There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XXXII
1563

 Colloquium XXXI Colloquium XXXIII 

Personae:

Grimondus, Blevetus.

G.
Vis emere hoc cingulum?

B.
Cur emerem? Unum mihi satis est; tu vero cur vis vendere?

G.
Quia sunt mihi duo.

B.
Nec tamen licet ut vendas, nisi vis in poenam incurrere.

G.
Quid vetat me vendere res meas? Nihil adhuc tuum habes.

G.
Eia! nihil? unde probas istud?

B.
Quia nondum es tui iuris; sed sub patris potestate: denique vis audire breviter tibi istud non licere?

G.
Maxime velim.

B.
De hoc lex est scholastica, cuius haec est sententia; ‘Pueri iniussu parentum, nec vendant aliquid, nec emant, nec permutent, nec alienent quouis alio modo. Qui contra fecerit, verberibus plectitor.’

G.
Istud ego non ignorabam; sed volebam periculum facere, an constans esses in observandis legibus.

B.
Tu igitur es simulator.

G.
In hac simulatione nihil video esse mali: num tu interpretaris male.

B.
Minime vero: nihil enim nocuisti mihi.

G.
Quid si nocuissem?

B.
Tulissem aequo animo, ut Christianum decet.

G.
Utinam adversa omnia sic feramus propter Christum, qui nihil non tulit salutis nostrae causa!

B.
Feremus certe, si exemplum eius semper nobis proponamus ob oculos.

G.
Difficile id quidem est.

B.
Imo impossibile nisi illius Spiritu semper adiuvemur: quod quidem assiduis precibus est impetrandum.

G.
O quam suavi sermone tantillum otii consumpsimus!