Commentaria in Ezechielem (Hieronymus)/8

This is the stable version, checked on 19 Octobris 2021. Template changes await review.


 7 9 


LIBER OCTAVUS.

recensere

283-284 Quid aliis prosit in prophetas nostra dictatio, Dei judicii est, eorumque conscientiae, qui, omissis declamationibus ac plausu et compositione verborum, cupiunt scire quid eorum sermo, vel narret praeteritum, vel praesens arguat, vel praedicat esse venturum. Nobis interim prodest: dum enim hoc facimus, et nihil aliud cogitamus, in modum furti explanationes aggredimur, et dierum miserias, noctium studio compensamus: pascitur animus, et obliviscitur saeculi calamitatum, quod in extremo fine jam positum congemiscit et parturit (II Thess. II), donec qui tenet de medio fiat, et pedes statuae quondam ferrei, fragilitate digitorum fictilium conterantur. Cadit mundus, et cervix erecta non flectitur. Pereunt divitiae, et nequaquam cessat avaritia. Congregare festinant, quae rursum ab aliis occupentur. Aruerunt lacrymae, pietas omnis ablata est. Multi qui petant, pauci qui tribuant. Nec erubescimus, paupertatem vili palliolo praeferentes, Croesi opibus incubare; famemque et interitum plurimorum nostris custodire thesauris, secundum illum divitem purpuratum, qui ut nihil aliud fecerit, neque enim rapinas ejus et iniquitates Scriptura testatur (Luc. XVI), crudelitas ejus atque superbia non habebat modum: Lazaro ante fores jacenti atque semineci, ne ea quidem jussit dari quae canibus projiciuntur. Quanti nunc Lazari jacent, et quantorum purpurae diversis vestium coloribus proteguntur, ne in usus quidem proprios vertentium quae peritura conservant! Haec, virgo Christi Eustochium, ex cordis abundantia os locutum sit, et paulo liberius quam humilitati nostrae convenit, dixerimus. Caeterum octavus in Ezechielem liber, qui filiorum Ammon et gentium caeterarum increpationem continet, et vaticinium futurorum, hoc habebit exordium.

(CAP. XXV) (Cap. XXV.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive obfirma) faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis, et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei, haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixistis, euge, euge super sanctuarium meum (sive quia gavisi estis super sanctuarium meum), quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Juda, quia ducti sunt in captivitatem: idcirco ego tradam te filiis Orientalibus (sive CEDEM) in haereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges suas, et ipsi bibent lac [Al. additur tuum ] (sive ubertatem tuam), daboque Rabbath in habitaculum camelorum (sive civitatem Ammon in pascua camelorum): et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti (sive insonuisti) pede, et gavisa es ex toto affectu (sive insultasti ex animo tuo) super terram Israel: idcirco [Vulg. addit ecce] ego extendam manum meam super te, 285 et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram, et scies quia ego Dominus. Capta vel obsessa Jerusalem, postquam venit in Babylonem, qui poterat [ Al. potuerat] evadere, et nuntiavit urbem jam jamque capiendam, vel cum templo esse subversam, juxta consuetudinem omnium prophetarum adversum caeteras in circuitu nationes, quae insultaverant ruinae Jerusalem, templique incendio, sermo convertitur prophetalis, primumque contra filios Ammon, qui habebant metropolim nomine Rabbath, quae hodie a rege Aegypti Ptolemaeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Judaea, Philadelphia nuncupata est. Fili, inquit, hominis, pone, sive obfirma faciem tuam contra filios Ammon, qui de Lot stirpe generati sunt, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus (non sunt enim prophetae verba, sed Domini. De obfirmatione vultus, in hoc eodem propheta plenius disputavimus): Pro eo quod dixistis: Euge, Euge, sive insultastis, et gavisi estis, quia templum et sanctuarium meum hostium ingressione pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et specialiter super domum Juda, id est, duarum tribuum, quae nunc ductae sunt in captivitatem: propterea et ego tradam te filiis CEDEM [ Al. Edem], quos Orientales interpretati sumus. Nullique dubium est, Madianitas, et totam eremi vastitatem adjacere terrae Arabiae, qui habent camelorum greges, oviumque et caprarum multitudines, et his opibus victitant. Quod et terrae Israel in Judicum libro accidisse narrat historia (Judic. VI), quando venerunt Madianaei, et depasti sunt, usque Gazam, omnes regiones eorum. Μεταφορικῶς ergo per Madianaeos, Ismaelitas et Agarenos, qui nunc Sarraceni appellantur, assumentes sibi falso nomen Sarae, quo [ Al. quod] scilicet de ingenua et domina videantur esse generati, Scriptura significat: diciturque de rege Nabuchodonosor et omni ejus exercitu, quod veniat et capiat urbem Rabbath, quae vel proprie hoc appellatur nomine, vel ob magnitudinem. Rabbath enim maxima dicitur. Et ne dubitemus Nabuchodonosor subvertisse Arabiam, postquam capta est Jerusalem, supra Scriptura testatur: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, Ammon 286 et Jerusalem, et veniet gladius regis Babylonis. Et iterum: In capite viae civitatis conjiciet, et viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam (Supra, XXI, 19, 20). Et rursum: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum (vers. 28). Venient ergo filii CEDEM, et collocabunt caulas suas, quasi pastores, figentque tentoria. Ipsi vastabunt fruges tuas, et bibent lac, et ubertatem terrae, immissis gregibus camelorum, et omnium populorum: ita ut sint filii Ammon in cubile pecorum, et malorum necessitate intelligant, quod ipse sit Dominus qui et futura praedixit, et ut fierent imperavit. Nec hoc suffecit filiis Ammon, ut insultarent, et dicerent: Euge, euge super templo et sanctuario Domini, quod pollutum erat diversarum introitu nationum; sed tanta fuit insultandi lascivia, ut cunctus simul populus manibus et pedibus concreparet, et ex toto cordis clamaret affectu: eo quod terra Israel esset desolata. Propterea non per Angelos, neque per alia ministeria, sed ipse Dominus, extendens manum suam ad percutiendum, tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ovium gregibus, sed manifestius gentibus, ut de populorum numero penitus eradicetur, et pereat, et redigatur ad nihilum: et postquam contrita fuerit, tunc intelligat quod ipse sit Dominus qui cuncta dijudicet, et in omnes terras habeat potestatem. Possumus juxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Lot in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos, de quibus Scriptura dicit et Apostolus Joannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (Joan. II, 19). Isti enim de inclinatione orti sunt, hoc enim Lot in linguam nostram vertitur: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 3). Adversum hos ponitur, sive obfirmatur, facies prophetalis: ut eos sua austeritate conterat, et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis: eo quod diversorum vitio pollutum esset sanctuarium meum, sive eorum vitio qui mihi serviebant, 287 sive hostium crudelitate, qui meos persequebantur: terram quoque Israel, sensus videntes Deum, esse desolatam virtutum choro; et quomodo filii domus Juda, id est, Deum confitentis, in qua est vera fides et recta confessio, ducti sunt [ Al. sint] in captivitatem, et servire Domino desierunt [ Al. desierint]: idcirco, o omnis insultans, traderis filiis Orientalibus qui de vero lumine sunt profecti et traderis in haereditatem, ut tu quoque discas Dominum confiteri. Et per translationem dicitur, quod filii Orientis ponent super eos caulas suas, et figant tentoria, et bibant lac, et comedant fruges, et civitas quondam superbiae fiat in habitaculum camelorum, qui possint, deposito onere peccatorum, intrare per foramen acus (Matth. XIX), et in cubile pecorum, quae reguntur a pastore bono (Joan. X), ut cum hoc fecerint, mixti et traditi Orientis pastoribus, intelligant quod ipse sit Dominus. Rursumque exprobrat eis, quare insultaverint nimio cordis affectu ruinis populi Dei, et terram Israel putaverint omnino desertam: pro quo mereantur manum ulciscentis Dei, ut qui excesserant modum exsultationis et gaudii super ruina domus Judae, nequaquam tradantur filiis Orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de stirpe Abraham, sed de cunctis nationibus esse credendi sint, et tunc malorum cognoscant magnitudine, et contritione sua, et interfectione populi, quod ipse sit Dominus. Quod generaliter de Ecclesia intelleximus, super unumquemque sanctorum intelligi potest, ad quorum ruinam gaudent saeculi homines, et adversariae potestates, si multi temporis perdiderint pudicitiam: dum mali consolationem suorum scelerum putant, si plures habeant consortes criminum atque supplicii: et hoc nemo faciat, nisi fuerit filius Ammon, hoc est filius populi, qui in declinatione generatus est. (Vers. 8 seq.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir, ecce sicut omnes gentes domus Juda: idcirco ecce ego aperiam humerum Moab, de civitatibus inquam ejus, 288 et de finibus ejus inclyta terrae Beth Jesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim: filiis Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus, et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod dixit Moab + et Seir ⁑ ecce sicut omnes gentes domus Juda: Idcirco ecce ego dissolvam humerum Moab de civitatibus promontoriorum ejus, electam terram domum Beth Jasimuth, super fontem urbis maritimae, filios Orientis super filios Ammon dedi ei haereditatem, ut non sit memoria filiorum Ammon in gentibus, et in Moab faciam ultiones, et cognoscent quoniam ego Dominus. Hoc quod nos interpretati sumus et Seir, in LXX non habetur, sed de Theodotionis editione additum est. Ridiculam vero in hoc loco Hebraei narrant fabulam. Postquam urbs aperta, templumque reseratum est, filiique Ammon, et Moab, et Seir ingressi sunt templum, videruntque Cherubim protegentia propitiatorium, et dixerunt: Sicut cunctae gentes colunt simulacra; ita et Juda habet suae religionis idola; et idcirco, inquiunt, iratus est Dominus, et tradidit eos captivitati. Nos autem hoc dicemus, quod et isti insultaverint domui Judae, quando a Chaldaeis capta est, putantes sicut in caeteris gentibus non ibi esse auxilium Dei, et ideo regnum Judae, et Jerusalem Dei praesidio destitutum, patuisse Babyloniae potestati. Idcirco non multo post tempore, sed in praesentiarum Dominus comminatur se humerum, robur videlicet et fortitudinem Moab de civitatibus ejus dissoluturum, sive aperturum, ut ad ipsos quoque Babylonius victor introeat, et civitates in Moab esse desistant, et in finibus ejus ac terminis urbes inclytae destruantur: quarum ponit nomina, Beth Jesimoth, et Beelmeon et Cariathaim: pro quibus nescio quid volentes LXX interpretati sunt, domum Beth Iasimuth, cum hoc vocabulum villam desertam significet: Beelmeon quoque usque hodie in Moab vicus sit maximus, quem illi verterunt, super 289 fontem, et Cariathaim, civitatem maritimam: traditurque et ipsa cum filiis Ammon filiis Orientis, Babyloniis, videlicet, juxta illum sensum quem contra filios Ammon interpretati sumus. Et dabo, inquit, Moab in haereditatem, ut quomodo filiorum Ammon non est memoria ultra in gentibus, sic et in Moab ultiones faciam atque judicia: ut cognoscant quod ego sim Dominus, qui Judam tradidi pro peccato, et in filios Ammon, et in Moab ultor existam. Usque hodie autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Seir, qui in pilosum vertitur et hirsutum, despicit et contemnit domum Juda, in qua vera confessio est, et putat tam facile eam posse subverti, quam caeterarum subvertuntur urbium munimenta. Unde et Dominus comminatur aperturum se, sive dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum: ut civitates habere desistant, et nequaquam in dialectica arte confidant [ Al. confidere]: sed cuncti illius termini, quos pro illisione fluctuum vocant promontoria, destruantur; et inclytae atque electae terrae Beth Jesimoth, quae interpretatur domus solitudinis atque deserta, et Beelmeon, quae et ipsa vertitur habens fontem, sive super fontem, et Cariathaim, quam LXX civitatem maritimam transtulerunt, pereant. Quamvis enim habeant robora pugnatorum, et inclyta pergant ad praelium arte pugnandi, et ex omni parte circumsepti munitique gradiantur: tamen inclyta eorum terra non est domus habitationis, sed domus solitudinis. Quodque se putant habere fontem scientiae, et urbem maritimam, quae cunctas sustinere possit saeculi tempestates, patientiam sibi et fortitudinem promittentes: tamen illuc convertentur, ut et ipsi tradantur filiis Orientis, veri in Christo luminis; sicut traditi sunt filii Ammon, qui sibi in haeretica multitudine confidebant. Et consideremus profectum, atque in ipsa comminatione clementiam Dei, ut tradantur cum filiis Ammon filii Orientis in haereditatem: et nequaquam haeresis ulla nominetur in gentibus; sed factis in Moab judiciis suis, et ultionibus pro arrogantia, rerum fine cognoscant Dominum esse qui cuncta 290 dispenset. Ad approbandum autem quod Moab in praesenti loco super Philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo (I Cor. I, 19), pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non aversabor eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres (Amos II, 1). Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum est, quidquid ad terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum, hoc dialectica arte subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur; ut probetur nihili, quod putabatur esse fortissimum. Sed Isaia superbiam arguit Moab, dicens: Audivimus contumeliam Moab: contumeliosus est nimis: superbiam ejus abstuli (Isa. XVI). Jeremias quoque, contra omnes vaticinans nationes, proprie loquitur ad Moab: Quoniam confidebas in munitionibus tuis (Jerem. XLVIII, 7). Et post paululum: Habebis fiduciam in gloria tua. Et iterum: Quomodo dicitis, fortes sumus? Ac deinde: Juxta est dies Moab ut veniat, et malitia ejus velox nimis (Ibid. 14, 10). Et manifestius: Dicite quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae (Ibid., 20)? Et iterum: Contritum est cornu Moab. Haec autem dicuntur, ut sub nomine Moab, stulta saeculi in coelum se efferens superbia conteratur. (Vers. 12, 13, seqq.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de filiis Juda: peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum. Et faciam eam desertam ab Austro, et qui desunt [Vulg. sunt] in Dedan, gladio cadent. Et dabo ultionem meam super Idumaeam, per manum populi mei Israel, et faciam in Edom juxta iram meam, et furorem meum, et scient indignationem meam, dicit Dominus Deus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod fecit Idumaea, ut ulciscerentur ultionem de domo Juda, et memoriam retinuerunt mali, et ulti sunt ultione: propterea haec dicit Adonai Dominus: Extendam manum meam super Idumaeam, et interficiam de ea hominem et pecus, et 291 ponam eam desertam: et de Themam fugientes gladio cudent. Et dabo ultionem meam super Idumaeam, in manu populi mei Israel, et facient in Idumaea juxta iram meam, et furorem meum, et cognoscent ultionem meam, dicit Adonai Dominus. Supra duo proposuerunt, pro eo quod dixerunt Moab et Seir, et postea de Seir tacens, contra Moab tantum locutus est: nunc reddit coeptum problema, quid Seir, hoc est, Idumaea fecerit. Quod autem Esau et Seir, et Edom, et Idumaea, et Duma, una gens appellentur, non ambiget qui scientiam habuerit Scripturarum. Et ut de caeteris prophetis taceam, Isaia, Jeremias, Amos, qui contra Idumaeam, et Dumam, et Edom vaticinati sunt: Abdias propheta totam prophetiam contra hanc dirigit nationem, quem ut potuimus olim disseruimus. Arguitur igitur Seir, qui quia hispidus erat, pilosi nomen accepit, et Edom sanguinarius, qui ob lenticulae rufae coctionem primogenita perdidit, et ab edulio sortitus vocabulum est (Gen. XXV), Esau quoque facta interpretantur. Et hoc sciendum, quod in Hebraeo numquam scribatur Idumaea, sed semper Edom, quem Idumaeam expressit Graeca translatio. Nequaquam ergo Idumaea [Edom], ut Moab locutus est, sed fecit ultionem de filiis Juda: peccavitque, sive memoriam pristini doloris tenuit, ut ultionem de eis caperet, a quibus in utero supplantatus est. Idcirco non per Angelos, neque per alium quemlibet: sed ipse Dominus manum extendens super Idumaeam, abstulit de ea hominem et jumentum, et civitates illius redegit in desertum, id est Themam, quam nos in Austrum vertimus: de qua et de alia urbe Dedan, interfecti gladio cadent. Cumque illi se de Juda ulti fuerint, ego dabo ultionem super Idumaeos per manum, sive in manu populi mei Israel: ut ab his opprimantur, in quos exercuerunt vindictam. Qui facient in Edom, sive Idumaeam, juxta iram et furorem meum, ut meam expleant indignationem, et per manus populi mei Israel, in inimicam gentem mea ira desaeviat, et intelligant contra iniquam ultionem Idumaeae, meam justam fuisse vindictam, dicit Adonai Dominus. Secundum tropologiam, hic mihi sensus videtur. Idumaea terrena appellatur et carnea, quae consurgit contra 292 spiritum, ut non faciamus ea quae spiritus sunt, et animam in meditullio positam ad se retrahere festinat; vultque ultiones reddere, quibus prius subdita fuerat, filiis Juda, et recordatur doloris antiqui, quod non propriae fuerit potestatis, et ideo vindictam expetivit de eis, qui recedentes a carne spiritum sequebantur. Propterea ipse Dominus filiorum Juda ultor existens, extendit manum super Idumaeam, et aufert de ea hominem et jumentum, quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicis fidei, ut eam redigat in solitudinem. Et de Theman, quae interpretatur deficiens, et Dedan, quae et ipsa cognationem sonat, omnes gladio interfecit, quem posuit in manu populi sui Israel, ut subvertatur Edom, et iram Domini sentiat ac furorem, et intelligat vindictam ejus ad hoc profecisse, ut serviat domui Judae. Hoc est illud de quo et Apostolus disputat scribens: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 13). Diligit autem Jacob, quia carneum atque terrenum supplantat et superat, et benedictiones illius meretur accipere. Primum enim juxta carnem, et postea secundum spiritum vivimus. Ante vitia, deinde virtutes, quibus vitia subruuntur, quia appositum cor hominis ad malitiam a pueritia, erroresque adolescentiae aetas matura condemnat (Genes. VIII). Unde et David: Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Ps. XXIV, 7). Et tamen sciendum quod Jacob primam accepit benedictionem, Esau secundam. Et quod ad extremum dicitur de eo: Servus eris fratris tui (Gen. XXVII, 40), hoc significat, quod postquam caro spiritui subjecta fuerit, illique conjuncta, caro esse desistat, et Idumaea transeat in Judaeam. (Vers. 15, 16.) Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta [Vulg. vindictam], et ulti sunt se toto animo interficientes, et implentes inimicitias veteres. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis, faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. LXX: Propterea haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod fecerunt alienigenae ultionem, et suscitaverunt vindictam insultantes, ex animo, ut delerent usque in aeternum: propterea 293 haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego extendam manum meam super alienigenas, et disperdam, sive interficiam Cretenses, et perdam reliquias littoris maritimae, et faciam in eis ultiones magnas in vindicta furoris, et cognoscent quia ego Adonai Dominus, cum dedero ultionem meam super eos. Post filios Ammon, Moab, et Seir, qui et ipsi sunt Idumaei, et per Lot et Esau populo Israel, et domui Judae cognatione sociantur, venit ad Philisthiim, quos Septuaginta ἀλλοφύλους, id est alienigenas transtulerunt, non generali nomine omnium gentium, quae non sunt de genere Judaeorum, sed speciali gentis suae, quae nunc dicitur Palaestina, mutata PHE littera, juxta Graecorum consuetudinem, in PI ( π), sicut et apud nos pro Hebraico PHASE ( ), Graecum et Latinum pascha celebratur. Philisthiim interpretantur cadentes poculo, qui et ipsi de aureo Babylonis calice inebriati sunt, et saeviunt, et toto animo insultant, inimicitiarum contra Israel veterum recordantes, quibus a Dei populo divisi sunt. Cumque Dominus dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35), ipsi se ulciscuntur interficientes, et implentes antiqua odia. Propter quae extentam super se manum Domini sentient, quae interficiet interfectores. Pro quo LXX, nescio quid volentes, Cretenses interpretati sunt, cum et Aquila et Symmachus, et Theodotio ipsum verbum Hebraicum CHORETHIM ( ), vel interfectores, vel interfectionem verterint, non solum in praesenti loco, sed etiam in Sophonia, ubi contra Palaestinos ista dicuntur: Gaza direpta erit, et Ascalon in perditionem, et Azotus et Accaron eradicabuntur. Vae habitatoribus funiculi maris, accolae Cretarum, verbum Domini super vos Chanaan terra alienigenarum, et disperdam vos ex habitatione, et erit Creta in pabulum pastorum, et cubile ovium (Sophon. II, 4 seqq.). Et hic enim cum Septuaginta Cretam verterint, caeteri translatores ὄλεθρον [Al. κάῤῥον], id est interfectionem, vel perditionem, interpretati sunt. De quo in supradicto propheta, Deo praestante, quod nobis visum est, diximus. Unde et duarum legionum David, quarum una appellabatur Phelethi, et altera Cerethi (II Reg. XV), ultima ab eo quod interficerent atque jugularent, Choretim [Al. Cherethim ], hoc est, interfectorum 294 nomen accepit. Perditque Dominus omnes reliquias maritimae regionis, quae salsis [ Al. falsae] tunditur fluctibus, et vindictas non parvas, sed magnas faciet in furore, ut furor ejus finem habeat misericordiae, et postquam ultionem fecerit, arguens cum furore, tunc cognoscant Palaestini, quod ipse sit Dominus. (CAP. XXVI) (Cap. XXVI.) Et factum est in undecimo anno, prima (sive una) mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus (sive Sor) de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum (sive gentes): conversa est ad me, implebor, deserta est (sive quae fuit plena, deserta est); propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre (sive Sor): et ascendere faciam super te [Vulg. ad te] gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus, et radam (sive ventilabo) pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam (sive nitidissimam) petram. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus, et erit in direptionem gentibus. Filiae quoque ejus quae sunt in agro (sive in campo) gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. Consequenter prophetiae ordo contexitur. Locutus erat contra filios Ammon et Moab et Seir, qui et ipsi sunt Idumaei, et Philisthiim qui sunt in littore, et in funiculo maris eumdem limitem tenent. Post Palaestinos enim succedit Phoenicis regio, cujus metropolis est civitas Tyrus, quae appellatur Hebraeo Syroque sermone SOR ( ). Et quia capta Jerusalem, etiam ipsa gavisa est, et insultavit ac dixit: Confractae sunt portae populorum, ego portum tutissimum habeo, illaque subversa, ad me omnis multitudo conversa est, quae illius regebatur arbitrio, et quia illa deserta est, idcirco ego implebor, sive quae plena fuit ante, redigetur in solitudinem. Quia igitur ista dixisti, et ruinis Jerusalem, quae Dei judicio propter peccata sua subversa est, insultasti, propterea non per nuntios, nec per quoslibet alios, sed ego ipse ero adversum te, Tyre, et instar fluctuum maris ascendere faciam contra te Babylonios cum plurimis nationibus, quarum 295 oppugnatione muri tui et turres destruentur, intantum ut usque ad solum concidant, et pulvis illius radatur, sive in partes varias ventiletur, et sic humiliabitur, ut petrae nitidissimae comparetur: tantaque erit in urbe, quondam frequentissima, solitudo, ut sagenae piscatorum expandantur et siccentur in medio ejus. Ego enim Dominus locutus sum, cujus verba irrita esse non possunt, et tradam eam in direptionem gentibus. Filiae quoque ejus, quae sunt in agro sive in campo, hoc est in Phoenicis littore, urbes et oppida, vici atque castella interficientur gladio: metaphoric ῶs, quia filias appellavit, interfectionem ponit gladii, ut rerum fine cognoscant me esse Dominum, qui fieri ista praecepi. Potest juxta tropologiam quia SOR nomen Hebraicum vertitur in angustiam, omnis anima quae perturbationibus occupata est, Sor appellari, quae quando viderit pro suis vitiis atque peccatis Dei judicio subverti Jerusalem, in qua fuit templum et pacis visio, exsultat et ad se putat urbis quondam inclytae imperium transferendum. Quod et in contrariis dogmatibus accipitur, et in hominibus saeculi, quando viderint hominem sanctum per negligentiam esse prolapsum et gaudent et exsultant, quasi aliorum ruina, sua sit resurrectio. Propterea Dominus comminatur, quod ipse contra hujuscemodi homines dimicet, et ascendere faciat contra eos instar marinorum fluctuum plurimas nationes, quae destruant in eis quidquid munitissimum et firmum videtur, et ita omnia eorum argumenta subvertat, ut in pulverem redigantur. Sagenas quoque et retia quibus prius deceptam multitudinem piscabantur, cessare faciat, et in desertae urbis solo, expandi atque siccari, ut pro illis alii subeant piscatores, quos Dominus ad piscandum misit. Sed et filias ejus, quae prius quasi in thalamo servabantur, et pro mysticis secretioribusque doctrinis nulli facile credebantur, processuras protrahendasque in publicum, et Ecclesiastico mucrone truncandas, ut intelligant quod ipse sit Dominus, qui et Jerusalem pro peccatis parumper reliquit, et Tyri pro insultatione ejus et gaudio munimenta destruxit. 296 (Vers. 6 seq.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego adducam ad Tyrum (sive ad te SOR) Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu populoque magno. Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et levabit contra te clypeum, et vineas, et arietes (sive lanceas) temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae (sive quasi ingrediens urbem de campo). Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent (sive substantiam fortitudinis tuae in terram deducet). Vastabunt (sive vastabit) opes tuas, diripient negotiationes tuas (sive spoliabit substantiam tuam) et destruent (vel destruet) muros tuos, et domos tuas praeclaras (sive desiderabiles) subvertent (sive vertet) et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (sive medio maris injiciet.) Et requiescere faciam multitudinem cantorum [Vulg. canticorum] tuorum (sive destruam multitudinem musicorum tuorum), et sonitus cithararum tuarum (sive vox organorum tuorum) non audietur amplius. Et dabo te in limpidissimam (sive nitidissimam) petram. Siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. Utramque editionem ex more conjunxi, et in quibus discrepant, ex latere copulavi, brevitati voluminum providens. Ergo quod dixerat, Ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans, et erit Tyrus in direptionem gentibus, tunc ponit manifestius, quod Nabuchodonosor regem Babylonis adducat Dominus ab Aquilone, regem regum, cum equis et curribus, et cum infinita exercitus multitudine, qui prius subditas Tyro in littore civitates et castella subvertat, et postea obsideri faciat Tyrum, valletque eam exercitu, et aggere, et munitionibus, vineisque [ Al. clypeisque] et arietibus impugnet muros et destruat, et tanta sit multitudo equitum ejus, ut pulvere equitatus, et sonitu ululantis exercitus, rotarumque strepitu et 297 equorum hinnitu, urbis fundamenta moveantur, et sic ingrediatur civitatem dissipatis muris, quasi de campo securus ingrediens, tantaque securitas sit vincentis exercitus, ut plateas Tyri conculcent equorum ungulae, et omnis populus in medio corruat civitatis, et statuae quondam nobiles, sive universa substantia in terram corruat, nihilque pristinarum divitiarum in expugnata urbe servetur, sed cum muris domus quoque nobiles destruantur, et tanta sit victorum saevitia, ut ligna et lapides, qui residui incendio fuerint, in medium mare projiciantur, et vel Nabuchodonosor, vel ipse Dominus quiescere faciat universam urbis laetitiam, qua prius in canticis et psalteriis personabat, et ad solum usque subversa, sit siccatio sagenarum. Quodque sequitur: Non aedificaberis ultra, videtur facere quaestionem, quomodo non sit aedificata, quam hodie cernimus Phoenicis nobilissimam et pulcherrimam civitatem. Ex quo quidam volunt in ultimo tempore haec Tyrum esse passuram, quae postea non sit aedificanda. Sed quomodo Nabuchodonosor personam servare poterunt: praesertim cum legamus in consequentibus Nabuchodonosor oppugnasse Tyrum, et laboris sui non accepisse mercedem: et propterea tradi ei Aegyptum, quia Dei sententiae in Tyri oppugnatione servierit? Graecas et Phoenicum maximeque Nicolai Damasceni, et alias Barbarorum aiunt se, qui huic historiae contradicunt, legisse historias, et nihil super oppugnatione a Chaldaeis invenisse Tyriae civitatis, cum probare possimus multa dici in Scripturis facta, quae in Graecis voluminibus non inveniantur; nec debere nos eorum auctoritati acquiescere, quorum perfidiam et mendacia detestamur. Potest ergo quod dicitur, nec aedificaberis ultra, sic accipi, quod nequaquam ultra sit regina populorum, nec proprium habeat imperium, quomodo habuit sub Hiram et caeteris regibus; sed vel Chaldaeis, vel Macedonibus, vel Ptolemaeis, et ad postremum Romanis regibus servitura sit. Nulli autem ambiguum juxta anagogen Nabuchodonosor regem Babylonis, qui venit ab Aquilone, diabolum intelligi, qui cum sit ventus durissimus et sinister, nomine dexter vocatur, praesumens sibi nominis dignitatem, et est rex regum 298 omniumque regnorum, quae ostendit Domino, dixitque ad eum: Haec omnia mihi tradita sunt, quae dabo tibi si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Iste habet equos et currus, de quibus scriptum est: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII, 17). Et: Dormierunt omnes qui ascenderunt equos (Ps. LXXV). Et in alio loco: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1). Iste filias Tyri, animas in angustia et in quodam peccatorum carcere positas, interficit in agro campoque latissimo, et circumdat Tyrum munitionibus suis, ut clausam teneat, et nullus ex ea Babylonii regis evadere possit imperium. Destruet muros turresque subvertet, et quidquid forte habuit in dogmatibus, inundatione equorum ejus et sonitu equitum rotarumque et curruum strepitu pertremiscet, et ingredietur portas ejus, nullo prohibente, et plateas civitatis: Quia lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13), equorum ejus calcabunt ungulae, universamque substantiam sive statuas nobiles, quibus sibi imagines finxerant falsitatis, de quibus scriptum est: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis (Ps. LXXII, 20), ad terram dejiciet, et destructis muris, domus quoque nobiles subvertentur, quas sibi paraverat, et in quibus exsultabat, atque in tantam desolationem veniet, ut lapides ejus et ligna quibus aedificaverat muros, et caementa construxerat, projiciant in profundum, canticaque ejus et musica, quibus sibi in sapientia hujus saeculi confidebat, et omnis cithararum sonus non audietur amplius, et piscatio ejus cessabit, et erit humilis, ita ut siccatio sagenarum, et ultra non aedificetur, quia ad Domini sententiam tradita Nabuchodonosor, omnino subversa est, juxta quod et Apostolus dicit: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Loca difficilia sunt, et prudens lector ac diligens debet ignoscere labori meo. Aut si melius quid potuerit invenire, et ego in ejus transibo sententiam: dummodo noverit veniam quam mihi tribuet, se ab aliis accepturum.

(Vers. 15 seq.) Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur 299 stupore. In terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur, et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi? Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. LXX: Quia haec dicit Dominus Deus Sor. Nonne a voce ruinae tuae cum ingemuerint vulnerati tui, cum evaginatus fuerit gladius in medio tui, commovebuntur insulae, et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent coronas suas, et vestimentis suis variis nudabuntur? Furore insanient: in terra sedebunt, et formidabunt perditionem suam, et gement super te, et assument super te lamentum, et dicent tibi: Quomodo peristi et dissipata es in mari, urbs laudata, quae fuisti fortis in mari ipsa, et habitatores ejus, quae dedit timorem suum omnibus habitatoribus suis? Et formidabunt insulae in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari in exitu tuo. Primum ipsa historiae verba pandamus brevissima μεταφράσει sensum dictorum aperientes. Haec dicit Adonai Dominus Tyro, quae Hebraice appellatur SOR ( ): Numquid in die ruinae tuae, quando Nabuchodonosor oppugnante, corrueris, et in gemitu vulneratorum, sive interfectorum, qui occisi fuerint in medio tui, non commovebuntur insulae? Et descendent omnes reges de sedibus, sive soliis suis, et principes maris qui diversis imperant insulis, et auferent diademata de capitibus suis, omnem regnandi gloriam deponentes et vestes pretiosissimas, et incredibili varietate fulgentes, abjicient a se, et stuporis magnitudine vertentur in amentiam, atque humilitate dejecti, sedebunt in terra, et cum te viderint corruisse, sibi similia formidabunt: nihilque putabunt in terrae bonis esse perpetuum; sed e contrario assument super te lamentum, et flebile canticum commemorabunt, dicentes: Quomodo peristi quae habitas ( Al. habitabas) in mari, urbs inclyta, sive laudata? Tyrum enim fuisse insulam, et nullum habuisse de terra introitum, in Graecis, Latinisque, et Barbaris historiis legimus: sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, vel, ut nonnulli affirmant, ab 300 Alexandro, rege Macedonum, jactos esse aggeres, et oppugnatione vineisque, et arietibus locum praeparatum, ac de insula factam esse peninsulam. Tu igitur, o Sor, o Tyre, quae quondam fuisti in cunctis fortissima insulis, sive in urbibus omnium voce laudata cum habitatoribus tuis, quos universi timebant, quomodo subito corruisti? Nunc stupebunt, sive pavebunt super te insulae, et ut melius habetur in Hebraico, naves, in die pavoris et ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari. Unde consequentius est supra naves legere, ne secundo ponantur insulae; eo quod nullus egrediatur ex te, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in die egressionis tuae: quando fueris ducta captiva. Haec interim quasi quaedam historiae jacta sint fundamenta: nunc spirituale nitemur culmen imponere. Finge aliquem, diu servata pudicitia, multis floruisse virtutibus, et postea in aliquo gravi mortalique peccato esse collapsum: nonne ad sonitum ruinae ejus interfectarumque virtutum omnes insulae movebuntur: hi videlicet qui salsis amarisque hujus saeculi tunduntur fluctibus? et descendent de throno superbiae suae, omnes qui in saeculi hujus salsugine principes videbantur, et humilitate dejecti, auferent diademata de capitibus suis, quae videbantur bonis operibus possidere, et vestimenta varia diversitate virtutum abjicient et induentur stupore, sive timoris magnitudine quodammodo videbuntur insani; sedebuntque humi, et stupentes super repentino casu ejus admirabuntur: intantum ut omnes assumant planctum et lamentationem super eum qui corruit, et dicant: Quomodo peristi, qui prius salvus eras? quomodo corruisti, qui tanto tempore steteras, qui in mari hujus saeculi inter omnes inclytos putabaris, qui eras cunctorum opinione robustus? et habitatores tui, hoc est, cogitationes fortissimae adversum omnia ignita diaboli jacula resistentes, quae prius erant formidini omnibus adversariis, versae sunt in stuporem. Sed et naves, omnes videlicet sancti, qui hujus saeculi fluctus transeunt, obstupescent cum te viderint concidisse. In die pavoris et ruinae tuae turbabuntur insulae, ne et ipsae 301 similia sustineant. Aliorum enim ruinae exempla justorum sunt, dum omnes infirmo et imbecillo statu fluctuantique vestigio in isto saeculo commoramur, et numquam est nostra certa securaque victoria: quando egredientur ex te qui prius steterant; vel in exitu tuo; in fine et consummatione tua. Non enim ex praeteritis, sed ex praesentibus judicamur. Cavendumque est, et semper timendum, ne veterem gloriam et solidam firmitatem, unius horae procella subvertat. (Vers. 19 seq.) Quia haec dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, et detraxero te cum his qui descendunt in lacum (sive ad eos qui descendunt in foveam) ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima (sive in profundo terrarum) sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum (sive descendunt in foveam), ut non habiteris, et [Vulg. Porro cum] dedero gloriam in terra viventium (sive ut non resurgas in terra viventium), ad nihilum redigam te (sive perditionem dabo te) et non eris, et requisita non invenieris [Vulg. addit ultra] in sempiternum, dicit Dominus Deus. Cum superioribus junge quae dicta sunt. Quando te dedero, o Tyre, urbem in perpetuum desolatam, sicut civitates sunt aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, vel hostium infinitae multitudines, vel certe qui ad insulam loquitur et ad urbem in insula constitutam tropologice adversariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat: et detraxero te cum his qui descendunt in lacum, sive in foveam, ad eos qui in inferno sunt, de quibus et in Psalmis legimus: Introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10, 11); ad populum sempiternum, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium, et posuero te in terra novissima, in qua antiquus draco constitutus est, et sicut veteres solitudines atque deserta, ubi nulla bonorum recordatio, sed poenae erunt sempiternae, neque te fecero suscitari in terra viventium, de qua scriptum est: Beati miles, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Et in alio loco: Placebo Domino 302 in regione vivorum (Ps. CXIV, 9): tunc redigeris in nihili, sive peribis in aeternum, et ultra non eris, secundum illud quod in alio psalmo scriptum est: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII, 14). Non quod esse desistat qui in poenis est sempiternis: sed quod qui Deo non vivit, in Scripturis sanctis dicatur non subsistere. Unde et Esther contra idola loquens: Ne tradas, inquit, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV). Utique erant quibus obsecrat ne tradatur; sed Deo non erant, qui virtutibus, et viventi Deo esse cessarant. Et hoc notandum, quod quaeritur Tyrus ab eo qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat, et nonaginta novem ovibus in montibus derelictis, quaerit unam erroneam ovem (Luc. XIX). Mulier quoque quae unam drachmam perdiderat, quaerit, et invenit, et vicinas convocat ad laetitiae societatem (Ibid., 15). Sin autem requisita non invenitur Tyrus, non est quaerentis vitium, sed ejus qui boni pastoris fugerit manum. Et ultra, inquit, non eris in sempiternum; sive ut in Hebraico LOLAM , et in Graeco αἰῶν, scribitur, unum saeculum significat, juxta illud Isaiae, qui post septuaginta annos dicit Tyrum restituendam in integrum statum (Isa. XXIII). Aiunt autem unum saeculum, id est, humanae tempus aetatis, septuaginta annorum numero supputari, Psalmista dicente: Dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni. Sin autem in potentatibus, octoginta anni, quidquid supra, labor et dolor est (Ps. LXXXIX, 10). Hoc metaphrastic ῶς breviter de Tyro diximus. Quod et ad eos referri potest qui in angustia hujus saeculi constituti, deducuntur ad inferos, et operiuntur abyssis fluctibusque poenarum, et trahuntur ad inferiora terrae, et his copulantur qui in veteri solitudine sunt, et deducuntur in lacum, sive in foveam sempiternam, ut ultra non habitentur a Spiritu sancto. De quibus scriptum est: Impius cum ceciderit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Nec de caetero erunt in terra viventium, sed peribunt, et redigentur ad nihili, et Deo esse cessabunt. Quibus testimoniis abutuntur, qui dicunt impiorum et non peccatorum poenas esse perpetuas: qui quaesiti a Deo, non sunt inventi, 303 et in aeternum esse cessarunt: quia suo vitio perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). (CAP. XXVII) (Cap. XXVII.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum, et dices Tyro quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas (sive ab insulis multis). Haec dicit Dominus Deus. Si voluero totam prophetiam contra Tyrum, sive super lamentatione Tyri, uno sermone comprehendere, et longum faciam, et sensum lectoris obscurum; dum omnia simul non potest mente retinere, praecipue in quibus ab Hebraico in hoc loco LXX editio discrepat, hoc est, quae addiderint, quaeve subtraxerint. Itaque nostra erimus interpretatione contenti, et sicubi dissonant, ex latere copulabimus, perfectam omnium Deo scientiam relinquentes: et quid nobis videatur in singulis, breviter admonebimus. Qui plangitur, adhuc curae est ei a quo plangitur. Unde et Samuel flebat atque plangebat super Saul (II Reg. XV). Et apostolus Paulus lamentatur et luget super his qui fornicati sunt et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII). Et Jeremias Lamentationes super eversione Jerusalem quatuor scribit alphabetis. Habitat ergo, juxta litteram, Tyrus, sive Sor, in introitu maris: vel quod prius insula fuit, vel quod portu tutissimo de alto venientes recipit naves, et est negotiatio populorum ad insulas multas, sive de insulis multis. Quod quidem usque hodie perseverat, ut omnium propemodum gentium in illa exerceantur commercia. Coeptam autem interpretationem sequentes, quidquid de Tyro dicitur, referamus ad συνοχὴν, id est, angustias istius mundi, qui in maligno positus est, et variis perturbationibus quasi fluctibus coarctatur atque percutitur. De hujuscemodi negotiatoribus et in psalmo mystico sermone narratur: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23, 24). (Vers. 3.) O Tyre, dixisti, Perfecti decoris ego sum (sive dixisti, Circumdedi mihi ego decorem) et in corde maris sita. Primum crimen est Tyri, si quid videtur habere boni, non Dei putare, sed suum, et 304 omnem pulchritudinem, quae illi de diversis venit regionibus propriae aestimare diligentiae atque virtutis. Dixit enim: Perfecti decoris ego sum, sive ego mihi circumdedi decorem, cum sit in corde, hoc est, in medio maris sita, et quasi insula moveatur, et fluctuet, et undarum illisionibus confringatur. Quod autem cor maris, medium significet, et ille propheticus sermo demonstrat: Propterea non timebimus cum conturbata fuerit terra, et translati montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum (Ps. XLV, 2, 3). Sed et Dominus noster in corde terrae, hoc est, in medio, ad [ Al. et ad] inferos dicitur descendisse. Vera autem et perfecta pulchritudo in nullo hominum, nisi in Christi corpore, quod interpretatur Ecclesia, et multorum sanctorum virtutibus congregatur. Unde et ipse loquitur ad sponsam: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). (Vers. 4, 5.) Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum. Pro quo nescio quid volentes, ita LXX transtulerunt: Beelim filii tui circumdederunt tibi decorem: cedrus de Sanir aedificata est tibi: tenues tabulas cypressinas de Libano tulerunt, ut facerent tibi malos abiegnos. Sermo enim Beelim, in hoc loco apud Hebraeos penitus non habetur, sed pro Beelim scriptum est GEBULAIC , quod significat terminos tuos. In eo quoque quod dixerunt, filii tui, verbi ambiguitate decepti sunt, et scripturae similitudine, dum pronuntiatione diversa eaedem litterae, caementariorum, et filiorum, BONAICH et BENAICH ( ) leguntur. O igitur Tyre, quae dixisti per superbiam, Perfecti decoris ego sum, sive ego decorem mihi circumdedi, cum sis sita in medio mari, audi quanta tibi Dei largitate collata sint. Finitimi et contermini tui, qui non de longinquis, sed de vicinis sunt regionibus, ipsi impleverunt decorem tuum, et tu putas tuum esse quod alienum est? Et loquitur quasi ad navem τροπικῶς, urbis significans pulchritudinem, et rerum omnium abundantiam, ut postquam universam illius supellectilem descripserit, malum, antemnas, 305 remos, vela, proram, carinam, funes, opertoria, pelles, et caetera quibus navium optime instructarum usus indiget: tunc tempestatem illi, et ventum austrum, quo fluctus maximi commovebuntur, venire denuntiet, et eam subjacere naufragio. Per quae significat urbis Tyriae eversionem a rege Nabuchodonosor, sive, ut multi putant, ab Alexandro rege Macedonum, qui sex mensibus ipsam urbem obsedisse, et cepisse narratur, postquam Darium vicit in Lycia. Juxta mysticos vero intellectus, abietibus sive cedris de Sanir, navis Tyriae tabulata caeduntur, quibus texitur atque compingitur, et cedro sive cyparisso de Libano malus ejus: abietibus propter laevitatem [ Al. levitatem] juncturasque tabularum mollius invicem se tenentium atque mordentium: sive cedris, quod lignum imputribile est. De Sanir autem dicitur, quod interpretatur via lucernae; aut ut nos verius arbitramur, dens vigiliarum, eo quod omnis navis prosperitas, et illustratio venerit ex vero lumine. Sanir autem mons juxta litteram ipse est qui et Hermon, quem alii vocant Sanior. Lege historiam. Libanus interpretatur candor, sive dealbatio: quod et ipsum ad gratiam pertinet aliunde venientem. (Vers. 6.) Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. LXX: De Basan fecerunt remos tuos, et templa tua, et fecerunt tibi ex ebore domos silvestres de insulis Chettiim. Quanta pulchritudo navis, et supellectilis ejus, ut remos haberet cedrinos, non undelibet, sed de Basan, et transtra eburnea, et praetoriola, sive cellaria, in quibus merces pretiosissimae reponuntur, de insulis Chettiim, quod nos in Italiam vertimus: ex ea regione quae Graeciae propinquior est, omnes Occidentalium insularum partes intelligentes. Dicamus ergo juxta anagogen, remos fieri navis Tyriae de Bazan, de qua et in Psalmis scribitur: Dixit Dominus, de Bazan convertam de profundo maris (Ps. LXVII, 23). Basan in lingua nostra interpretatur ignominia. Eos igitur qui fuerunt in profundo maris, et ignominia peccatorum, convertit Deus, et convertit in remos, ut cum Apostolis navigantes, possint ad terram, et 306 ad littora pervenire; et fiunt transtra de ebore, cum mortificaverint corpora sua: vel usum dentium ad laudes Dei contulerint, et praetoriola, sive cellaria de insulis Chettiim, quae juxta Hebraici sermonis etymologiam vertitur in percussam, ut plagis diaboli non tam interfecta sit, quam probata. Possumus ex ebore, et silvestres domos dicere de insulis Chettiim, quas haeretici non in domo Dei, sed in navi Tyria fabricare conantur. Et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes templa Dei templo contraria, et domos silvestres, habitacula bestiarum, cum Scriptura dicat in domo Dei nemora, et silvas, ac lucos non esse plantandos (Deut. XII). (Vers. 7.) Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa, facta sunt operimentum tuum. LXX: Byssus cum varietate de Aegypto facta est tibi in stratum, ut circumdaret tibi gloriam, et operiret te hyacintho, et purpura, de insulis Elissa facta sunt opertoria tua. Quia dixerat Tyrus, Perfecti decoris ego sum, vel circumdedi mihi ipsa pulchritudinem, arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud Scripturae: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Describitur ergo quid unaquaeque mittat provincia, secundum illud Virgilianum (Georg., lib. I): India mittit ebur: molles sua thura Sabaei: At Calybes duri ferrum, virosaque Pontus Castorea, et caetera. Byssus in Aegypto quam maxime nascitur, ex qua contextum est Tyriae navis velum, quod suspenditur malo, et operimentum illius, quod in solis calore atque tranquillo nautis atque vectoribus praebet umbraculum, de hyacintho et purpura fit; quae sunt de insulis Elisa, Ionii maris sic appellans insulas. Porro juxta Septuaginta de bysso in stratum, et in requiem Tyriae navis velamenta texuntur, ut his operta gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem. Byssum autem referri ad terram, quia ex terra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram ad mare ex quo conficitur, addito coccino bis tincto, quibus Pontificis vestimenta 307 texuntur, saepe admonuimus quod quatuor elementa significent: terram, ignem, aerem, et aquas, ex quibus constant omnia, quae sibi assumit Tyrus, ut Dei creaturis non utatur cum gratia, sed dicat: Perfecti decoris ego sum: vel, decorem mihi ipsa circumdedi. (Vers. 8, 9.) Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Biblii et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae. Omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae. LXX: Principes tui habitabant in Sidone, et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui Sor qui erant in te, isti gubernatores tui. Senes Biblii, et sapientes ejus erant in te: isti confortabant consilium tuum, et omnes naves maris, et remiges earum facti sunt tibi in Occidentem Occidentis. Dixerat supra: Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: antequam veniant ad eos qui longe habitant, proximarum provinciarum describit auxilia. Habitatores, inquit, tui, sive principes Sidonis et Aradii, quae vicina est insula, remiges tui. Sapientes tui, o Tyre, facti sunt gubernatores tui. Ad sapientes enim proprie pertinet gubernatio, Scriptura dicente: Quibus non est gubernatio, cadent quasi folia (Prov. XI, sec. LXX). Senes sive seniores Biblii, et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium tuum, sive confortaverunt consilium Tyri, et variam supellectilem praebuerunt: omnesque naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in Occidentem Occidentis. Hoc interim secundum litteram. Caeterum juxta mysticos intellectus quia Sidonii interpretantur venatores, et Aradii, deponentes: dicemus Tyrum gloriosam, et superbissimam civitatem, quae, vento flante, postea conterenda est, habere cives, sive principes venatores, de quibus scriptum est: 308 Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium. Ubi enim nos legimus venantium, in Hebraeo scriptum est, Sidoniorum. Isti venantur incautas animas in sublimibus constitutas, ut ad terrena deducant, et efficiuntur remiges, ut ducant eas ad naufragia. Sapientes autem Tyri, qui in malam partem accipiuntur, per quam sapientiores sunt filii tenebrarum a filiis lucis, ipsi gubernant Tyrum naufragio praeparatam (Luc. XVI). Seniores Biblii et prudentes ejus praebuerunt nautas Tyro ad ministerium, sive confortaverunt consilium ejus. Sacra narrat historia, seniores plurimos fuisse a Domino reprobatos, et juniores electos in typum Synagogae et Ecclesiae. Senior Cain adjicitur, et Abel junior eligitur (Genes. IV): Ismael filius Abraham alienus a patre est, et Isaac junior haereditatem accepit (Genes. XXI). Filiorum quoque Isaac senior Esau venator est, et vagatur in saltibus, junior Jacob simpliciter habitat domi (Genes. XXV). Unde scriptum est et in Malachia: Jacob dilexi: Esau autem odio habui (Mal. I, 2). Et recte juxta Apostolum (Rom. IX, 13), nihil in matris utero constituti boni vel mali fecerant, nec habebant meritum nec offensam, ut alter eligeretur, et alter abjiceretur, nisi quod in typo, ut diximus, Synagogae et Ecclesiae, senior repellitur, et assumitur junior. Omnes, inquit, naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyrae, sive in Occidentem Occidentis. Quomodo dicitur Canticum Canticorum, et saeculum [ Al. saecula] saeculorum, et opera operum; ut canticum majus aliis canticis sit, et saeculum prolixius aliis saeculis, opusque caeteris operibus utilius: sic appellatur Occidens Occidentis, ut magnitudinem Occidentalium partium significet. Et pulchre naves maris, et nautae earum, et remiges qui in Tyriae navis auxilio sunt, non pergunt ad Orientem, nec ad ortum luminis, ubi sol justitiae nascitur, sed ad Occidentem Occidentis, ubi lumen occumbit, 309 et ubi tenebrarum exordium est. (Vers. 10.) Persae et Lydi [Vulg. Lydia] et Libyes erant in exercitu tuo, viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (sive peltas, et galeas suspenderunt in te ipsi dederunt gloriam tuam ). Persas fuisse fortissimos, quorum rex Cyrus, ut Isaiae vaticinio praedicatur (Isa. XLV), subverso Astyage, rege Medorum, Babylonem ceperit, et sacra, et saecularis narrat historia. Lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas reputatos, quorum rex Croesus ab eodem Cyro captus sit, Xenophon scribit plenissime. Et Libyas cum Troglodytis et Aethiopibus venisse contra Jerusalem, in Paralipomenon volumine legimus (II Par. XII): qui quia illis temporibus florentissimi erant, famosi ad praelia pugnatores, Tyriae urbis defensores esse memorantur, et ad terrendos hostes scuta et galeas inter murorum propugnacula suspendisse. Spiritualis autem intelligentia illud sonat, quod Persae, qui interpretantur tentantes, sive tentati; et Lydi, quos generatos intelligimus; et Libyes, qui Hebraico sermone appellantur PHUT ( ), et vertuntur in os (ab ore, non ab osse), frustra Tyrum nitantur defendere, cum tentatione superentur, et generationi ac libidini serviant, cassaque tantum verba multiplicent, non habentes galeam salutis, nec scutum fidei (Ephes. VI); sed gloriam tantum strepitumque sermonum praetendant ad ornatum illius. (Vers. 11.) Filii Aradii cum exercitu tuo [Al. suo] erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas [Al. tuas] suspenderunt in muris tuis per gyrum, ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. LXX: Filii Aradiorum, et fortitudo tua super muros tuos, in circuitu custodes in turribus tuis erant. Pharetras suas suspenderunt super propugnacula tua per gyrum. Ipsi perfecerunt decorem tuum. Verbum GAMADIM ( ), Aquilae prima editio, Pygmeos: Symmachus, Medos: Septuaginta, custodes: Theodotio Gomadim, ipsum Hebraicum, interpretati sunt. Aradum insulam quae tota sit civitas, et contra se positum oppidum Antaradum habeat, vicinaque sit Tyro, et praetendat in Phoenicis littore 310 continentis terrae, usque hodie cernimus: hi sunt in exercitu urbis Tyriae custodesque turrium ejus, et suspenderunt pharetras suas per gyrum, complentque pulchritudinem ejus, ut sagittarii esse doceantur, sive pygmaei sunt, hoc est bellatores, et ad bella promptissimi, ἀπὸ τῆς πυγμῆς, quae Graeco sermone in certamen vertitur. Sin autem Aradii deponentes sonant, omnis qui praetendit falsi nominis scientiam, et habet in pharetra pectoris sui ignita diaboli jacula, quibus deceptorum corda vulnerat atque succendit, Aradius appellandus est. Cupit enim deponere eos qui nituntur ad alta conscendere, et complet pulchritudinem Tyri, de qua in Proverbiis scriptum est: Non te decipiat pulchritudinis desiderium, ne capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25). Et iterum: Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo (Ibid. XI, 22). (Vers. 12.) Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. Non solum in praesenti loco, sed et in Isaia, ubi scriptum est: Ululate naves Carthaginis (Isai. XXIII, 14), caeteri Interpretes verbum Hebraicum transtulerunt THARSIS ( ), quam coloniam esse Tyriorum nulli dubium est. Ipsi de Occidentis partibus argento, ferro, stanno, et plumbo, Tyri nundinas repleverunt. Tarsis in lingua nostra sonat exploratio gaudii. Exploratores autem hic non in bonam partem debemus intelligere, quales Moyses miserat ad explorandam terram repromissionis (Num. XIII), sed in contrariam, quales et Apostolus vitare se dicit: Propter subintroductos falsos fratres, qui intraverunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo (Galat. II, 4): et de quibus Joseph loquitur: Exploratores estis: considerare vestigia regionis venistis (Gen. XLII, 9). Fratresque ejus intelligentes crimen esse non modicum aliena per insidias explorare, responderunt: Non sunt exploratores servi tui. Isti ergo nundinas Tyri non auro, nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stanno, plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem, et arma ad expugnandum; et in stanno eloquii similitudinem quod mentitur argentum; et in plumbo impietatem gravissimam, 311 juxta Zachariam (Zach. V), in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegyptii demersi sunt in profundum sicut plumbum. Longa singulorum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est. (Vers. 13, 14.) Graecia, Thubal, et Mosoch ipsi institores tui, mancipia et vasa aenea [Vulg. aerea] adduxerunt populo tuo: de domo Thogorma equos et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. LXX: Graecia universa, et adjacentia ejus, ipsi negotiatores tui in animabus hominum, et vasa aenea dederunt mercatum tuum: de domo Thorgama, equos et equites, et mulos dederunt nundinas tuas. Jones, inquit, qui Hebraice appellantur Javan, et Thubal, id est, Iberi Orientales, vel de Occidentis partibus Hispani, qui ab Ibero flumine hoc vocabulo nuncupantur, et Mosoch, quos Cappadocas intelligimus, quorum metropolis quae postea ab Augusto Caesare Caesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur: isti pretiosum Tyri fecere commercium, ut mancipia, et aenea vasa ex Corintho adducerent Tyrum, et de domo Thogorma, id est, de Phrygia equos, et equites et mulos, quorum quondam illa provincia maximam habuit copiam. Aiunt Hebraei Graeciam, id est, Javan, interpretari est, et non est: quod proprie refertur ad sapientiam saecularem, in qua si recte aliquid reperiunt, est appellatur; si in contrariam partem, non est. Multa enim naturae bono [ Al. bona] et ipsi disserunt de officiis, de continentia, de opibus contemnendis: quod proprie sibi Stoici vindicant, et videntur animas hominum quos deceperunt, lucrifacere: habentque vasa aenea, quibus mentiuntur auri similitudinem, quae ingerunt populis Tyri, ut eos falsae doctrinae opinione supplantent. De domo quoque Thogorma, quod interpretatur peregrinus et advena, ad forum et nundinas ejus equi adducentur, et equites et muli, de quibus scriptum est: Fallax equus ad salutem (Ps. XXXII, 17). Et in alio loco: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos (Ps. LXXV, 7). Et in Psalmis: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9). Quamobrem et Doech 312 accusator et interfector sacerdotum, praefectus multorum fuit (II Reg. XXII), et hos esse de domo advenae atque peregrini, qui non comedunt carnes agni, de quibus scriptum est: Advena et mercenarius non comedent ex eo (Exod. XII, 43); ut omnes nundinae Tyri his mercimoniis compleantur. Filii Dadan negotiatores tui. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta, filios Rhodiorum interpretati sunt: nisi forte primae litterae falsi similitudine ( et ), ut pro Dadan legerent Radan, quae et ipsa Cycladum maxima est, et in Ionio mari quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum. Et quia Rhodii in linguam nostram vertuntur videntes judicium, de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt judicii veritatem, et ipsi non faciunt, dicente Apostolo: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alium, teipsum condemnas. Eadem enim facis quae judicas (Rom. II, 1). Sed melius est DADAN alterius loci nomen accipere, ut et in Hebraico, et apud caeteros interpretes habetur.

(Vers. 15, 16.) Insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus, propter multitudinem operum tuorum, guttam, purpuram, et scutulata, et byssum et sericum, et Chodchod [Vulg. coccum] proposuerunt in mercatu tuo. LXX: Ex insulis multiplicaverunt negotiationem tuam: dentes elephantinos, et his qui introducebantur reddebas mercedes tuas. Homines negotiationem tuam a multitudine mercatus tui: in aphec, stacten, et polymita de Tharsis et Ramoth et Chodchod dederunt in nundinas tuas. Multum ab Hebraico in praesenti loco Septuaginta editio discrepat; ideo juxta utramque pauca dicenda sunt: ne in Tyri mercimoniis occupati, ad reliquas prophetias tardius transeamus. Filii Dadan negotiatores Tyri, de multis insulis multiplicaverunt negotiationem ejus, ita ut dentes elephantorum darent his qui veniebant ad commercium ejus, et haberent homines in nundinis propter negotiationis multitudinem. Haberent autem 313 in Aphech, quod de Theodotionis editione in Septuaginta additum est: pro quo Symmachus vertit, polymita. Stacten quoque, pro quo omnes alii purpuram interpretati sunt, quae Hebraice dicitur ARGAMAN ( ): et varietates ex Tharsis, pro quo in Hebraeo BUS ( ) dicitur, quae ab omnibus in byssum translata est. Tharsis autem in praesenti loco penitus non habetur. Et ramoth, inquiunt, et chodchod dederunt in nundinis tuis; quod ita habetur in Hebraeo, nisi quod pro ramoth, Aquila serica, vel subtilia, interpretatus est. Chodchod vero omnes interpretes, ita ut in Hebraeo positum est ( ), transtulerunt. Igitur, juxta Septuaginta, filii Rhodiorum negotiatores Tyri, de insulis plurimis multiplicaverunt negotiationem ejus: juxta Hebraicum, post filios Dadan negotiatores ejus, insulae quoque diversarum gentium auxerunt in mercimonium ejus, afferentes dentes eburneos ex India, et ligna hebenina, quae nigri coloris pretiosissima sunt, et commutaverunt cum aliis Tyri mercibus. Syrus quoque fuit negotiator Tyri: pro quo in Hebraeo positum est ARAM ( ), in cujus loco Septuaginta homines interpretati sunt, pro ARAM legentes ADAM, et RES et DALETH litterarum, sicut supra, decepti similitudine. Usque hodie autem permanet in Syris ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate discurrunt, et tantam mercandi habent vesaniam, ut, occupato nunc orbe Romano, inter gladios, et miserorum neces quaerant divitias, et paupertatem periculis fugiant. Istiusmodi homines negotiatores Tyri sunt, qui polymita, purpuram et scutulata mercantur: byssum quoque et sericum, et chodchod proponunt in mercatu ejus. Pro purpura, quam omnes interpretati sunt; stacten, id est, guttam, Septuaginta transtulerunt. Chodchod autem quid significet, usque in praesentiarum invenire non potui. Aiunt Hebraei, omnes pretiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quamdam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet, vel communi vocabulo 314 scruta vendentium. De multis autem insulis, ut transeamus ad anagogen, quae salsis [ Al. falsis] et amaris hujus saeculi tunduntur fluctibus, deferunt negotiatores Dadan dentes eburneos, candorem eloquentiae pollicentes; de quibus scriptum est: A domibus eburneis ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo (Ps. LIV, 9). Sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam, de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? verum hebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigredinem, Jeremia dicente: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Jer. XIII, 21). Syrus quoque, id est, Aram, qui interpretatur excelsus, et tumet superbia, negotiator Tyri est, et in multitudine operum Tyriorum defert falsi nominis scientiam, multas varietates, et stacten odoris optimi repromittens, et purpuram regiae dignitatis, et scutulata ex arte dialectica, et byssum, pro qua Septuaginta Tharsis interpretati sunt terrae operibus deditus: et sericum, pro quo in Hebraeo scriptum est RAMOTH ( ), quod interpretatur visio mortis. Omnia enim opera terrena ad interitum properant; et chodchod, quidquid illud est quod intelligitur, proponens in nundinis Tyri. Dadan autem ex his mercibus quae a negotiatoribus ejus insulisque dicuntur afferri, vel Indiae regio intelligenda est, vel Idumaeorum ac vastae solitudinis, ut nonnulli aestimant, sonatque cognationem, ut similitudinem divinorum dogmatum in haereticis cognoscamus. (Vers. 17.) Juda et terra Israel ipsi institores tui, in frumento primo: balsamum et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. LXX: Judas et filii Israel, isti negotiatores tui in frumenti commercio et unguentis: primum mel et oleum, et resinam dederunt in nundinis tuis. Verbum Hebraicum PHANAG ( ) Aquila, Symmachus et Theodotio ita, ut apud Hebraeos positum est, transtulerunt: pro quo LXX unguenta, nos balsamum vertimus. Dicitur autem, quibus terra Judaea, quae nunc appellatur Palaestina, abundet copiis, frumento, balsamo, melle et oleo, et resina, 315 quae a Juda, et Israel ad Tyri nundinas deferuntur. Cumque manifesta sit littera, juxta spiritualem sensum dicemus, non debere terram confessionis, et sensum cernentis Deum qui refertur ad Ecclesiam, deferre Tyro primum triticum, quod cadens in terram multiplicatur, et accipitur pro verbo Dei: Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni sermone Dei (Deut. VIII, 3). Deinde balsamum quod nascitur in vineis Engaddi, sive unguentum, de quo scriptum est: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Ps. CXXXII, 2). Et mel super quo loquitur et Salomon: Mel invenisti, comede quantum satis est. Si enim plus comederis, evomes illud (Prov. XXV, 16), dum saturitate nimia mel vertitur in absynthium. Oleum quoque de quo in tabernaculo Dei lucerna accenditur, ne aptetur nobis illud propheticum: Oleum in Aegypto venundabas (Osee XII, 1). Quod si in Aegypto, et in Tyro fuerit, vertetur in contrarium, et dicetur de eo, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5). Sed et resina lenis [ Al. levis] est, apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est: Numquid resina non est in Galaad: aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei (Jer. VIII, 22). Hanc resinam habebat et Jacob, quam mittebat filio suo Joseph cum melle, et terebintho, nucibus thymiamate, et stacte (Gen. XLIII). Ismaelitae quoque qui emerunt Joseph de terra Israel, haec in Aegyptum portabant thymiamata, et resinam de Galaad, et stacten (Ibid., 37). Et ut manifestius scire possimus quid sit frumentum, balsamum, mel et oleum resinamque ad mercatum ferri Tyri, audiamus Domini verba dicentis: Nolite dare sanctum canibus: neque margaritas vestras mittatis ante porcos (Matth. VII, 6). Mulieri quoque Chananaeae, quae pro filia precabatur, dicens: Filia mea male vexatur a daemonio, respondit Dominus: Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus (Matth. XV, 22, 26). Sed quia exierat de finibus Tyri et Sidonis, et propinquabat terrae Israel, idcirco quod rogaverat consecuta est. (Vers. 18.) Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum: in copia [Vulg. multitudine] diversarum opum: in vino pingui, in lanis coloris optimi. LXX: Damascus negotiator 316 tuus in multitudine operum tuorum, ex multitudine omnis fortitudinis tuae: vinum ex Chelbon, et lanas de Mileto. Pro vino pingui, quod interpretatus est Symmachus, et apud Aquilam et Theodotionem, et in ipso Hebraico habet, vinum de HELBON ( ). Rursumque ubi nos posuimus lanis coloris optimi, sive splendentibus, et Aquila et Theodotio transtulerunt in lanis Soor. Significat autem quod inter caeteras negotiationes Tyri, ad nundinas ejus de Damasco deferebatur vinum pinguissimum, et lana praecipua: quod usque hodie cernimus. Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel a parricida Cain (Gen. IV), fuisse in Damasco, unde et locus hoc insignitus vocabulo sit, juste et Paulus post interfectionem Stephani primi in Christo martyris perrexit Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret Jerusalem: Deique misericordia, qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet: cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus, quibus lumen perdiderat veritatis, ut iret ad vicum qui appellatur rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra interpretatur obediens (Act. IX). De hac igitur terra, cui dictum est: Maledicta terra quae aperuit os suum, et hausit sanguinem fratris tui (Gen. IV, 11). Tyri nundinae congregantur, et vinum pingue, et lanae splendentes: sive vinum de Chelbon quod interpretatur lacteus. Septuaginta pro lanis coloris optimi, lanae de Mileto, sive Soor senserunt. Miletum in Hebraico non habetur; sed quia inde lanae praecipuae deferuntur, pro SOOR, Miletum interpretati sunt. Ex quo perspicuum, quod Tyrus lacte vescatur infantiae, et vestimenta non habeat propria, sed aliunde et ex variis congesta provinciis. Illud quod Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis osculi, praesenti non convenit loco. Frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum, et mutatione litterarum vocaliumque, vel maxime quae apud illos habent proprietates suas, varie interpretantur. (Vers. 19.) Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis posuerunt [Vulg. proposuerunt] ferrum fabrefactum: stacte 317 et calamus in negotiatione tua. LXX: + Dan et Javan et Mozel in nundinis tuis ⁑ quae in editione eorum de Theodotione addita sunt. Ferrum factum opere, et rota in commixtione tua est. Ex nomine patriarchae Dan et tribus, et locus in quo habitavit tribus, nomen accepit, ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur. Unde et Jordanis fluvius sortitus est vocabulum, Jor, rivus videlicet, Dan, qui fluit de Libano. Javan autem Graeciam sonat, quae interpretatur, ut diximus, est, et non est. Pro Mozel quoque Symmachus transtulit deferens, ut sit sensus: Dan et Graecia detulerunt in nundinis tuis ferrum fabrefactum, et caetera. Aquila vero pro Mozel, posuit de Uzal. De quibus credendum est regionibus, ferrum et stacten et calamum ad Tyri nundinas deportata. Dicamusque quod Graecia, id est, Javan, ferrum habeat fabrefactum, et ad bella promptissimum, dialecticaque arte constructum jactans se cuncta judicio et ratione proferre: vocalemque sonum, qui interpretatur in calamo, et stacten odoris optimi repromittat, sive ferrum fabrefactum, et rotam quae verborum compositione volvatur, et cursum habeat orationis. (Vers. 20.) Dadan institores tui, in tapetibus ad sedendum. LXX: Dedan negotiatores tui, cum jumentis electis ad currus. Multum Hebraicum et Septuaginta in praesenti loco discrepant, praeter nomen regionis quod vicinum est Dedan, et Dadan. Infinita quippe distantia in tapetibus ad sedendum, et jumentis electis ad currus: nec dubium quin quadrigae currus et equi, in malam partem accipiantur, si terreni sint. Alioquin et Elias ad coelestia curru rapitur, appellaturque ab Elisaeo pater, pater, auriga et currus Israel (IV Reg. II, 12). Et Giezi aperiuntur oculi, ut currus in monte, et equos videat sine ascensoribus, sessioni Domini praeparatos (Ibid. 6). In tapetibus autem, sermonum pulchritudo monstratur; in quibus vehuntur et requiescunt institores Dedan sessione composita, venientes ad nundinas Tyri. (Vers. 21.) Arabia et universi principes Cedar, ipsi 318 negotiatores manus tuae, cum agnis, et arietibus et haedis venerunt ad te. Pro agnis, arietibus et haedis, Septuaginta camelos et arietes, et agnos interpretati sunt. Arabia autem et principes Cedar (quae hodie Sarracenorum regio est, sicut in Jeremiae sermone, qui adversum Cedar scribitur, plenissime demonstratum est) abundant his animantibus, agnis videlicet, et arietibus, et haedis, et Tyri nundinas hac illatione multiplicant (Jerem. XLIX). Sed et camelorum fertilissima regio est ob pascuorum [ Al. pascuarum] eremi latitudinem, aerisque temperiem, quibus hoc animal delectatur. Arabia autem interpretatur vespera: et Cedar, tenebrae. De qua et in Psalmis dicitur: Habitavi cum habitantibus Cedar (Ps. CXIX, 5). Quae regiones deferunt Tyro camelos, gravissimis peccatorum oneribus praegravatos, sive agnos, et arietes, et haedos, quos immolant in altaribus suis, quae de iniquo ac rebelli corde simularunt. Sed et in hoc eodem propheta in visione pastorum, arietes aquas purissimas conturbantes, et impingentes lateribus oves, et cornibus dimicantes legimus (Infra XXXIV): haedos quoque, qui ad sinistram stare consueverunt, et agnos qui mentiuntur agnum (Mat. XXV): de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). In bonam autem partem camelos scribit Isaias (Isa. LX), de Madian, quod interpretatur Domini judicium, venire Jerusalem, et Epha, et arietes de Nabajoth, et Saba deferentes aurum et thus: quorum duo ultima etiam a Magis offeruntur Domino (Matth. II). Istique cameli, deposito onere peccatorum, possunt intrare arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII et XIX). (Vers. 22.) Venditores Saba et Reama [Al. Rema], ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus, et lapide pretiosissimo [Vulg. pretioso], et auro quod proposuerunt in mercatu tuo. In Psalmis ubi scriptum est: Reges Arabum, et Saba munera offerent tibi (Ps. LXXI, 10), in Hebraeo habet, reges Saba et Saba munera offerent tibi: quorum unum Saba per SIN litteram scribitur, alterum per SAMECH, quae nostrae litterae similis est. Quia igitur Saba interpretatur conversio, hoc dicendum est, quod in praesenti loco non conversionem significet, sed aversionem, 319 de qua Tyro munera deferuntur cum universis aromatibus, et odoribus optimis, et lapide pretioso, et auro quae omnia in Tyri nundinis proponuntur. Et ipsi enim mentiuntur odorem optimum, lapidemque pretiosum, quo exstruere perversitatis suae nituntur Ecclesias, et aurum quod pollicetur in sensu, omniaque perversa sunt. Nihil enim gratuito accipiunt, nec gratis tribuunt, sed universa mercantur, cum reges Arabum, et Saba gratis Christo munera offerant. Hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt: et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in Evangelio: Haec enim tradita sunt mihi: quae dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Reama, sive juxta Septuaginta Rhegma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec quae regio sit, quidve significet; nisi quod manifestum est, et ex eo quod jungitur, Saba vicinam huic provinciae esse regionem. (Vers. 23, 24.) Aran, et Channe, et Eden, negotiatores tui Saba, Assur, Chelmad, venditores tui: ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus. LXX: Charran, et Chana, et Edne, isti negotiatores tui: Sabba, Assur, et Chalman, institores tui, deferentes negotiationem + in Machalim, et in Galima ⁑ hyacinthum, et + polymita ⁑ thesauros electos funibus colligatos. Et istae gentes diversorum locorum nomina continentes. Quod autem de Theodotione in Septuaginta additum est, in Machalim, et in Galima, Symmachus interpretatus est pretiosis involucris. Polymita quoque, quae Theodotio varia interpretatus est, de Aquila et Symmacho addidimus. Tam pretiosae autem vestes negotiatorum involucris ferebantur, ut funibus hyacinthinis stringerentur. Aran, sive, ut Septuaginta dixere, Charran, in nostra lingua sonat foramina: Channe, praeparationem: Eden, delicias: pro quo apud Septuaginta Edne, quod in Hebraico non habetur, qui sonet ignoramus: et ficti nominis etymologiam quaerere non debemus. In negotiatione ergo Tyri per carneos sensus qui indicantur in foraminibus, tota saeculi hominum praeparatio est qui solas delicias putant si augeant Tyriae urbis commercia. 320 De Saba supra diximus. Assur interpretatur, dirigens: Chelmad, sive ut in quibusdam exemplaribus continetur, Cherma, transfertur in vineas: haud dubium quin Sodomorum, qui veniunt in mercatu Tyri, ut prava dirigant, immo arguant poenis, et corrigant quae fuerant depravata, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Ut destruas inimicum et ultorem (Ps. VIII, 3). Habentque multifariam supellectilem, et incredibili varietate distinctam, quae involucris hyacinthi astricta est; sive thesauri eorum funibus constringuntur, quos thesaurizaverunt sibi in terra, juxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Nec habuerunt negotiationem liberam, sed cuncta peccatorum vinculis innexuerunt. Involucra hyacinthina, propter coloris similitudinem, referamus ad aereas potestates, quae thesauros suos saeculi nundinis largiuntur. Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. Naves maris (sive ut in Hebraico continetur, Tharsis), principes tui in negotiatione tua. Pro cedris, Septuaginta cyparissos transtulerunt. Et quia supra de utroque diximus, superfluum est lectoris augere fastidium.

(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris. Nihil, inquit, tibi defuit quod ad divitias pertinet insularum. Quae tamen glorificatio, fuit aggravatio possidentis, dum non potes moderate ferre divitias, quamquam et paupertatis saepe tentatio sit (Prov. XXX). Unde et Salomon necessaria tantum postulat; et divitias, et paupertatem pariter detestatur, ne in altero superbia, in altero subrepat impatientia atque mendacium. (Vers. 26.) In aquis multis adduxerunt te remiges tui. Supra remiges Tyriae civitatis Sidonios legimus, et Aradios, quorum alteri venatores, alteri interpretantur deponentes. Venantur enim eorum animas, quos inter saeculi hujus fluctus suo ducunt arbitrio, et non ad excelsa sublevant, sed in profunda demergunt: nec imitantur eos qui usque ad matutinam vigiliam navigantes, fregerunt insanos maris fluctus, et Dominum Salvatorem suscipere meruerunt, statimque tali vectore et comite pervenerunt ad portum quietis. De quo in Evangelio plenius scribitur. Ventus Auster contrivit te in corde maris (Matth. XIV). 321 Omnes divitiae Tyri, Austro flante dispereunt, qui significantius CADIM ( ), Graece καύσων interpretatur; quem nos in ventum urentem transferre possumus. De quo dicebat sanctus David: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6). Hoc vento Jacob exustus erat, et tamen non contritus, dum loquitur: Fui per diem exustus aestu, et gelu noctis (Genes. XXXI, 40). Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt, totius diei calorem et aestus tulerunt, et tamen accipiunt denarium, quia exusti sunt, et non contriti. Unde et sponsa dicit in Cantico: Nigra sum, sed formosa, quia despexit me sol (Cant. I, 4): sive, ut melius in Hebraico continetur, decoloravit me sol.

Divitiae tuae et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum. Multi ita legunt: In corde maris divitiae tuae et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum; ut omnes Tyri divitiae et thesauri, universaque substantia in corde maris sit posita, et saeculi fluctibus obruatur, nihilque habeant stabile habitatores ejus atque perpetuum, impleto illo Evangelico: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te, quae autem praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Et illo apostolico: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulas multas, et trahuntur in profundum (I Tim. VI, 9). Manifesta est historia; et propterea singulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus. Jam enim ad finem libri festinat oratio.

(Vers. 27). Nautae (sive remiges) tui, et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: virique bellatores tui qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. Remiges sive nautas urbis Tyriae, Sidonios legimus et Aradios, de quibus jam dictum est; et juxta editionem Septuaginta consiliarios Bybli, quae Hebraice appellatur GEBAL ( ): viros quoque bellatores ejus Persas, Lydos, et Libyas, qui omnes cadent, et esse nihili monstrabuntur, cum ceciderit Tyrus, et universa gloria ejus finem habuerit ruinarum. Multitudinem autem quam commixtionem Septuaginta transtulerunt, exceptis principibus, vulgus significat; qui absque nomine dignitatum, 322 simili judicio conterentur. Mixtaque prophetia est inter urbem et navem, ut ex altero alterum intelligas: et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat, atque in naufragium. (Vers. 28, 29.) A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes, et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum. Nautae, et universi gubernatores maris vectoresque et proretae] in terra stabunt, et ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur ( sive cinerem sternent sibi). Quod autem sequitur: Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te, in Septuaginta non habetur, sed de Theodotionis Editione additum est. Quando Tyrus ceciderit, gubernatores illius turbabuntur, descendentque de classibus, et remiges vectoresque ac proretae sive nautae, et universi gubernatores maris jactati fluctibus, stabili aliquando consistent gradu; et ejulabunt super ea voce magna, quam prius suis locupletabant mercibus, et mentis amaritudinem clamore signabunt: pulverem quoque sive terram jacient super capita sua, pro terrenis operibus agentes poenitentiam. Et cinere conspergentur vel vitulae, juxta Legem (Num. XX), ut purificentur: vel certe substernent cinerem sibi, juxta illud quod dicitur ad Jerusalem: Sparge terram super caput tuum, et cinerem substerne tibi, et fac planctum (Jerem. VI, 16). Et in Evangelio scriptum est: Si in Tyro et Sidone facta essent signa haec, olim in sacco et cinere egissent poenitentiam (Luc. X, 13). Et Psalmista dicit: Cinerem quasi panem manducavi (Psal. CI, 10). Radentque super Tyro caput, et facient calvitium, quod in luctu fieri solet, eo tempore quo magnitudo doloris omnem excluserit laetitiam. Apostolorum vero capilli numerati erant, quia crinem suum instar Nazaraenorum Domino consecrarant (Matth. X; Luc. VI). Et Samson quamdiu crines habuit, possedit fortitudinem, ablata vero caesarie, captus est ab Allophylis (Judic. XVI). Quando autem dicitur, et accingentur ciliciis, vetus lumborum libido 323 damnatur, ut qui vixerant in deliciis, postea poenitentes vivant in austeritate atque duritia. Ninivitae habuere saccos (Jon. III). Et iterum ad Jerusalem dicitur: Plange ad me quasi sponsa accincta cilicio super virum suum virginalem (Joel I, 8). Et plorabunt te, inquit, in amaritudine animae ploratu amarissimo. Melius est enim ingredi in domum luctus, quam in domum convivii (Eccli. VII): ut plangant Tyrum, et carmen lugubre congeminent, quod sequens Scriptura subjungit. Ut autem sciamus profectum esse eorum, qui plangunt ruentem, et qui prius in maris corde, et in medio illius versabantur, prophetae nos doceat exemplum: qui et ipse plangere jubetur Tyrum, ut, expleto tempore poenitentiae, restituatur in antiquum statum, et, assumpta cithara, Domino personet. Lege Isaiam. Quidam ridicule (sed tamen quod legimus est dicendum) gubernatores episcopos haereticorum, consiliatores presbyteros, proretas archidiaconos, remiges atque nautas diaconos interpretantur, vectores vero ad cunctum populum referunt, quod si addidissent nauclerum diabolum, implessent tragoediam. Qui omnes ejulabunt pariter, et flebunt amarissime, et agent poenitentiam, postquam naufragium senserint navis suae, et in terra steterint, omnemque decorem falsi nominis scientiae amiserint; et pro gaudio atque laetitia, in cordis amaritudine poenitentiam moerore signaverint. (Vers. 33 seqq.) Quae est ut Tyrus, quae obmutuit (sive conticuit) in medio maris? (Quod in LXX non habetur.) Quae in exitu negotiationum tuarum ( sive quam invenisti mercedem) de mari, implesti populos multos. In multitudine divitiarum tuarum, et populorum ditasti reges multos. Nunc contrita es a mari ( sive in mari) in profundis aquarum opes tuae ( sive negotiatio tua) et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui ceciderunt. Universi habitatores insularum obstupuerunt ( sive contriti sunt) super te, et reges earum omnes tempestate perculsi (sive versi in amentiam) mutaverunt vultus ( vel fleverunt). Negotiatores gentium ( sive populorum) sibilaverunt super te, ad nihilum deducta es ( sive facta perditio es: et non eris 324 ultra [Vulg. tacet ultra ] usque in saeculum ( sive in perpetuum). Gubernatores, remiges, proretae, atque vectores, in planctu Tyri ista memorabunt, quae alia civitatum ita conticuit, ut loquendi fiduciam non haberet; et audiret illud Evangelicum, Tace, et obmutesce (Marc. IV, 39). Et de Psalmis: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLVI, 16)? Quantis mercibus, o Tyre, ditata es? Et quid tanto labore quaesisti, ut diebus ac noctibus peritura naufragio congregares? Implesti quidem populos multos, et opibus tuis locupletasti reges, de quibus scriptum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversum Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). Sed nunc contrita es in mari, et in aquarum profundis, juxta illud quod de Pharaone scriptum est: Currus Pharaonis, et fortitudinem ejus projecit in mare (Exod. XV, 4). Qui demersus est in profundum quasi lapis, et dicere poterat: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Ps. XIV, 4). Omnes insulae, vel habitatores insularum, quae saeculi hujus fluctibus verberantur, stupebunt super te, et reges earum, tempestate perculsi, sentient interitum suum, imitantesque vocem colubri, sibilabunt et dicent: Ad nihilum deducta es, sive facta perditio es; ut non naturam perditionis habueris, sed voluntatem. Et non eris. Quod si hucusque dixisset, magna quaestio nasceretur, quomodo non esset, quam nunc videmus exstructam. Sed ex eo quod sequitur: Usque in saeculum, unius saeculi tempus ostendit, quod juxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo supputatur. Sive non eris Deo, dicente Apostolo: Qui vocavit ea quae non erant (Rom. IV, 17). Et Isaias propheta: Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui. Erunt enim quasi non sint (Isa. XLI, 11): Et Esther juxta Septuaginta Interpretes: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV, 11). Et in psalmo: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXV, 14). Quae testimonia quo sensu accipienda sint, supra diximus. Omnia autem haec ad haereticorum possumus referre personam, qui in contritione Tyri atque naufragio, 325 sentient errorem suum, et in medio maris positi, liberare suas animas concupiscent, plangentque male divitias congregatas, quibus multos ditaverant reges, patriarchas videlicet suos, et vulgus ignobile, quorum opes in medio corruent mari. Habitatores quoque omnium insularum [si tamen voluerimus ad bonam partem referre quae dicta sunt] obstupescent super contritione Tyri, et reges insularum 326 omnium, vel ipsi quasi tempestate perculsi, mutabunt vultus, vel certe cordis moerorem fletu, et lacrymis indicabunt, stuporisque magnitudinem, admiratione et sibilo testabuntur quomodo nihili facta sit, et perierit quae salutem multis gentibus promittebat. Et ultra non erit, nequaquam certo tempore, ut αἰῶνα interpretemur in saeculo; sed in perpetuum: quia idem sermo utrumque significat.