There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium XXVIII
1563

 Colloquium XXVII Colloquium XXIX 

Personae:

Magister, Theophilus.

M.
Hodie igitur Petrum convenisti?

T.
Hodie.

M.
Ubi?

T.
In templo.

M.
Quota hora?

T.
Octava matutina.

M.
Nunquid rogasti quando sit rediturus scholam?

T.
Rogavi.

M.
Quid ille?

T.
Nescio, inquit.

M.
Debuisti illum ad reditum exhortari.

T.
Id ego feci, et multis quidem verbis.

M.
Bene fecisti, sed quid ille respondit?

T.
Se adhuc a patre detineri ad fructus colligendos.

M.
Quid si ad ipsum patrem scribas de statu nostro scholastico? Fortasse enim movebitur, ut filium citius remittat.

T.
Si tibi ita videtur, faciam, idque diligenter.

M.
Fac igitur primo quoque tempore; sed audi, scribe planissime, deinde literas tuas mihi ostende priusquam des perferendas.

T.
Sedulo faciam, praeceptor.