Colloquium XXX | Colloquium XXXII |
Personae:
Trapezita, Radimundus.
T.
Licetne malum malo rependere?
R.
Cur istud quaeris?
T.
Ut iis respondere possum, qui in hac re mihi contradicunt.
R.
Breviter interrogasti, respondebo brevissime; Non licet.
T.
Cur non?
R.
Quia vetuit Christus, et post eum Apostoli.
T.
Quid igitur faciendum est?
R.
Malum bono compensandum.
T.
An non satis est bonum bono rependere?
C.
Non satis Christiano quidem.
T.
Quamobrem?
R.
Nam christianum oportet Christum praeceptorem imitari.
T.
Quid fecit Christus in eo genere.
R.
Sanavit eum, qui ipsi colaphum impegerat; peccatus est pro iis, qui ipsum in Crucem sustulerant; alia item multo fecit eiusmodi.
T.
Nihilne igitur facit, qui gratiam pro gratia rependit?
R.
Tantum facit, quantum faciunt Ethnici.
T.
Quid illi faciunt?
R.
‘Amicos diligunt, et referunt gratiam illi, a quibus acceperunt.’
T.
Nihilne amplius?
R.
Nihil; nam quid amplius expectes ab iis qui verum Deum non noverunt?
T.
Quid faciunt inimicis?
R.
Quibuscunque modis possunt eos persequuntur.
T.
Estne Christiano peccatum?
R.
Si non licet (ut iam tibi probavi) conclude id peccatum esse.
T.
Atqui (ut vulgo dicitur) vim vi repellere licet. Quam sententiam novus quidam Poeta etiam latius interpretatus est his verbis.
Pellere vim vi iura sinunt, et vulnere vulnus.
Quid ad hoc respondes?
R.
Istud quidem permittunt Ethnicorum leges; sed lex divina longe aliter loquitur.
T.
Quid est divina lex?
R.
Idem quod Dei verbum.
T.
Quicquid ergo fit contra Dei Verbum, estne peccatum?
R.
Procul dubio peccatum est.
T.
Potesne ista probare ex divinis literis?
R.
Quidni possim? nihil facilius.
T.
Adfer mihi, quaeso, sententias.
R.
Non credis id, quod est omnibus in confesso?
T.
Imo vero indubitanter credo.
R.
Quid igitur opus est testimoniis?
T.
Ut contradicentibus certo respondere possim.
R.
Recte intelligis: sed, quia non possis ex tempore memoriae mandare, expecta dum tibi describam in chartula, in qua etiam sit locorum annotatio, ut possis quibus voles etiam digito demonstrare.
T.
Optimum extempore consilium; quanto istud mihi commodius fuerit! sic enim per otium ediscam ut ad manum habeam, quoties erit opus. Sed quando mihi dabis?
R.
Cras (si libet) huc ad me revertere.
T.
Quota hora?
R.
A meredie prima.
T.
Sat habeo; interea vale.
R.
Te servet Dominus Deus.