There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium VI
1563

 Colloquium V Colloquium VII 

Personae:

Praeceptor, Famulus, Observatores.

P.
Heus! Martine.

F.
Hem! praesto sum, here.

P.
Accerse mihi huc quinque publicos observatores quos hesterno die in hunc mensem elegi: nostin'?

F.
Optime, nam egomet aderam.

P.
Sunt (opinor) in suo quisque auditorio: festina.

F.
Quamprimum rediero.

O.
Adsumus omnes, praeceptor. Quid tibi placet imperare?

P.
Satis erat iubere; nec enim sum Imperator nec Magistratus. Ego vos huc accersendos iussi, ut vos officii vestri commonefacerem. Vos igitur attentis auribus, atque animis audite. Non ignoratis quanto cum timore Domini hesterno die palam in aula nostra communi vos elegerim; auspicati sumus a sacris precibus, secuta est admonitio nostra atque exhortatio ad omnem coetum scholasticum de timore Domini deque moribus, qui deceant studiosos in schola quotidie versantes; deinde, non sine optimorum adolescentium testimonio vos elegi, quinque quos ad hoc munus idoneos existimavi: Postremo ventum est ad secundam cum gratiarum actione precationem. Ne igitur putetis ludum fuisse aut iocum actionem illam, in qua nomen Domini tam studiose fuerit invocatum. Ac licet apud imperitos aut arrogantes hoc munus et vile et abiectum videatur; vos tamen credite cum honorificum tum sanctum esse vestrum illud ministerium. Quod si aliter existimabitis, fieri non potest, ut munere vestro recte fungamini. Itaque ego vos hortor, quantum possum, et per Iesum Christum obtestor, ut cum Dei timore atque reverentia diligentiam praestetis in iis omnibus, quae intelligeris ad officium vestrum pertinere. A vobis igitur absit omnis favor, odium, gratia, studium vindicandi, et similia, quae transversos agunt homines, et sincerum corrumpunt iudicium. Ne timeatis improborum minas, quibus illi animos Adolescentium ab officio solent absterrere. Quam enim habent in vos potestatem? potius eum timete, qui vester est Dominus, qui vitae ac necis potestatem habet. Illius (inquam) tanti Principis timor vobis ob oculos semper observetur: incurretis (scio) in aliquot improborum ac dissolutorum odium; sed pluris sit vobis unius patris vestri coelestis amor et charitas, quam omnes omnium hominum inimicitiae. Estote semper memores verbi illius, quo Servator noster, et summus praeceptor suos discipulos ad constantiam hortabatur: ‘Si vos’ (inquit) ‘odit mundus, scitote quod me prius odio habuerit’. Vos igitur propter ipsum Christum, omnes flocci facite nebulonum minas, offensiones, inimicitias, dummodo Gloriae Dei possitis inservire fideliter. Haec sunt de quibus nunc pro temporis brevitate vos admonendos esse existimavi, praeter illa quae vos in aula hesterno die audivistis.

Primus Ob.
Maximas tibi gratias agimus, Praeceptor humanissime, et Christum precamur, ut sua dona tibi semper adaugeat. A te vero vehementer petimus, ut (si tibi molestum, non est) praescriptam des nobis hortationem tuam, quo illam inter nos quandoque relegentes memoriae tenacius infigamus.

P.
Id ego faciam primo quoque tempore, quandoquidem, rem sane honestissimam postularis.

Primus Ob.
Optamus etiam a te (si placet) commentariolum scriptum habere de praecipuis officii nostri capitibus, ut simus certiores quid potissimum sit nobis hac in re observandum.

P.
In ipso tempore de hoc admones, et sic ego iampridem in animo habebam: sed me quotidie aliud ex alio impedivit. Dabo igitur eiusmodi commentariolum, quod videlicet contineat quicquid ad observatorum publicorum officia pertinebit; id autem describetis ex ipso archetypo meo, quod ideo servare volo, ut caeteris quoque tradere possim futuris observatoribus. Nunc redite in suum quisque Auditorium.

O.
Recta imus, Praeceptor.