Liber IV, Colloquium XI
1563

 Colloquium X Colloquium XII 

Personae:

Morelius, Dotheus.

M.
Unde redis?

D.
E foro.

M.
Quid emisti?

D.
Carnem.

M.
Qualem?

D.
Vitulinam.

M.
Ostende, quaeso, fere nova res est hoc tempore.

D.
Vide.

M.
Bona videtur mihi.

D.
Non falleris, opinor.

M.
Quot sunt librae?

D.
Nolunt lanii appendere vitulinam.

M.
Cur non?

D.
Propter novitatem.

M.
Vide astutiam: scilicet quisque vendit quam potest carissime.

D.
Rem acu tetigisti.

M.
Quantum putas pendere?

D.
Duas libras et paulo amplius.

M.
Quanti emisti?

D.
Age, divina.

M.
Non sum divinus.

D.
Atqui multi divinant, qui tamen divini non sunt.

M.
Fieri potest; sed ex quibusdam coniecturis: alioqui divinatio vetita est in divinis literis.

D.
Divina igitur ex coniectura.

M.
Emisti totum duobus assibus.

D.
Paulo minoris.

M.
Quanti ergo?

D.
Tenta iterum.

M.
Viginti denariolis.

D.
Nolo te diutius torqueri de nihilo.

M.
Dic igitur sodes.

D.
Hoc totum constitit mihi sex quadrantibus.

M.
Profecto fortuna tibi pulchre favit.

D.
Quam mihi fortunam narras?

M.
Hic mos est loquendi.

D.
‘Mos’ (ut dicitur) ‘tyrannus est pessimus’. Atque utinam bonos mores tam studiose coleremus, quam obstinate retinemus malos!

M.
Tunc melius se haberent omnia.

D.
Nos igitur fortunam istam Ethnicis et impiis relinquamus. ‘Fortuna nihil est, solus est Deus, qui favet nobis, solus est adiutor et protector noster’.

M.
Istud quidem certo scio, fideliter credo, et vere confiteor: sed quid agas? ‘Saepe labitur lingua, nihil mali cogitante animo’.

D.
opportebat te illud meminisse, ‘Ne lingua praecurrat mentem’.

M.
Istud quidem didicimus e septem ‘Sapientum’ dictis; sed non semper occurrunt eiusmodi pulchre dicta; licet ea mandaverimus memoriae.

D.
Tanto igitur magis illa est exercenda, ut nobis, cum usus est, suppetat.

M.
Isto tuo admonitu, discam esse alias prudentior.

D.
Sed audio signum dari; desinamus.