There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XII
1563

 Colloquium XI Colloquium XIII 

Polloquium 12
Personae:

Herus, Famulus.

H.
Fuistine hodie in foro?

F.
Fui.

H.
Quando?

F.
Post concionem factam.

H.
Quid emisti nobis?

F.
Fere nihil.

H.
Quid autem?

F.
Butyrum.

H.
Quanti?

F.
Quadrante.

H.
Tantillum?

F.
Non ausus sum amplius emere.

H.
Quid timebas?

F.
Ne bonum esset.

H.
satis prudenter factum.

F.
Cur istum dicis, here?

H.
Quia malim te esse hac in re timidiorem, quam audaciorem. Sed nunquid emisti praeterea?

F.
Nihil.

H.
Eho! nihilne?

F.
Nihil prorsus.

H.
Vah, quam parce nobis opsonatus es!

F.
Quid aliud emere potuissem?

H.
Quasi nescias quibus cibis oblectari soleam.

F.
Scio te amare caseum molliusculum, et pyra, et alios fructus recentes.

H.
Recte dicis; cur ergo non emebas?

F.
Caseus ipse carior erat pro nostra pecuniola.

H.
Quid fructus?

F.
Alii erant non satis maturi, de aliis ego dubitabam essentne boni.

H.
Miser, non poteras gustare?

F.
Atqui istae mulieres nihil gustare permittunt, nisi te empturum affirmes.

H.
Nihil mirum; multi enim gustarent animi tantum gratia. Tu igitur esto alias prudentior.

F.
Quomodo?

H.
Si videris pulchrum aliquem fructum, eme aliquantulum denariolo, ut facias periculum.

F.
Quid tum praeterea?

H.
Si tibi sapuerit, tum emito amplius; sin minus, relinquito, et alio te conferre.

F.
Bona est ista cautio.

H.
Memineris igitur, ut ipse postea utaris.

F.
Ego, ut spero, meminero diligenter. Nunquid vis praeterea?

H.
Ut cures quae tui sunt officii, deinde literis incumbas.