There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III, Colloquium XVII
1563

 Colloquium XVI Colloquium XVIII 

Personae:

Isaids, Ludimagister.

I.
Praeceptor, Licetne prodire?

L.
Quo prodire cupis?

I.
Ad sartorem.

L.
Quid eo?

I.
Petitum femoralia.

L.
Iamne facta sunt?

I.
Sunt, opinor.

L.
Recte opinor dicis, quia res incerta est.

I.
Atqui promiserat mihi in hunc diem.

L.
Quid si fallat?

I.
Nihil mirum fuerit.

L.
Nunc quoque vere loquutus es: nam raro ad promissum tempus fidem praestant artifices.

I.
Viso tamen, praeceptor, si mihi permittis.

L.
Nihil impedio.

I.
Nunquid vis praeceptor?

L.
Imo, ut properes, ne desis praelectioni.

I.
Bene mones, abeo.