There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Colloquium IX Colloquium XI 

Personae:

Conradus, Linus.

C.
Ubi fuisti hodie post prandium?

L.
In horto praeceptoris.

C.
Quid illuc iveras?

L.
Ille me miserat petitum olera.

C.
Quae tandem olera collegisti?

L.
Vix enumerare possum omnia.

C.
Saltem quae occurrunt memoriae.

L.
Sed cur illud quaeris?

C.
Ut interim recordemur aliqua rerum nomina, quae parvuli didicimus.

L.
Pulchra est exercitatio; praesertim cum aliquid nobis suppetat otii. Audi igitur; collegi allia, serpillum, porros, cepas, nasturtium, cuminum, foeniculum, thymum, amaracum, hyssopum, apium, salviam, satureiam

C.
Herbae sunt olentes, quas adhuc numerasti.

L.
Sic institueram memoriae gratia.

C.
Perge porro.

L.
Paucae quidam restant, ut beta, cichorium lactuca, oxalis, eruca, brassica, portulaca; plures non occurrunt.

C.
Qui potuisti tot meminisse?

L.
Praeceptor mihi dederat scriptum catalogum.

C.
Et noveras omnes?

L.
Noram, alioquin eum interrogassem.

C.
Atqui ego non novi omnes, quamvis nomina didicerim.

L.
Ego tibi plures etiam demonstrabo, cum licebit nobis in hortum ire.

C.
Multumne attulisti?

L.
Plenum calathum.

C.
Sed de singulis quantum?

L.
Nimis es curiosus: quid vis? De singulis attuli quantum opus suit.

C.
Tametsi curiosus tibi videor, tamen hoc mihi velim respondeas: Scin' tu in quem usum praeceptor tot olerum genera curaret apparanda?

L.
Partim ut ius bene condiretur, partim ut minutal ex oleribus fieret.

C.
Quam bene consulebat nobis!

L.
Optime; sed tamen ea non erat causa praecipua.

C.
Quaenam igitur?

L.
Legistine unquam ‘Maretum Virgilii’?

C.
Carmen quidem legi, sed moretum nunquam edi; nec vidi, quod sciam.

L.
At videbis, spero: nam praeceptor uxorem docuit conficere, et illa confecit ex eius praescripto.

C.
An apponetur nobis aliquid in coenam boni?

L.
Saltem ius carnium pingue, bene conditum, carnes opimae, et minutal ex oleribus.

C.
Unde scis ista?

L.
Omnia vidi in culina cum iussus essem adiuvare, praecipue in meis oleribus repurgandis.

C.
Quid moretum? non saltem gustabimus? Imo dabitur nobis; nam confectum est quod satis sit omnibus.

C.
Ista mihi sapiunt magis, praesertim aestate, quam carnes ipsae, aut pisciculi.

L.
Optarem profecto servari carnes in hyemem, ut tota aestate olera et fructus esitaremus.

C.
Atqui (ut accepi) ista minus alunt.

L.
Id ego audivi aliquoties; sed quid opus est tanto studiosis alimento?

C.
Non tanto fateor; si tamen parentes nos viderent pallidos et macilentos, statim eius rei culpam assignarent praeceptori: nonne sic est?

L.
Non est dubium; sed quid agas? fere parentes (praecipue matres) nobis indulgent nimium.

C.
Vera quidem dicis; sed tu interim matris indulgentia libenter frueris.

L.
Quasi vero tu minus.

C.
Ne mentiar, quod tibi ascribo, in me quoque frequenter experior.

L.
Non possumus parentum erga nos affectum, nisi nostris vitiis, immutare; tantum caveamus eorum abuti benevolentia: sed imprimis laudemus illum Patrem nostrum benignissimum, qui nobis tales progenitores dedit.

C.
Ista libens audio; sed nos hora vocat.

L.
Age, finem imponamus.