8 | 10 |
LIBER NONUS.
recensere325-326 Consequens erat, filia Eustochium, ut prophetiam Tyri, et principis Tyri, uno volumine comprehenderem, et tam locis quam vaticinatione conjunctos, nequaquam librorum ordine separarem. Sed quia plura sunt quae dicuntur, et modum prolixitatis excedunt: ideo in nonum librum dilata est explanatio, quam orationibus tuis omniumque sanctorum ad calcem credimus perventuram: ut contra Pharaonem quoque, et universam Aegyptum, quae in Ezechiel scripta sunt, disseramus. Quae et ipsa nobis longitudine, sui, in librum decimum dividenda sunt: quo et voluminum inter se mensura servetur; et divisus dictantis, scribentisque, et legentis labor respiret in partibus.
(CAP. XXVIII) (Cap. XXVIII.--Vers. 1 seqq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi ( Vulg. sedeo) in corde maris: cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei: ecce sapientior es tu Daniele? Omne secretum non est absconditum a te. In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis. In multitudine sapientiae tuae, et in negociatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo. Propterea haec dicit Dominus ( Vulg. addit Deus): Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei: idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum. Interficient et tradent te, et morieris in interitu occisorum in corde maris. Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus, in manu occidentium te? Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitationem Dei habitavi in corde maris: tu autem es homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei, numquid sapientior es Daniele? Sapientes non erudierunt te disciplina sua: numquid in eruditione tua, aut prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, aut in multa eruditione tua, 327 et negotiatione tua multiplicasti fortitudinem tuam? Elatum est cor tuum in fortitudine tua, propterea haec dicit Dominus Deus: Quia dedisti cor tuum quasi cor Dei, propter hoc ecce ego adducam super te alienos pestilentes de gentibus, et evaginabunt gladios suos in te super pulchritudine doctrinae tuae, et humiliabunt pulchritudinem tuam in perditione, et deducent te, et disponent te, et morieris morte vulneratorum in corde maris. Numquid loquens dices, Deus ego sum, in conspectu interficientium te? Tu autem es homo, et non Deus, in multitudine vulnerantium te. Mortibus incircumcisorum morieris in manibus alienorum, quia ego locutus sum, dicit Adonai Dominus. » Ubicumque juxta Septuaginta secundo ponitur, Dominus, Dominus, primum nomen tetragrammaton est ( ), quod proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: secundum commune ( ), quod saepe in hominibus invenitur. Quomodo autem Tyriae urbis sub figura navis primum divitiae, deinde ruina planctusque descriptus est: sic ad principem Tyri primum sermo fit prophetalis, quod erectus sit per superbiam, nec bene abusus opibus quas habebat: deinde luctus et lamentatio, de quantis bonis ad mala quanta pervenerit. Primum igitur prima dicenda sunt. Scriptum est in Isaia (Isa. IV) ad regem Babylonis Nabuchodonosor, quod se Dei potentiae coaequarit, et in tantam elatus sit arrogantiam, ut auderet dicere: Super sidera coeli ascendam, et ero similis Altissimo. Praecipitatusque de solio, meruit audire: Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Et de Pharaone in hoc eodem propheta: Mea sunt flumina, et ego feci ea (Infra XXIX, 9). Et de principe Tyri, quod elato corde dixerit arroganter: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi, sive in habitaculo Dei habitavi, cum sit homo, et non Deus. Quae quamquam videantur vires humanae fragilitatis excedere, et non tam hominum verba esse quam insanientium daemonum, tamen hyperbolen debemus accipere, quod intantum intumuerint, et nescierint mensuram suam, 328 ut elati felicitate saeculi, et regni potentia, dum praesentia bona putant esse perpetua, homines se esse nescierint, et aeternum sibi imperium vendicarint. Licet sub typo principum, regum, et singularum ( Al. singularium) urbium, vel provinciarum, potestates adversariae demonstrentur, de quibus scribit et apostolus Paulus: Non est nobis pugna adversum carnem, et sanguinem, sed contra principes, et potestates rectoresque tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in caelestibus (Ephes. VI, 12). Et in alio loco: Sapientiam loquimur inter perfectos: Sapientiam vero non mundi hujus, neque principum saeculi istius, qui destruuntur (I Cor. II, 6). Et iterum de sapientia disputans, ait, quam nullus de principibus hujus mundi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). In Danielis quoque prophetia perspicue legitur, Princeps Israelitici populi Michael, et princeps Graeciae, princepsque Persarum (Dan. X). Et Moyses apertius scribit in Deuteronomii Cantico: Quando dividebat Altissimus gentes, et disseminabat filios Adam, constituit terminos nationum, juxta numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8); sive ut melius habetur in Hebraico: juxta numerum filiorum Israel. Et facta est pars Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus in Israel. Nec mirabimur in parte contraria pessimos reges in typo praevaricatorum praecedere principum, cum optimos reges David, et Salomonem, et Josiam, et patriarchas, ac prophetas, in figura Domini Salvatoris praecessisse doceamus. Igitur juxta utramque intelligentiam, regum pariter superborum et apostatarum principum, quae scripta sunt, disseramus. Ait ergo ( Al. Cum sit, ait): Licet in medio maris, et insulae tenearis angustiis, plus dicam, cum sis homo, et humanae carnis fragilitate circumdatus, tumore cordis elatus, in solio Dei, in coelis te habitare arbitratus es. Simulque quia jactas sapientiam, in tantum ut regni tui homines, Salomonem aenigmatibus provocarent: numquid sapientior es Danielo, qui Dei gratia vicit omnes magos et hariolos, 329 et nunc in Babylone sapientissimus est? Sive ita intelligendum: Etiam si sapientior sis Daniele, qui omnium confessione sapientissimus est, et divitiarum ac potentiae magnitudine Dei te cupias potentiae coaequare: tamen capieris ab adversariis, et urbe perdita, multis confodieris vulneribus: et ultra non dices, Deus ego sum: sed doctus interitu, hominem te esse cognosces, non Deum. Sin autem voluerimus principem Tyri eamdem dicere potestatem, cui a Deo tradita est ipsa civitas, sive provincia, illud assumamus testimonium. Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 7). Traditae enim illis sunt ad regendum provinciae quasi judicibus ab Imperatore. Qui obliti honorem suum ex alterius jussione pendere, qualis nuper Heraclianus ( Al. Heradianus) in Africa fuit, erecti sunt mente tyrannica contra regem et Dominum suum: ut in toto orbe dispersi, sub nominibus idololatriae, deorum sibi nomina assumerent, et inflati superbia, in judicium diaboli inciderent et laqueum. De quo et Salvator locutus in Evangelio est: Vidi Satanam quasi fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). (Vers. 11 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientiae, et perfectus decore: in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus, operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolythus, onyx, et berillus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Tu Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti: perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae: donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum. Et levatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam in pulchritudine tua [Vulg. tuam in decore tuo], in terram projeci te: ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate 330 negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et corona decoris: in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide bono circumdatus es: sardio et topazio, et smaragdo, et carbunculo, et sapphiro, et jaspide, et argento, et auro, et ligurio, et achate, et amethysto, et chrysolitho, et berillo, et onychino, et auro replesti thesauros tuos, et horrea tua in te, a die qua conditus es, paraverunt cum Cherub uncto a Deo, et habitante in tabernaculo, dedi te in monte sancto Dei: factus es in medio lapidum ignitorum. Fuisti immaculatus in diebus tuis, a die qua creatus es: donec inventae sunt iniquitates in te, a multitudine negotiationis tuae replesti cellaria tua iniquitate, et peccasti, et vulneratus es a monte Dei, et adduxit te Cherub obumbrans de medio lapidum ignitorum: Elatum est cor tuum in decore tuo: corrupta est disciplina tua cum decore tuo. Propter multitudinem peccatorum tuorum in terram projeci te: in conspectu regum dedi te, ut dehonestareris. Propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitates negotiationis tuae contaminavi sancta tua. Et educam ignem in medio tui, hic devorabit te. Et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te, et omnes qui noverunt te in gentibus, contristabuntur super te. Perditio factus es: et non eris ultra in saeculum. Quia diximus, qui sit princeps Tyri, et quomodo corruerit per superbiam, lamentationes ejus super pristina gloria cognoscamus. Primum commonetur quid fuerit, ut doleat se perdidisse quod habuit. Tu, inquit, signaculum similitudinis; juxta illud, quod proprie de Salvatore dicit Joannes Evangelista: Hunc enim Deus signavit Pater (Joan. VI, 27). Et de hominibus: Signavit, quoniam Deus verax est (Joan. III, 33). Et in Psalmis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et in alio loco: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nec dum 331 apparuit quid futuri sumus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Unde et ad Deum dicitur: Quis similis erit tibi? (Ps. XXXIV, 10). Aliud est enim similitudo, aliud aequalitas. Unde saevissima haeresis est, quae in Christo tantum Patris similitudinem confitetur, aufert naturam. Nos autem in Filio non solum similitudinem dicimus, sed aequalitatem. Propterea enim eum persequebantur Judaei: quia non solum solvebat sabbatum, sed et aequalem se faciebat Deo (Joan. V). Ubi autem aequalitas est, ibi eadem natura unaque substantia. Hoc est illud quod de similitudine loquitur et Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio: donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19), ut recipiatis, videlicet similitudinem ejus, quam vestro vitio perdidistis. Et quia in Latinis codicibus pro signaculo, resignaculum legitur, dum κακοζήλως verbum e verbo exprimens, qui interpretatus est juxta Septuaginta translationem ἀποσφράγισμα, id est, resignaculum posuit. Unde quidam sic intelligunt, quod signaculum Dei et figuram quae velut in cera mollissima expressa sit, rex Tyri resignaverit atque perdiderit, ut pro signaculo fecerit resignaculum, nequaquam habens imaginem et similitudinem Dei, juxta quam et primus homo conditus est, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et notandum, quod imago tunc facta sit tantum, similitudo in Christi baptismate compleatur. Et consequenter ei cui dictum est: Tu signaculum similitudinis, jungitur, plenus sapientia, perfectus decore, sive, corona decoris. Ubi enim similitudo Dei est, ibi et plenitudo sapientiae, et perfectus decor, sive quasi diversis floribus ornata, atque composita corona virtutum, quam proprio studio auget diligens, dum naturae bonum nutrit industria, et negligens minuit, juxta illud quod in Proverbiis sub figura mulieris pulchrae, et male moratae dicitur: Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XI, 22). Sequitur: In deliciis paradisi Dei fuisti: pro quo in Hebraico habetur EDEN ( ) quod et Geneseos narrat historia. Eden autem vertitur in delicias. Et pulchre ad distinctionem paradisum Dei nominat; ut ostendat esse et contrarium paradisum non Dei, apud eos qui veritatem mutant mendacio (Rom. I), et paradisum 332 habere se jactant. Quo sermone demonstrat, nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit: licet Judaei hoc per τρόπον, quae appellatur ὑπερβολὴ, de Hiram rege Tyri aestiment prophetari. Cui autem dicitur: In deliciis paradisi Dei fuisti, sive factus es, quid habuerit, ostendit, quidve perdiderit. Porro quod habitationi paradisi copulatur, omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sive colligatio tua, et circumdatio, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, sive, ut in LXX, diverso ordine nominibusque aliis, duodecim lapides continentur, hoc observandum est, non omni lapide pretioso regem Tyri fuisse circumdatum, sive opertum, et ut Symmachus transtulit, vinctum atque constrictum: sed omnem lapidem quem habuit princeps Tyri, fuisse pretiosum. Alioquin multi sunt pretiosi lapides quos in praesenti loco Scriptura non nominat, chalcedonius, sardonyx, chrysoprasus, hyacinthus, crystallus quoque, et pretiosissimum margaritum. Sed et Aquila et Symmachus ac Theodotio in praesenti loco multum inter se, et LXX Interpretes non solum ordine, sed et numero discrepant atque nominibus. In Apocalypsi quoque Joannis, ubi de vivis lapidibus Jerusalem exstructa memoratur, paululum in extremis partibus ordine commutato, iidem in fundamentis ejus ponuntur lapides, ita ut portae illius crystalli lumine scribantur aedificatae (Apoc. XXI). Sed et in pectore pontificis, per quatuor ordines in Rationali (Exod. XXVIII), iidem lapides describuntur, et in humeris ejus duo lapides onychini, in quibus duodecim patriarcharum scripta sunt nomina, quos verus pontifex, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4), portat in pectore, portat in humeris, ut in duodecim lapidibus apostolorum numerum; et in duobus utriusque Testamenti sacramenta demonstret, quorum unus Joannes Evangelista recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta sapientiae, et posset dicere: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Isti sunt vivi lapides, de quibus aedificatur Ecclesia, et 333 de quibus scribit Apostolus Petrus: Si credidistis, quia suavis est Dominus: ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum honorabilem, et ipsi sicut lapides viventes, aedificamini domus spirituales in Sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas placentes Deo per Jesum Christum: quoniam dicit Scriptura (Isa. XXVIII, 16): Ecce ponam in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui credit in eo, non confundetur (I Petr. II, 3 et seqq.). Super quo et vas electionis pari voce consentit, dicens: super aedificati in fundamento apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Jesu Domino nostro, in quo omnis aedificatio constructa, crescit in templum sanctum Dei (Ephes. II, 10). Hi sunt lapides, de quibus et in alio loco legimus: Lapides sancti volvuntur super terram instar rotarum (Zach. IX, 16), paululum tangentes humum, et volubilitate sua ad coelestia festinantes. De quibus et Scriptura commemorat: Ecce ego praeparo carbunculum lapidem tuum: et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapide crystallo, et murum tuum lapidibus electis: et omnes filios tuos doctos a Deo, et in multa pace filios tuos, et in justitia aedificaberis (Isa. LIV, 11-13). Super quo quid nobis videretur, in ejusdem prophetae explanationibus diximus. De hujuscemodi lapidibus et vigesimus psalmus canit: Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultavit vehementer. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Psal. XX. 1 seqq.). Istae sunt margaritae prophetarum et apostolorum quae comparatione Christi, omnes venundantur in Evangelio (Matth. XIV), ut ematur pretiosissimum margaritum, et lapis de quo Zacharias scribit, quod septem habeat oculos, id est, septem gratias Spiritus sancti (Zach. III et IV). Lege Isaiam. Et ponitur per apostolum Paulum in fundamento Ecclesiae, super quo aedificentur aurum, argentum, et lapides pretiosi (I Cor. III): quorum colores atque naturas et efficientias singulorum, non est hujus temporis disserere; sed proprium volumen desiderant: ita ut in Ezechiel, et in Exodo, et in Apocalypsi et in Isaia, 334 sibi omnes lapides, et lapidum ordines comparati, magnam et legenti, et disserenti faciant quaestionem. Super quibus et vir sanctus Epiphanius episcopus proprium volumen mihi praesens tradidit. Et XXXVII liber Plinii Secundi, Naturalis Historiae, post multiplicem omnium rerum scientiam, de gemmis et lapidibus disputat. Ad quorum notitiam diligens à nobis mittendus est lector. Porro Symmachi interpretatio, istum principem Tyri, quasi pretiosissimum monile lapidibus scribit esse distinctum. Denique auri tympanum vocat, in quo infixi sint lapides. Unde et juxta Hebraicum sequitur: Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Pro quo posuere Septuaginta: Auro replesti thesauros tuos et apothecas tuas, ad sensum mentemque referentes, quod cogitatio ejus divinis patuerit sacramentis, et congregaverit sibi divitias spirituales, de quibus Dominus praecepit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt et furantur. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21). Iste est thesaurus absconditus, de quo et in Evangelio loquitur: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenerit, abscondit, et prae gaudio suo vadit; et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum (Ibid., 13). Apothecae autem sunt, sive horrea, de quibus in alio loco scriptum est: Benedictae apothecae tuae, et reliquiae tuae (Deut. XXVIII, 5). Post haec dicitur, juxta Hebraicum: Tu Cherub extentus et protegens, subauditur arcam Dei et propitiatorium, vel juxta Septuaginta, quod ipse cum Cherub unctus sit et creatus. Ex quo ostenditur ad hominem urbis Tyriae principem hoc pertinere non posse: sed ad sanctam quondam et praecipuam fortitudinem, quae urbis Tyriae princeps posita sit. Et posui [ Al. additur te], inquit in monte sancto Dei; haud dubium quin paradisum significet, ad quem post coelum tertium Paulus apostolus raptum esse se dicit (I Cor. XII). Cherub autem genere masculino, numero singulari: et plurali dicuntur Cherubim, qui interpretantur scientiae multitudo: super quibus requiescit, et sedet Deus, et hoc curru utitur, dicente propheta 335 ad eum: Qui sedes super Cherubim, manifestare (Ps. LXXIX, 2.). Et in alio loco: Ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum, (Ps. XVII, 11). Iste autem Cherub, sive creatus cum Cherub, extentus et protegens sacramenta, positus est in monte sancto Dei, de quo crebro diximus. Et Paulus apostolus loquitur, si quis tamen ad Hebraeos Epistolam suscipit: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et millia angelorum (Hebr. XII, 22). Vel certe mons sanctus Dei, paradisus (ut diximus) intelligendus est. Ambulavit quoque in medio ignitorum lapidum, de quibus scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Ps. CIII, 4). Et non solum Deus qui vocatur ignis consumens, fenum, ligna, stipulamque consumat (Deut. IV): sed et angeli qui vocantur igniti lapides, spirituque ferventes. Unde et Dominus: Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII). Quodque sequitur: Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae (pro quo posuere LXX: Fuisti immaculatus in diebus tuis, a die qua conditus es), donec inventa est iniquitas in te, ostendit omnem creaturam bonam a Deo conditam, et perfectam habuisse virtutem, et per hoc principem quoque Tyri fuisse immaculatum, ut deinceps macula non naturae sit, sed voluntatis. Donec inventa est iniquitas in te. Inventa a Deo, quae in thesauris pectoris tui per superbiam et abusionem potestatis quam acceperas, tenebatur inclusa. In multitudine quoque negotiationis ejus repleta sunt interiora illius, sive cellaria, iniquitate. Dum enim multa conquirit, et non est contentus scientia quam acceperat, nec potestate qui praepositus erat, replevit cellaria, et interiora pectoris sui: ut saturatus, et incrassatus calcitraret contra Creatorem suum. Manducavit enim Jacob, et saturatus est, et recalcitravit dilectus, incrassatus et impinguatus, et dilatatus, et dereliquit Deum qui fecerat eum (Deut. XXXII, 15). Et de corde procedunt cogitationes pessimae (Matth. XV, 19): propter quas dicit Deus: Peccasti, et ejeci te de monte Dei, sive vulneratus es a monte Dei, quod legentes, timere compellimur. Si enim Cherub extentus et protegens, positus in monte sancto Dei, et in medio 336 ignitorum lapidum perfectus, et immaculatus, propter multitudinem negotiationis replevit interioria sua iniquitate, et peccavit, et ejectus est de monte Dei, hoc est, de habitatione paradisi, sive vulneratus a monte Dei, qui perspicue Christus intelligitur, aut certe in monte Dei constitutus et habitans, a semetipso vulneratus est, et conscientiae compunctus malo, dum se intelligit habitatione montis indignum: quid de nobis aestimandum est? Propter quod dicitur ei: Et perdidi te, Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum: ut nequaquam inter ignitos lapides consisteres, sed perires. O ipse Cherub, sive Cherubim qui te protegebat, eduxi te de medio lapidum ignitorum: juxta illud quod et de Adam scriptum est: Ejecit Adam, et constituit eum ( Al. Cherubim) contra paradisum deliciarum (Genes. III, 24). Causasque reddit, cur eductus sit, sive projectus de medio lapidum ignitorum. Elevatum est enim cor tuum in decore tuo: dum tuum putas esse quod Dei est. Unde et apostolus, stimulum carnis et angelum Satanae accepisse se dicit, qui eum colaphizaret, ne revelationum magnitudine superbiret, et in judicium incideret diaboli (II Cor. XII). Et idcirco corrupta est, inquit, doctrina tua cum decore tuo, sive, perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: ut dum plus vis esse quam conditus es, et magis sapere quam a Deo acceperas, etiam id perderes quod habebas, et pro pulchritudine atque doctrina, deformitas te et stultitia possideret: unde in terram projectus es, qui ante habitabas in monte Dei. De quo et Isaias scribit: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12)? Et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X). Quod et Jeremias loquitur ad Jerusalem. Quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion: projecit de coelo in terram gloriam Israel (Thren. II, 1)? Projectus es autem in conspectu omnium regum, ut tuo terrerentur exemplo, vel bonorum regum, quorum cor in manu Dei est (Prov. XXI), vel malorum, quorum regna ostendit diabolus Salvatori (Matth. IV): qui occurrerunt regi Babylonio, dicentes: Et tu captus es sicut nos, atque inter nos reputatus es. Quamobrem et polluit sanctificationem 337 suam quam habuerat, quando habitabat in monte, et conversabatur in medio ignitorum lapidum. Sequitur: Producam ignem in medio tui qui devoret te. Istum ignem in Tyri regis corde succenderat ille cujus ignita sunt jacula, et de quo scriptum est: Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee). De quo igne loquitur et Isaias: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isai. L), ut foras egrediens, devoret possidentem, juxta illud quod in eodem Isaia scriptum est: Devoravit sicut fenum materiam (Isai. V). In die illa exstinguentur montes, et colles, et saltus, et devorabit ab anima usque ad carnes. Hunc ignem qui alienus appellatur, Nadab et Abiu ad altare Domini obtulerant, et idcirco divino igne consumpti sunt (Levit. X). Unde et Moyses ait: Hoc est verbum quod dixit Dominus: In his, qui appropinquant mihi sanctificabor. Sanctificatio autem Dei est poena peccantium. Post haec dicitur: Et dabo te in cinerem, ut omnia quae superaedificasti, malae conscientiae tuae ignis absumat. Qui cum debueras requiescere in sabbato, et nequaquam opus facere servile, ligna in sabbato collegisti: ut haberet quod in pectore tuo devoraret incendium. Perdet quoque omnia mala opera, convertens in cinerem, ut ignis noxius penitus exstinguatur, ut omnes conspiciant et obstupescant perisse regem Tyrium, et nihili factum esse, non in multis saeculis, sed in uno, vel certe in perpetuum, ut impleatur illud quod scriptum est: Non parcam tibi, et non miserebor. Solent Hebraei inter caeteras fabulas suas et genealogias atque interminabiles quaestiones, haec contra Hiram regem Tyri dicta intelligere, cum a Salomone usque ad Ezechielem anni sint plurimi, quos eo tempore homines non vixisse perspicuum est: et sic pronuntiare, quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: Numquid tu es signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, et perfectus decore: tu cunctis ornatus lapidibus, tu Cherub, vel creatus cum Cherub: cum econtrario peccaveris, et in cinerem dissolvendus sis? Adduntque fabulae suae miraculum, ut 338 contra Scripturam, immo sine Scripturae auctoritate, dicant, Hiram mille vixisse annis. Verum haec quam violenta sit interpretatio, absque nostro judicio prudens lector intelligit. (Vers. 20 seq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive obfirma) faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in te (sive in medio tui): et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea (sive in te) judicia, et sanctificatus fuero in te (sive in ea). Et immittam in eam (sive in te) pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus (sive tuis): et corruent interfecti (sive vulnerati) in medio ejus in gladio (sive in gladiis) per circuitum, et scient quia ego Dominus. Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis (sive qui fecerint contumeliam): et scient quia ego Dominus Deus: Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel, de populis (sive de gentibus), in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus. Et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob, et habitabunt in ea securi (sive in spe): et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter (sive in spe) cum fecero judicia in omnibus qui adversantur [Vulg. addit eis] per circuitum (sive fecerint eis contumeliam): et scient quia ego Dominus Deus eorum. Quodque sequitur juxta LXX: Et tu Deus patrum eorum, in Hebraico non habetur. Consequenter autem post Tyrum, sermo fit ad Sidonem; unius enim utraque urbs provinciae est. Et in Evangelio Tyrus et Sidon pariter nominantur: Si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt [Al. fuerunt] in te (Matth. XI, 21). Unde et Chananaea, cujus filia a daemonio vexabatur quia egressa est de finibus Tyri et Sidonis, quod postulaverat, impetravit (Ibid., 15). Praedicit autem sermo divinus quod a Babyloniis, et ipsa capienda sit, et malorum cognoscat pondere, quod ipse sit Dominus: cum judicaverit eam, et sanctificatus fuerit in illa, et fame eam ac pestilentia, gladioque consumpserit: ita ut corruat in plateis illius, et nequaquam ultra sit in offendiculum populo Dei, 339 nec eos frequenter impugnet. Cum autem hoc factum fuerit, revertatur populus Israel, quos in diversas disperserat nationes, in terram suam, et sanctificetur in eis, nequaquam ut in Sidone in malam partem, sed in bonam, cum eis misertus fuerit, et habitaverint in terra, quam dedit patri eorum Jacob, et habitaverint securi, et in Domino confidentes, et aedificaverint domos, et plantaverint vineas, cum sua promissa compleverit: et tunc cognoscant quod ipse sit Dominus, cujus promissa firmissima sunt. Quod multi ad tempus referunt Zorobabel, Ezrae, et Neemiae, quando reversus est populus Israel, et habitavit in terra Judaea. Alii vero in ultimo tempore et in mille annis sperant esse complendum. Porro secundum intelligentiam spiritualem, hic nobis sensus videtur. Sidoni interpretantur venatores, de quibus et in Psalmis scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Et in Proverbiis: Oculus meretricis laqueus est peccatoris (Prov. XXIII, 27). Sunt autem et in bonam partem his contrarii venatores, de quibus scribit et Jeremias: Ecce ego mittam piscatores et venatores, qui venentur vos de omni colle et monte (Jerem. XVI, 16): quos et Dominus mittit ad piscandum, et facit eos de piscatoribus piscium, piscatores hominum (Matth. IV). Unde et viculus Petri et Andreae hoc appellatur vocabulo: Bethsaida enim in lingua nostra interpretatur, domus venatorum. Adversum hos igitur pessimos venatores, Dei sermo dirigitur, et imperatur prophetae, ut ponat, sive obfirmet faciem suam contra Sidonem, et nequaquam fluctuet omni vento doctrinae: sed in veritate consistent, interficiat suos venatores. Quae sunt ergo quae Sidoni Dominus comminatur? Ecce ego ad te ipse veniam, et glorificabor in te, cum te interfecero, et scient omnes qui vixerint, quod ego sum Dominus, cum tibi reddidero quae mereris: mittamque pestilentiam, et sanguinem in plateas tuas. Recteque plateae dicuntur Sidonis: Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII). Et corruent interfecti qui male steterant, gladio per circuitum: illo gladio quem venit Dominus mittere super terram, ut male juncta dissociet, et sciant qui remanserint, quod ipse sit Dominus. Cumque 340 illi cessaverint, nequaquam ultra erit offendiculum amaritudinis, et spina doloris compungens et vulnerans populum Dei. Omnia autem haec dicuntur contra adversarias potestates, quod in extremo tempore deleantur, et sit aeterna securitas, quando congregaverit Dominus domum Israel, eos qui sensu cernunt Deum: et sanctificatus fuerit in eis, et complebitur illud quod scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Et habitaverint in terra sua, de qua et alibi legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XVI, 13). Quam dederat Jacob, qui priorem supplantaverat fratrem, et primitiva ejus meruerat accipere. Et habitabunt in ea securi, sive in spe, et aedificabunt domos, plantabuntque vineas, et habitabunt secundo in spe, juxta illud quod legitur in Isaia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, et spem super spem (Isa. LX). Aedificabunt autem domos, quas et in Evangelio aedificat, qui non super arenam, sed super petram fundamenta constituit (Matth. VII). De quibus scriptum est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1). Et in Exodo, juxta Septuaginta: Quia timebant obstetrices Dominum, fecerunt sibi domos (Exod. I, 21), et multa hujusmodi. Cum autem fecerit Dominus judicium contra eos qui adversantur, sive contumeliis afficiunt Israel in circuitu: tunc omnis creatura cognoscet quod ipse sit Dominus, cujus vera judicia sunt, et justificata in semetipsis. (CAP. XXIX) (Cap. XXIX.--Vers. 1, 2.) In anno decimo (sive juxta LXX, duodecimo), in decimo mense (sive, juxta Hebraicum, duodecimo), in prima (sive una) mensis die, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive ob firma faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa loqueris, et dices: Haec dicit Dominus Deus. Post Sidonem, quae et ipsa in Phoenicis littore constituta est, sermo fit ad prophetam decimo anno captivitatis regis Joacim, et duodecimo mense, et una die mensis, ut ponat faciem suam, sive obfirmet contra Pharaonem regem Aegypti, et loquatur de eo, et de universa Aegypto, sive ad omnem Aegyptum: ex alia enim parte Judaeae in eodem littore constituta Aegypti provincia est, 341 et quae illi ventura sint, prophetet. Sin autem oportet de numeris aliquid dicere, quem locum habeat inter decem dies una: unde et in principio Geneseos non est dictum: Factum est vespere et mane dies prima, sed una (Gen. I), ut eamdem diem revolvi semper doceat: eumdem ordinem inter decem decadas, hoc est, centenarium numerum decimus numerus possidebit, quod ad victimam agnus assumitur, ut immoletur die quartadecima, atque hoc modo usque ad mille et decem millia, et centum millia, et ultra per decadas suas numerorum ordo procedit. Post decimum autem annum, mensis duodecimus ponitur, ut perfectus duodecim apostolorum ac prophetarum (qui in uno volumine continentur) numerus demonstretur. Porro juxta LXX, decimus mensis qui Hebraice appellatur TEBETH ( ), et apud Aegyptios τυβὶ, apud Romanos Januarius dicitur, eo quod apud illos anni sit janua: omni calore sublato, hiberni frigoris continet principatum. Hoc de numeris dixisse sufficiat. Caeterum illud vel maxime requirendum est, utrum ipse sit Pharao qui in Exodo, et Isaia, et Jeremia, et Ezechiel, multisque aliis in locis, et in Cantico Canticorum nominatur: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te proxima mea (Cant. I): an alius atque alius? Videturque mihi non esse unus, sed apud Aegyptios hoc vocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud Romanos, caesares et augusti reges eorum appellantur a primo Caio Caesare, et secundo adoptivo ejus Octaviano, qui postea Augustus est nominatus: et apud Syros, Antiochi, apud Persas, Arsacidae, apud Philisthiim, Abimelech, et post Alexandrum in Aegypto Ptolemaei usque ad Cleopatram, qua victa apud Actium, Aegyptus Romana est facta provincia. Ergo in praesentiarum adversum unumquemlibet regem Aegypti sermo fit Domini, qui interpretatur διασκεδαστὴς, interfector videlicet et lacerator, et gladio cuncta concidens et dividens. Quod juxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem, cui subjecta est Aegyptus. Nunquam enim homo auderet dicere: mea sunt 342 flumina, et ego feci illa, nec draco appellaretur magnus, et sedens in medio fluminum suorum; Aegyptus autem Hebraice appellatur MESRAIM ( ), et in linguam nostram vertitur ἐχθλίβουσα, coangustans videlicet et tribulans eos, qui sibi subditi sunt: et non dimittens oculos ad coelum levare; sed juxta Evangelium et exemplum mulieris illius, quam decem et octo annis diabolus incurvaverat, semper ad terrena demergens (Luc. XIII). Videamus igitur quae sit comminatio contra Pharaonem et omnem Aegyptum. (Vers. 3 seq.) Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas (sive sedes) in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum (sive eos). Et ponam frenum (sive laqueum) in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis (sive pennis) tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum: et universi pisces tui, squamis tuis adhaerebunt. Et projiciam (sive deponam ) te velociter (sive in desertum): et omnes pisces fluminis tui, super faciem terrae (sive campi tui) cades. Nec colligeris, neque congregaberis; bestiis terrae et volatilibus coeli dedi te ad devorandum. Et scient omnes habitatores Aegypti, quia ego sum Dominus: pro eo quod factus es (sive fuisti) baculus (sive virga arundinea) domui Israel, quando apprehenderunt (sive apprehendit) te manu sua [Vulg. tacet sua], et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum, et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti (sive confregisti) omnes renes eorum. Studio brevitatis editionem utramque miscemus, ubi non multum inter se discrepant. Alioquin ubi magna diversitas est, utramque proponimus. Dicit autem contra Pharaonem principem Aegypti, et sub figura ejus ad magnam loquitur potestatem, cui Aegyptus tradita est ad regendum, et nihilominus superbit contra Creatorem suum, sibi dominationem terrae vendicans, et se colendam Aegyptiis gentibus tradens. Loquiturque juxta situm provinciae, quasi ad regem, quod in Nili inundatione confidat, et pluvias de coelo non magnopere desideret, auctoremque sui seipsum putet, vel fluvios, hoc est, διωρυχὰς, et rivos Nili a se factos jactitet. 343 Non, inquit, Angelum mittam, sed, o draco magne, qui cubas et resides in medio fluminum tuorum, ipse ad te veniam puniendum. Ausus es enim dicere: Meus est Nilus fluvius, et ego mei conditor sum: vel, ipse feci flumen, quo omnis Aegyptus irrigatur. Cumque venero, ponam frenum in maxillis tuis: sive constringam laqueis os tuum, quo magnifice loquebaris, et omnes socios ac duces tuos, quos pisces vocat, adhaerere faciam pennis, vel squamis tuis, ut extractus e flumine, projiciaris, sive deponaris. Nimium enim te extuleras in deserto. Et cades super faciem campi, vel terrae tuae, eo quod Aegyptus campestris provincia sit. Nec colligetur cadaver tuum, nec congregaberis, id est, nequaquam sepelieris, sed bestiis et volatilibus coeli dabo te devorandum, ut cum haec viderint in te mea judicia perpetrata habitatores Aegypti, cognoscant quod ipse sim Dominus. Haec autem tibi evenient, quoniam populum meum Israel tuo auxilio decepisti, ut nequaquam in Deo creatore suo, sed in te confiderent. Fuisti eis baculus arundineus juxta Isaiam (Isai. XXX), vel virga vacua, et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere praesidium, ita ut incumbentibus illis frangereris, et lacerares humerum, et manum qua tenebaris, et dum in te securi sunt, comminuerentur omnes lumbi eorum cadentium in terram, et pro auxilio accipientium vulnera. Haec autem per metaphoram dicuntur quasi ad regem Aegypti, eo quod et ipsa provincia nequaquam adversaria fuerit Israeli, sed dum magna promittit, a Dei eos auxilio separaret. Draconem autem juxta anagogen, contrariam potestatem saepe legimus. Unde et Pharao dicitur διασκεδαστὴς, quod a Deo separet atque sejungat, et Aegyptus, id est, MESRAIM ( ), in tribulantes et affligentes vertitur, eos videlicet quos sibi potuerit subjugare. Iste draco est praevaricator, de quo Job plenissime loquitur (Job. XL, 41). Et in Psalmis scriptum est: Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14). Et draco magnus ad comparationem minorum draconum dicitur, de quibus canitur in psalmo: Tu confregisti capita draconum in aquis (Ibid.). Et in alio loco: 344 Hoc mare magnum et spatiosum manibus. Illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Ibid., CIII, 25 seqq.). De quo et in alio loco dicitur: Ipse est rex omnium qui in aquis sunt, et principium figurationis Domini, qui factus est, ut illuderetur ab Angelis ejus (Job. XLI, 24, sec. LXX). Sedet autem, sive cubat, in medio fluminum suorum, non unius fluminis, sed multorum, quae in diversis haeresibus accipimus, per quas fluxit in Aegyptum saeculi istius, et irrigavit animas seductorum, non pluviis de coelo venientibus, sed de terra aquis turbidis, quas bibere non prohibet Jeremias dicens: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. XI, 18)? Pro quo in Hebraico SIOR ( ) scriptum est, quod verbum in aquas turbidas transfertur atque coenosas. Ut autem intelligamus quae sint Aegyptii draconis flumina, ex contrariis scire poterimus. Dominus loquitur de fluminibus suis: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37). Et ad Samaritanam: Qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum: sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Ib. IV, 13, 14). Ista sunt flumina de coelo venientia, de quibus David canit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4): haud dubium quin Ecclesiam significet. Consideremus ergo, quae draconis poena, quodve supplicium sit. Sequitur: Et ponam frenum, vel laqueum in maxillis tuis. Cui simile est illud Job: Adduces autem draconem in hamo, et pones capistrum circa nares ejus. Confidit quod introeat Jordanis in os ejus: in oculo suo suscipiet illum. Perforabit autem nares ejus armilla, et labia illius (Job. XL, 19). Ponit autem Dominus in maxillis draconis istius frenum, et perforat labia ejus atque constringit armillae circulo, quando per Ecclesiasticos viros, qui in Scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei silentium, et universa perversitatis dogmata dissolvuntur. Agglutinatque pisces fluminum ejus pennis ipsius, vel squamis, quibus haeretici per superbiam ad alta festinant, ut et ipsi vincti cum dracone, unum cum eo corpus efficiant, et copulentur ei vel in erroris consortio, vel in poenae similitudine: quomodo qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Neque vero unum 345 habet flumen draco Aegyptius, sed multa flumina, quibus irrigat Aegyptum humilem atque dejectam nihil in se habentem montium: nec aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, sed turbidas et coenosas (Isa. VIII). Unde et extrahit eum Dominus de medio fluminum suorum, ut nequaquam eis incubet, nec sedeat in eis: et omnes pisces squamis illius adhaereant, pro qualitate vitiorum per totum corpus draconis, vel capiti, vel ventri, vel caudae, et extremis partibus adhaerentes: ut extracto dracone, pisces quoque, qui adhaerent ei, pariter extrahantur. Et: Projiciam te, inquit, in desertum, ut nequaquam reperias quos decipias. Vel certe deponam te de culmine superbiae tuae, et deponam velociter, juxta illud Apostoli: Deus autem pacis conterat Salanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20); ut dracone contrito atque deposito, pisces quoque fluminis illius deponantur, et cadat auctor criminum, qui prius stare se arbitrabatur, et in toto orbe discurrere. Cadat autem super faciem terrae suae, ad quam de coelo praecipitatus est, ut nequaquam ultra in haereticorum Ecclesiis colligatur, neque congregetur, sive sepeliatur in his qui crediderint ei, cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad devorandum bestiis terrae, et volatilibus coeli. Bestiis, de quibus scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19). Et volatilibus coeli, quae juxta viam sementem comedunt, et a Salvatore interpretantur esse diaboli (Matth. XIII). Non solum enim princeps malitiae, sed et discipuli ejus, diaboli nominantur, juxta illud quod de Juda dicitur: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus de vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Coeli autem vocantur volatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut postquam draco cum piscibus suis depositus fuerit atque projectus, et traditus ad devorandum bestiis terrae, quae nihil in se habent mansuetudinis, et his qui circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. IV), tunc intelligant omnes habitatores istius saeculi, quod ipse sit Dominus. Omnis autem causa poenarum est, quod frustra domui Israel promisit auxilium, et fuit ei virga, vel baculus arundineus, vacuus et inanis, nihilque in se habens plenitudinis, quia non poterat dicere: Nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16); cum Scriptura praeceperit: 346 Non apparebis in conspectu Domini Dei tui vacuus, aut inanis (Exod. XXIII, 15). Quod autem non debeamus ab Aegypto auxilium postulare, et alibi Scriptura testatur: Vae eis qui descendunt in Aegyptum ad auxilium (Isa. XXXI, 1). De istiusmodi baculo arundineo et Rabsaces frustra exprobrat Ezechiae regi Judae dicens: Ecce confidis in virga arundinea atque confracta ista, super Aegypto: cui: qui innixus fuerit, ingreditur in manum ejus. Sic est Pharao rex Aegypti omnibus [Al. et omnes] qui confidunt in eo (Isa. XXXVI, 6). Et ille quidem de justo rege mentiebatur ista commemorans, qui interpretatur multus poculo. Inebriatus enim erat de aureo calice Babylonis, et idcirco quae sua erant, ingerebat populo Dominum confitenti. Hic vero exprobratur Pharaoni, quod fueruit domui Israel, virga, sive baculus arundineus, vanum eis et fragile et cito comminuendum auxilium repromittens. Ut autem scire valeamus, qui sit baculus arundineus, super quo domus Israel confidere non debeat, ex contrario baculo et virga Domini intelligere poterimus, de qua ad Dominum dicitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Hanc virgam habuit et Aaron, quae dracones Aegyptios devoravit, et quando percussit aggeres Nili, et Cyniphes in tota Aegypto generatae sunt (Exod. VII, VIII). Moyses quoque, juxta LXX, extendit hanc virgam, et levavit in coelum, et Dominus induxit ventum austrum super terram toto illo die et tota nocte, et mane levavit ventus, et adduxit locustas super omnem terram Aegypti. De hac puto virga scribi et in Numerorum libro, quod floruerit, et nuces sive amygdalas germinarit (Num. XVII). Hanc habebat et Apostolus cum dicebat: Quid vultis, in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Et qui Pascha celebrabant, baculos tenebant manibus, sine quibus imbecillitatem humani corporis sustentantibus, carnes agni comedere non poterant. Haec est virga de radice Jesse, super quam septem spiritus requieverunt. Sed non talis Pharao, nec baculus Aegypti et virga arundinea quae decipit apprehendentes se, et lacerat humeros eorum, id est, fortitudinem. Et quicumque super eam fuerit innixus, dissolvuntur lumbi ejus et stare non potest: nec accinctus renibus Pascha celebrare. Quod his congruit, quorum scrutatur corda et renes Deus. (Vers. 8 seqq.) 347 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. Et erit terra Aegypti in desertum (sive perditio) et solitudo: et scient quia ego sum Dominus: eo quod dixerit (sive dixeris) fluvius meus est, et ego feci eum (sive fluvii mei sunt, et ego feci illos). Idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua: daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam (sive disperditam) a turre Syenes (sive a Magdalo et Syene) usque ad terminum Aethiopiae. Non transibit per eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis. Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum erunt [Vulg. et erunt] desolatae quadraginta annis. Et dispergam (sive disseminabo) Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum, congregabo Aegyptum (sive Aegyptios) de populis (vel gentibus) in quibus dispersi fuerant. Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae (sive in terra de qua assumpti sunt). Et erunt ibi in regnum (sive principatum) humile, inter regna caetera erit humillima [Al. humillimum]. Et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus (sive ne plures sint inter gentes). Neque erunt ultra domui Israel in confidentia (sive in spe) docentes iniquitatem, ut fugiant, et sequantur eos (sive reducant eos in memoriam iniquitatis ut sequantur illos) et scient quia ego sum Dominus Deus. Junge prioribus quae sequuntur. Quia fuisti baculus arundineus domui Israel, et non solum confractus es in manu ejus, sed juxta Isaiam (Isa. XXXVI), perforasti manum ejus, et nunc lacerasti humerum, et ipse comminutus es, et innitentium super te dissolvisti lumbos: idcirco ego inducam super te hostium gladium, et cum hominibus jumenta vastabo, et redigetur terra Aegypti in solitudines, et secundo scient Aegyptii quod ego sum Dominus. Nec hoc ero fine contentus; sed quia in tantam prorupit blasphemiam, ut suos esse diceret fluvios, et omnem abundantiam Aegypti: ideo et ipsum auferam 348 qui se dixerat Creatorem, et flumina quae a se creata jactaverat, et redigam terram Aegypti in longissimam solitudinem, et gladio dissipatam, a turre Syene usque ad terminos Aethiopiae. Pro turre quae Hebraice MAGDAL ( ) dicitur, LXX loci nomen posuerunt, ut Μαγδαλὸν scriberent. Turris autem Syene usque hodie permanet, castrum ditioni Romanae subditum, ubi sunt Nili cataractae, et usque ad quem locum de nostro mari Nisus navigabilis est. Totam igitur Aegyptum dicit esse depopulandam usque ad terminos Aethiopiae, quibus extrema Aegypti regio jungitur, ita ut pes hominis in Aegypto non pertranseat, nec jumenta reperiantur in ea, et non habitetur per quadraginta annos. Parcitur enim Aegyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. Tyrus sabbatizavit sabbata sua per annos septuaginta, et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Judaeae, templique subversio, usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quod autem dicit: Dabo terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, Palaestinos significat, Idumaeos et Moabitas, omnesque alias regiones, adversum quas supra Prophetae vaticinium est. Tunc disperget, sive disseminabit Aegyptios in nationes, et ventilabit eos in terras. Et quia clemens et miserator est Dominus, patiens, et multarum miserationum, post quadraginta annos Aegypti restitutio est, et reducetur in antiquum solum universa captivitas, et collocabitur in urbe metropoli, quae appellatur Phatures, ubi orta est, et unde profecta est: ita dumtaxat ut pro utilitate sua amittat antiquam superbiam, et sit in regnum humile, immo humillima omnium nationum: ut non elevetur ultra gentes, nec in eas habeat imperium; sed redacta in paucitatem, nequaquam decipiat domum Israel sui confidentia, nec doceat eos iniquitatem; sive redigat eos in memoriam iniquitatis, quod deserto Dei auxilio, Aegypti quaesierunt adminiculum. Et haec omnia fient, ut tertio cognoscant 349 Aegyptii, quod ipse sit Dominus. Haec brevi sermone perstrinximus, historiae fundamenta jacientes. Nunc allegoriae nubilum disserendum est, et eadem brevitate vitare conabimur et hujus explanationis longitudinem. Ad draconem sermo est, qui dixerat: Mea sunt flumina, et ego feci ea (Supra, eod.): quod inducat super eum ipse Dominus gladium, de quo in Isaia scriptum est: Inebriatus est gladius meus in coelo: nunc descendet in terram, ut perdat ex ea hominem et jumentum (Isa. XXXIV, 5), quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicitatis: et perdat, non absolute, sed draconi, ut draconi pereant, et vivant Deo, et fiat Aegypti terra perditio, secundum superiorem sensum, quod [ Al. quo, aut quid] draconi pereat, et post perditionem redigatur in solitudinem, pessimum hospitem habere desistens. Et tunc cognoscent homines et jumenta, et terra disperdita quod ipse sit Dominus: illo sensu quo in septuagesimo septimo Psalmo scriptum est: Cum interficeret illos, tunc quaerebant eum (Ps. LXXVII, 34). Omnis enim qui quaerit, inveniet. Dei quidem misericordiae est, ut mundi hujus pereat abundantia, et Aegypti fluenta siccentur, immo terra eorum sit in solitudines, et sententia Domini dissipetur a turre Syene, quae interpretatur gyrus: ut nihil in se recti habeat, usque ad terram Aethiopum, qui humiles appellantur: ut videlicet omnis superbia quae se contra Dei scientiam erexerat, destruatur, et humilietur in salutem suam. Nec pes hominis, hoc est, rationale quippiam transeat per Aegyptum, neque pes jumenti gradiatur in ea: ut simplices quosque non teneat, quos dimissis hominibus, Pharao in Aegypto tenere cupiebat, Moyse contradicente, et volente jumenta quoque de Aegypti captivitate liberari. Et non, inquit, habitabitur quadraginta annis, qui numerus semper afflictionis et poenae est. Unde et Moyses, et Elias, et ipse Salvator, quadraginta diebus jejunaverunt et noctibus, et per quadraginta annos populus erat in solitudine, ut postea circumcisus in Galgalis, opprobrio et ignominia Aegypti liberaretur (Exod. XXXIV; III Reg. IX; Matth. IV; Num. XIV). In cujus numeri sacramento, et hic idem propheta pro tribu Juda quadraginta diebus dormit in dextro latere, et quadringintis annis populus serviturus in Aegypto nuntiatur (Gen. VII): qui faciunt quadraginta 350 decadas, sive quatuor ἑκατοντάδας. Pluviae quoque diluvii quadraginta diebus inferunt orbi naufragium. Justum enim erat, ut qui per quatuor elementa mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum ea diligit et fovet, Deum offendat, in ipso numero puniretur: et Israel qui peccaverat in sabbatum, septem decadarum, hoc est, septuaginta annorum supplicium sustineret. Daturque terra Aegypti deserta, et civitates ejus in medio terrarum et urbium subversarum, quae non sunt exstructae de lapidibus, sed latere et paleis, ut dispergatur Aegyptus quae male sibi fuerat copulata, et ventiletur in terras, quo scilicet frumentum a paleis separetur, et quadraginta annorum fine completo, sit restitutio Aegypti, et reducatur captivitas ejus, et collocetur in terra Phatures, quae interpretatur panis conculcatus; ubi panis ille qui dixerat: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 5), pravitate haeretica conculcatus est: ut cum venerint ad Ecclesiam, habitent in pane conculcato, et nequaquam eleventur in superbiam, sed sint in regnum humile. Et ut etiam cum restituti fuerint in pristinum statum, se per humilitatem dejiciant, quod in Aegypto vixerint, et latericias exstruxerint civitates, et inter multa regna Ecclesiae sint humiles, et sciant in quem peccaverint, et ultra non elevetur Aegyptus super Ecclesias in toto orbe divisas, sed redigatur in paucitatem, et pauci in ea remaneant inter gentes, juxta illud quod scriptum est: Da illis, Domine. Quid dabis illis? Da illis vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee IX, 4): ut nequaquam gaudeant et extollant se in multitudinem deceptorum, sed redigantur in paucos: Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Et ultra non decipiant domum Israel, id est, Ecclesiam; nec vanam eis spem confidentiamque repromittant, docentes iniquitatem, ut fugiant Ecclesiasticam disciplinam, et sequantur Aegyptias voluptates. Haec autem fient, ut tertio cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus. Quod mihi propterea videtur dici, ut cognitio prima Aegyptiorum in carne sit, secunda in anima, tertia in spiritu. Primo, super terram, secundo, mundi hujus couversatione finita, tertio, post resurrectionem. (Vers. 17 seq.) 351 Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, et una die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus super Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversum eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et auferet [Vulg. accipiet] multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus, et erit in mercedem exercitui illius et operi, pro quo servivit mihi adversum eam: dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverunt [Vulg. laboraverit] mihi, ait Dominus Deus. In die illo pullulabit cornu domus Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient, quia ego Dominus. Quaeritur quomodo post decimum annum superioris sermonis, statim vicesimus et septimus ponatur annus, et in consequentibus decimus duodecimusque, et in extrema descriptione templi, vicesimus quintus. Sed facilis solutio est. Quia enim de Aegypto et superior, et haec quae nunc dicitur, prophetia contexitur, licet diversis sit facta temporibus: tamen quia de una provincia prophetatur, junctae sibi sunt. Quod et in Jeremia crebro legimus, ut praepostero ordine tempora describantur. Prius enim Sedeciae in quibusdam gesta referuntur, et postea Joachim qui ante eum fuit. In Psalmis autem quia carmen est lyricum, historiae ordo non quaeritur. Dicamus ergo prius juxta litteram. Nabuchodonosor cum oppugnaret Tyrum, et arietes, machinas, vineasque eo quod cincta esset mari, muris non posset adjungere, infinitam exercitus multitudinem jussit saxa et aggeres comportare, et expleto medio mari, immo freto angustissimo, vicinum littus insulae fecit continuum [Al. contiguum ]. Quod cum viderent Tyrii jam jamque perfectum, et percussione arietum, murorum fundamenta quaterentur, quidquid pretiosum in auro, argento, vestibusque, et varia supellectili nobilitas habuit, impositum navibus, ad insulas 352 asportavit: ita ut capta urbe, nihil dignum labore suo inveniret Nabuchodonosor. Et quia Dei in hac parte obedierat voluntati, post aliquot annos captivitatis Tyriae, datur ei Aegyptus; multoque saevior Tyrus Aegypto. Illa enim oppugnabat Jerusalem; haec vanum pollicebatur auxilium. Aliud est enim spe imbecillitatem decipere: aliud adversum populum Dei dimicare. Hoc est ergo quod dicit Nabuchodonosor rex Babylonis, in oppugnatione Tyri suum mihi servire fecit exercitum, ut implerem voluntatem meam: Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, gestantium cophinos terrae, et lapides quibus raduntur humeri, et decalvatur caput; et tamen nec ipse, nec exercitus ejus aliquid dignum invenit in Tyro. Et cum in hoc mihi servierit, et meam contra Tyrum impleverit voluntatem, idcirco dabo ei terram Aegypti. Quod quidam dicunt sub Nabuchodonosor esse completum: alii sub Cambyse filio Cyri, qui Aegyptum usque ad Aethiopiam vastavit, ita ut Apim interficeret, et omnia illorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam casu equi, et proprio pugione confossum. Plenissime hanc historiam narrat Herodotus: ubi et omnis Aegyptus per pagos et castella et vicos describitur, et Nili origo gentisque illius populi, et mensura terrae per circuitum usque ad desertum Aethiopiae et littora Magni maris, Libiaeque et Arabiae confinia demonstrantur. Causa autem irae Domini contra Aegyptum, illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in Deum, et illum ad iracundiam provocaret. In illo, inquit, die quo Aegyptus capta fuerit, pullulabit cornu domus Israel: haud dubium quin regium genus significet. Quod quidam [ Al. quidem] ad Zorobabel filium Salathiel, qui per Jechoniam de David stirpe generatus est, alii ad ultimum tempus referunt, quando putat et Eliam esse venturum. Nos autem cornu Domini super [ Al. pro] Christo intelligentes, praesentem carpimus historiam. Cumque, ait, o Propheta, hoc prius fuerit expletum, 353 tunc aperietur os tuum, et vaticinium tuum nequaquam dubia promissione pendebit, sed cernetur opere perpetratum: ut sciant omnes qui audierint, me esse Dominum, cujus dixisse, fecisse est. Haec secundum litteram, immo juxta veritatem dicta sint prophetiae. Caeterum ex eo quod Nabuchodonosor mercedem accepit boni operis, intelligimus etiam ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei judicio praeteriri. Unde et per Jeremiam Nabuchodonosor columba Dei appellatur, eo quod adversum populum peccatorem Dei servierit voluntati. Et adducam, inquit, servum meum Nabuchodonosor (Jerem. XXV). Ex quo perspicuum est condemnari nos comparatione gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus. De quo plenissime ad Romanos Paulus apostolus disputat. Ac ne aliquid praeterire videamur secundum intelligentiam spiritualem, quaerimus ubi hunc numerum, hoc est, vicesimum septimum legerimus. In Geneseos libro Scriptura testatur (Genes. VII), sexcentesimo anno vitae Noe, secundo mense, vicesima septima die mensis secundi, super faciem terrae aquas inductas esse diluvii, et postea septimo mense ejusdem anni, qui vicinus est sabbato, et vicesima septima die ejusdem mensis septimi, aquas cessasse diluvii, et sedisse arcam Noe super montes Ararat, qui interpretantur Armeniae. Ex quo intelligimus, medium esse numerum et ad utrumque posse conferri, quando in hoc et ira Dei incipit a diluvio, et clementia ejus septimo mense in eodem dierum numero demonstratur. Et quia apud Hebraeos mensis, qui apud nos Kalendis et Nonis Idibusque devolvitur, secundum lunae cursum supputatur: unde et Graeco vocabulo μήνη, id est, luna, a mense nomen accepit, hoc dictum est in vicesimo septimo lunae die parum quid luminis remansisse, ne penitus ira ejus absque misericordia sit. Quando autem totus lunae orbis impletur, tunc et pascha celebratur, et omnes maximae solemnitates. Quod strictim posuimus, ut sciamus in hoc numero, et bona et mala pariter contineri. Bona Nabuchodonosor, cujus labori merces redditur; mala 354 Aegyptiis, quorum vastitas nuntiatur. (CAP. XXX) (Cap. XXX.--Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis, tempus gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. Aethiopia et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus, a turre Syenes [Al. Soenes] gladio cadent in ea, ait Dominus exercituum. Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt. Et scient quoniam ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. Haec dicit Dominus Deus: Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis: ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram. Et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis. Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manu pessimorum, et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum: ego Dominus locutus sum. Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis, et dux in terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. Et disperdam terram Phatures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria, et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae, et dabo ignem in Aegypto. Quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae. Juvenes Heliopoleos et Bubasti [Al. Bugasti] gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus: 355 ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur. Et faciam judicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, vaticinare, et dic: Haec dicit Adonai Dominus: O o dies: quoniam juxta est dies, et juxta via Domini: dies nubis, finis gentium erit. Et veniet gladius super Aegyptios, et erit conturbatio in Aethiopia. Et cadent vulnerati in Aegypto, et auferent multitudinem ejus, et concidentur fundamenta illius. Persae, et Cretenses, et Lydi, et Libyes et omnes commixti, et de filiis Testamenti mei gladio cadent. Haec dicit Adonai Dominus. Et concident sustentacula Aegypti, et descendent contumelia fortitudinis ejus a Magdalo usque ad Syenem gladio cadent in ea dicit Adonai Dominus. Et desolabitur in medio regionum desolatarum, et civitates ejus in medio urbium desertarum erunt, et scient quoniam ego sum Dominus, quando dedero ignem super Aegyptum, et contriti fuerint omnes qui auxiliantur ei. In die illa egredientur nuntii a facie mea, festinantes disperdere Aethiopiae spem, et erit conturbatio in eis in die Aegypti, quia ecce veniet. Haec dicit Dominus Deus. Et disperdam multitudinem Aegyptiorum per manum Nabuchodonosor regis Babylonis ipsius, et populi ejus cum eo, pestilentes qui de gentibus missi sunt ad perdendam terram. Et evaginabunt omnes gladios suos super Aegyptum, et replebitur terra vulneratorum. Et dabo fluvios eorum desertos, et tradam terram in manu pessimorum, et disperdam terram, et plenitudinem ejus in manibus alienigenarum: ego Dominus locutus sum. Quia haec dicit Dominus Deus: Et perdam abominationes, et deficere faciam optimates de Memphis, et principes de terra Aegypti, et non erunt ultra. Et dabo terrorem in terra Aegypti, et disperdam terram Phatures, et dabo ignem super Taphnim, et faciam ultionem in Diospoli, et effundam furorem meum super Sain, robur Aegypti, et disperdam multitudinem Mempheos. Et dabo ignem super Aegyptum, et conturbatione conturbabitur Sais, et in Diospoli erit scissura, et diffundentur aquae. Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et mulieres captivae ducentur, et in Taphnis tenebrescet dies, quando 356 contrivero ibi sceptra Aegypti, et peribit ibi contumelia fortitudinis ejus, et ipsam nubes operiet, et filiae ejus ducentur, et faciam judicia in Aegypto, et scient quoniam ego sum Dominus. Post vicesimum et septimum annum captivitatis regis Joacim, revertitur ad praesens tempus, quando contra Aegyptum coeperat prophetare, id est, ad annum decimum, et decimum mensem, undecima mensis die, et dicit sibi praeceptum a Domino, ut loquatur ad omnes nationes, et cum omnibus specialiter ad Aegyptum. Quae sunt ergo quae loquitur? Ululate, vae, vae diei, quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini: non claro sole rutilans, sed operta nubibus, et Babyloniam afferens tempestatem. Cumque coeperit gladius vastare Aegyptum, pavor erit in Aethiopia, quae vicina est Aegypto, ne ad se usque Babylonius mucro perveniat. Cadent enim in Aegypto vulnerati, et auferetur multitudo illius, et usque ad fundamenta omnia destruentur: ita ut si quis in Aegypto reperiatur de Aethiopia, et Libya, et Lydia, et in commune de variis populis et Chub, quod Symmachus vertit in Arabiam, et de filiis terrae foederis, hoc est, de populo Judaeorum, cum illis gladio cadat. Pro quibus gentibus LXX posuerunt, Persae, et Cretenses, et Lydi, et Libyes, et omnes commixti, et filii Testamenti mei gladio cum ipsa cadent. Et ut sciremus has omnes gentes fuisse in auxilio Aegypti, sequens sermo demonstrat: Et corruent fulcientes Aegyptum, sive sustentacula Aegypti, id est, socii, et omnis superbia imperii, sive contumelia fortitudinis illius destruetur ac deponetur a turre Syene, quam in extremis finibus Aegypti sitam diximus, sive Magdalo usque ad Syenem, sicut LXX transtulerunt: omnes civitates Aegypti desertae erunt, ut cognoscant Dominum, quando ignis Chaldaeorum universa vastaverit, et attriti fuerint universi auxiliatores ejus, et pervenerint nuntii juxta Aquilam et Theodotionem SIIM ( ), quos Symmachus transtulit, festinantes: nos in trieres vertimus; ita enim ab Hebraeis accepimus: ut omnis Aethiopiae fiducia conteratur, et quando fuerit vicina provincia 357 desolata, pavor teneat proximam. Ut autem sciremus quis esset iste gladius, qui vastaret Aegyptum et terreret Aethiopiam, sequitur manifestius: Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, qui non solum veniet, sed veniet multis comitatus nationibus, ita ut omnis Aegyptus interfectorum sanguine compleatur, tantaque erit ira Domini, ut siccentur alvei fluminum, hoc est, Nili διώρυχες, usque ad solum, et in manu pestilentium, sive hominum pessimorum plenitudo Aegypti desoletur. Mea enim verba irrita esse non possunt, illucque proficiet indignatio, ut simulacra Aegypti disperdantur, et cessent idola de Memphis, quae usque hodie metropolis est superstitionis Aegyptiae, sive optimates et principes de Memphis, et de terra Aegypti. Tantus autem terror cunctam Aegyptum possidebit, ut terra Phatures omnis pereat, et ignis vastet Taphnis, sive ut Septuaginta transtulerunt, Tanin. Faciamque, ait, judicia in Alexandria, quae hodie sic vocatur. Caeterum pristinum nomen habet NO, quod Aquila, Symmachus, et Theodotio, sicut in Hebraeo positum est, transtulerunt. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta dixere Diospolim, quae Aegypti parva civitas est. Nos autem pro No, Alexandriam posuimus, per anticipationem, quae Graece πρόληψις appellatur, juxta illud Virgilianum (Aeneid. lib. IV) : Lavinaque venit Littora; non quo eo tempore quando venit Aeneas in Latium, Lavinia dicerentur; sed quae postea Lavinia nuncupata sunt, ut manifestior locus fieret lectoris intelligentiae. Et effundam, inquit, indignationem meam super Sain, quam nos in Pelusium vertimus, et robur appellatur Aegypti, eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur. Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem (Virgil. I Georg.), non quod ibi genus hoc leguminis gignatur, vel maxime; sed quod e Thebaida et omni Aegypto per rivum Nili illuc plurimum deferatur. Et interficiam, ait, multitudinem Alexandriae, quae rursum in Hebraeo posita est NO, pro qua nequaquam Diospolim, ut supra, sed Memphim LXX transtulerunt. Et ut ostendat populosam jam illo tempore fuisse 358 urbem, Perdam, ait, multitudinem NO ( ); et dabo ignem, hoc est, regem Babylonis in Aegypto, qui instar ignis cuncta depopuletur. Quasi parturiens dolebit Sain, id est, Pelusium: sive conturbatione turbabitur; et in Alexandria, id est, in No, erit scissura, et diffundentur aquae, pro qua rursum LXX Diospolim transtulerunt. Moris autem Aegyptiorum est, propter inundationem Nili, excelsos aggeres construere ad ripas Nili. Qui si custodum negligentia, vel nimia aquarum magnitudine rupti fuerint, subjacentes campos nequaquam rigant aquae, sed opprimunt atque populantur. Per quod significatur, sic Chaldaeorum exercitu occupandam Aegyptum, quomodo inundantibus Nili aquis, et super modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. Pro inundatione aquarum, et irruptione atque scisura aggerum, in Hebraeo positum est: Et erunt in Memphis angustiae quotidianae, ut unde Nilus dividitur, et ubi Apis templum est, et consulta respondent oracula, ibi quotidianae angustiae fiant. Juvenes quoque Heliopoleos, quae Hebraice appellantur ON ( ) [ Al. Aven.], et Bubasti alterius civitatis, gladio corruent: ita ut ipsae urbes, hoc est, habitatores, sive mulieres earum ducantur in captivitatem, qui sexus injuriae subjacet. In Taphnis vero quae est regia civitas, conterentur sceptra Aegypti, id est, omne regium genus. Cumque potentia ejus, interfectis principibus, defecerit, tunc nigrescet dies, et caligine ac tenebris omnia complebuntur, ita ut ipsa urbs operiatur nube moeroris ac luctus, et filiae ejus, id est, oppida reliqua ducantur in captivitatem; ut postquam fecero judicia in Aegypto, et me cunctis judicem demonstravero, tunc sciant Aegyptii quod ego sum Dominus. Haec quasi parvulis elementa descripsimus, ut per litteras, syllabas, nomina, verborumque contextum, possint ad lectionem prosae vel carminis pervenire. Nunc aggrediamur tropologiam, et latissimum disputationis pelagus, brevi quasi picturae tabula, demonstremus. Sermo Domini qui erat semper in Patre, factus est ad prophetam, et vocat eum nequaquam nomine suo, sed filium hominis. Quod in Scripturis sanctis in bonam partem semper accipitur, dumtaxat numero singulari, ut in hoc eodem propheta, 359 et in Daniele, et in Evangelio. Alioquin plurali numero in contrarium legitur, ut est illud: Filli hominum, dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5). Et rursum: Filii hominum usquequo gravi corde (Ps. IV, 3)? Leo enim rugiet et quis non timebit? Dominus locutus est, et quis non prophetabit? (Amos. III, 8). Ulula, inquit, vae, vae diei quia juxta est dies, et appropinquat, dicit Dominus, dies nubis, tempus sive finis gentium erit. Duplex consummatio est, aut generaliter omnium, quando finis advenerit, aut specialiter singulorum, quando tempus mortis institerit. Juxta autem dicitur, quia aeternitati comparatum, omne tempus breve est. Unde et Jacob centum et triginta annos quibus dixerat: pauci, inquit, et pessimi sunt dies mei (Gen. XLVII, 9). Et Psalmista de universi generis humani fragilitate disputans, ait: Dies nostri quasi umbra pertransierunt (Ps. CXLIII, 4). Quod reputantes, nec potentia erigemur, nec divitiis incubabimus, nec felicitate laetabimur, cito omnia auferenda noscentes. Pulchreque dies dicitur Domini, quando omnis saeculi conversatio destruetur, et errore sublato, una veritas apparebit, diesque nubis et nebulae. Nullus enim intrepidus incertusque de sententia, absque pavore judicem praestolatur. Et tempus sive finis gentium erit, non unius gentis Aegyptiae, sed universarum, ut manifestum fiat de cunctis gentibus prophetari. Sequitur, veniet in Aegyptum gladius, gladius versatilis flammeus, sermo divinus, qui bonos a malis dividat, et pessimos suo igne consumat. In Aegyptum autem hujus saeculi, ita ut pavor sit in Aethiopia, qui trans Aegyptum in nocte erroris, et tenebris commorantur, et quorum nigredo in candorem, aut difficulter, aut nequaquam convertitur. Cadentque vulnerati in Aegypto, qui male steterant in nequitia. Et auferetur multitudo Aegypti. Lata enim et spatiosa est via quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13). Et fundamenta illius destruentur: ut nihil in Aegypto pristinae resideat firmitatis: sed desertis fundamentis pessimis, ponatur fundamentum Christi, super quo aedificetur Ecclesia. Omnis quippe plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur (Matth. VII). 360 Unde et Jeremias destruere jubetur quae constructa erant, ut aedificet meliora (Jerem. I). Peribunt quoque in Aegypto Aethiopes, Libyes, et Lydi, sive juxta Septuaginta, Persae, Cretenses, et Lydi, et Libyes, et Chub, id est, Arabes, et omne reliquum vulgus, quos Hybridas atque mixticios Septuaginta transtulerunt. Quos omnes pro diversitate vitiorum et interpretatione nominum, quae in visione Tyri posuimus, diversas possumus intelligere nationes. Unde et Apostolus: Vos, inquit, gentes in carne, qui dicimini Praeputium (Ephes. II, 11). Numquam enim dixisset in carne gentes, nisi essent aliae in spiritu, ut in alio loco: Videte Israel secundum carnem. Unde magnopere providendum est, ne corde revertamur in Aegyptum, de qua semel exivimus, et inter caeteras gentes inveniamur; et pereamus gladio, de quo in consequentibus dicitur: Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, maxime cum jungatur, et filii terrae foederis, sive Testamenti mei simul mucrone ferientur, de quibus scriptum est: Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis et curribus confidentes (Isa. XXXI, 1). Sin autem caeterarum gentium homines trucidantur in Aegypto, quanto magis filii terrae foederis et Testamenti Dei, qui contemnentes Angelorum panem, Aegypti peponum, et ceparum, et alliorum et cucumerum recordati sunt (Num. XI). Tunc corruent sustentacula et fulcra Aegypti, quae eam in nequitia sustentabant, dialecticorum argutiae, et philosophorum strophae. Contumeliosum quoque ac superbum imperium destruetur, qui omnia loquuntur per arrogantiam, et Ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili. A turre enim Syenes cadent in ea quae in extremis terminis Aegypti, Aethiopiae Blemmyarumque confinis est: ubi Nilus innavigabilis est, et cataractarum fragor, et omnia invia plenaque serpentum, et venenatorum animantium. Sin autem (ut supra diximus) Magdalus, magnificentiam, et Syene, gyrum sonat, perspicuum est quod Aegyptiae opes, et contumeliosa fortitudo et magnificentia, id est, jactantia, et exaltationes vi pereant, usque ad gyrum Aegypti, ubi nihil stabile est; sed incerto 361 volvitur lapsu, et pervenit ad ruinam. Tunc dissipabuntur Aegyptiae civitates, et terra deserta erit, et nulla congregatio remanebit, habens aliquid firmitatis, ut rerum fine cognoscant quod ipse sit Dominus, quando miserit ignem in Aegypto, quem Dominus ardere, desiderat, ut fenum, ligna, stipulae, quae supra fundamentum Christi aedificata sunt, concrementur, et omnes auxiliatores perversorum dogmatum conterantur. Ex quo intelligendum, falsi nominis scientiam, et eos de quibus scriptum est: Dissipa gentes quae bella volunt (Ps. LXVII, 32), socios et auxiliatores Aegypti nuncupari. In die, inquit, illa egredientur nuntii a facie Dei, de quibus scriptum est in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 20). Et in sementis parabola, messores Angeli, id est, qui nuntii sunt, mittuntur, ut universa scandala congregent, et mittant ea in caminum ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Ibid. XIII). Festinabuntque implere praeceptum, ut deterreant, sive conterant Aethiopiae confidentiam, qui ad summum malitiae verticem pervenerunt ut in eversione Aegypti Aethiopia conteratur, et paveat, eo quod dies Domini sit ultionis atque vindictae, qua fugentur tenebrae peccatorum, et lux virtutum remaneat. Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, cui traditi sunt ad puniendum. Ipse est enim inimicus et vindex qui etiam mercedem accepit, eo quod servierit in expugnatione Tyri, Aegypti multitudinem: ut multi in Aegypto esse desistant, qui semper in ea sunt. Sin autem aliquis opposuerit, quomodo illud dicatur in Deuteronomio: In septuaginta animabus descenderunt patres vestri in Aegyptum: nunc autem facti estis ut stellae coeli in multitudine (Deut. X, 22): facile solvitur. Neque enim exemplum terrenae multitudinis posuit, sed coelestis, quae virtutibus fulgeat, et plena sit luminum, super quam multitudinem Aegypti, adducuntur fortissimi gentium, ut disperdant terram, pro quibus Septuaginta pestilentes, interpretati sunt. Quod nescio quomodo conveniat iis qui adducuntur a Domino, nisi forte juxta illud exemplum, immissionem per Angelos pessimos (Psal. LXXVII, 19): qui evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram 362 interfectis, sive vulneratis, ut occisos vulneratosque esse se sentiant, et in tantum Aegyptum esse destructam, et ad nihili pervenisse, ut omnia flumina eloquentiae quibus errores Aegyptii, juncus et calamus rigabantur, arefiant, et tradantur in manu pessimorum, qui eos torqueant, et plenitudo terrae Aegypti, quae male creverat, deleatur in manu alienorum a Deo. Neque enim boni, sed mali Angeli tormentis praepositi sunt. Haec necesse est ut sciant, quia locutus est Dominus. Quod frequenter assumitur, ut sciant qui audiunt non prophetae verba esse, sed Domini, cujus praecepta irrita esse non possunt. Sequitur: Et disperdam simulacra, quae abominationes. Septuaginta transtulerunt: Et cessare faciam idola vel optimates de Memphis, et dux, sive princeps in terra Aegypti, non erunt amplius. Clementissimi enim Domini est, male ficta subvertere, ut nulla similitudo quae mentitur imaginem veritatis, remaneat in Aegypto: optimates quoque pereant de Memphis, quae interpretatur ex ore; de quo omnia idola confixerunt, ut truncatis capitibus et magistris idolorum, non sit princeps in Aegypto, et terrore ac perditione omnis Aegyptus compleatur. De cujus urbibus dicitur: Et disperdam terram Phatures, et dabo ignem in Taphnis, sive in Tanin, et faciam judicia in NO, quam Septuaginta Diospolim transtulerunt: et effundam indignationem meam super Sain, robur Aegypti. Phatures interpretatur, panis conculcatio: Taphnis, mandatum humile: Diospolis, pro qua in Hebraeo posita est NO, requies. Sain, tentatio: quibus nominibus diversa haereticorum et omnium mendaciorum conciliabula demonstrantur: qui conculcant panem ecclesiasticum atque contemnunt, et sequuntur mandatum humile, et ad coelestia non perducens, et deliciis vacant, et sunt in requie; qualem in Evangelio legimus divitem purpuratum (Luc. X); et tentatoribus [ Al. tentationibus] inserviunt: quorum unus expetit a Domino, ut tentandi Job haberet potestatem. Haec omnia Dominus disperdet atque succendet, et effundet super ea indignationem suam, et robur Aegypti dissipabit, ut redacti ad nihilum, nequaquam populum Dei sollicitent, et in suo sperare faciant auxilio; ut deserta veritate, quaerant mendacium, et quasi a baculo arundineo sic suo 363 praesidio vulnerentur. Post haec dicitur: Et interficiam sive disperdam multitudinem Mempheos, pro qua in Hebraeo habet NO, quam supra iidem Septuaginta Diospolim transtulerunt, quae interpretatur, requies. Multi enim sunt qui quaerunt requiem, et jacere volunt super lectos eburneos, et comedere agnos lactentes. Sive juxta Septuaginta, qui interpretati sunt Mempheos, multi sunt qui loquuntur aliis: Dimitte ut auferam festucam de oculo tuo, cum ipsi trabes habeant in suo. Daturque ignis in Aegypto, qui verbositates atque delicias suo ardore consumat. Dolebit universa tentatio, et in Diospoli, quae rursum in Hebraeo NO ponitur, erit scissura; ut effundantur aquae omnisque pessima congregatio dissipetur, et huc illucque dispereat. Vel juxta Hebraicum in Memphis erunt angustiae quotidianae, ut pro omni verbo otioso reddant rationem, ut intelligant nihil dictorum suorum Domini judicium praeterire. Juvenes quoque Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent. Heliopolis Hebraice ON dicitur, quod interpretatur dolor. Bubastus autem juxta linguam Aegyptiacam, oris experimentum. Omnes isti qui dolorem saeculi ferre non poterant, sed delicias Diospoleos sectabantur, et confidebant sibi in volubilitate sermonum et adversum caetera dogmata disputantes, habuerant experimenta victoriae, gladio sermonis Dei concident: et qui nequaquam juvenes, sed imbecillitate mentis mulieres appellantur, captivi ducentur. Sive ipsae urbes, dolore et oris jactantia, ducentur in captivitatem. Et in Taphnis, inquit, nigrescet dies. Taphnae interpretantur, cedentes ori, subauditur diaboli: cui qui cesserint, amittent lumen veritatis, et diem in noctem mutabunt, et sceptra Aegypti, atque omne imperium sentient in Taphnis esse contritum, ita ut deficiat in ea contumeliosa fortitudo, sive superbia potentiae ejus, et solis justitiae radii in nube caecentur, et nequaquam mulieres, sed filiae ducantur in captivitatem; faciatque Dominus non unum judicium, sed multa judicia in Aegypto. Sicut enim bonorum apud Patrem 364 diversae sunt mansiones: ita et Aegypti suppliciorum diversa judicia; ut cum haec omnia facta fuerint; cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus, cujus judicia vera justificata in semetipsis. (Vers. 20 seq.) Et factum est in undecimo anno, in primo [Vulg. addit mense], in septima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, et ligaretur pannis, et sarciretur linteolis (sive ut acciperet malagma): et accepto robore, posset tenere gladium. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum (sive brachia fortia, et disposita): et dejiciam gladium de manu ejus, et dispergam (sive disseminabo) Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terras [Vulg. terris]. Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus (sive ut in LXX continetur: Et inducet gladium super Aegyptum, et populabitur praedas ejus, et spoliabit spolia illius. Sequitur): Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis cadent: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti, et disperdam [Vulg. dispergam] Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus. Revertitur ad ordinem prophetiae; post vicesimum enim et septimum annum nunc ponit undecimum. Quae quaestio etiam in superioribus continetur. Cum enim sermo Domini contra Tyrum factus sit in anno undecimo, qui prius positus est, in consequentibus loquitur ad Pharaonem anno decimo: rursumque ponit vicesimum septimum, ut diximus, et nunc undecimum. Ut caetera praetermittam quae in psalmorum ordine continentur: quaeritur, quomodo tertius psalmus praeponatur his psalmis in quibus mutavit faciem suam David coram Abimelech, et de Doec Idumaeo, et quando inventus est in spelunca, et quinquagesimus poenitentiae, in cujus titulo demonstratur, quod introierit ad Bethsabee uxorem Uriae, 365 cum priores sint isti psalmi tertio, in quo fugere notatur a facie filii sui Abessalon. Sed in Psalmis facilis responsio est, carmen esse lyricum, et in hujuscemodi opere non quaeri ordinem historiae; sed factorum carmina singulorum. In historia vero illud dicendum est, ea quae de una re diversis sunt dicta temporibus, non debere oratione dividi, sed unius loci narratione concludi. Verbi gratia, ut quae de Aegypto dicta sunt alio atque alio tempore, uno lectionis ordine cognoscantur. Cum haec dixerimus, manet nihilominus quaestio: Cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad Pharaonem anno undecimo, et postea vicesimo septimo, et deinceps anno decimo, cum utique juxta ordinem, primo decimus, secundo undecimus, tertio vicesimus septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari. Ad quod illud possumus respondere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicio ejus et investigabiles viae ejus (Rom. II, 33). Et in alio loco: Abyssum et sapientiam quis investigabit (Eccli. I, 2, 3). Possumus autem hoc dicere, quod et in Prophetis nequaquam historiae ordo servetur, dumtaxat non in omnibus, sed in quibusdam locis, neque enim narrant praeterita, sed futura praenuntiant, prout voluntas Spiritu sancti fuerit. In historia vero, ut sunt Moysi quinque libri, et Jesu, et Judicum volumina, Ruth quoque et Esther, Samuel et Malachim, Paralipomenon liber et Ezrae, juncto sibi pariter Nehemia, praeposteram narrationem nequaquam reperiri. Haec de annorum ordine dixisse sufficiat. Nunc videamus quae contra Pharaonem, 366 sive de Pharaone prophetia sit. Brachium ejus confregisse se dicit, et non esse obvolutum neque ligatum, nec sartum inteolis, nec accepisse malagma, juxta illud quod scriptum est: Non est malagma imponere, nec oleum, nec alligaturas (Isa. I, sec. LXX). Quod si factum fuisset, utique recepta fortitudine, posset tenere gladium, et ad bella procedere. Idcirco clemens et misericors Deus rursum comminuit brachium ejus, sive brachia, ut penitus cadat gladius de manu ejus, et in gentes Aegyptus dispergatur, et ventiletur in terras. In brachio autem robur accipe et fortitudinem, dicente Scriptura: Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. IX, 15). Quod conteritur in adversariis nostris, quando nos persequuntur quidem, sed opprimere nequeunt. Et pro salute servorum Dei adversus Pharaonem rex Babylonis saepe consurgit, ut potentem opprimat potentior, et mali tradantur pejoribus, confortante Deo brachia pessimorum, ut sciat qui liberatus est, quod ipse sit Dominus: profectum autem esse virtutis, scire quod ipse sit Dominus. Econtrario possumus dicere: Filii Heli, filii pestilentiae, nescientes Deum (I Reg, II, 22). Et in bonam partem de regibus qui rectum fecerunt in conspectu Dei scriptum est, quod noverint Dominum. Illud autem quod in LXX dicitur: Et conteram brachia ejus fortia et disposita, quod Graece dicitur τεταγμένα, scriptorum vitio depravatum est Illi enim interpretati sunt non τεταγμένα, sed τεταμένα, hoc est, non disposita, sed extenta. Pro quo juxta consuetudinem suam alii interpretes excelsa posuerunt.