere, an omnino quaedam sit pars philosophiae, an (ut quibusdam placet) supellex atque instrumentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque deprehendat. Cujus quidem rei has econtrario video esse sententias. Hi enim qui partem philosophiae putant logicam considerationem his fere argumentis utuntur, dicentes philosophiam indubitanter habere partes, speculativam atque activam. De hac tertia rationali, id est logica, quaeritur an sit in parte ponenda, sed eam quoque partem esse philosophiae non potest dubitari. Nam sicut de naturalibus caeterisque sub speculativa positis solius philosophiae vestigatio est, itemque de moralibus ac de reliquis quae sub activam partem cadunt sola philosophia perpendit, ita quoque de hac parte tractat, id est de his quae logicae subjecta sunt sola philosophia judicat. Quod si speculativa atque activa idcirco philosophiae partes sunt, quia de his philosophiae sola pertractat, propter eamdem causam erit logica philosophiae pars, quoniam philosophiae soli haec disputandi materia subjecta est. Ita vero inquiunt: Cum in his tribus philosophia versetur: cumque activam et speculativam considerationem subjecta discernant, quod illa de rerum naturis, haec de moribus quaerit, dubium non est quin logica disciplina a naturali atque morali suae materiae proprietate distincta sit. Etenim logicae tractatus est de propositionibus atque syllogismis et caeteris hujusmodi, quod neque ea quae non de oratione, sed de rebus speculatur, neque activa pars, quae de moribus invigilat, aeque praestare potest. Quod si in his tribus, id est speculativa, activa atque rationali philosophia consistit, quae proprio triplicique a se fine disjuncta sunt, cumque speculativa et activa philosophiae partes esse videntur, non dubium est quin rationalis quoque philosophiae pars esse convincatur. Qui vero non partem, sed philosophiae instrumentum putant, haec fere afferunt argumenta. Non esse inquiunt similem logicae finem speculativae atque activae partis extremo: utraque enim illarum ad suum proprium terminum spectat, ita ut speculativa quidem rerum cognitionem, activa vero mores atque instituta perficiat, neque altera refertur ad alteram; logicae vero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. Quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi quod propter investigationem rerum hujus effectio artis inventa est? Scire enim quemadmodum argumentatio concludatur, vel quae vera sit, quae verisimilis, ad hoc scilicet tendit, ut vel ad cognitionem rerum referatur haec rationum scientia, vel ad invenienda ea quae in exercitium mortalitatis adducta beatitudinem pariunt. Atque ideo quoniam speculativae atque activae suus certusque finis est: logicae autem ad duas reliquas partes refertur extremum, manifestum est non eam esse philosophiae partem, sed potius instrumentum. Sunt vero plura quae ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quae dicta sunt strictim notasse sufficiat. Hanc litem vero tali ratione discernimus. Nihil quippe dicimus impedire ut eadem logica partis vice simul instrumentique fungatur officio. Quoniam enim ipsa suum retinet finem, isque finis a sola philosophia consideratur, pars quidem philosophiae esse ponenda est; quoniam vero finis ille logicae quem sola speculatur philosophia, ad alias ejus partes suam operam pollicetur, instrumentum esse philosophiae non negamus: est autem finis logicae inventio judiciumque rationum; quod quidem non esse mirum videbitur, quod eadem pars eadem quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore partium obtinent locum. Manus enim ad tractandum, oculi ad videndum, caeteraeque corporis partes proprium quoddam videntur officium habere. Quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, instrumenta quaedam corporis esse deprehenduntur quae etiam partes esse nullus abnuerit. Ita quoque logica disciplina pars quaedam philosophiae est, quoniam ejus philosophia sola magistra est. Supellex vero est, quod per eam inquisita veritas philosophiae vestigatur. Sed quoniam, quantum mihi quidem brevitas succincta largita est, ortum logicae et quid ipsa logica esset explicavi, nunc de eo nobis libro pauca dicenda sunt quem in praesens sumpsimus exponendum. Titulo enim proponit Porphyrius introductionem se in Aristotelis praedicamenta conscribere. Quid vero valeat haec introductio, vel ad quid lectoris animum paret breviter explicabo. Aristoteles enim qui de decem praedicamentis inscribitur librum hac intentione composuit, ut infinitas rerum diversitates quae sub scientiam cadere non possent, paucitate generum comprehenderet, atque ita id quod per incomprehensibilem multitudinem sub disciplinam venire non poterat, per generum (ut dictum est) paucitatem, animo fieret scientiaeque subjectum. Decem igitur genera rerum esse omnium consideravit Aristoteles, id est unam substantiam et accidentia novem, quae sunt qualitas, quantitas, relatio, ubi, quando, situs, habere, facere, et pati: quae quoniam genera essent suprema, et quibus nullum aliud superponi genus posset, omnem necesse est multitudinem rerum per horum decem generum species inveniri. Quae quidem genera omnibus a se differentiis distributa sunt. Nec quidquam videntur habere commune nisi tantum nomen, quoniam omnia esse praedicantur. Quippe substantia est, qualitas est, quantitas est, et de aliis omnibus. Est verbum communiter praedicatur, sed non est eorum communis una substantia vel natura, sed tantum nomen: itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt. Sed quae aliquibus differentiis disjunguntur, necesse est ut habeant proprium quiddam, quod ea in singularem solitariamque vindicet formam. Non est autem idem proprium quod accidens. Accidentia enim et venire et abesse possunt, propria vero ita sunt insita, ut absque his quorum propria sunt esse non possint. Quae cum ita sint, cumque Aristoteles decem rerum genera reperisset, quae vel intelligendo mens caperet, vel loquendo disputator efferret (quidquid enim intellectu capimus, id ad alterum sermone vulgamus), evenit ut ad horum decem praedicamentorum intelligentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, scilicet generis, speciei, differentiae, proprii et accidentis. Generis quidem, quoniam oportet ante praediscere quid sit genus, ut decem illa quae Aristoteles caeteris anteposuit rebus genera esse possimus agnoscere. Speciei vero cognitio plurimum valet, ut quae cujusque generis sit species possit agnosci. Si enim quid sit species ignoramus, nihil impedit errore turbari; fieri enim potest ut per speciei inscientiam saepe quantitatis species in relatione ponamus, et cujuslibet primi generis species, alteri cujuslibet generi subdamus, atque ita fiat permista rerum atque indiscreta confusio: quod ne accidat, quae sit natura speciei ante noscendum est. Nec vero in hoc tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species invicem permutemus, verumetiam ut in eodem quolibet genere proximas species cuilibet generi noverimus eligere, ut ne substantiae mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus, aut corporis hominem potius quam animatum corpus. At vero differentiarum scientia in his maximum retinet locum. Qui enim omnino qualitatem a substantia vel caetera a se genera distare cognoscimus, nisi eorum differentias noverimus? Quomodo autem discernere eorum differentias possumus, si quid ipsa sit differentia nesciamus? Nec hunc solum nobis inscientia differentiae infundit errorem, verum etiam specierum quoque tollit omne judicium. Nam omnes species informant differentiae. Ignorata differentia species quoque necesse est ignorari. Quomodo ergo fieri potest ut quamlibet differentiam possimus agnoscere, si omnino quae sit nominis hujus significatio nesciamus? Jam vero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum praedicamentorum propria perquisierit, quae propria esse quis deprehenderit antequam quid omnino sit proprium discat. Nec in his tantum proprii haec cognitio valet quae singulis nominibus efferuntur, ut hominis risibile, verum etiam in his quae in locum diffinitionis adhibentur. Omnia enim propria rem subjectam quodam termino descriptionis includunt, quod suo loco quoque opportunius commemorabo. Accidentis quoque cognitio quantum afferat, quis dubitare queat, cum videat inter decem praedicamenta novem tenere accidentis naturas? Quae quomodo accidentia esse putabimus, si omnino quid sit accidens ignoremus? cum praesertim nec differentiarum, nec proprii scientia cognita sit, nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus; fieri enim potest ut differentiae loco vel proprii per inscientiam accidens apponatur, quod esse vitiosum etiam diffinitiones probant, quae cum ipsae ex differentiis constent, et fiant uniuscujusque diffinitiones propriae, accidens tamen non videntur admittere. Cum igitur Aristoteles decem rerum genera collegisset, quae numerum diversas sub se species continerent, quae species nunquam diversae forent nisi differentiis segregarentur; cumque omnia in substantiam atque accidens, accidens vero in alia praedicamenta solvisset; cumque aliquorum praedicamentorum sit propria persecutus, de his ipsis quidem praedicamentis docuit; quid vero esset genus, quid species, quid differentia, quid illud accidens, de quo nunc dicendum est, vel quid proprium, velut nota praeteriit. Ne igitur ad praedicamenta Aristotelis venientes, quid significaret unumquodque eorum quae superius dicta sunt ignorarent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cognitione perscripsit, quo perspecto, et considerato quid unumquodque eorum quae supraposuit designaret, facilior intellectus ea quae ab Aristotele praeponerentur addisceret. Haec quidem intentio est hujus libri quem Porphyrius ad introductionem praedicamentorum se conscripsisse ipsa (ut dictum est) tituli inscriptione signavit. Sed licet ad hoc unum hujus libri referatur intentio, non tamen simplex est ejus utilitas, sed multiplex, et in maxima quaeque diffusa, quam idem Porphyrius in principio hujus libri commemorat dicens.

Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est, apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse quid sit genus, quid differentia, quid species, quid proprium, et quid accidens, et ad diffinitionum assignationem, et omnino ad ea quae in divisione et in demonstratione sunt, utili istarum rerum speculatione compendiosam tibi traditionem faciens, tentabo breviter, velut introductionis modo, ea quae ab antiquis dicta sunt, aggredi, ab altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores vero mediocriter conjectans.

Utilitas hujus libri quadrifariam spargitur: namque et ad illud ad quod ejus dirigitur intentio magno usui legentibus est, et ad caetera quae cum extra intentionem sint, non tamen minor ex his legentibus utilitas comparatur. Est enim per hoc opusculum et praedicamentorum facilis cognitio, et diffinitionum integra assignatio, et divisionum recta perspectio, et demonstrationum veracissima conclusio. Quae res quanto difficiles atque arduae sunt, tanto perspicaciorem studiosioremque animum lectoris exspectant. Dicendum vero est quod in omnibus libris evenit. Nam primum si quae sit intentio cognoscatur, quanta quoque utilitas inde provenire possit perpenditur, et licet extra multa (ut fit) hujusmodi librum sequantur, tamen illam proxime utilitatem videtur habere, ad quod ejus refertur intentio, ipso libro quem sumpsimus exponente; cum ejus intentio sit ad praedicamenta intellectum facilem comparandi, non dubium est quin haec ejus principalis probetur utilitas, licet non minores sint comites diffinitio, divisio ac demonstratio. Quorum nobis quaedam hic principia suggeruntur, sensus vero hujusmodi est: Cum sit, inquit, utilis generis, speciei, differentiae, proprii, accidentisque cognitio ad praedicamenta Aristotelis ejusque doctrinam, ad diffinitionum etiam assignationem, ad divisionem et ad demonstrationem, quia sit harum rerum utilis uberrimaque cognitio, compendiosam, inquit, traditionem faciens, ea quae ab antiquis large ac diffuse dicta sunt tentabo breviter aperire. Neque enim esset compendiosa, nisi totum opus brevitate constringeret. Et quoniam introductionem scribebat, altiores, inquit, quaestiones sponte refugiam, simpliciores vero mediocriter conjectabo, id est simpliciorum quaestionum obscuritatem habita in eis quadam conjecturae ratiocinatione tractabo. Tota quidem sententia hujuscemodi prooemii talis est, quae et utilitate uberrima et facilitate incipientis animo blandiatur. Sed dicendum est quidnam celet amplius altitudo sermonum. Necessarium in Latino sermone, sicut in Graeco ἀναγκαῖον, plura significat. Diversa enim significatione Marcus Tullius dicit necessarium suum esse aliquem atque nostrum. Item necessarium dicimus, ut cum necessarium esse nobis dicimus ad forum descendere, qua in voce quaedam utilitas significatur. Alia quoque significatio est qua dicimus solem necessarium esse moveri, id est necesse esse, et illa quidem prima significatio praetermittenda est, omnino enim ab eo necessario quod hic Porphyrius ponit aliena est. Hae vero duae hujusmodi sunt, ut inter se certare videantur quae hujus loci obtineat significationem, in quo dicit Porphyrius: Cum sit necessarium, Chrysaori, namque (ut dictum est) necessarium et utilitatem significat et necessitatem. Videntur autem huic loco utraque congruere. Nam et summe utile est ad ea quae superius dicta sunt de genere et specie et caeteris disputare, et summa est necessitas, quia nisi sint haec ante praecognita, illa ad quae ista praeparantur, non possunt cognosci quae dicuntur praedicamenta. Nam neque praeter cognitionem generis et speciei praedicamenta discuntur. Nec diffinitio genus relinquit et differentiam, et in caeteris quam sit utilis iste tractatus cum de divisione et demonstratione disputabitur apparebit. Sed quanquam necesse erit haec quinque de quibus hic disputandum est prius ad cognitionem venire quam ea quibus illa praeparantur, non tamen ea significatione hic a Porphyrio positum est, qua necessitatem significare vellet, ac non potius utilitatem, ipsa enim oratio contextusque sermonum id clarissima intelligentiae ratione significat. Nec enim quisquam ita utitur ratione, ut aliquam necessitatem referri dicat ad aliud. Necessitas enim per se quidem est; utilitas vero semper ad id quod utile est refertur, ut hic quoque. Ait enim: Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam. Si hic igitur necessarium intelligamus utile, et id nomine ipso vertamus dicentes: Cum sit utile, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam, nosse quid sit genus et caetera, rectae intelligentiae sermonum ordo convenit; sin vero id ad necesse permutetur, ut dicamus, Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quae est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse quid genus sit, et caetera, rectae intelligentiae sermonum ordo non convenit. Quocirca hic diutius immorandum non est. Quanquam enim sit summa necessitas his ignoratis non posse ad ea ad quae hic tractatus intendit perveniri, non tamen hic de necessitate dictum est, necessarium, sed potius de utilitate. Nunc vero licet idem superius dictum sit, tamen breviter quid ad praedicamenta generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis prosit cognitio disputemus. Aristoteles enim in praedicamentis decem genera constituit rerum quae de cunctis aliis praedicarentur, ut quidquid ad significationem venire posset, id si integram significationem teneret, cuilibet eorum subjiceretur generi de quibus Aristoteles tractat in eo libro qui de decem praedicamentis inscribitur. Hoc ipsum referri ad aliquid velut ad genus tale est quale si quis speciem supponat generi. Hoc vero neque praeter cognitionem speciei ullo modo fieri potest, nec vero ipsae species quid sint, vel cujus magis sint possumus agnoscere, nisi eorum differentiae cognoscantur. Sed differentiarum natura incognita, quae uniuscujusque speciei sint differentiae, modis omnibus ignorabitur. Quare sciendum est quoniam si de generibus Aristoteles tractat in praedicamentis, et generum natura cognoscenda est, cujus cognitionem speciei quoque comitatur agnitio. Sed hoc cognito, quid sit differentia non potest ignorari, quanquam in eodem libro plura sunt ad quae nisi maximam peritiam et generis, et speciei, et differentiae lector attulerit, nullus omnino intellectus pateat, ut cum ipse Aristoteles dicat: Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae secundum se species et differentiae sunt, quod his ignoratis intelligi impossibile est; sed idem Aristoteles proprium uniuscujusque praedicamenti diligentissima inquisitione vestigat, ut cum substantiae proprium post multa dicit esse quod idem numero contrariorum susceptibile sit, vel rursus quantitatis quod in ea sola aequum atque inaequale dicatur, qualitatis etiam quod per eam simile aliud aliis aut dissimile proponimus; et in caeteris eodem modo, ut quae sit contrarii proprietas, quae secundum relationem oppositionis, quae privationis et habitus, quae affirmationis et negationis, in quibus ita tractat tanquam jam peritis scientibusque quae sit proprietatis natura, quam si quis ignorat, frustra ea quae de his disputantur aggreditur. Jam vero illud manifestum est, quod accidens maximum praedicamentorum obtineat locum, quod proprio nomine novem praedicamenta circumdat, et ad praedicamenta quidem quanta sit hujus libri utilitas ex his manifestum est. Quod vero ait, et ad assignationem diffinitionum facile cognosci potest, si prius substantiae rationum divisio fiat: substantiae ratio, alia quidem in descriptione ponitur, alia vero in diffinitione; sed ea quae est in descriptione proprietatem quamdam colligit ejus rei cujus substantiae rationem prodit, ac non modo proprietate id quod monstrat informat, verum etiam ipsa fit proprium, quod in diffinitionem quoque venire necesse est. Si quis enim quantitatis rationem reddere velit, ut dicat licebit: quantitas est secundum quam aequale atque inaequale dicitur. Sicut igitur proprietatem quantitatis in ratione posuit quantitatis, et ipsa tota ratio ipsius quantitatis propria est, ita descriptio et proprietatem colligit, et propria fit ipsa descriptio. Definitio vero ipsa quidem propria non colligit, sed ipsa quoque fit propria. Nam qui substantiam monstrat, genus differentiis jungit, et ea quae per se sunt communia atque multorum redigens in unum, uni speciei quam diffinit reddit aequalia. Ita igitur ad descriptionem utilis est proprii cognitio, quoniam sola proprietas in descriptione colligitur, et ipsa fit propria sicut diffinitio quoque: ad diffinitionem vero genus quidem primum ponitur, et species ad quam genus illud aptatur, et differentiae, quibus junctis cum genere, species diffinitur. Sed si cui haec pressiora quam expositionis modus expostulat videbuntur, hoc eum scire convenit, nos (ut in prima editione dictum est) hanc expositionem nostro reservasse judicio, ut ad intelligentiam simplicem hujus libri editio prima sufficiat; ad interiorem vero speculationem, confirmatis jam pene scientia, nec in singulis vocabulis rerum haerentibus, haec posterior editio collocatur. Ad divisionem vero faciendam tam hic liber est utilis, ut praeter earum scientiam rerum, de quibus in hac libri serie disputatur, casu fiat potius quam ratione partitio. Hoc autem manifestum erit si divisionem ipsam dividamus, id est si nomen ipsum divisionis in ea quae significat partiamur. Est namque divisio generis in species, ut cum dicimus, coloris aliud est album, aliud nigrum, aliud vero medium. Rursus divisio est quoties vox plura significans aperitur, et quam multa sint quae ab ea voce signantur ostenditur, ut si quis dicat: nomen canis plura significat, et hunc latrabilem quadrupedemque, et coeleste sidus, et marinam bestiam, quae omnia a se diffinitione disjuncta sunt. Dividi autem dicitur et quoties totum in partes proprias separatur, ut cum dicimus: domus aliud sunt fundamenta, aliud parietes, aliud tectum. Et haec quidem triplex divisio secundum se partitio nuncupatur. Est autem alia quae secundum accidens dicitur. Ea quoque fit tripliciter, aut cum accidens in subjecta dividimus, ut cum dico, bonorum alia sunt in anima, alia in corpore, alia extrinsecus, aut cum subjectum in accidentia distinguimus, ut: corporum alia sunt alba, alia nigra, alia medii coloris; aut cum accidens in accidentia separamus, ut cum dicimus: liquentia alia alba, alia nigra, alia medii coloris. Et rursus alborum alia sunt dura, alia liquentia, quaedam mollia. Cum igitur ita omnis fiat divisio aut secundum se, aut per accidens, et utraque partitio tripliciter, cumque in superiore secundum se triplici partitione sit una divisionis forma genus in species separare, id neque praeter generis scientiam fieri ullo modo potest, neque vero praeter scientiam differentiarum quas necesse est in specierum divisione sumi. Manifestum est igitur quanta utilitas hujus libri ad hanc divisionem sit, quae primo aditu genus ac species et differentias tractat. Secunda vero ea divisio, quae est secundum vocis significantias, nec ipsa quidem ab hujus libri utilitate discreta est. Uno enim modo cognosci poterit, utrum vox cujus divisionem facere quaerimus aequivoca esse videatur, an genus, si ea quae significat diffiniantur; et si ea quae sub communione sunt una diffinitione claudantur, species esse necesse est, et illud commune genus earum. Quod si illa quae proposita vox designat non possunt una diffinitione concludi, nemo dubitat quin illa vox sit aequivoca, nec communis his de quibus praedicatur, ut genus, quandoquidem ea quae sub se posita significat, secundum commune nomen non possunt una diffinitione comprehendi. Si igitur ex diffinitione manifestum est quid genus sit, quidque nomen aequivocum, diffinitio vero per genera differentiasque discurrit, quisquamne dubitare potest et in hac divisionis forma plurimum hujus libri auctoritatem valere? Illa vero secundum se divisio quae est totius in partes quemadmodum discernitur, ac non potius generis in species divisio esse putabitur, nisi sint genus, et species, et differentiae earum, quavis ante ratione disciplinae tractata? Cur enim non quisquam dicat domus species potius esse quam partes fundamenta, parietes et tectum? Sed cum occurrerit generis nomen in unaquaque specie totum posse congruere, totius vero in unaquaque parte sua nomen convenire non posse, manifestum fiet aliam divisionem esse generis in species, aliam totius in partes. Convenire autem nomen generis singulis speciebus ostenditur per id quod et homo et equus singula animalia nuncupantur. Neque tectum vero, neque parietes aut fundamenta sigillatim domus nomine appellari solent. Sed cum fuerint junctae partes, tunc recte totius nomen excipiunt. De ea vero divisione quae secundum accidens fit, nullus ignorat, quin incognito accidenti, incognitaque vi generis ac differentiarum, facile evenire possit ut accidens ita in subjecta solvatur quasi genus in species, et postremo omnem hunc ordinem partitionis foedissime permiscebit inscientia. Et quoniam quid ad divisionem hic liber prosit ostendimus, nunc de demonstratione dicemus, ne per ardua atque difficilia haereat, qui in tanta hac disciplina vigilantissimo ingenio et solertissimo labore sudaverit: fit enim demonstratio, id est alicujus quaesitae rei certa rationis collectio, ex ante cognitis naturaliter, ex convenientibus, ex primis, ex causa, ex necessariis, ex per se inhaerentibus. Sed genera speciebus, species propriis priora sunt naturaliter. Ex generibus enim species fluunt. Item species sub se positis individuis priores naturaliter esse manifestum est. Quae vero priora sunt, ea et praenoscuntur et notiora sunt subsequentibus naturaliter. Duobus enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundum nos scilicet, et secundum naturam. Nobis enim illa magis cognita sunt, quae sunt proxima, ut individua, dehinc species, postremo genera: at vero natura converso modo ea sunt magis cognita, quae nobis minime proxima sunt. Atque ideo quantumlibet se longius a nobis genera protulerunt, tanto magis erunt lucida et naturaliter nota. Differentiae vero substantiales illae sunt quas per se his rebus inesse quae demonstrantur agnoscimus. Praecedere autem debet generum ac differentiarum cognitio, ut in unaquaque disciplina quae sint ejus rei quae demonstratur convenientia principia possit intelligi. Necessaria vero esse ea ipsa, quae genera et differentias dicimus, nullus dubitat qui speciem sine genera et differentia intelligit esse non posse. Genera vero et differentiae sunt causae specierum. Idcirco enim species sunt quia genera earum et differentiae sunt quae in syllogismis posita demonstrantibus non rei solum, verum etiam conclusionis causae sunt, quod postremi resolutorii locupletius dicent. Cum igitur perutile sit, et diffinitione quodlibet illud circumscribere, et divisione dissolvere, et demonstrantibus comprobare, haec autem praeter earum rerum scientiam de quibus in hoc libro disputabitur, neque intelligi, neque exerceri valeant, quis unquam poterit dubitare quin hic liber maximum totius logicae adjumentum sit, praeter quem caetera quae in ea magnam vim tenent nullum doctrinae aditum praebent? Sed meminit Porphyrius introductionem sese conscribere, neque ultra quam institutionis modus est formam tractatus egredi. Ait enim se altiorum quaestionum modis abstinere, simpliciores vero mediocri conjectura perstringere. Quae vero sint altiores quaestiones quas se differre promittit ita proponit:

Mox de generibus et speciebus illud quidem, sive subsistant, sive in solis nudis intellectibus posita sint, sive subsistentia corporalia sint an incorporalia, et utrum separata a sensibilibus an in sensibilibus posita: et circa haec consistentia dicere recusabo. Altissimum enim negotium est hujusmodi, et majoris egens inquisitionis.

Altiores, inquit, quaestiones praetereo ne eis intempestive lectoris animo ingestis initia ejus primitiasque perturbem. Sed ne omnino faceret negligentem, ut nihil praeterquam quod ipse dixisset lector amplius putaret occultum, idipsum cujus exsecutionem sese differre promisit, addidit, ne de his minime obscure penitusque tractando lectori quidquam obscuritatis effunderet, et tamen scientia roboratus quid quaeri jure possit agnosceret. Sunt autem quaestiones quas sese reticere promittit et perutiles, et secretae, et tentatae quidem a doctis viris, nec a pluribus dissolutae, quarum prima est hujusmodi: Omne quod intelligit animus, aut id quod est in rerum natura constitutum, intellectu concipit, et sibimet ratione describit, aut id quod non est vacua sibi imaginatione depingit. Ergo intellectus generis et caeterorum cujusmodi sit quaeritur, utrumne ita intelligamus species et genera ut ea quae sunt et ex quibus verum capimus intellectum, an nosmetipsos eludimus cum ea quae non sunt nobis cassa imaginatione formamus. Quod si esse quidem constiterit, et ab his quae sunt intellectum concipi dixerimus, tunc alia major ac difficilior quaestio dubitationem parat, cum discernendi atque intelligendi generis ipsius naturam summa difficultas ostenditur. Nam quoniam omne quod est, aut corporeum aut incorporeum esse necesse est, genus et species in aliquo horum esse oportebit. Quale erit igitur id quod genus dicitur; utrumne corporeum an incorporeum? neque enim quid sit diligenter intenditur, nisi in quo horum poni debeat agnoscatur. Sed neque cum haec soluta fuerit quaestio, omne excluditur ambiguum: subest enim aliquid, quod si incorporalia esse genus ac species dicantur, obsideat intelligentiam atque detineat, exsolvi postulans utrum circa corpora ipsa subsistant, an etiam praeter corpora subsistentia incorporales esse videantur. Duae quippe incorporeorum formae sunt, ut alia praeter corpora esse possint, et separata a corporibus in sua corporalitate perdurent, ut Deus, mens, anima. Alia vero cum sint incorporea, tamen praeter corpora esse non possunt, ut linea, superficies, numerus et singulae qualitates, quas tametsi incorporeas esse pronuntiamus, quod tribus spatiis minime distendantur, ita tamen in corporibus sunt, ut ab his divelli nequeant aut, separari, aut si a corporibus separata sint, nullo modo permaneant. Quas licet quaestiones arduum sit, ipso interim Porphyrio renuente, dissolvere, tamen aggrediar ita ut nec anxium lectoris animum relinquam, nec ipse in his quae praeter muneris suscepti seriem sunt tempus operamque consumam. Primum quidem pauca sub quaestionis ambiguitate proponam, post vero eumdem dubitationis nodum exsolvere atque explicare tentabo. Genera et species aut sunt et subsistunt, aut intellectu et sola cogitatione formantur, sed genera et species esse non possunt. Hoc autem ex his intelligitur. Omne enim quod commune est uno tempore pluribus, id in se unum esse non poterit. Multorum enim est quod commune est, praesertim cum una atque eadem res in multis uno tempore tota sit; quantaecunque enim sunt species, in omnibus genus unum est, non quod de eo singulae species quasi partes aliquas carpant, sed singulae uno tempore totum genus habeant: quo fit ut totum genus in pluribus singulis uno tempore positum unum esse non possit; neque enim fieri potest ut cum in pluribus totum uno sit tempore, in semetipso sit unum numero. Quod si ita est, unum quiddam genus esse non poterit, quo fit ut omnino nihil sit. Omne enim quod est, idcirco est quia unum est, et de specie idem convenit dici. Quod si est quidem genus ac species, sed multiplex, neque unum numero, non erit ultimum genus, sed habebit aliud super se positum genus, quod illam multiplicitatem unius sui nominis vocabulo concludat: ut enim plura animalia quoniam habent quiddam simile, eadem tamen non sunt, et idcirco eorum genera perquirunt, ita quoque quoniam genus quod in pluribus est, atque ideo multiplex, habet sui similitudinem quod genus est, non est vero unum, quoniam in pluribus est, ejus generis quoque genus aliud quaerendum est, cumque fuerit inventum eadem ratione quae superius dicta est, rursus genus tertium vestigatur; itaque in infinitum ratio procedat necesse est, cum nullus disciplinae terminus occurrat. Quod si unum quoddam numero genus est, commune multorum esse non poterit: una enim res si communis est, aut partibus communis est, et non jam tota communis, sed partes ejus proprie singulorum sunt, aut in usus habentium etiam per tempora transit ut sit commune, ut puteus et fons, ut servus communis vel equus, aut uno tempore omnibus commune fit, non tamen ut eorum quibus commune est substantiam constituat, ut est theatrum, vel spectaculum aliquod quod spectantibus omnibus commune est. Genus vero secundum nullum horum modum commune esse speciebus potest: nam ita commune esse debet, ut et totum sit in singulis, et uno tempore, et eorum quorum commune est constituere valeat et conformare substantiam. Quocirca si neque unum est, quoniam commune est, neque multiplex, quoniam ejus quoque multitudinis genus aliud inquirendum est, videbitur genus omnino non esse, idemque de caeteris intelligendum est. Quod si tantum intellectibus genera et species caeteraque capiuntur, cum omnis intellectus aut ex re subjecta fiat, ut sese res habet, aut ut res sese non habet, vanus est qui de nullo subjecto capitur, nam ex nullo subjecto fieri intellectus non potest. Si generis et speciei caeterorumque intellectus ex re subjecta veniat, ita ut sese res ipsa habet quae intelligitur, jam non tantum intellectu posita sunt, sed in rerum etiam veritate consistunt. Et rursus quaerendum est quae sit eorum natura, quod superior quaestio vestigabat: quod si ex re quidem generis caeterorumque sumitur intellectus, neque ita ut sese res habet quae intellectui subjecta est, vanum necesse est esse intellectum, qui ex re quidem sumitur, non tamen ita ut sese res habet, id est enim falsum quod aliter atque res est intelligitur. Si igitur quoniam genus et species nec sunt, nec cum intelliguntur verus est eorum intellectus, non est ambiguum quin omnis sit deponenda de his quinque propositis disputandi cura, quandoquidem neque de ea re quae sit, neque de ea de qua verum aliquid intelligi proferrive possit inquiritur: haec quidem est ad praesens de propositis quaestio, quam nos Alexandro consentiente hac ratiocinatione solvemus. Non enim necesse esse dicimus omnem intellectum qui ex subjecto quidem sit, non tamen ut sese ipsum subjectum habet, falsum et vacuum videri. In his enim solis falsa opinio ac non potius intelligentia est, quae per conjunctionem fiunt. Si enim quis componat atque conjungat intellectu id quod natura jungi non patiatur, illud falsum esse nullus ignorat: ut si quis equum atque hominem jungat imaginatione, atque effigiet centaurum. Quod si hoc per divisionem et abstractionem fiat, non ita quidem res sese habet, ut intellectus est. Intellectus tamen ille minime falsus est: sunt enim plura quae in aliis suum esse habent, ex quibus aut omnino separari non possunt, aut si separata fuerint, nulla ratione subsistunt. Atque ut hoc nobis in pervagato exemplo manifestum sit, linea in corpore est aliquid, et id quod est corpori debet, hoc est esse suum per corpus retinet, quod docetur ita: si enim separata sit a corpore non subsistit; quis enim unquam sensu ullo separatam a corpore lineam coepit? Sed animus cum confusas res permistasque corporibus in se a sensibus coepit, eas propria vi et cogitatione distinguit. Omnes enim hujusmodi res incorporeae in corpore suum esse habentes sensus cum ipsis nobis corporibus tradit: at vero animus, cui potestas est et disjuncta componere et composita dissolvere, quae a sensibus confusa et corporibus conjuncta traduntur, ita distinguit ut in incorpoream naturam per se ac sine corporibus in quibus est concreta, et speculetur et videat. Diversae enim proprietates sunt incorporeorum corporibus permistorum, etiamsi separentur a corpore. Genera ergo et species caeteraque vel in corporeis rebus, vel in his quae sunt corporea, reperiuntur: et si ea in rebus incorporeis invenit animus, habet illico incorporeum generis intellectum. Si vero corporalium rerum genera speciesque prospexerit, aufert (ut solet) a corporibus incorporeorum naturam, et solam puramque ut in seipsa forma est contuetur. Ita haec cum accipit animus permista corporibus, incorporalia dividens speculatur atque considerat. Nemo ergo dicat falsam nos lineam cogitare, quoniam ita eam mente capimus quasi praeter corpora sit, cum praeter corpora esse non possit. Non enim omnis qui ex subjectis rebus capitur intellectus aliter quam sese ipsae res habent, falsus esse putandus est, sed (ut superius dictum est) ille quidem qui hoc in compositione facit falsus est, ut cum hominem atque equum jungens putat esse centaurum. Qui vero id in divisionibus et abstractionibus atque assumptibus ab his rebus in quibus sunt efficit, non modo falsus non est, verum etiam solus intellectus id quod in proprietate verum est invenire potest. Sunt igitur hujusmodi res in corporalibus atque in sensibilibus rebus. Intelliguntur autem praeter sensibilia, ut eorum natura perspici et proprietas valeat comprehendi. Quocirca cum et genera et species cogitantur, tunc ex singulis in quibus sunt eorum similitudo colligitur, ut ex singulis hominibus inter se dissimilibus humanitatis similitudo, quae similitudo cogitata animo veraciterque perspecta fit species, quarum specierum rursus diversarum considerata similitudo, quae nisi in ipsis speciebus aut in earum individuis esse non potest, efficit genus, itaque haec sunt quidem in singularibus. Cogitantur vero universalia, nihilque aliud species esse putanda est, nisi cogitatio collecta ex individuorum dissimilium numero substantiali similitudine, genus vero cogitatio collecta ex specierum similitudine. Sed haec similitudo cum in singularibus est, fit sensibilis: cum in universalibus, fit intelligibilis; eodemque modo cum sensibilis est, in singularibus permanet, cum intelligitur, fit universalis. Subsistunt ergo circa sensibilia, intelliguntur autem praeter corpora, neque enim interclusum est ut duae res eodem in subjecto non sint ratione diversae, ut linea curva atque cava: quae res cum diversis diffinitionibus terminentur, diversusque earum intellectus sit, semper tamen in eodem subjecto reperiuntur; eadem enim cava linea eademque curva est. Ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et universalitati unum quidem subjectum est, sed alio modo universale est cum cogitatur, alio singulare cum sentitur in rebus his in quibus habet esse suum. His igitur terminatis omnis (ut arbitror) quaestio dissoluta est. Ipsa enim genera et species subsistunt quidem alio modo, intelliguntur vero alio modo, et sunt incorporalia, sed sensibilibus juncta subsistunt insensibilibus. Intelliguntur vero praeter corpora, ut per semetipsa subsistentia, ac non in aliis esse suum habentia; sed Plato genera et species caeteraque non modo intelligi universalia, verum etiam esse atque propter corpora subsistere putat; Aristoteles vero intelligi quidem incorporalia atque universalia, sed subsistere in sensibilibus putat, quorum dijudicare sententias aptum esse non duxi. Altioris enim est philosophiae, idcirco vero studiosius Aristotelis sententiam exsecuti sumus, non quod eam maxime probaremus, sed quod hic liber ad praedicamenta conscriptus est, quorum Aristoteles auctor est.

Hoc vero, quemadmodum de his ac de propositis probabiliter antiqui tractaverunt, et horum maxime Peripatetici, tibi nunc tentabo monstrare.

Praetermissis his quaestionibus, quas altiores esse praedicit, exoptat mediocrem introductorii operis tractatum; sed ne ipsa harum quaestionum omissio vitio daretur, apposuit quemadmodum de propositis tractaturus est, ex quorumque hoc opus auctoritate subnixus aggreditur ante denuntiat. Cum mediocritatem quidem tractaturus promittit detracta obscuritatis difficultate, animum lectoris invitat ut vero acquiescat ac sileat ad id quod picturus est, Peripateticorum auctoritate confirmat. Atque ideo ait, de his, id est de generibus et speciebus de quibus superiores intulerat quaestiones, ac de propositis id est de differentiis, propriis atque accidentibus, sese probabiliter disputaturum: probabiliter autem ait, id est verisimiliter, quod Graeci λογικῶς vel ἐνδόξως dicunt. Saepe enim et apud Aristotelem λογικῶς verisimiliter ac probabiliter dictum invenimus, et apud Boetium et apud Alexan. Porphyrius quoque ipse in multis hac significatione hoc verbo usus est, quod nos scilicet in translatione, quod ait λογικώτερον ita interpretari, ut rationabiliter diceremus, omisimus. Longe enim melior ac verior significatio ea visa est, ut probabiliter sese dicere promitteret, id est non praeter opinionem ingredientium atque lectorum, quod introductionis est proprium. Nam cum ab imperitorum hominum mentibus doctrinae secretum altioris abhorreat, talis esse introductio debet, ut praeter opinionem ingredientium non sit. Ergo melius probabiliter quam rationabiliter, ut nobis videtur, interpretati sumus. Antiquos autem ait de eisdem disputasse rebus, sed eorum illum se maxime tractatum insequi quem Peripatetici Aristotele duce reliquerunt, ut tota disputatio ad praedicamenta conveniat.