9 | 11 |
LIBER DECIMUS.
recensereVellem, ut ante jam dixi, prophetias contra unam provinciam, aut unum regem, iisdem explanare libris, et nequaquam sensum lectoris dividere. Sed quid faciam longitudini, quae nisi dividatur in partes, modum voluminis egreditur; et infinita congeries, tam dictanti, quam legenti 367-368 molesta est? Itaque post sermonem contra Aegyptum et planctum ejus, regemque Aegypti, de cujus brachio nequaquam obvoluto, neque restituto pristinae sanitati, in ultima parte noni libri diximus, transimus ad principium decimi libri contra eumdem Pharaonem regem Aegypti, qui comparatur regi Assyrio, et post longissimam prophetiam, lamentatio super eodem assumitur, et deinceps contra omnem Aegyptum. In quibus disserendis, o virgo Christi, Eustochium, eleva cum Moyse manus ut nostra victoria tuarum orationum fructus sit. Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis (Rom. IX, 16), Dei qui loquitur ad prophetam: Aperi os tuum et adimplebo illud (Ps. LXXX, 11); propheta ad Dominum respondente: Aperui os meum, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 331); qui ubi vult spirat. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (Joan, III, 8; II Cor. III, 17), qua libertate donavit nos Dominus. Quam frustra se Judaei habere jactabant dicentes: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam (Joan. VIII, 33), multis vitiis peccatisque subjecti, et ignorantes illam sententiam: a quo quis vincitur, ejus et servus est (II Petr., II, 19).
(CAP. XXXI) (Cap. XXXI.) Et factum est in undecimo anno, tertio, mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi Cedrus (sive Cyparissus) in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes (sive in medio nubium) elevatum est cacumen ejus. Aquae nutrierunt illum: Abyssus elevavit [Vulg. exaltavit] eum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis (sive campi): et multiplicata sunt arbusta (sive rami), et elevati sunt rami ejus prae aquis multis. Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia coeli, et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbra [Vulg. umbraculo] illius habitabat coetus gentium universarum. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatione (sive multitudine) arbustorum (vel ramorum) suorum: erant enim radices illius juxta aquas. Cedri (sive Cyparissi) non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, et abietes (sive pini) non adaequaverunt summitatem ejus, et platani (vel abietes) non fuerunt aequae (vel similes) frondibus (sive ramis) illius. Omne lignum paradisi Dei (sive in paradiso Dei) non est assimilatum ei et pulchritudini ejus, quoniam speciosam [Vulg. speciosum] feci eam [Vulg. eum], et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eam omnia ligna voluptatis (sive deliciarum) quae erant in paradiso [Vulg. addit Dei]. Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimata [al. sublimatus] est in altitudinem, et dedit summitatem suam virentem atque condensam (sive in medio nubium), et elevatum est cor ejus in altitudine sua: tradidi eam (sive eum) in manu fortissimi (sive principis) gentium: faciens faciet ei: (sive et faciam perditionem ejus): juxta impietatem ejus ejeci eam. Et succident eam alieni et crudelissimi nationum (sive pestilentes gentium), et projicient eam super montes, et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus (sive campis) terrae, et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eam. In ruina ejus habitaverunt (sive requieverunt) omnia volatilia coeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis. Quamobrem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum: neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa (sive in nubibus): nec stabunt in sublimitate [Vulg. eorum] sua omnia quae irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum. Haec dicit 369 Dominus Deus: in die quando descendit ad inferos, indixi [Al. induxi] luctum (sive luxit eum abyssus): operui eum abysso, et prohibui flumina ejus et coercui aquas multas. Contritus est (sive contenebratus) super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt (sive defecerunt). A sonitu ruinae ejus commovi (sive commotae sunt) gentes, cum deducerem eum (sive eam) ad infernum cum his qui descendebant (sive descendunt) in lacum; et consolata sunt in terra infirma omnia ligna voluptatis (sive deliciarum) egregia atque praeclara in Libano: universaque irrigabantur aquis. Nam et ipsi cum ea (sive cum eo) descendent (sive descenderunt) ad infernum ad interfectos (sive vulneratos) gladio, et brachium (sive semen) uniuscujusque habitantium sub umbraculo ejus, in medio nationum (sive vitae suae) perierunt. Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis! Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam, in medio incircumcisorum dormies, cum his qui interfecti sunt gladio. Sic Pharao et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. Utramque editionem ex more commiscui, ubi tamen plurimum discrepabant, ne duplex propositio augeret librorum magnitudinem. Ac primum sciendum, quod quaecumque dicuntur de rege Assyriorum futuro tempore, in LXX quasi transacta memorantur, et sic vel ad arborem, vel ad principem loquitur Assyriorum, ut tam, masculino quam feminino genere de una persona intelligatur, dum et arbor refertur ad Assyrium, et Assyrius in arbore nominatur. Nec de rege Babylonio in praesenti sermone ulla fit mentio; ne videatur contra captivum populum positum [ Al. positus] in Chaldaea, dominorum atque regnantium iracundiam provocare, sed dicitur de rege Assyriorum, qui eo jam tempore captus fuerat a Chaldaeis, et omne robur Assyriorum Babylonio subjacebat imperio. Unde et decem tribus, hoc est, Israel, Assyrii capiunt; duas autem, hoc est, Judam et Benjamin, 370 Chaldaei superant, et urbem subvertunt Jerusalem. Dicturus igitur contra Pharaonem regem Aegypti, et populum ejus sermo divinus, tali adversum illum est usus exordio: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi Cedrus in Libano, et reliqua. Et est sensus: Non mireris si a Babyloniis sis vincendus atque periturus, et tuum perditurus imperium, omnesque opes Aegyptiae destruendae sint, cum Assur multo te fortior, eodem Chaldaeo superante, deletus sit. Describitque potentiam regis Assyrii sub figura arboris Cedri, juxta Hebraicum, juxta LXX, Cyparissi, in monte Libano constitutae, quae sit pulchra ramis et condensa frondibus, et ad nubes usque subrecta, quae idcirco tantum crevit, quod non aquis, sed abyssis, hoc est, aquis abundantissimis irrigetur. Abyssus enim multitudo sonitus aquarum: ita ut omnes aves nidos fecerint in ramis ejus, et sub frondibus illius genuerint omnes bestiae saltuum. Et ne dubitaremus quae essent coeli volatilia, quae silvarum bestiae, apertius posuit: Et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. Cedri, inquit, et cyparissi, abietes, sive pinus et platani, sive cyparissi, non fuerunt aequae ramis illius. Et ne sigillatim de cunctis arboribus diceret, et omnia, inquit, ligna paradisi Dei non sunt assimilata illi, et pulchritudini ejus. Per quae nonnulli intelligunt non de rege dici Assyrio, sed de contraria fortitudine, quae in sermone Tyri inter Cherubim dicitur esse generata, et pretiosis distincta lapidibus, et postea ad terrena suo vitio concidisse, qui et in Isaia cadens, Lucifer appellatur (Isa. XIV), et in Evangelio signatur a Domino: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 12). Sed nos haec omnia ut interim sequamur historiam hyperbolic ῶs dicta intelligamus, quod tantae Assyrius fuerit potentiae, et sic cunctas oppresserit nationes, ut se Angelorum fortitudini compararit. Omnia autem metaphorice sub altissima cedro, sive 371 cyparisso dicuntur ad Assyrium, interfectioque illius appellatur succisio. Quodque sequitur: Tradidi eam in manu fortissimi gentium, regem Babylonium vocat, ut quod vicit Assyrium, non propriae fortitudinis, sed divinae intelligat potestatis. Juxta impietatem, inquit, ejus ejeci eam, ut occulte Babylonium moneat, non debere esse crudelem, nec opprimere populum Dei, qui sibi traditus sit, ne similia patiatur ab Assyrio, qui crudelis et impius fuit. Et succident illam alieni, et crudelissimi nationum; sive, juxta LXX, pestilentes: quod numquam diceret [ Al. voluit dicere) positus in Chaldaea, ne illum adversum gentem suam commoveret. Projicitur quoque super montes, et in cunctis convallibus corruunt rami ejus, et confringuntur in rupibus, et a cunctis derelinquitur populis, hoc est, volatilibus coeli et bestiis campi, et in tantam veniet perditionem, ut omnes arbores quae putabantur excelsae comparatione Assyriae arboris, suo exemplo elevari, et in sublime erigi ultra desistant, nec stent in altitudine sua, sed illa succisa, omnes metu pariter succidantur. Quodque per translationem dictum erat, fit manifestius. Omnes, ait, traditi sunt (subauditur reges in mortem) ad terram ultimam (hoc est, ad infernum), in medio filiorum hominum (nequaquam inter arbores) ad eos qui descendunt in lacum. Haud dubium quin inferna significet. Post succisionem arboris Assyriae, sive in die quando descendit ad inferos Assyrius, et induxit [ Al. indixit] Dominus luctum, rursum per translationem de eo loquitur, quod opertus sit abysso, juxta illud quod scriptum est: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Ps. LXVIII, 3); et omnia flumina, omnes videlicet nationes, eum ultra rigare cessaverint, et contristatus sit, sive contenebratus super eam, id est, arborem, vel eum, id est, Assyrium, Libanus. Ac ne putaremus de arbore esse sermonem, sequitur: A sonitu ruinae ejus commovi gentes. Quae enim tanta ruina esse unius arboris potest, ut ad sonitum ejus universae commoveantur gentes? Cum deducerem [ Al. deducerent], inquit, eam ad infernum, juxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest cum aliis qui in lacum, id est, ad 372 inferos descendebant. Et consolata sunt in terra infima, in corde videlicet terrae, omnia ligna voluptatis, sive deliciarum, quod Hebraice appellatur EDEN ( ), ut nemorosos saltus, silvasque significet egregias atque praeclaras, quae fuerunt in Libano, et irrigabantur aquis. Nam et ipsae arbores cum eo, hoc est, Assyrio descendent in infernum, ad interfectos, sive vulneratos gladio. Ligna gladiis non vulnerantur, sed caeduntur, nec descendunt ad infernum. Et brachium, inquit, sive semen (quoniam apud Hebraeos sermo ZARA ( ), utrumque significat), requiescet in umbraculo ejus in medio nationum, nequaquam silvarum, sed gentium. Ad extremum fit apostropha ad ipsum Assyrium, sive ad Pharaonem. Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis? Nullus tibi, inquit, par fuit, sed omnes reges potentia superasti, et tamen cum caeteris regibus, qui erant in comitatu tuo ad terras ultimas, id est, ad inferos deductus es, dicente Scriptura: Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10, 11). In medio, ait, incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ostendit quae essent ligna, quae cedrus, sive cyparissus gladiis vulnerata, et jacens cum incircumcisis. Et ut extrema anterioribus jungeret, quia supra dixerat: Cui similis factus es in magnitudine tua: ecce Assur quasi Cedrus in Libano, pulcher in ramis et frondibus, et reliqua, nunc infert: Sic est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus. Quomodo, inquit, Assyrius, cedrus et cyparissus, Babylonio succidente, dejecta est: sic Pharao et populus ejus, hoc est ipsa arbor et rami illius a Babylonio succidentur. Haec interim juxta historiam dicta sint, quae plerique in consummatione mundi futura intelligunt et regem Pharaonem, hoc est eam potestatem cui Aegyptus subjecta sit, comparari regi Assyriorum potentissimo, id est, antichristo: quod si ille corruerit, utique et alii rectores tenebrarum istarum et principes mundi facilius corruant. Dicamus ergo de singulis, breviter omnia perstringentes, ut non tam disseramus 373 et explanemus obscura, quam explanare cupientibus materiam dedisse videamur. Primumque discutiendum, cur undecimo anno, tertio mense, una die mensis, factum est verbum Domini ad Ezechielem, dicens: Fili hominis, dic Pharaoni Aegypti et multitudini ejus. Locuturo ad Pharaonem, undecimo anno sermo fit Domini: necdum enim venerat ad duodecimum, qui numerus plenae consummataeque virtutis est. Unde et duodecim sunt filii Jacob (Genes. XXXV), a quibus postea duodecim nomina Prophetarum uno volumine continentur. Et Apostoli duodecim sunt (Luc. VI), quorum quia unus Judas proditor fuit, in locum ejus Matthias eligitur. Et archisynagogi ( Al. archisynagogae] filia annorum duodecim a Domino suscitatur (Marc. V). Hemorrhousa quoque anno duodecimo recipit sanitatem. Sed quia corripitur Pharao, et postea plangitur, propterea tertius mensis et unus dies undecim annorum numero copulantur. Unde et in consequentibus duodecimo anno, mense duodecimo, una mensis, fit verbum Domini ad Ezechiel, dicens: Fili hominis, assume planctum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum. Qui enim plangitur, ideo plangitur ut intelligat quanta bona perdiderit; et tamen quia Pharao erat, et brachium ejus necdum fuerat colligatum, nec pristinam receperat fortitudinem: propterea in anno et in mense duodecimo, viginti novem dies adhuc remanent, ut duodecim annorum numerus compleatur. Uno igitur mensis die, sermo fit Domini ad Prophetam, et praecipitur ei ut loquatur regi Aegypti et multitudini ejus. In quo mirandum quod quatuor interpretes non populum dixerint, sed multitudinem. Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XXII, 14). Et in lege scriptum est: Non eris cum multitudine in malo. Diciturque ad regem Aegypti: Cui similis factus es in magnitudine, sive in altitudine tua? Quod et ipse se exaltaverit, et subjaceat illi sententiae: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11): sed tamen non sit ejus altitudini similis, qui quasi cedrus, sive cyparissus in Libano fuerit, pulcher ramis et frondibus nemorosus; excelsusque altitudine et ad nubes usque erexerit caput, ad quas secundum David (Psal. XXXV) veritas Dei pervenit, et quibus mandatur ne pluant 374 super Israel imbrem. Pulchritudo quoque illius praedicatur, quae in turpitudine prava voluntate mutata est (Ps. LXXVII); ita ut dicatur de eo: Confringet Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5): et excelsus ipse in altissimo montium Libano constitutus, quanto sublimior fuerat, tanto fortius caderet. Cujus Scriptura sancta volens altitudinem demonstrare, appellat cedrum magnam, quam nutrierunt aquae, non aquae Siloe quae vadunt cum silentio (Is. VIII), sed aquae Rasin, et aquae Aegypti, de quibus scriptum est: Quid tibi ut bibas aquas Geon (Jerem. II, 18), sive Sior? quod aquas turbidas sonat. Abyssus quoque exaltavit eum super quam in principio mundi tenebrae ferebantur (Genes. I), et ad quam in Evangelio daemones ne mittantur, rogant (Luc. VIII). Flumina ejusdem abyssi in circuitu radicum ejus erant, de quibus dicitur: Quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum (Jerem. II, 18)? Et in alio loco: Ecce Dominus inducet super vos aquam fluminis fortem et multam, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus (Isa. VIII, 7). Rivos quoque suos emisit abyssus ad universa ligna regionis, ut non solum principem mundi hujus, sed et socios illius irrigaret. Propterea elevatus est, et super omnia ligna altissima succrevit, et multiplicata sunt arbusta ejus, et totius orbis possedit imperium dicens: Haec omnia mihi tradita sunt (Matth. IV, 9). Et elevati sunt rami ejus, qui aquis abyssi fuerant irrigati. Qui extendit, sive dilatavit umbraculum suum, ut omnes subjiceret suae ditioni. In ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia coeli. Omnis enim qui facit peccatum (Joan. VIII, 34), de diabolo natus est, et de ramorum ejus numero computatur. Illa autem volatilia fecerunt nidos in ramis ejus, quae juxta viam Evangelicam comedere sementem (Matth. XIII), sive quia omnes peccaverunt, et indigent misericordia Dei (Rom. III), de quibus dictum est: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII, 3): Idcirco in ramis ejus fecerunt nidos. Sequitur: Et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, quae Christi mansuetudinem perdiderunt, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum, ut nullus esset, qui non ejus tegeretur umbraculo, praeter eum qui dixit: Ecce venit princeps mundi istius: et inveniet in me nihil (Joan. XIV, 30). Per unum enim hominem peccatum intravit in mundum, et 375 per peccatum mors (Rom. V, 12); et sic in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccavimus, et in Adam omnes morimur, cunctique peccavimus, et indigemus gloria Dei (I Cor. XV). Et tamen in ipsa habitatione diversa conditio est. Alii habitant in ramis ejus quasi volatilia, scientiam sibi in philosophia, et in haereticorum dogmatibus pollicentes. Alii quasi bestiae ferae, immites atque crudeles: alii quasi multitudo gentium plurimarum; ut commixtos diversis vitiis significet atque peccatis. Erat autem Assur pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum, quia aquis multis radix ejus fuerat irrigata, in tantum ut in paradiso Dei nulla cedrorum et cyparissorum esset altior, nec abietes pinique adaequarent sublimitatem ejus; sive platani non essent aequae frondibus illius. Idcirco nulla arborum in paradiso plantarum ei fuerat adaequata, quia omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus. Nequaquam enim erectae sunt per superbiam, sed scierunt humilitatem suam, neque similitudinem Dei sacrilego sibi animo vindicare conatae sunt. Quodque sequitur: Et aemulata sunt eam omnia ligna deliciarum quae erant in paradiso, sic edisserimus: Aemulata sunt ligna paradisi multitudinem ramorum ejus: Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XX, 16). Et; Lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Ibid. VII, 13). Cupit enim tantos habere in salutem, quantos Assur habuit in perditionem. Unde quia Assur sublimatus est in altitudine; et dedit sublimitatem suam virentem atque condensam, sive usque ad nubes cacumen erexit, et elevatum est cor ejus ut diceret: Ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14), propterea traditus est in manu fortissimi gentium: quam intelligimus aliam detestabilem potestatem, cui traditur ad puniendum: ipse est enim inimicus et ultor; ut Assur intelligatur Antichristus, et fortissimus gentium cui traditus est, Satanas, juxta illud Apostoli: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. II, 20): Qui faciens faciet ei quaecumque ei a Domino fuerint imperata. Ista autem cyparissus ejecta est de paradiso Dei propter impietatem suam; et succident illam alieni et crudeles, sive pestilentes in gentibus, ut 376 impleatur illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus astutior fiet (Prov. XIX, 25). Et iterum: Jam securis ad radices arboris posita est (Matth. III, 10): qui praecident eam super montes, ut corruat in superbia sua. In cunctis autem convallibus corruent rami ejus: ut ad tartarum deducantur omnes, qui in ejus fuere comitatu, et recedant de umbraculo illius, et relinquant eam: ut volatilia coeli et bestiae terrae, quae prius sub illa fuerant, et illius umbraculo tegebantur, postea poenae ejus participes sint. Cumque viderint caetera ligna silvarum, sive paradisi, Assur cyparissum sententia Dei corruisse, non elevabuntur in superbiam, nec se esse aliquid aestimabunt, nec irrigationem aquarum suarum proprias arbitrabuntur divitias: eo quod omnes rami et volatilia coeli, et bestiae terrae, quae erant sub imperio Assur, deducantur in morte ad terram ultimam. De quibus scriptum est: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram (Ps. XXI, 30). Et in alio loco: Ingredientur ad extrema terrae (Ps. LXII, 10): et erunt nequaquam cum Angelis, sed cum filiis hominum, qui descendunt in lacum, sive in foveam sempiternam. Cum autem ille descenderit ad extrema terrae, et pars vulpium fuerit a quibus lacerandus est: tunc luctus erit vel omnium sociorum ejus, vel sanctarum fortitudinum, quae illum dolebunt ad inferos descendisse. Unde dicit Dominus: Operui eum abysso, cujus aquis fuerat ante nutritus; et prohibui flumina ejus, id est abyssi, et coercui aquas multas, ne eum irrigarent, sed magis opprimerent. Contristatus est super eum Libanus, in quo fuerant exaltatus, et omnia agri ligna concussa sunt, succisionem similem formidantia. A sonitu ruinae ejus commovi gentes, ut nullus perditionem illius ignoraret, et deductionem ad inferos cum caeteris sociis ejus. Acceperuntque consolationem omnia ligna voluptatis, id est, paradisi: dum vident et mala malis, et bona bonis restitui. Haec autem ligna Libani sunt, aquis irrigata fluminum Domini, in quibus et illa arbor fuerat irrigata quae corruit. Sive omnia ligna, quae quondam fuerunt bona, et irrigabantur aquis, et in Libani altitudine morabantur, accipient consolationem, 377 quando principem suum similia viderint sustinere tormenta. Et ipsa enim descendent ad infernum ad interfectos gladio Domini, et omnis fortitudo lignorum habitabit sub umbraculo ejus, id est, in poena, in medio omnium nationum quae claustris inferni tenebuntur. Post haec ad ipsum Pharaonem sermo convertitur, cui dictum fuerat in principio, cui similis factus es in magnitudine tua? et dicitur ad eum: Cui assimilatus es, o inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis? Nempe Assyrio qui corruit. Et tu eras inclytus atque sublimis inter ligna Eden, hoc est, deliciarum et paradisi, et ecce deductus es sicut Assyrius, cum omnibus lignis, quae quondam fuerant in deliciis, ad terram ultimam et ad inferos, et dormies non in requie, sed in poenis in medio incircumcisorum, hoc est, immundorum, et cum his qui in gladio Domini conciderunt. Et ut sciamus qui sit ille cui dixerit: O inclyte, atque sublimis inter ligna voluptatis, ponit manifestius: Ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus. Sive juxta Septuaginta, sic est Pharao, et omnis multitudo ejus, ut quomodo supra Assyrius succisus est, et corruit, sic et Aegyptius subruatur. (CAP. XXXII) (Cap. XXXII.--Vers. 1 seq.) Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo (sive decimo), in una die [Vulg. tacet die] mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari, et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum [Vulg. eorum ] (sive tua). Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea (sive extraham te in hamo). Et projiciam (sive extraham) in terram: super faciem agri abjiciam te (sive campi replebuntur tui): et habitare (sive sedere) faciam super te omnia volatilia coeli, et saturabo de te bestias universae terrae, et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles [Vulg. addit tuos ] (sive valles) sanie tua (vel sanguine tuo) et irrigabo terram (sive irrigabitur terra) putore [Vulg. fetore; al. poedore] sanguinis tui (sive stercoribus tuis) super montes, et 378 valles implebuntur ex te. Et operiam cum extinctus fueris, coelum, et nigrescere faciam stellas ejus: Solem nube tegam, et lunam non dabit lumen suum. Omnia luminaria coeli moerere faciam (sive contenebrescent) super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem (sive captivitatem) tuam in gentibus super terras (sive in terra) quam nescis. Et stupescere faciam (sive contristabuntur) super te populi: (vel gentes multae) et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum, et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae (sive exspectantes ruinam suam a die ruinae) tuae. Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi. In gladiis fortium (sive gigantium) dejiciam multitudinem (sive fortitudinem) tuam: inexpugnabiles gentes omnes hae (sive pestilentes de gentibus cunctis): et vastabunt (sive perdent) superbiam (vel injuriam) Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus (sive conteretur omnis fortitudo illius). Et perdam omnia jumenta ejus quae erant super aquas plurimas (sive ab aquis multis): et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit (sive calcabit) eas. Tunc purissimas reddam aquas eorum (sive ut aliquando quiescant aquae eorum), et flumina eorum quasi oleum adducam (sive ut oleum fluent), ait Dominus Deus, cum dedero terram Aegypti desolatam (sive perditam). Deseretur autem terra a plenitudine sua (sive cum plenitudine) quando percussero (sive disseminavero) omnes habitatores ejus: et scient quia ego sum Dominus. Planctus est, et plangent eum filiae gentium super Aegyptum et super multitudinem ejus (sive omni fortitudine illius) plangent eum, ait Dominus Deus. Editionem utramque miscemus, in his dumtaxat in quibus discrepant. Alioquin ubi unus sensus est, Hebraicum sequimur. In multis autem exemplaribus, juxta LXX, duodecimus annus et mensis decimus ponitur; juxta caeteros autem interpretes, decimus annus et duodecimus mensis, ut vel jam capta sit Jerusalem, et gaudium Pharaonis, malis 379 sibi imminentibus, auferatur: vel certe capienda, et suis magis miseriis doleat, quam aliorum captivitate laetetur. Et interim breviter quaedam historiae fundamenta jacientes, quid Hebraei super hoc loco intelligant percurramus. Leoni comparatur Pharao, non unius gentis, sed multarum gentium; sive draconi in mari, ut terram aquasque possideat qui irrigatione fluminum erigebatur in superbiam, quae cornu vocatur, et multitudine exercitus sui, omnes aquas transiens poterat conturbare: idcirco expandere se dicit rete suum super multitudinem ejus, et extrahere eum sagena sua vel hamo, et projicere, sive extendere eum super terram, qui quasi coluber multis spiris fuerat involutus, ut a cunctis coeli volatilibus devoretur. Cumque non solum aves, sed omnes bestiae terrae eum laceraverint, reliquae carnes ejus, montes et valles camposque complebunt, ita ut cuncta vermibus scateant. Haec autem loquitur per metaphoram, ut postquam volatilia coeli et bestiae carnibus ejus fuerint saturatae, id est, exercitus ejus, et universa multitudo reliqua pars in vermes et saniem convertatur. Tunc inquit, coeli tenebris obvolventur: sol, et luna, et caetera luminaria non dabunt lumen suum, sed super te cuncta nigrescent: nihilque tibi laetum erit, et ad tuum interitum omnes populi et cuncti reges eorum horrore nimio formidabunt conspicientes gladium meum huc illucque volitare et nulli parcere, et in tua ruina, ruinam similem pertimescent. Ut autem scias quis iste sit gladius, audi manifestius: Gladius regis Babylonis veniet tibi: in gladiis fortium, sive gigantium dejiciam omnem multitudinem tuam. Qui gigantes, inexpugnabiles gentes sunt, quae Babylonii regis tenebantur exercitu. Isti vastabunt sive disperdent superbiam Egypti, et omnem multitudinem ejus: nihilque in Aegypto remanebit, sed cum hominibus, et jumenta brutaque animalia pariter auferentur. Et tanta erit solitudo in Aegypto, ut nec pede hominis, nec ungula jumenti aquae illius conturbentur, sed quieta sint omnia: et aquae fluminum ejus quasi oleum fluant purissimae ac nitentes, nullo per eas transeunte, nec earum fluenta turbante. Hoc autem fiet propter Aegypti solitudinem, quae redigetur in desertum ab omni multitudine sua: quando habitatores ejus Dominus 380 percusserit, ut intelligant qui remanserint quod ipse sit Dominus. Idcirco planctus est Pharaonis, et plangent eum filiae gentium in circuitu. Non solum autem super illo, sed et super multitudine ejus, quae, Domino vastante, deleta est. Haec super simplici littera cursim dixisse sufficiat, veniamus ad intelligentiam spiritualem. Nec puto magnopere laborandum nosse qui sit Pharao rex Aegypti, cum supra plenius dixerimus, eam videlicet potestatem, cui Aegyptus credita est; vel una provincia, vel Aegyptus totius mundi, quae non est leo condita, sed proprio vitio assimilata leoni gentium. Homo enim cum in honore esset, non intelligit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). De hoc leone et Petrus loquitur: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et in nono psalmo (Vers. 9) scriptum est: Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem. Et in Jeremia Spiritus sanctus ait: Leo de silva percussit eos (Jer. V, 6). Draconem autem dici diabolum (pro quo Aquila interpretatus est Leviathan, nomen draconis exponens) juxta superiorem explanationem multis testimoniis docui, qui dixerat: Mea sunt flumina et ego feci ea. Iste igitur draco fluminibus suis quasi cornibus ventilabat plurimas nationes: quae super Marcione, Valentino, Ario, Eunomio, caeterisque haereseon principibus intelligere possumus, qui imitantur ecclesiasticos viros, dicentes ad Dominum Salvatorem: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Ps. XLIII, 6): et non ventilant ad salutem, ut de terra ad coelum levent, sed ut in profondum abjiciant. Denique sequitur: Et conturbabas aquas pedibus tuis; juxta illud Apostoli: Qui autem conturbat vos, portabit judicium (Gal. V, 10). Non vult enim aquas Siloe bibere, quae vadunt cum silentio (Isa. VIII), sed aquas Aegypti turbidas atque coenosas, quae antequam pedibus conculcarentur draconis, purae erant, et suo fluentes ordine: postquam autem pedibus illius conturbatae sunt, cursus sui ordinem perdiderunt. Neque enim utuntur haeretici testimoniis Scripturarum sibi cohaerentibus, sed conturbant omnia. Et quia ipse est inimicus et ultor, non solum aquas alienas draco Aegyptius conturbat pedibus suis, sed conculcat flumina sua, ne parcat eis, quos semel in suam redegerit potestatem. 381 Quod devitare cupiens justus, precatur: Non veniat mihi pes superbiae (Ps. XXXV, 12). Et in alio loco, conculcatus petit ne iterum conculcetur: Miserere, inquit, mei, Domine, quoniam conculcavit me homo (Ps. LV, 1). Inimicus autem homo diabolus est, de quo et alter psalmus loquitur: Ut non magnificetur ultra homo super terram. Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum, in multitudinem populorum multorum (Ps. IX, 18). Rete Domini veteris et novi Testamenti ratione contextum, mittitur super draconem, qui habitat in populorum multitudine, et semper turbis et populorum multitudine delectatur: ut extrahat eum in sagena sua, sive in hamo suo. Ista est sagena, quae in mare hujus saeculi mittitur, et extrahit pisces multos alios eligendos, et alios abjiciendos (Matth. XIII). Sive iste est hamus, de quo in Job scriptum est: Adduces autem draconem in hamo, et circumdabis capistrum circa nares ejus (Job XL, 19); pro quo interpretatus est Aquila: Extrahes Leviathan in hamo, et funibus colligabis linguam ejus. Extrahitur autem draco, sive Leviathan de mari hamo, vel sagena Domini, ut projiciatur, sive extendatur super terram, et omnes spirae ejus, quibus suas insidias occultabat, aperiantur et proferantur in publicum, et in terram abjiciantur, et jaceat qui in coelo posuerat os suum, et se Altissimo similem esse jactabat. Unde sequitur: Et habitare, sive sedere faciam super te omnia volatilia coeli et saturabo de te bestias universae terrae, secundum illud quod scriptum est: Dedisti eum escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14). Qui vel volatilia vocantur, vel bestiae terrae (Matth. XIII; Luc. VIII). Volatilia, quae sementem, ut diximus, juxta viam rapiunt. Bestiae terrae, vitiis efferatae, quod ad haereticos atque gentiles referri potest. Quod autem sequitur: Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua; sive, implebo valles sanguine tuo, hunc habet sensum: ut volatilia coeli, et bestias terrae, deceptorum populos intelligamus, crudelitatemque gentilium, montes autem ad principes referamus haereseon, qualis fuit Valentinus et Marcion, collesque successores eorum qui saturantur sanie draconis; sive valles, quae implentur draconis sanguine, inferiores quosque credentium. Aut certe montes adversarias potestates, quae in aere 382 discurrunt, et valles, quae inferna penetrant, et aeternis suppliciis mancipatae sunt. Porro quod dicitur: Et irrigabo terram putore [ Al. paedore] sanguinis tui super montes, sive, irrigabitur terra de stercoribus tuis super montes, et valles implebuntur ex te, illud significat quod omnis superbia et arrogans haereticorum tumor, non tam vitali et puro, quam putrido atque fetenti sanguine compleatur, juxta illud quod scriptum est: Pone eos sicut stercus terrae (Ps. LXXXII, 11). De quo sanctus a Domino liberatur: Qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8). Valles autem in ima depressae, ut supra diximus, aut inferna significant, aut humilem haereticorum sensum propter voluptatem et terrenas opes cuncta facientium. Quod autem jungitur: Et operiam cum exstinctus fueris, coelum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam et luna non dabit lumen suum, omnia luminaria coeli moerere, vel tenebrescere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, ait Dominus Deus, si sequamur litteram, penitus intelligi non potest. Quando enim interfecto Pharaone, sive dracone sol, et luna, et stellae non dederunt lumen suum, et coelum opertum est tenebris, juxta illud poeticum (Virgil., I Georg.): Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Ergo hoc dicendum est, quod exstincto Pharaone, qui transfigurabat se in Angelum lucis, de quo in alio loco scriptum est: Lux impiorum exstinguetur (Job XVIII), coelum sive coeli operientur tenebris. De quibus et Paulus loquitur: Et spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et nigrescere faciet Dominus stellas ejus, vel draconis, vel coeli. Super quo et Judas Apostolus scribit: Sidera errantia, quibus caligo tenebrarum in aeternum reservatur (Judae XIII). Sol quoque nube tegetur, sol iniquitatis, qui contrarius est soli justitiae, nube autem, vel ipso Domino Salvatore, qui descendit in Aegyptum super nubem levem (Isa. XIX), nullo peccatorum pondere praegravatam, vel prophetis et apostolis, de quibus legimus: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Et in Psalmis: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6). Cum autem sol iniquitatis fuerit obscuratus, luna quam haereticorum sentimus Ecclesiam, et quae a sole 383 iniquitatis lumen putabatur accipere, non dabit lumen suum, nec decipiet credentes falsi nominis scientia. Omnia quoque luminaria et quidquid videtur in haereticis esse doctrinae, exstincto dracone, siccabitur, sive moerebunt, principe perdito, ita ut ipse Dominus terram haereticorum operiat tenebris, ignorantia scilicet veritatis, ut caeci caecos ducant in foveam, et habitatores terrae mittantur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium. Post haec dicitur: Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem, sive captivitatem tuam in gentibus super terram quam nescis, ut qui prius Pharaoni servierant, irascantur contra eum, videntes captivitatem ejus ad aliam terram, quam draco nesciebat esse, perductam. Nec debemus ambigere bonas esse terras, quas Pharao nesciat, scilicet quando captivitas Pharaonis alia captivitate mutatur, de qua dicitur ad Salvatorem: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: accepit (sive, juxta Apostolum (Ephes. IV, 8), dedit) dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Et stupescere, inquit, faciam super te populos multos, ut qui prius Pharaonis admirabantur potentiam, postea eum admirentur de suo culmine cecidisse. Reges quoque populorum horrore nimio formidabunt super eum, quorum regna Domino diabolus ostendit, et de quibus in psalmo dicitur: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Ps. II, 2). Hoc autem fiet cum volare coeperit gladius Domini super facies eorum, subauditur regum, sive populorum. Gladius autem Domini intelligendus est vivens sermo Dei, et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum, qui volat atque discurrit et perstringit cernentium oculos vultusque deterret, ut obstupescentes super ruina Pharaonis, se in illo videant esse dejectos. Et Domini quidem gladius, de quo scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II, 34), jacentes elevat, et male erectos, humilitate commutat. Gladius autem regis Babylonis veniet super draconem Aegyptium, ut in gladiis fortium, sive gigantium dejiciat Dominus multitudinem ejus, qui regem Aegypti sectabatur. Inexpugnabiles, inquit, sive pestilentes de gentibus omnes isti, ut 384 mali ad puniendum tradantur pejoribus, de quibus scriptum est: Immissionem per Angelos pessimos (Ps. LXXVII, 49). Et Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare, vel in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Tim. I, 20). Cum autem per hujuscemodi ministros dejecta fuerit superbia Aegypti, et multitudo illius dissipata, perdentur omnia jumenta illius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra. Si enim beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcat (Isa. XXXII): e contrario infelix qui simplices quidem suo ultra poterit errore retinere, ita ut pes hominis non calcet in eis, quo ne signum quidem sapientiae atque rationis aquae Aegyptiae in se habere videantur. Ungula quoque jumentorum non turbabit eas, ut de limpidissimis atque nitentibus faciat turbidas atque coenosas. Tunc reddentur non ab alio, sed ab ipso Domino, aquae purissimae, quae draconis fuerant dominatione turbatae: ita ut flumina earum labantur quasi oleum, et sint veri luminis nutrimentum. Haec autem fient, cum dederit Dominus terram Aegypti desolatam, et perdiderit multitudinem ejus, et percussi fuerint omnes habitatores illius, ut isto profectu scire possint quod ipse sit Dominus. Quod autem jungitur: Planctus est, et plangent eum filiae gentium super Aegyptum, et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus, perspicuum est animas omnium gentium, quae prius oppressae fuerant sive earum gentium quae nequaquam in Aegypto morabantur, sed in regione viventium, interfectum draconem plangere, et omnem multitudinem ejus: non spe salutis, sed quod de tanta potentia suo vitio et superbia dejectus sit in aeterna supplicia. (Vers. 17, seq.) « Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti, et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis. In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est: attraxerunt eam, et omnes populos ejus. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus [ al. suis] descenderunt, et dormierunt 385 cum incircumcisis, interfectisque gladio. Ibi Assur et omnis multitudo ejus, in circuitu illius sepulcra illius, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio, quorum data sunt sepulcra in novissimis laci: et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium. Ibi Aelam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri illius [ Vulg. sui]: omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium: et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulcrum illius. Omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederant [ Vulg. Dederunt] enim terrorem [ Vulg. addit suum] in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulcra ejus. Omnes hi incircumcisi, interfectique cadentes gladio, qui dederunt formidinem suam in terra viventium. Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis: et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra viventium. Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descenderunt [ Vulg. descendunt] in lacum. Ibi principes Aquilonis omnes: et universi Sidonii ( sive venatores) qui deducti sunt cum interfectis paventes, et in sua fortitudine confusi, quia [ Vulg. qui] dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio, Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus. Quia dedi [ al. dedit] terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis 386 gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus. » Multum in hoc loco Septuaginta interpretum editio, et ordine et translatione discordat, et quaedam in ea de Theodotione addita sunt. Unde necesse habuimus et ipsam ponere, nequaquam parcentes longitudini, et studiosi lectoris diligentiae servientes. LXX. Et factum est in duodecimo anno in quinta decima mensis: factus est sermo Domini ad me: dicens: Fili hominis, plange super multitudinem Aegypti, et deducent filias ejus gentes mortuas in profundum terrae, ad eos qui descendunt in foveam (Porro sub asteriscis additum est: + De aqua pulcherrima descende; + et dormi cum incircumcisis ⁑ Rursum ordo sequitur): In medio vulneratorum gladio cadent cum eo, et dormiet omnis fortitudo ejus, et dicent tibi gigantes, in profundo foveae, descende, quo melior es, descende, et dormi cum incircumcisis in medio vulneratorum gladio. Ibi Assur, et omnis congregatio ejus. (Quodque sequitur: ÷ Omnes vulnerati ibi dati sunt, ÷ et sepulcrum ejus in profundo foveae, ÷ et facta est congregatio ejus ⁑ in Hebraico non habetur, sed a Septuaginta additum est. Rursum dicitur): In circuitu sepulcri ejus omnes vulnerati qui ceciderant gladio. (Et iterum de Theodotionis Editione sub asteriscis additum est: + Qui dederunt sepulcra ejus in lateribus laci; + et facta est congregatio in circuitu sepulcri ejus. + Omnes isti vulnerati, cadentesque gladio. Post quae posuere Septuaginta): Qui dederunt timorem suum in terra vitae. Ibi Aelam, et omnis fortitudo ejus in circuitu sepulcri ejus, omnes vulnerati, et cadentes gladio: et qui descendunt incircumcisi in terrae profundum, qui dederunt terrorem suum in terra vitae, et acceperunt tormentum suum cum his qui descendunt in foveam in medio vulneratorum. Ibi dati sunt Mosoch, et Thubal, et omnis fortitudo eorum in circuitu sepulcri ejus, omnes 387 vulnerati ejus, universi incircumcisi, et vulnerati gladio, qui dederunt terrorem suum super terram vitae, et non dormierunt cum gigantibus qui ceciderunt ab aeterno: qui descenderunt in infernum cum armis quibus utebantur ad bella, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et factae sunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terruerunt gigantes in vita sua. Et tu in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum vulneratis gladio. Ibi Edom, et reges ejus, et omnes principes Assur, qui dederunt fortitudinem ejus in vulnere gladii: isti cum vulneratis dormierunt cum his qui descenderunt in foveam. Ibi principes Aquilonis omnes universi magistratus Assur, qui descenderunt vulnerati cum terrore suo, et in fortitudine sua confusi dormierunt incircumcisi cum vulneratis gladio, et abstulerunt tormentum suum cum descendentibus in foveam. Videbit eos Pharao, et consolationem accipiet super omni fortitudine eorum: vulnerati gladio Pharao, et omnis fortitudo ejus, dicit Dominus Deus. Quia dedi formidinem ejus super terram vitae, et dormiet in medio incircumcisorum cum vulneratis gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. Non ignoro, fastidiosam fore delicato lectori tantam inter duas editiones discrepantiam. Sed quid faciam calumniatoribus meis, qui si aliquid de LXX interpretum translatione subtraxero, me sacrilegum et absque timore Domini vociferantur, maxime qui cum in fidei veritate discordent, et Manichaeorum sequantur errores, in eo imperitorum animas commovent, si de veteri quidpiam monstrare potuerint mutatum consuetudine, libentius errare cupientes, quam aliquid ab aemulo verum discere. Et interim juxta historiam manifestus est sensus. In eodem enim anno duodecimo, et in eodem, ut putamus, mense, sed non in una, ut supra, mensis, verum in quinta decima die, nequaquam super Pharaone, sed super fortitudine, sive multitudine Aegypti planctus assumitur, qui detrahitur de superbia sua cum universis filiabus suis, sive gentium robustarum ad terram ultimam, id est, in profundum inferni, diciturque ad regem Aegypti: Quo melior es, ut mortem merearis evadere? Cum enim Assur, et Aelam, id est, Persae, et Mosoch, qui interpretantur Cappadoces, et Thubal, quos alii Iberos, alii Italos intelligi volunt: 388 Idumaei quoque et principes Aquilonis, ac Sidonii cum universis exercitibus suis, quorum auxilio horrorem cunctis gentibus praebuerunt, mortui sint, et interfecti gladio, et posuerint gladios suos sub capitibus suis, quod dictum ἐμφατικώτερον accipiendum est, tu solus poteris non eadem sustinere? Quin potius cum videris tantam tecum apud inferos multitudinem dormientium, et sepulcrum tuum fortissimorum quondam principum circumdari memoriis, habebis consolationem, leviora tormenta aestimans consortio plurimorum. Haec interim juxta simplicem sensum strictim dixisse sufficiat. Nunc eadem brevitate, quantum explanationis patitur difficultas, spiritualis intelligentiae summa quaeque carpamus. Supra una mensis die factus est sermo Domini ad Prophetam: hic quinta decima. In prima autem eis, hoc est, in kalendis, mensis exordium est: in quinta decima, quando totus lunae orbis impletur, et siquidem primus mensis fuerit, azymorum est prima dies; sin autem septimus, scenopegiarum, quando figuntur tabernacula (quae solemnitates apud Hebraeos, vel maxime sunt). Fit autem planctus super fortitudinem Aegypti, ut fortis in malo esse desistat: et recipiat infirmitatem, et quando infirmior fuerit, tunc fortior. Pro fortitudine Aegypti, in Hebraico habet multitudinem. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem, et multi ingrediuntur per eam (Matth. VII, 13): sicut e contrario dicitur ad Israel: Vos autem estis pauci inter omnes gentes (Deut. XXVIII): semper enim virtus rara est, et arcta et angusta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam. Quod autem Aegyptus plangitur, et mortuae filiae ejus, juxta LXX, sive gentium robustarum deducuntur ad terram ultimam in lacum, sive in foveam profundissimam, significantur animae in Aegypto hujus saeculi commorantes quae perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6): et peccatis mortuae, pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5). Istae sunt de quibus scriptum est in alio loco: Ingredientur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10). Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Eccli. XXVII, 29; Ps. VII, 16). Unde 389 et legimus: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Quodque sequitur: Quo pulchrior es descende, et dormi cum incircumcisis, proprie ad Pharaonem regem Aegypti sermo dirigitur, sive ut in LXX de Theodotione additum est, ad ipsam Aegyptum: De aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis. Quod specialiter ad eum pertinet, qui in baptismate Christi renatus, et audiens cum Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? postea vel fornicatione, vel aliis vitiis sordidatus, ejicitur de Ecclesia, et dicitur ad eum: De aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis, id est, cum immundis, juxta illum sensum quem ponit Apostolus: Nos sumus circumcisio (Philipp. III, 3), qui in spiritu Deo servientes, et gloriantes in Domino, et non in carne confidentes. Hi omnes in medio vulneratorum, sive interfectorum cadent cum Pharaone, illo gladio quem venit mittere Dominus super terram. Sicut enim Christi gladius bonos a malis separat, dicens: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X, 34): sic haereticorum gladius omnes truncat [ Al. trucidat] populos, et vulneratos ad infernum deducit. Isti sunt gigantes potentissimi, et rebelles, et ponentes in excelsum os suum, et quanto per superbiam se ad excelsa sustollunt, tanto ad profundum foveae, et inferni novissima detrahuntur, qui omnes interfecti sunt gladio. Et ut sciret vel Pharao, vel omnis Aegypti fortitudo, quae ad inferna detracta est, quos haberet in poenis socios, sequens sermo demonstrat: Ibi Assur, et omnis multitudo ejus, vel synagoga ejus. Princeps enim haereticorum diabolus, cujus vere congregatio synagoga est, de qua in Apocalypsi dicitur: Qui sunt synagogae Satanae (Apoc. II, 9). Sequentes autem versiculos, qui obelo praenotantur, praetereundos puto, dicendumque quod habetur in Hebraico: In circuitu illius, sepulcra eorum, videlicet deceptorum ab eo. Qui omnes vulnerati, vel interfecti sunt gladio, et ideo corruerunt, quorum sepulcra data sunt in novissimis laci. Quod autem lacus vocetur infernus, perspicue psalmus ille demonstrat, in quo poenitens loquitur: Assimilatus sum cum his qui descendunt in lacum 390 (Psal. XXVII, 1). Quem nequaquam debemus juxta Latini sermonis proprietatem eum intelligere qui Graece λίμνη dicitur, ut est lacus Tyberiadis, et lacus Larius, et Benachus, multique alii, sed quas non solemus appellare cisternas. Quos lacus, quia aquas refrigerant, et omnem ab eis calorem spiritus auferunt peccatores cunctique haeretici fodiunt, et quantum in mea memoria est, nullum sanctorum lacum, id est, cisternam fodisse, Scriptura testatur; sed omnes peccatores, quorum fuit Ozias rex leprosus et qui per suam superbiam corruit, de quo scribitur quod homo fuerit terrae operibus incubans, et multas superbiae turres aedificarit in angulis, et lacus foderit (II Par. XXVI). E contrario ad justum dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). Et rursum: Fons aquae tuae sit proprius. Unde loquitur et Dominus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibilacus, id est, cisternas, quae aquas continere non possunt (Jer. III, 13). Sequitur: Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus. Hi omnes cingunt Assyrium, et est eorum plurima multitudo, qui universi vulnerati sunt et interfecti, et cadentes gladio. Nemo enim eorum stare potest cum Moyse, nec audire: Qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIV, 2); sed omnes vulnerati interfectique sunt, et cadentes qui quondam dederant formidinem in terra viventium, formidinem autem his qui erant Ecclesiis praepositi, ne in terra viventium facerent populos mortuorum, et simplices quosque deciperent. Unde et Paulus aiebat: Timeo autem, ne forte sicut serpens decepit Evam malitia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Sed hic timor spe Domini mitigatur, dicente Ecclesiastico viro: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1, 2)? Post haec dicitur: Ibi Aelam [ Al. Assur], et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, haud dubium quin Assyrii. Aelam in linguam nostram vertitur, ascensus eorum. Omnes enim qui Christi humilitate contempta, diaboli ascendere superbiam, et se in falsi nominis scientia esse aliquid aestimaverunt, Aelamitae sunt nuncupandi, qui Assyriis regis sepulcrum ambiunt, 391 et interfecti sunt vulneratique gladio. Et licet in excelso posuerint os suum, tamen descenderunt immundi, et incircumcisi ad terram ultimam, ut quanto sublimius fuerant elevati, tanto fortius caderent. Isti posuerunt terrorem suum non semel, sed secundo in terra viventium. Quis enim Ecclesiasticorum ab hujuscemodi Aelamitarum terrore securus est, et non aliquem sui perdidit gregis? Pulchreque Ecclesia Christi appellatur terra viventium, ut e contrario haereticorum conciliabula mortuorum terra esse credantur. Et portaverunt, inquit, ignominiam, sive tormentum suum cum his, quos secum detraxerunt in lacum, et in profundum inferni: quorum cubile in medio interfectorum est: eorum videlicet quos suo mucrone jugularunt, et circumdantur hujuscemodi populis. Hi populi, Assyrii regis populi sunt, et licet circumcisos esse se jactent: tamen incircumcisi interfectique sunt gladio, et tertio dederunt terrorem atque formidinem in terra viventium. Unde portaverunt tormentum suum atque supplicium in medio eorum, quos suis fraudibus deceperunt. Ibi quoque est, id est, juxta Assyrium Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo ejus in circuitu sepulcri ejus: omnes incircumcisi interfectique, et cadentes gladio, qui dederant formidinem suam in terra viventium. Pro Mosoch et Thubal, Symmachus et Theodotio interpretati sunt cubile eorum, ut ostenderent cubilia haereticorum, immo foveas sempiternas, Assyrii regis esse supplicia. Mosoch interpretatur insania: Thubal, conversio, non in bonum a malo, sed de bono in malum; sive universa, ut offendat omnes haereticos insanire, et pari studio ad pejora converti (Rom. XII). Nec mirum si insanientes, et coacervati in malum habent multitudinem, cum Egyptii regis socii sint, qui gaudet multitudine. Omnes hi interfecti gladio qui dederant formidinem suam, non semel, nec secundo, sed tertio in terra viventium, de quibus supra plenius diximus. Sequitur: Et non dormient cum fortibus, sive gigantibus cadentibusque, et non circumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis: et posuerunt gladios suos sub capitibus suis; et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum; quia terror fortium 392 facti sunt in terra viventium. Hi, inquit, qui haereticorum principes exstiterant, ad tantum malitiae pervenere culmen atque cruciatum, ut nec cum fortibus atque gigantibus, qui a principio corruerunt, similia mereantur ferre supplicia. Qui, nequaquam erroris sui acta poenitentia, descenderunt ad inferos cum armis suis, rebelles contra Deum, et Ecclesiam ejus; secum arma deferentes, de quibus scriptum est: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5); et posuerunt, ait, gladios suos sub capitibus suis, requiescentes in animo perduelli; et pro summa victoria, sententiarum suarum jacula complexantes: in tantum ut iniquitates eorum fuerint in ossibus eorum, hoc est, fortissima figmenta, et erroris sui dogmata possidentes. Quia terror fortium facti sunt in vita sua, sive in terra viventium. Quod quarto dicitur, ut fortissimos quosque, et habentes scientiam Scripturarum, et qui essent de regione viventium, sua perversitate terrerent, dum descendunt ad infernum cum armis suis, et ponunt gladios suos sub capitibus suis, et iniquitates eorum usque ad ossa perveniunt. Post haec scriptum est: Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris (Rom. XVI, 20), quod vel ad Pharaonem, vel ad fortitudinem, sive multitudinem Aegypti dicitur, et quod ipsa conteratur, juxta illud quod scriptum est: Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Et dormies, inquit, cum interfectis gladio, somno perpetuo. Ibi cum Assyrio, et cum Aegyptia multitudine erit Idumaea, et reges ejus, omnes qui terrenis operibus servierunt, sive sanguine delectati sunt. Etenim Idumaea, et terrenam, et sanguinariam sonat. Omnes reges et universi principes de quibus crebro et Apostolus loquitur (Phil. III), terrenis operibus incubantes, et effundentes quotidie sanguinem eorum quos sua fraude deceperint, cum incircumcisis et immundis dormierunt, et cum his qui descenderunt in lacum, de quibus supra diximus. In ipso comitatu erunt, et principes Aquilonis, a quo exardescunt mala super terram. Et a quo vel in Jeremia (Jer. I), vel in hoc eodem propheta (Supra XXII), olla illa plena carnium ossiumque succenditur. Et non solum principes Aquilonis, verum omnes 393 magistratus Assur, pro quo in Hebraico verius positum est, universi Sidonii, quos nos in venatores vertimus, juxta illud quod scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7), pro quo in Hebraico positum est, Sidoniorum. Qui Sidonii, sive venatores, deducentur ad inferos paventes, in sua quondam confisi fortitudine, et dormient immundi, et portabunt confusionem sive tormentum suum, habentes malae conscientiae poenitudinem sempiternam: ita ut ignis eorum non exstinguatur (Isai. LXVI), et vermis eorum non moriatur (Marc. IX). Quos omnes cum viderit Pharao, consolabitur, vel habens adhuc malitiam pristinam, et multos poenae suae socios habere se cernens, vel certe consolatus est, videns et illos confundi in suppliciis et terroribus suis super universa multitudine sua quae interfecta est gladio, Pharaonis scilicet, vel omnium sociorum ejus, praecipueque Assyrii regis, et Mosoch et Thubal et Idumaeorum, et principum Aquilonis, et Sidoniorum. Hi enim dederant terrorem suum in terra viventium. Quod quinto dicitur, ut omnes istiusmodi nationes cavere, et fugere debeamus, quae cunctis nos sensibus deceperunt, et scire esse horribiles, nec facile posse vitari, nisi omni custodia servaverimus cor nostrum. Dormivit, inquit, et ipse Pharao cum sociis suis interfectis gladio, qui socii, multitudo ejus sunt, per latam, et spatiosam viam pergentes ad supplicia sempiterna. (CAP. XXXIII) (Cap. XXXIII.--Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis (sive hominem unum de suis), et constituerit eum super se speculatorem; et ille viderit gladium venientem super terram; et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo. Audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit: veneritque gladius, et tulerit (sive comprehenderit) eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonitum (vel vocem) buccinae audivit, et non se observavit, sanguis ejus in ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit. Quod si speculator viderit gladium 394 venientem, et non insonuerit buccina; et populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit de his [Vulg. eis] animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti. Rursum ad prophetam sermo fit Domini, qui aliquanto siluerat tempore, eo quod non possit propheta, nec humana fragilitas juge ad se atque continuum sustinere vaticinium; et loquitur eadem quae in superioribus continentur. Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et comminaberis eis ex me, in eo quod dicam iniquo, morte morieris, et non annuntiasti ei, nec locutus es ut annuntiares iniquo, et converteretur a viis suis et viveret, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et sanguinem ejus de manu tua requiram. Et tu si annuntiaveris iniquo, et non conversus fuerit ab iniquitate sua, et a via sua, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberasti [ Al. liberabis]. Quae si diligenter inspicias, intelligis similia quidem esse: sed non eadem, dum in plerisque discordant. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observare debemus, ubi videtur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici: sed vel subtrahi pleraque, vel addi, et singulorum inter se verborum discrepantium habere rationem. Et interim priusquam ad altiora veniamus, brevis est explicanda sententia. Si speculator fuerit constitutus in populis, ut annuntiet gladium Domini iramque venientem, et, annuntiante eo populus audire noluerit, speculator liber erit, et ille qui oppressus est gladio, ipse sanguinis sui sustinebit reatum: quod si audierit, salvabit animam suam. Si autem speculator non sonuerit buccina, et populus ignorans venturum gladium nequaquam 395 se observaverit, populus quidem in sua morietur iniquitate, attamen sanguinem morientis de speculatoris requiram manu. Et ut sciret propheta Ezechiel generalem disputationem ad se potissimum pertinere. Et tu, inquit, fili hominis, non a terra et a populo terrae, ut supra dixi, sed a me constitutus es speculator domui Israel. Si ergo me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus ad eum, ut se custodiat, et de interitu liberetur: et ille quidem in sua iniquitate morietur, quam prius commiserat, de qua si annuntiasses, potuit liberari; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Quod si tu annuntiaveris atque praeceperis impio ut convertatur a viis suis pessimis, et ille hoc facere noluerit: ille quidem in sua iniquitate morietur; tu autem liberasti de interitu negligentiae animam tuam. Ex quibus verbis discimus, posse hominem quamvis iniquum, et impium, si magistri verba audierit, et egerit poenitentiam, a sua impietate salvari: nec minus magistrum subire discrimen, si docere noluerit, vel timore discriminis, vel desperatione peccantis: dum reus est sanguinis ejus qui liberari potuit, et de morte erui, nisi magistri silentio concidisset, et in utroque liberum servari arbitrium, dum et in magistri voluntate est vel tacere, vel loqui, et in auditoris arbitrio vel audire, et facere atque salvari, vel contemnere, et proprio perire contemptu. Nec statim sequitur: ut quia propheta praedicit, veniat quod praedixit. Non enim praedicit ut veniat, sed ne veniat: nec quia Deus loquitur, necesse est fieri quod minatur, sed ideo comminatur, ut convertatur ad poenitentiam cui minatur, et non fiat quod futurum est si verba Domini contemnantur. Possumus autem tripliciter locum istum disserere: ut terra quae sibi speculatorem constituit, vel juxta litteram, terra Judaea sit, vel juxta spiritualem intelligentiam, Ecclesia, quae saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit judicem (I Cor. XV), vel certe anima credentis, quae mentem atque rationem praeponit populo ac turbae cogitationum 396 suarum: ut non omnia cogitationum incentiva suscipiat, sed judicet atque discernat quae sectanda sibi, quaeve fugienda sint. Speculator terrae Judaeae, vel rex potest intelligi, vel propheta: speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, quia a populo electus est, et Scripturarum lectione cognoscens, et praevidens quae futura sint, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni et assumpti a populo, negligentiae nos demus atque desidiae: et quod his pejus est, deliciis ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium. Siquidem Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28): et pedes discipulorum lavit (Joan. XIII), ut ostenderet omnes sordes et vitia a magistris in discipulis debere dilui atque purgari. Nec statim respondeamus, quid prodest docere, si nolit auditor facere quod docueris? Unusquisque enim ex suo animo atque officio judicatur. Tu si locutus non fueris, ille si audire contempserit. De magistris negligentibus Salomon loquitur: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32)? Tale quid significatur et in Evangelio (Marc. IX), quod qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae, expediat ei ut alligetur ad collum ejus mola asinaria, et abjiciatur in profundum, quam in specula constitutus, plurimis noceat. (Vers. 10 seqq.) Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel, sic locuti estis dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: Nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: Et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit; et impietas impio non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua, et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiam si dixero justo, quod vita vivat; et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa 397 morietur. Sin autem dixero impio, morte morieris; et egerit poenitentiam de peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit [Vulg. addit ille impius], rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet, et non morietur. Omnia peccata [Vulg. addit ejus], quae peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit, vita vivet: Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini, et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israel. Si negligenter legamus, videtur nobis eadem prophetia esse, quae supra in qua dicitur: Numquid volens cupio mortem iniqui, dicit Dominus, nisi converti eum a via sua mala et vivere (Supra XVIII, 23)? Et in fine ejusdem prophetiae: Convertimini et redite ab universis impietatibus vestris, et non erunt vobis in tormentum iniquitates (Ibid., 8). Ibi enim ad eos sermo fit, qui volunt agere poenitentiam, et justitia peccata delere, ut cum fiducia convertantur, et pleno animo agant poenitentiam. Hic autem ad eos loquitur qui magnitudine peccatorum, immo impietatum suarum, desperant salutem et dicunt: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Et est sensus: Cum semel nobis mors proposita sit, et vulneribus nostris nulla medicina possit restituere sanitatem, quid necesse est laborare, et frustra consumi, et praesentem vitam non cum desperatione transigere, ut saltem hac fruamur, quia futuram perdidimus? Quibus respondet Deus, non velle se mortem impii, sed ut revertatur et vivat. Et apostropham facit ad impios desperantes: Convertimini a viis vestris pessimis. Atque ut sciamus qui sint impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat: Quare moriemini, domus Israel? Vita autem et mors in hoc loco non haec significatur, qua omnes communi cum bestiis lege naturae vel vivimus, vel morte dissolvimur; sed illa de qua scriptum est, Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9); et, 398 Anima quae peccaverit ipsa morietur. Et a speciali commonitione quia Israel domui loquebatur, ad generalem transit disputationem: quod et justum praeteritae non salvent justitiae, si novis sceleribus fuerit occupatus, et peccatorem vel impium antiqua peccata non perdant, si operibus justitiae veteres emendarit errores: Deumque non praeterita in utroque judicare, sed praesentia. Si dixero, inquit, justo, vita vives, et ei praemia justitiae pollicitus fuero, confisusque ille peccaverit, omnes justitiae ejus pristinae oblivioni tradentur, et praesenti iniquitate morietur: nec mea est mutata sententia, cum non possim in eodem homine peccatore reddere quod justo promiseram. E contrario si peccatori, et impio fuero comminatus et dixero: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur; et ille egerit poenitentiam, bonisque operibus veterem emendarit errorem, ita ut judicium faciat, et justitiam, pignus restituat, rapinamque reddat, in mandatis vitae ambulet, nec faciat quidquam injustum: nonne debet vita, quae Christus est vivere, et nequaquam mori, cum comminatio peccatoris justum punire non debeat? Tale quid loquitur sermo divinus ad Jeremiam quando descendit in domum figuli, et audit vel promissa, vel comminationem Dei id agere, ut vel homines provocent ad salutem, vel deterreant a peccato (Jerem. XVIII). Unde qui dicunt: Non est aequa via Domini, arguuntur quod ipsorum sit iniqua sententia, habentium oculum pessimum, et nequaquam nova, sed vetera judicantium. Quibus omnibus demonstratur, nec peccatorem salutem desperare debere, si agat poenitentiam: nec justum in sua confidere justitia, si perdiderit negligenter quod magno labore quaesierat. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur, in quibus autem praesens prophetia discrepet a praeterita, et in quibus loquatur similia, collatio utriusque poterit indicare. Porro quid sit judicium facere et justitiam, pignus restituere, rapinam reddere, in mandatis vitae ambulare et caetera, in hoc eodem propheta supra diximus. (Vers. 21, 22.) Et factum est in duodecimo anno, in 399 decimo mense [Vulg. tacet mense], quinta mensis transmigrationis (sive captivitatis) nostrae: venit ad me qui fugerat (sive qui salvatus fuerat) de Jerusalem, dicens. Vastata (sive capta) est civitas. Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius. Undecimo anno regni Sedeciae, quinto mense, capta est civitas Jerusalem. Haec autem prophetia, duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis captivitatis, sive transmigrationis, quando captus est Jechonias [ Al. cum Jechonia]. Ex quo ostenditur, post unum annum et quatuor menses, et viginti quinque dies, capta Jerusalem, venisse Babylonem unum civium Jerusalem, qui nuntiaret captam urbem atque vastatam. Ante unum autem diem quam veniret qui ista narraret, vesperi facta est manus Domini ad Ezechielem prophetam, quae aperuit os ejus quod diu clausum fuerat, et quidquid erat ille dicturus, hic factum ante replicavit: nec siluit amplius, videns prophetiam suam opere completam, et nequaquam dubitare populum qui erat in Babylone, vel eos qui capti erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur os prophetae, quando quod prius nuntiaverat, opere monstrarit effectum: et tota libertate proclamat, qui nequaquam futura, sed vel praesentia, vel transacta demonstrat. Hoc secundum litteram. Caeterum juxta anagogen, si Ezechiel interpretatur fortitudo Dei: Christus autem est Dei virtus, et sapientia (I Cor. I, 24), hoc intelligendum, quod capta Jerusalem et subversa, quicumque perfidiam Judaeorum potuerit evadere, quales fuerunt apostoli, et reliquiae quae salvae factae sunt, ipse Christo nuntiat omnes caeremonias Judaeorum esse subversas, quas quidam usque hodie observandas putant, non audientes illud Apostoli: A gratia excidistis qui in Lege justificamini (Galat. V, 4). Mirorque hominum pertinaciam, id velle sermone defendere, quod opere implere non audeant, nisi forte sub pelle ovium, id est, Christianorum, lupi celantur Judaici. Quid defensor [ Al. defensores et personant] synagogae in Christi Ecclesiis personat? Capta ergo Jerusalem atque subversa, aperitur os Domini 400 per apostolos, et apostolicos viros, qui possunt dicere: Os meum apertum est ad vos, o Corinthii; et: Apertum est mihi ostium magnum et efficax (II Cor. VI, 11). Et illud: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131), quod numquam tacere poterit, nec audire cum Israel: Audi, Israel, et tace: sed in toto orbe resonabit, et Christi Evangelium pandet [ Al. pandetur] gentibus. Unde juxta hunc sensum et duodecimus annus ad duodecim refertur tribus, et decimus mensis ad tempus propitiationis Judaicae, quae Graece dicitur ἱλασμός: et quinta dies mensis ad sensus carneos, quae omnia, capta Jerusalem, et Evangelio succedente, deleta esse, et transisse monstravimus: et vespere, hoc est, in consummatione mundi factam manum Domini ad verum Ezechiel, qui futuras ruinas urbis cecinerat per prophetas, et mane impletas esse monstravit. (Vers. 23 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel loquentes, aiunt: Unus erat Abraham, et possedit terram: nos autem multi sumus [Vulg. tacet sumus], nobis data est terra in possessionem. Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid [Al. numquam] terram haereditate possidebitis? Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluistis, et terram haereditate possidebitis? Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant gladio cadent, et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus, et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat. Et scient quia ego sum Dominus, cum dedero terram eorum [Vulg. tacet eorum] desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt. Et tu, fili hominis, filii populi tui [Vulg. addit. qui] loquuntur de te juxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite, et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus (vel quomodo populus congregari solet); et sedent coram te populus meus, et audiunt 401 sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos; et avaritiam suam sequitur cor eorum (sive ut in LXX continetur: Quoniam mendacium in ore eorum ipsi faciunt, et post abominationes suas cor eorum graditur. Sequitur): Et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audient verba tua, et non facient ea, et cum venerit quod praedictum est, ecce enim venit: tunc scient quod propheta sit in medio eorum. Primum sciendum, quod octo plus vel minus versus ab eo loco quem posuimus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, usque ad eum locum ubi scriptum est: Haec dices ad eos, sic dicit Dominus Deus, in LXX non habetur, qui cum multis aliis, et haec praetermiserunt, sive interpretata ab eis, scriptorum paulatim sublata sunt vitio. Et Latini nostri, immo invidi Christiani, et ut apertius dicam, Grunnianae factionis haeredes, adversum nos latrant, cur juxta Hebraicum disseramus: quasi nolentibus ingerendi sint cibi, et non his epulae praeparentur qui eas cum gratiarum actione suscipiunt. Certe si nobis non habent fidem, legant alias editiones, Aquilae, Symmachi, et Theodotionis; interrogent Hebraeos non unius loci, ne eos a me redemptos jactitent, sed diversarum provinciarum; et cum errori meo vel imperitiae cunctos viderint consonare, tunc se intelligant nimium esse prudentes, et magis cupere dormire quam discere; habitentque in septuaginta cellulis Alexandrini Phari, ne vela perdant de navibus et funium detrimenta suspirent. Haec contra invidos: nunc quod proposuimus disseramus. Capta, ut diximus, Jerusalem temploque subverso, pauperes terrae, de quibus scribit Jeremias (Jerem. XXXIX), soli relicti fuerant in Jerusalem, qui vineas et agros colerent, et in ruinis incensae urbis habitarent. Cumque deberent agere poenitentiam super his propter quae captivitas venerat, seipsos cassa spe decipientes loquebantur: Unus fuit pater noster Abraham, et tamen hanc terram haereditate possedit, non quod ipse possederit, sed quod semen ejus terram repromissionis 402 acceperit. Si igitur ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures qui relicti sumus in terra Judaea, et habitamus in urbibus desertis ac ruinosis, utique multo amplius multiplicabimur, ut possideamus plures quod unus ille possedit. Quibus respondit Dominus: Abraham unum fide possedisse terram repromissionis. Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Genes. XV, 8). Istos autem incredulitate, et sceleribus occupatos, etiam si plures sint, possidere non posse. Simulque enumerat quid facientes offendant Deum, sex videlicet genera peccatorum. Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias, hoc est, ad idola vestra, et sanguinem funditis, hoc est, homicidium perpetratis: numquid ista facientes poteritis terram haereditate retinere? Nec hoc estis scelerum fine contenti, sed statis in gladiis vestris quotidie, parati ad occidendum, et imitantes Esau, qui stetit, et vixit in gladio suo, facitis abominationes incredibiles, videlicet libidinum turpitudines, et unusquisque uxorem proximi sui polluit; ut in eo sit sceleratior, quod amici, et proximi polluerit uxorem. Et cum haec, inquit, faciatis, arbitramini vos terram haereditate retenturos? Responde igitur eis, o propheta, et hanc super eos ex meo sermone prome sententiam. Juro per memetipsum, quod qui habitant in ruinosis, et parietinis, gladio cadant: et qui in agris sunt, sive in campo, a bestiis devorentur: et qui in muratis, sive in praesidiis ac speluncis, Dei iram vitare non possint, sed fame moriantur, et pestilentia. Et dabo, inquit, terram Judaeam in solitudinem, et deficiet superba fortitudo ejus, quae quondam fuerat fortitudo. Superbis autem resistit Deus, et humilibus dat gratiam (Jacob. IV, 6). Montes quoque, et omnia deserentur, et in tantam venient solitudinem, ut nullus per eos transeat, et tunc nequaquam confident in multitudine sua pauci qui remanserant; sed cognoscent solitudinis magnitudine quod ego sim Dominus, qui dedi terram in desertum propter omnes abominationes quas operati sint. Haec dicta sint adversus eos qui, capta 403 Jerusalem omnique Judaeorum regione vastata, pauci habitabant in ruinosis, et in desertis urbibus villulisque. Nunc veniamus ad tropologiam, et juxta consuetudinem nostram, latam disputationem stringamus potius quam disseramus. Omnis haereticus in parietinis habitat, et desertis, et possidere se putat terram Israel, dicitque: Si Abraham fide sua unus homo in tantam venit beatitudinem, ut semen ejus multiplicaretur sicut arena maris, et sicut astra coeli: quanto magis nos plures terram Israel, hoc est, cernentium Deum, et Judaeam confessionis Dominicae possidebimus? Quibus respondit Dominus: Ille possedit terram fidei merito; vestra autem infidelitas, immo blasphemia terram Israel, id est Ecclesiam possidere non poterit. Primum enim comeditis in sanguine, effundentes eorum sanguinem, quos scandalizatis. Deinde oculos vestros levatis ad immunditias vel abominationes vestras, quas de vestro animo confixistis: cum debueritis imitari ecclesiasticum virum, et dicere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. CXXII, 1). Tertio sanguinem funditis, non vivificantes eos quos seduxistis, sed interficientes. Nec vobis sufficit tria ista fecisse, sed statis in gladiis vestris, hoc est, perseveratis in pravitate sententiae, et parati estis ad caedes, et fecistis abominationes, ea agentes in cubilibus quae turpe est loqui, et uxorem proximi vestri polluistis, ecclesiasticam videlicet conversationem, quotidie de complexu Christi deceptos rapere festinantes. Et cum haec feceritis, putatis vos terram Israel haereditate tenturos? Quibus loquitur Deus, quod quicumque in ruinosis haereticorum habitaverit conciliabulis, gladio cadat Ecclesiastico, de quo scriptum est: Gladii ancipites in manibus eorum (Ps. CXLIX, 6). Et in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X). Et servus, qui se luxuriae tradit; et otio, dividetur, id est, mucrone ferietur, et pars ejus ponetur cum infidelibus (Luc. XII). Et qui in agro sive in campo est, bestiis tradetur ad devorandum, quas propheta vitare desiderans, deprecatur: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19). Qui autem in praesidiis et in muratis est, de quibus scriptum est: Civitates firmas ascendit justus, et destruxit munitiones earum, in quibus confidebant impii (Prov. XXI, 22); 404 et versatur in speluncis, de quibus dicitur: Scriptum est, Domus Patris mei domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 33): iste fame sermonis Domini, et peste morietur, et dabitur omnis terra haereticorum in solitudinem, ita ut frangatur eorum superbia, et redigantur montes in solitudinem, qui sibi altitudinem scientiae promittebant. Qui montes vocantur Israel, quia sub Christi nomine deceptos quosque supplantant: nullusque per eos transibit, nec dicere poterit quod Moyses: Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. III, 1); habitatores enim sunt perversorum montium, non peregrini, et accolae: ut cum haec passi fuerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus, qui dederit terram eorum in solitudinem propter abominationes quas operati sunt. Sequitur: Eadem quidem die, et eodem tempore, hoc est, duodecimo anno, decimo mense, in quinta mensis, quando venit qui fugerat de Jerusalem, et quando locutus est propheta ad eos qui erant in terra Judaea, et aeternae possessionis sibi spem pollicebantur, et jubet prophetae ut dicat populo qui in Babylone versatur, et habitat cum eo, et arguat eos super insidiis blandientibus, qui prophetae verba audire desiderant, non ad animae salutem, sed ad aurium voluptatem. Isti juxta muros sedebant, et in ostiis domorum: nequaquam in sensum prophetae intrare cupientes; sed mutuo se hortantur et dicunt: Venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino; et sic veniunt quasi populus qui ingrediatur Ecclesiam Dei, et sedent coram te, populus meus, qui meum esse se dicit, et nolunt facere quod audierunt. Istiusmodi mihi videntur eorum similes, qui theatralibus luduntur carminibus: et vel tragoedos audiunt, vel comoedos, et ibi cum voluptate palpantur: ita ut cum egressi fuerint a te, replicent ea, et decantent, et dulci sono se decipiant. Et audient, inquit, verba tua et non facient ea. Tales sunt usque hodie multi in Ecclesiis, qui aiunt: Venite audiamus illum et illum, mira eloquentia praedicationis suae verba volventem: plaususque commovent, et vociferantur, et jactant manus, et quae operibus neglexerant, postquam advenisse cognoverint (necesse est enim evenire quod propheta Dei sermone pronuntiat), tunc incipient approbare, et nosse, quod cuncta quae audierant, non fuerint hominis verba, sed Domini, qui per prophetam, et virum ecclesiasticum locutus est.