There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXX
1563

 Colloquium XXIX Colloquium XXXI 

Personae:

Nomenclator, Desiderius.

N.
Non satis mirari possum, te non esse diligentiorem.

D.
Qua in re videor tibi negligens?

N.
Quod mane fere nunquam ades in tempore; atque inde sit, ut pene quotidie noteris in catalogo. Cur tu es adeo somniculosus?

D.
Mea sic fert natura.

N.
Corrige naturam istam; hoc est naturae vitium. Quid tibi profuit Catonis nostri dictum?

D.
Quodnam, quaeso?

N.
‘Plus vigila semper, nec somno deditus esto.’

D.
Ne plura; ego probe memini.

N.
Nihil prodest meminisse, nisi ad usum tuum accommodes.

D.
Utinam et hoc, et alia praecepta salubria, tam facile ad bene vivendi usum transferemus, quam ea facile ediscimus!

N.
ut verum fatear, ‘praecipere quam praestare multe est facilius’. Sed tamen ‘eniti debemus, ut vel monitis vel precibus proficiamus aliquid, et indies evadamus meliores.’

D.
Qui id non facit eius salus desperanda est. Sed nihil difficilius emendatur, quam naturale vitium.

N.
Omnia fere vitia nobis sunt naturalia; et nisi Dei bonitas servaret nos, essemus omnes sceleratissimi.

D.
Quid igitur faciendum?

N.
Fortiter cum vitiis nostris pugnandum est.

D.
Quo duce?

N.
Ipso Deo.

D.
Quibus armis?

N.
Divinis et spiritualibus.

D.
Ubi tandem inveniuntur?

N.
In epistola Sancti Pauli ad Ephesios.

D.
Quoto capite?

N.
Sexto.

D.
Quid si Iocum per me non intellexero?

N.
Non omnino intelliges, satis scio: sed praeceptor erit consulendus.

D.
Quid, si mecum adfueris?

N.
Adesse volo, certum est: verum captanda erit opportunitas.

D.
De hac igitur alias consilium capiemus.

N.
Quando istud erit?

D.
Proximo die Mercurii, si tibi ita videtur.

N.
Quota hora?

D.
Post meridiem prima.

N.
Placet sententia.

D.
Nunc igitur discedamus.