Colloquium XXVIII | Colloquium XXX |
Personae:
Farrarius, Magister.
F.
Praeceptor, licetne mihi exire?
M.
Quo tibi eundum est?
F.
Ad Tonsorem.
M.
Non est tibi aliud negotium?
F.
A Tonsore, ire emptum ligulas; illinc me ad Sutorem conferre.
M.
Cur ad Sutorem?
F.
Ut uni ex calceis meis annectat corrigam.
M.
Ista omnia quando confeceris?
F.
Intra horae spatium, ut spero.
M.
Erunt multi fortasse in Tonstrina expectantes.
F.
Fieri potest; sed si videro diutius tibi morandum illic esse, expectabo in diem Sabbati.
M.
Estne alius qui prodire velit?
F.
Pontanus ait se velle chartam emere.
M.
Scisne illi opus esse?
F.
Scio.
M.
Ite igitur una; curate diligenter suum uterque negotium: ne sitis cessatores.
F.
Deo iuvante, cavebimus.