Liber III, Colloquium VIII
1563

 Colloquium VII Colloquium IX 

Personae:

Laurentius, Magister.

L.
Licetne exire, Magister?

M.
Quae tibi est exeundi causa?

L.
Ut quaeram in foro aliquem ex nostratibus.

M.
Quid istud opus est?

L.
Mandare illi volo, ut meos admoneat de pane mihi aut adserendo, aut mittendo.

M.
‘ubi panis deficit, omnia sunt illic venalia.’

L.
Istud vulgatum est apud nos proverbium.

M.
Imo ubique pervulgatum, adeo panis mortalium vitae est necessarius. Sed ad rem: tu nunc prodire vis?

L.
Si tibi placet, Magister, mei negotii occasionem amittam.

M.
Abi, et festina ante prandium redire.

L.
Dabo equidem operam.